hf_jp-ii_exh_25031996_vita-consecrata-la


hf_jp-ii_exh_25031996_vita-consecrata-la

1 Pages 1-10

▲back to top

1.1 Page 1

▲back to top
The Holy See
IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA POSTSYNODALIS
« VITA CONSECRATA »
EPISCOPIS ET CLERO,
ORDINIBUS CONGREGATIONIBUSQUE RELIGIOSIS,
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICHE, INSTITUTIS SAECULARIBUS
ET CUNCTIS FIDELIBUS
DE VITA CONSECRATA
EIUSQUE MISSIONE IN ECCLESIA AC MUNDO
1. Vita Consecrata, quae suas radices in Christi Domini exemplis doctrinisque habet, Dei Patris
donum est Ecclesiae ipsius per Spiritum concessum. Evangelicorum enim consiliorum professione
dotes Iesu propriae - virginis pauperis oboedientis - singularem constantemque suam obtinent «
visibilem formam » in mundo simulque fidelium mens ad illud regni Dei mysterium dirigitur quod in
historia iam operatur, sed suam in caelis adhuc exspectat consummationem.
Progredientibus quidem saeculis nec viri defuerunt nec feminae qui, Patris vocationi parentes nec
non Spiritus instigationi, hanc peculiarem delegerunt sequelam Christi ut se Ei devoverent «
indiviso » corde.(1) Omnia et illi dereliquerunt, haud secus atque Apostoli, ut cum Christo
manerent seseque Dei et fratrum famulatui sicut ille traderent. Hoc profecto modo aliquid
contulerunt sane ad Ecclesiae mysterium munusque demonstrandum, multiplicibus vitae spiritalis
apostolicaeque gratiis quas Sanctus Spiritus its largiebatur, quam ob rem adiuverunt quoque ut
hominum societas renovaretur.
DE CONSECRATA VITA GRATIAE AGUNTUR
2. Tanti quidem in Ecclesia ponderis sunt consecratae vitae partes, ut Synodum convocari
censuerimus, ad eius significationem exspectationesque perscrutandas adventante iam novo
millennio. In ipso synodali congressu voluimus ut iuxta Patres pariter praesentes adessent etiam
complures consecrati viri ac mulieres consecratae, ne communibus deliberationibus eorum
deficerent propriae partes.

1.2 Page 2

▲back to top
2
Omnes nobis conscii sumus divitiarum quas vitae consecratae donum ecclesiali adfert
communitati ex ipsa suorum donorum institutionumque varietate. Gratias Deo simul referimus pro
ordinibus religiosisque Institutis contemplationi aut apostolatus operibus destinatis, pro vitae
apostolicae Societatibus, pro saecularibus Institutis, pro ceteris consecratorum coetibus nec non
iis universis qui, in pectoris sui penetralibus, peculiari consecratione Deo se dicant.
Intra Synodum ipsam veluti manu tacta est vitae consecratae universalis disseminatio, quae adest
in cuiusvis terrarum partis Ecclesiis. Progressionem evangelizationis illa incitat ac comitatur variis
in orbis regionibus, ubi non tantum grato animo recipiuntur Instituta a nationibus alienis
ingredientia, sed etiam nova instituuntur, permagna cum formarum atque expressionum
diversitate.
Ita nempe, si quibusdam in orbis provinciis consecratae vitae Instituta difficiliora transire tempora
videntur, aliis tamen locis mirabili quodam vigore efflorescunt, demonstrantes totius sui donationis
Deo factae in Christo culturae et cuiusque populi historiae minime repugnare. Neque illa intra
Ecclesiam dumtaxat catholicam floret; enimvero vigens ipsa maxime reperitur in Ecclesiarum
Orthodoxarum monasticis Institutis tamquam necessaria earum figurae species, atque oriri incipit
vel iterum apparere in Ecclesiis et communitatibus ecclesialibus ex Reformatione ortis veluti
documentum communis gratiae Christi discipulorum. Hac e rerum comprobatione impulsio
proficiscitur ad oecumenismum, quae cupiditatem plenioris usque inter christianos communionis
nutrit, « ut mundus credat ».(2)
CONCESSUM ECCLESIAE DONUM CONSECRATA VITA
3. Universalis vitae consecratae praesentia atque evangelica eius testificationis proprietas palam
testantur - si quidem necesse sit - illam haud esse rem solitariam ac seclusam verum universam
afficere Ecclesiam. Synode episcopi hoc crebrius confirmaverunt: « De re nostra agitur ».(3)
Revera in sinu Ecclesiae ipsius consecrata sese collocat vita uti decretoria pars pro eius munere,
quandoquidem « significat intimam vocationis christianae naturam »(4) nec non totius Ecclesiae-
Sponsae intentionem ad coniunctionem unico cum Sponso.(5) Non semel in Synodo adfirmatum
est vitam consecratam non modo praeteritis temporibus partes adiuvandi et sustinendi Ecclesiam
explevisse, sed necessarium atque magni pretii donum esse quoque praesenti et futuro populi Dei
tempore, cum intimo modo ad eius pertineat vitam eiusque sanctimoniam atque operam.(6)
Minime debent hodiernae difficultates, quas certis in orbis regionibus nonnulla experiuntur
Instituta, adducere nos ut in incerto habeamus evangelicorum consiliorum professionem esse
integrantem Ecclesiae vitae partem, cui vehementem addat impetum ad maiorem usque
evangelicam congruentiam.(7) In ipsa historia accidere poterunt variae eius formae diversae,
verumtamen non afficitur electionis substantia quae radicali sui ipsius dono declaratur pro Iesu
Domini amore, atque, in Eo, pro unoquoque familiae humanae membro. Huic certitudini, qua
innumerabiles per saecula homines sunt incitati, etiam nunc confidere perget Christianus populus,

