5
“caritas pastoralis”, quam ita describit: “Usus rationis praeventivae nititur totus verbis Sancti Pauli, qui dicit: Caritas
benigna est et patiens; omnia suffert et omnia sustinet” (Ibid., pp. 194-195). Ea ad amandum iuvenem movet, quicumque
est status in quo versatur, ut eum adducat ad humanitatis plenitudinem, quae in Christo revelata est, ut ei conscientiam
praebeat et potestatem vivendi sicut vivit honestus civis filius Dei. Ea monstrat et alit vires, quas Sanctus breviter exprimit
iam claro illo trinomio: “Ratio, religio, amabilitas” (Cfr. Il Sistema Preventivo, in «Regolamento per le case della Società di
S. Francesco di Sales», Augustae Taurinorum 1877, in GIOVANNI BOSCO Scritti pedagogici e spirituali (a cura di AA.
VV.), LAS, Roma 1987, pp. 166).10. Vox, “ratio” in lumine ponit, secundum veram “humanismi” christiani visionem,
“valorem” personae, conscientiae, naturae humanae, culturae, laboris, vitae socialis, seu omnium illorum “valorum”, qui
sunt necessaria quasi supellex hominis in eius vita familiari, civili et publica. In Litteris Encyclicis a verbis “Redemptor
Hominis” incipientibus memoravimus: “Praecipua Ecclesiae via est Iesus Christus: et est ad quemlibet hominem via”
(IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 13. 14).Res significans est animadvertere iam ante amplius centum annos
Ioannem Bosco magnum momentum tribuisse aspectibus humanis et condicioni historicae “subiecti”; eius libertati, eius
ad vitam praeparationi et ad munerum professionem, ad officiorum civilium assumptionem, in condicione laetitiae et in
studiosa proximi cura. Haec proposita verbis efficacibus et simplicibus exprimebat, uti “hilaritate”, “studio”, “pietate”,
“prudentia”, “labore”, “humanitate”.Eius praeclara artis institutoriae forma notatur moderatione et respectu rerum
concretarum. In eius concilio paedagogico inter se egregie coniunctae sunt stabilitas eius quod est essentiale et res
historicae fortuito evenientes, res translaticiae et novae. Sanctus vir iuvenibus viam simplicem proponit et simul officio
obstringentem, quae his verbis praestantibus et pulchris breviter declaratur: “Honestus civis, quia bonus christianus”.In
summa, “ratio”, cui Ioannes Bosco credit tamquam dono Dei et tamquam muneri educatoris pernecessario, bona animi
indicat necnon proposita persequenda, instrumenta et modos adhibenda. “Ratio” iuvenes impellit ad participanda, pro
sua parte, ea bona cognita et comprobata. Ille eam definit etiam “aequum cum ratione consensum”, ob illud necessarium
spatium tribuendum indulgentiae, colloquio et immutabili patientiae, in quo perficitur non facile exercitium
rationalitatis.Haec, certe, postulant hodie ut mens feratur in anthropologiam renovatam et integram, liberam ab
imminutionibus ideologicis. Educator huius aetatis oportet attente sciat signa temporum intellegere ut comprehendat
“valores” qui ex iis emergunt quique iuvenes alliciunt: pacem, mulieris provectionem, solidam necessitudinem hominum,
progressionem, necessitates oecologicas.11. Altera vox, “religio”, significat Ioannis Bosco paedagogiam esse suapte
natura transcendentem humana, quoniam propositum institutorium summum, quod is constituit, est formatio credentis.
Eius sententia homo recte formatus et maturus est civis fidem colens, qui in medio vitae suae loco ponit egregiam
formam hominis novi, a Iesu Christo denuntianti, et qui est suarum religiosarum persuasionum animosus testis.Non
agitur - ut patet - de religione speculativa et abstracta, sed de fide viva, in rebus posita, in praesentia et communione
collocata necnon in auditione et docilitate erga gratiam. Sicut dicere consueverat, “columnae aedificii institutorii”( Cfr.
GIOVANNI BOSCO Scritti pedagogici e spirituali (a cura di AA. VV.), LAS, Roma 1987, pp. 168) sunt Eucharistia,
Paenitentia, pietas in Virginem Mariam, amor Ecclesiae eiusque Pastorum. Eius educatio est “iter” precationis, liturgiae,
vitae sacramentalis, moderationis spiritualis: pro quibusdam, responsio ad specialis consecrationis vocationem (quot
sacerdotes et religiosi in institutis Sancti formati sunt!); pro omnibus prospectus et adeptio sanctitatis.Ioannes Bosco est
presbyter diligens, qui ad fundamentum revelatum omnia refert, quae accipit, quae donat, ex quibus vivit.Hic aspectus
“transcendentiae” religiosae, fundamentum methodi paedagogicae Ioannis Bosco, non solum ad omnes culturas applicari
potest, sed fructuose accommodari potest etiam ad religiones non christianas.12. Denique, quod ad rationem
methodologicam spectat, proponitur “amabilitas”. Agitur de consuetudine cotidiana, quae non est simplex humanus amor
nec sola caritas supernaturalis. Ea significat res multiplices et continet animi facilitatem, sana iudicia et agendi rationes
consentaneas.“Amabilitas” fit cura educatoris omnino dediti educandorum bono, praesentis inter eos, parati ad subeunda