1.3 Page 3

▲back to top
3
cum se deducere posse noverit, ex horum hominum magnanimorum partibus, validissimum
adiumentum suo ad patriam caelestem in itinere.
SYNODI PERCIPIUNTUR FRUCTUS
4. Obsequentes voluntati significatae a Coetu Generali Ordinario Synodi Episcoporum
congregatae ut argumentum ponderaret « De vita consacrata deque eius munere in Ecclesia et in
mundo », hac Adhortatione Apostolica exponere in animo habemus curriculi synodalis(8) fructus
atque omnibus fidelibus - episcopis et presbyteris, diaconis, personis consecratis et laicis - iisque
quotquot audire voluerint ea mirabilia quae consecratam per vitam hodie quoque patrare vult
Dominus.
Perficit haec Synodus, quae priores sequitur Synodos laicis ac presbyteris dedicatas, tractationem
illarum proprietatum quae varios signant vitae status quos suae Ecclesiae Dominus Iesus
concedere voluit. Si enim a Concilio Vaticano II elata est ecclesialis communionis magna veritas,
in qua omnia dona coniunguntur ad Christi corpus exstruendum Ecclesiaeque munus in mundo
explendum, superioribus hisce annis necesse esse perceperunt melius definiatur qualitas
variorum vitae statuum, eorum vocatio eorumque peculiaris in Ecclesia perfunctio.
Etenim in Ecclesia communio non est aequalitas, sed Spiritus donatio quae etiam per gratiarum
vitaeque statuum varietatem transit. Eo erunt hi status Ecclesiae eiusque operi utiliores, quo
magis eorum observabitur proprietas. Omne namque Spiritus donum idcirco conceditur ut pro
Domino(9) in ipso fraternitatis operisque augmento adferat fructus.
SPIRITUS ACTUOSITAS VARIIS IN CONSECRATAE VITAE FORMIS
5. Ecquis non grato erga Spiritum animo de formarum consecratae vitae historicarum abundantia
recordatur, quas Ipsemet excitavit quaeque adhuc in ecclesiali adsunt structura? Arboris instar
praebentur multipliciter ramificatae,(10) quae in Evangelium radices agit copiosumque gignit
Ecclesiae omni aetate proventum. Quam mirae divitiae! Exeunte Synodo Ipsi necesse censuimus
extollere hoc constans in Ecclesiae historia elementum: fundatorum ac conditricum multitudinem,
sanctorum sanctarumque qui ex radicali Evangelii condicione Christum delegerunt atque in
fraterno ministerio praesertim pro pauperibus et derelictis.(11) Hoc omnino in ministerio insigniter
elucet quomodo ostendat consecrata vita indolem unicam mandati amoris, in coniunctione
insolubili amoris tum Dei tum proximi.
Perpetuam hanc Spiritus Sancti operam memoravit Synodus, qui saeculorum decursu thesaurus
depromit ipsius observationis consiliorum evangelicorum per multiplices gratias, qua etiam via
perpetuo in Ecclesia et orbe terrarum in tempore et spatio praesens reddit Christi mysterium.
MONASTICA VITA IN ORIENTE ET OCCIDENTE

1.4 Page 4

▲back to top
4
6. Catholicarum orientalium Ecclesiarum Patres synodales nec non legati aliarum Ecclesiarum
Orientis in lumine collocaverunt evangelica bona monasticae vitae,(12) quae iam primis
christianisme initiis apparuit et etiamnum in earum finibus praesertim apud Ecclesias orthodoxas
floret.
A primis iam Ecclesiae saeculis viri mulieresque non defuerunt qui vocatos se cognoverunt ut
Verbi incarnati imitarentur servi condicionem quique in eius se dederunt sequelam in monastica
professione amplectentes peculiari praecipuaque ratione postulata quae proficiscebantur ex
baptismale mysterii paschalis mortis eius ac resurrectionis participatione. Hac ratione se crucis
gestatores praestantes (staurophóroi), operam dederunt ut Spiritus evaderent gestatores
(pneumatophóroi), viri ac mulieres verissimo modo spiritales, qui arcanis viis historiam locupletare
per laudem et perpetuam intercessionem per ascetica monita et caritatis opera valerent.
Eo quidem consilio ut orbem ac vitam transfiguret in ipsa exspectatione sempiternae visionis Dei
vultus, orientalis monachismus praecipuam partem tribuit conversioni, sui ipsius abnegationi
cordisque compunctioni, hesychiae, seu pacis interioris conquisitioni precationique perpetuae,
ieiunio vigiliisque, pugnae spiritali et silentio, paschali laetitiae ob praesentiam Domini et
exspectationem novissimi eius adventus, sui rerumque suarum donationi peractae in sancta
coenobii communione vel in eremitica solitudine.(13)
Occidentalis quoque orbis monasticam exercuit vitam primis inde ab Ecclesiae saeculis eiusque
magnam agnovit formarum varietatem tum in condicione coenobitica tum in eremitica. Ut nunc res
se habent, aspirante praesertim sancto Benedicto, occidentalis monachismus hereditatem
consecutus est tot virorum ac mulierum qui, vita secundum saeculi mentem deserta, Deum
conquisiverunt eique se ipsi devoverunt « nihil praeponentes Christi amori ».(14) Etiam huius
temporis monachi congruenter interiorem vitam componere et opus student intra evangelicum
ipsum officium conversionis morum, oboedientiae et stabilitatis, atque intra assiduam intentionem
in Verbi meditationem (lectionem divinam), liturgiae celebrationem ac precationem. Fuerunt
antehac etiamque nunc exstant monasteria in media Ecclesia et in mundi regione eloquens
quoddam communionis signum, accepta commoratio eorum qui Deum et spiritus veritates
quaerunt, fidei scholae veraeque officinae studii, dialogi et cultus humani ad vitae ecclesialis
aedificationem ipsiusque terrestris civitatis, donec caelestis illucescat.
VIRGINUM ORDO, EREMITAE, VIDUAE
7. Vera est laetandi beneque sperandi causa quod iterum hodie efflorescere videtur antiquus
virginum Ordo quem christianae communitates exinde a temporibus apostolicis testificantur.(15)
Ab Episcopo dioecesis consecratae, hae virgines peculiare cum Ecclesia vinculum suscipiunt
cuius ministerio se dicant, quamquam in mundo remanent. Solae aut consociatae, singularem
praebent eschatologicam Sponsae caelestis imaginem vitaeque venturae, cum denique amorem
plenissime erga Christum sponsum vivet Ecclesia.

1.5 Page 5

▲back to top
5
Eremitae mares ac feminae, ad antiquos pertinentes Ordines vel ad nova Instituta, aut etiam
directe ab Episcopo pendentes, per interiorem atque exteriorem a mundo segregationem
temporalem testantur huius aevi naturam, per ieiunium ac paenitentiam profitentur non solo pane
vivere hominem sed Dei Verbo.(16) Talis « in deserto » vita est etiam invitatio similibus ipsique
ecclesiali communitati facta ne umquam suprema vocatio de conspectu amittatur, quae est ut
semper cum Domino commoremur.
Novam recentioribus temporibus consuetudinem accepit etiam consecratio viduarum,(17) tractata
iam apostolica aetate,(18) nec non viduorum. Per castitatis perpetuae votum uti Regni Dei
demonstrationem hi suam consecrant condicionem ut precationi atque Ecclesiae famulatui se
devoveant.
CONTEMPLATIONI PLENE DICATA INSTITUTA
8. Ad contemplationem omnino tendentia Instituta, quae ex mulieribus vel viris consistunt,
rationem Ecclesiae gaudendi ministrant atque caelestium gratiarum fontem. Sua enim vita et
industria sodales religiosi Christum in monte imitantur orantem, dominatum Dei in historiam
testificantur, gloriam futuram ante tempus faciunt.
In solitudine et silentio per Verbi Dei auditionem, divini cultus celebrationem, sui ipsorum
asceticam exercitationem, per orationem, mortificationem caritatisque fraternae communionem,
vitam suam totam navitatemque informant ad Dei contemplationem. Ecclesiali itaque communitati
insignem amoris Ecclesiae suum erga Dominum testificationem praestant, atque arcana
fecunditate apostolica conferunt ad expansionem Populi Dei.(19)
Optare propterea licet ut maiorem usque disseminationem iuniores apud Ecclesias experiantur
vitae contemplativae multiformes rationes veluti declaratio planae insertionis Evangelii, illis
maxime in orbis regionibus ubi latius aliae religiones sparsae sunt. Hoc efficaciter testari sinet
vigorem traditionum christianae ascesis atque mysticae doctrinae atque favebit ipsi interreligioso
dialogo.(20)
APOSTOLICA VITA RELIGIOSA
9. In occidentali orbe aliae complures vitae religiosae institutiones aetatum decursu effloruerunt, in
quibus innumerabiles homines, saeculum respuentes, per publicam consiliorum evangelicorum
professionem Deo sese tradiderunt, pro peculiari charismate et in stabili quadam vitae communis
forma(21) ad multiplex populi Dei apostolicum ministerium. Eiusmodi sunt variae familiae
Canonicorum Regularium, Ordines mendicantes, Clerici Regulares atque generatim virorum ac
mulierum religiosae Congregationes apostolicae operae missionalique destinatae et operibus
multiplicibus quae excitare potuit christiana caritas.

1.6 Page 6

▲back to top
6
Mirabiliter varia est testificatio, in qua quasi in speculo referuntur multiplicia dona fundatoribus ac
conditricibus a Deo distributa, qui, Spiritus Sancti impulsui oboedientes, interpretari temporum
signa scierunt ac illuminata mente necessitatibus respondere paulatim exorientibus. Eorum
ingredientes vestigiis tot alii sermone et opere studuerunt Evangelium sua in vita quasi corpore
induere, ut sua quisque aetate revocarent vivam Iesu praesentiam qui insigniter est Consecratus
et Apostolus Patris. Ideo religiosi religiosaeque necesse est quoque saeculo se ipsi in Christo
Domino tamquam in speculo contueantur suaque in precatione altam cum Eo sensuum
communionem alant,(22) unde omnis eorum vita penetretur animo apostolico et omnis pariter
industria apostolica contemplatione pervadatur.(23)
INSTITUTA SAECULARIA
10. Spiritus Sanctus mirabilis ipse artifex donorum diversitatis, nostris quidem diebus nova
consecratae vitae genera evocavit, veluti si, ad consilium quoddam providentiae, novis respondere
velit postulatis quibus hodie occurrit Ecclesia suum inter homines exsequens munus.
In saecularia Instituta praeprimis intenditur animus, quorum contendunt sodales consecrationem
Deo factam compiere in terris vivendo per evangelicorum consiliorum professionem intra
temporalis societatis adiuncta, ut ita quasi fermentum sapientiae sint gratiaeque testes media in
ipsa culturali vita oeconomica et politica. Per coniunctionem, quae eorum est praecipua,
condicionis saecularis cum religiosa consecratione ipsi recentes Regni Christi vires in societatem
inicere cupiunt ea mente ut intrinsecus terrarum orbem immutent ipsa Beatitudinum virtute. Hoc
pacto, dum plena eorum condicio pertinendi ad Deum eos plane servituti Dei devovet, eorum
industria communibus in laicorum condicionibus, Spiritu instigante, aliquid imbuendis affectu
evangelico saecularibus rebus confert. Adiuvant ita saecularia Instituta ut, secundum cuiusque
peculiare charisma, efficax in societate Ecclesiae confirmetur praesentia.(24)
Magni etiam pretii partes sustinent saecularia Instituta clericalia, in quibus sacerdotes ad
presbyterium dioecesanum pertinentes, etiam cum eorum quibusdam tribuitur Instituto in suo
incardinatio, Christo consecrantur consilia evangelica perficientes proprio ex charismate.
Reperiunt ipsi in sui Instituti spiritalibus divitiis validum adiumentum ut ardenter agant spiritalitatem
sacerdotii peculiarem atque sic communionis magnanimaeque apostolicae operae fermento sint
inter confratres.
VITAE APOSTOLICAE SOCIETATES
11. Peculiari deinde dignae sunt commemoratione vitae apostolicae Societates seu communis
vitae, virorum et mulierum, quae suo quaeque genere proprium apostolicum vel missionale
persequuntur propositum. Earum in multis, quarum sacra vincula ab Ecclesia publice agnoscuntur,
evangelica consilia expresse suscipiuntur. Verumtamen etiam haec earum consecrationis
proprietas ab Institutis religiosis et saecularibus Institutis illas distinguit. In tuto est collocanda ac

1.7 Page 7

▲back to top
7
provehenda huius vivendi formae proprietas, quae recentiora per saecula tot tantosque peperit
sanctitatis et apostolatus fructus, praesertim in caritatis provincia ac in missionali Evangelii
propagatione.(25)
NOVA CONSECRATAE VITAE GENERA
12. Perennis Ecclesiae iuventus etiam hodie sese ostentare pergit: proximis enim decenniis, post
nempe Concilium Vaticanum II, novae sive renovatae formae exstiterunt ipsius consecratae vitae.
Saepenumero de Institutis agitur quae prioribus iam exstantibus similia sunt, verum ex novis
spiritalibus et apostolicis impulsionibus enata. Vitalis eorum vigor oportet ab Ecclesiae auctoritate
excutiatur, cuius est necessarias experiri probationes quibus et finis concitantis veritas confirmetur
simulque nimia institutionum inter se consimilium multitudo vitetur, imminente scilicet periculo ne
magno cum detrimento in parvulos manipulos diffringantur. Alias vero de experimentis agitur
primis quae propriam quandam in Ecclesia identitatem quaerunt atque praestolantur donec a
Sede Apostolica publice agnoscantur, cuius solius est ultimum ferre iudicium.(26)
Testificantur novae hae vitae consecratae formae, quae antiquis subiunguntur, constans illud
invitamentum quod plena sui donatio Domino facta, communitatis apostolicae species, ipsius
fundationis charismata non cessant exserere in hanc nostram aetatem, et pariter indicium sunt
donorum Spiritus Sancti inter se complentium.
Attamen in novitate ipsa non Spiritus sibi contradicit. Hoc inde comprobatur quod nova genera
consecratae vitae non dimoverunt praecedentia. Intra sic multiplicem varietatem adservari potuit
fundamentalis unitas eandem propter vocationem ut quis perfectam conquirens caritatem Iesum
sectetur castum, pauperem atque oboedientem. Quemadmodum in formis iam vigentibus
reperitur, haec vocatio etiam ita in illis poscitur quae ut novas se praebent.
ADHORTATIONIS APOSTOLICAE FINIS
13. Operum synodalium uberem Nos colligentes proventum, universam convertimur ad Ecclesiam
hac ipsa Apostolica Adhortatione ut non unis consecratis hominibus, verum etiam pastoribus
fidelibusque fructus comparationis alicuius stimulantis offeramus, cuius progressionibus invigilare
non destitit Sanctus Spiritus sua per veritatis amorisque munera.
His renovationis annis obiit difficile laboriosumque tempus consecrata vita perinde ac ceterum
reliquae vivendi viae in Ecclesia. Abundavit eadem haec aetas exspectationibus, conatibus et
renovationis propositionibus eo nimirum spectantibus ut consiliorum evangelicorum professio
corroboraretur. Verum haud contentionibus laboribusque caruit idem temporis spatium, quo
videlicet experientiae vel beneficae non semper secundis consummatae sunt effectibus.
Difficultates tamen ad animi debilitatem minime adducere debent. Oportet potius nova alacritate

1.8 Page 8

▲back to top
8
vires recipere, quia consecratae renovatae vitae ac roboratae Ecclesia eget spiritali apostolicoque
auxilio. Hac ideo post-synodali Adhortatione appellare volumus religiosas communitates nec non
ipsas consecratas personas eodem quidem animo quo epistola christianis Antiochenis ex Concilio
Hierosolymitano data respirabat, dum simul idem illud experiri confidimus liciturum quod tunc
descriptum fuit: « Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione ».(27) Nec id solum:
speramus enim etiam augescere posse laetitiam totius Dei populi, qui melius vitam consecratam
perspiciens, magis conscia mente gratias reddere omnipotenti Deo hoc pro insigni dono poterit.
Animum nostrum benigne quidem Synodi sodalibus aperientes, fructuose utiliterque usi sumus
sententiis praestantibus quae per actuosas Synodi sessiones prodierunt, quibus assidue interesse
voluimus. Eodem aequabiliter tempore universo Dei Populo ministrare studuimus catechesis
institutiones quasdam ordinatas de consecrata vita in Ecclesia. In iis praecepta revocavimus quae
iam in documentis insunt Concilii Vaticani II, quod quidem clarum exstitit destinatum
subsequentium doctrinalium enucleationum ipsiusque considerationis a Synodo effectae dum eius
peragebantur ardentes elaborationes.(28)
Dum sane optamus ut Ecclesiae filii, praesertim vero consecratae personae amanti animo hanc
etiam accipiant Adhortationem, vota facimus ut progrediatur pervestigatio ad altius eximium vitae
consecratae donum excutiendum triplici illo modo consecrationis communionis et missionis, utque
consecratae personae, arte cum Ecclesia cumque eius Magisterio coniunctae nova detegant
incitamenta unde spiritali et apostolica ratione nascentibus obviam procedant provocationibus.
CAPUT IConfessio TrinitatisAd christologicas trinitariasque origines consecratae vitaeTRANSFORMATI CHRISTI
EFFIGIES14. Evangelicum vitae consecratae fundamentum conquirendum est peculiari in illa necessitudine quam Iesus
cum quibusdam suis iniit discipulis, quos nempe non solum ut Regnum Dei suam acciperent in vitam est hortatus, verum
etiam ut eandem omnem vitam in huius Evangelicae causae ministerium destinarent, omnibus posthabitis rebus et ipsi
illius vitae formam proxime imitantes.Talis quidem « Christiformis » exsistentia, decursu saeculorum tot baptizatis
proposita, duci tantummodo potest singulari ex vocatione et pro spiritus dono proprio. Etenim in illa perducitur baptismalis
consecratio ad fundamentalem quandam in Christi sequela responsionem, per consiliorum evangelicorum susceptionem
quorum primum necessariumque est castitatis propter Regnum Caelorum sacrum vinculum.(29) Haec autem unica
Christi sequela suis in fontibus semper denotat consilium Patres proptereaque fundamentum suapte natura
christologicam et pneumatologicam notam praebet, dum trinitariam vitae christianae maxime vividam declarat indolem,
cuius iam quodammodo adimpletionem antecedit eschatologicam ad quam Ecclesia contendit.(30)Complures inveniuntur
in Evangelio Christi voces atque gestus quibus peculiaris huius vocationis collustratur sensus. Ut tamen uno veluti
conspectu simul necessariae eius percipiantur notae, utilissimum videtur oculos in splendescentem Christi vultum
intendere intra Transfigurationis mysterium. Hanc enim ad « iconem » omnis antiqua refertur spiritalis traditio, quotiens
contemplativam vitam coniungit cum Iesu « in monte » oratione.(31) Ad eam praeterea ipsae « actuosae » rationes vitae
consecratae quadamtenus redigi possunt, quandoquidem non una gloriae Christi revelatio est Transfiguratio, verum
etiam praeparatio ad eius amplectendam crucem. Prae se enim fert motum quendam « ascendentium in montem » atque
« de monte descendentium »: discipuli qui intima Magistri familiaritate usi sunt, aliquantisper trinitariae vitae
sanctorumque communionis circumdati fulgore, paene ad aeterni aevi orbem abrepti, repente ad cotidianam reducuntur

1.9 Page 9

▲back to top
9
vitam ubi non cernunt nisi « Iesum solum » in naturae humanae humilitate, atque monentur ut in vallem revertantur ubi
cum ipso laborem persolvant ipsius Dei consilii crucisque fortiter suscipiant viam.«ET TRANSFIGURATUS EST ANTE
EOS... »15. « Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem
excelsum seorsum. Et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt
alba sicut lux. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
"Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum".
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens:
"Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite".
Et audientes discipuli ceciderunt in faciern suam et timuerunt valde.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et nolite timere".
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens:
"Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat" ».(32)Transfigurationis eventus decretorium
momentum in Iesu ministerio designat. Revelationis est eventus quae in discipulorum animis fidem corroborat eosque ad
Crucis praeparat tragoediam atque resurrectionis antecapit gloriam. Perpetuo hoc mysterium repetit vivendo Ecclesia
utpote populus in itinere ad occursum eschatologicum suo cum Domino. Quemadmodum tres praeoptati Apostoli,
transformatum Christi vultum contemplatur Ecclesia ut se in fide confirmet et periculum declinet ne ante deformatum
ipsius vultum in Cruce perturbetur. Hic et illic illa Sponsa coram Sponso consistit, eius particeps mysterii eiusque luce
circumfusa.Eadem hac luce omnes illius attinguntur filii et filiae, cuncti similiter ad Christi sequelam vocati in eo
supremum propriae vitae sensum reponentes ut cum Apostolo dicere possint: « Mihi vivere Christus est ».(33)
Verumtamen singulariter lucem experiuntur ex Verbo incarnato profluentem sine dubio homines ad vitam consecratam
arcessiti. Evangelicorum enim consiliorum professio tamquam signum vaticiniumque illos ostendit fratrum communitati
ipsique mundo. In iis ideo fieri non potest quin imaginem quandam vocis habeant verba Petri quasi in exstasi prolata: «
Bonum est nos hic esse ».(34) Quae verba patefaciunt quidem totius christianae vitae christocentricam contentionem.
Sed singulari etiam eloquentia absolutum exprimunt characterem in quo vocationis ad consecratam vitam densatur alta
alacritas: « Quam pulchrum est Tecum commorari, Tibi nos dedicare, in Te unum omnem nostram dirigere vitam ». Re
vera, qui specialis huius communionis amoris cum Christo recepit donum, eius splendore ut raptum se percipit: Ipse enim
est « speciosus forma ... prae filiis hominum »,(35) Incomparabilis ille.«HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS: IPSUM
AUDITE! »16. Patris appellatio tres hortatur discipulos in exstasim captos ut in Eo omnem reponant fiduciam Eumque
vitae suae centrum constituant. Novam sane altitudinem a voce e caelo edita comparat invitatio qua Iesus in ipso vitae
publicae limine eos ad suam vocaverat sequelam eosque ab usitatis eripuerat negotiis ut in suam admitteret
consuetudinem. Ex hac praecipue singulari gratia intimae familiaritatis profluit in vita religiosa et facultas et necessitas
donationis plenae sui ipsius in consiliorum evangelicorum professione. Prius et plus quam renuntiatio haec sunt propria
mysterii Christi receptio, in media Ecclesia completa.Intra enim vitae christianae unitatem diversae vocationes velut radii
sunt unici luminis Christi « super faciem Ecclesiae resplendentis ».(36) Pro suae vocationis saeculari natura eatenus laici
referunt Verbi incarnati mysterium quatenus id totius mundi Alpha et Omega exsistit, fundamentum et regula virtutis
omnium rerum creatarum. Christi vicissim capitis pastorisque imagines vivae sunt ministri sacri, qui suum populum hoc
tempore illius « iam et nondum » regit, praestolantes eius cum gloria reditum. Concreditur consecratae vitae officium
indicandi Filium Dei hominem factum sicut eschatologicam metam ad quam omnia tendunt, splendorem coram quo
reliquae omnes expallescunt luces, pulchritudinem infinitam quae sola hominis cordi penitus satisfacere potest.

1.10 Page 10

▲back to top
10
Consecrata igitur vita non tantum illud postulat ut aliquis Christum sequatur toto corde, Eum amando super patrem et
matrem, super filium et filiam,(37) sicut a quolibet exposcitur discipulo, sed ut ea vivatur ratione qua totius exsistentiae
assensio Christo accommodata significetur quae universam contentionem prodat praecapientem, prout semper sinunt
atque ad charismata propria, eschatologicam perfectionem.Per consiliorum namque professionem non modo de Christo
haurit homo consecratus vitae suae significationem, verum in se redintegrare, quantum fieri potest, nititur « formam
quoque vitae, quam Filius Dei accepit mundum ingrediens ».(38) Virginitatem amplectens suum efficit virginalem Christi
amorem quem hominibus confitetur uti unigenitum Filium, unum cum Patre;(39) eius dein paupertatem imitans, Filium
eum profitetur, qui a Patre omnia recipit eique omnia in amore restituit;(40) suae libertatis sacrificio adhaerescens ad
filialis eius oboedientiae mysterium, infinito modo et amatum et amantem eum profitetur, qui sola Patris voluntate
gaudet,(41) quocum coniungitur perfecte et a quo in omnibus dependet.Hanc « conformativam » inducens mysterii
Christi assimilationem, consecrata vita peculiari titulo implet illam « Trinitatis confessionem » qua cuncta signatur
christiana vita, dum sublimem Dei Patris, Filii et Spiritus Sancti admiratam venustatem agnoscit et cum laetitia testificatur
benevolam ipsius dignationem erga omnem hominem.I
Ad Trinitatis laudemA PATRE AD PATREM: DEI INCEPTUM17. « Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite! ».(42)
Gloriae Domini Iesu contemplatio in Transfigurationis icone ante omnia detegit personis consecratis Patrem omnium
bonorum conditorem ac largitorem, qui ad se creaturam quandam suam allicit (43) singulari quodam amore et ad
peculiare quoddam munus. Huic obtemperans invitationi intima cum attractiva virtute coniunctae, vocata persona Dei
amori se tradit qui ad suum solius ministerium eam vocat, totamque se Ipsi devovet et eius salutis consilio.(44)Hic
vocationis ad vitam consecratam significatio tota consistit: totum Patris ipsius inceptum est,(45) quod ab iis qui electi sunt
postulat responsionem.(46) Huius gratuiti Dei amoris experimentum adeo intimum vehemensque est ut eadem persona
sibi respondendum esse sentiat absoluta vitae suae donatione, omnia tam praesentia quam futura illius manibus
commendans. Hac prorsus de causa, ad sancti Thomas Aquinatis mentem, intellegi potest personae consecratae
identitas, initio ducto ab ipse universitate eius doni, quod holocausto vero par iudicari potest.(47)PER FILIUM: IN
CHRISTI VESTIGIIS18. Filius, qui ut via ad Patrem ducit,(48) omnes vocat quos dedit ei Pater(49) eam ad sequelam qua
tota ordinatur vita. Ab aliquibus tamen - vitae nempe consecratae sodalibus - deditionem universalem flagitat, quae
secum infert omnium rerum abdicationem(50) ut intime cum Eo vivant(51) eumque sequantur quocumque ierit.(52)In Iesu
vultu,(53) qui est « imago Dei invisibilis »,(54) splendor gloriae Patris,(55) excelsitas percipitur aeterni infinitique amoris
qui radices ipsius exsistentiae tangit.(56) Qui eo se sinit capi homo, non potest quin omnia deserat eumque sequatur.(57)
Haud secus ac Paulus arbitratur omnia « detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu », cuius in
comparatione non dubitat affirmare: « Omnia ... arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam ».(58) Magnopere cupit unum
idem cum Illo fieri, eiusque affectus vivendique mores sibi asciscere. Hoc consilium omnia relinquendi ac Dominum
sequendi(59) rationem efficit omnibus vocatis hominibus valentem omnibusque aetatibus.Evangelica consilia, quibus
nonnullos Christus appellat ut suam virginis vitam secum partiantur et pauperis et oboedientis, poscunt et ostendunt, in
iis quotquot ea complectuntur, expressam cupiditatem se Illi penitus conformandi. « Vivendo in oboedientia, sine proprio
et in castitate »,(60) testificantur consecrati homines Exemplar esse Iesum in quo consummationem suam omnis
assequitur virtus. Etenim eius species vitae castae, pauperis et oboedientis elucet ut severissimus modus Evangelii
vivendi his in terris, modus qui dici potest divinus, quoniam receptus est ab Ipso Homine-Deo tamquam significatio eius
coniunctionis Filii unigeniti cum Patre et cum Spiritu Sancto. Haec causa est cur in christiana traditione semper factus sit
sermo de concreta vitae consecratae praestantia.Nec vero negari licet consiliorum evangelicorum observationem secum
importare viam insigniter intimam ac fecundam communicandi ipsius operis Christi ad Mariae Nazarethanae exemplum,
primae scilicet discipulae, quae in divini consilii ministerium per integram sui ipsius donationem tradere consensit. Omne

2 Pages 11-20

▲back to top

2.1 Page 11

▲back to top
11
enim munus eodem incipit animi habitu quem Maria in annuntiatione prodidit: « Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum
verbum tuum ».(61)IN SPIRITU: A SPIRITU SANCTO CONSECRATI19. « Nubes lucida obumbravit eos ».(62)
Transfigurationis insignita spiritalis explanatio Spiritus Sancti imaginem hac in nube detegit.(63)Perinde ac omnis
christiana vita, etiam ad consecratam vitam vocatio arte cum Spiritus Sancti coniungitur opere. Ipse enim per saecula
novos semper allicit homines ut electionis ita obligantis fascinationem percipiant. Eo scilicet agente quadamtenus iterum
experiuntur illi prophetae Ieremiae adfectum: « Seduxisti me, Domine, et seductus sum ».(64) Spiritus enim responsionis
plenae cupiditatem excitat; ipse praeterea facit ut eadem voluntas crescat cum ad maturationem perducit affirmantem
responsionem eiusque fidelem sustinet exsecutionem; ille vocatorum animum fingit et conformat Christo casto pauperi et
oboedienti eos aptans eosque impellens ut eius munus suum faciant. Cum a Spiritu se duci patiuntur in perpetuo
purificationis itinere, fiunt singulos in dies homines Christiformes, continuatio in historia singularis praesentiae Domini
resuscitati.Intuitu quodam acerrimo Ecclesiae Patres hoc spiritale iter phylocaliam appellaverunt, sive divinae
pulchritudinis amorem, quae bonitatis divinae est fulgor. Qui Spiritus Sancti virtute ducitur paulatim ad plenam cum
Christo conformationem, in se lucis inaccessibilis radium refert suaque in peregrinatione terrestri procedit ad
inexhaustum usque lucis Fontem. Hoc modo consecrata vita significatio evadit singulariter profunda Ecclesiae Sponsae,
quae a Spiritu instructa ut Sponsi in se repetat lineamenti, se Illi exhibet « gloriosam ... non habentem maculam aut
rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».(65)Idem proinde Spiritus non de hominum historia vocatos
a Patre subtrahit, verum eos ad fratrum et sororum servitutem destinat proprias secundum eorum vitae condiciones,
eosque dirigit ut munia peculiaria compleant secundum Ecclesiae hominumque necessitates per diversorum Institutorum
propria charismata. Hinc quidem multiplices vitae consecratae enascuntur formae, quibus Ecclesia est « variis donis
filiorum suorum decorata ... sicut sponsa ornata viro suo(66) »(67) et omnibus opibus locupletatur suum in mundo ut
officium exsequatur.EVANGELICA CONSILIA, TRINITATIS DONUM20. Ante omnia ideo sunt evangelica consilia
sanctissimae Trinitatis donum. Annuntiatio est vita consecrata earum rerum quas suo amore Deus efficit, sua bonitate et
pulchritudine. Nam « status religiosus ... Regni Dei super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines
peculiari modo patefacit; supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti
potentiam, in Ecclesia mirabiliter operantem, demonstrat ».(68)Primum illud est vitae consecratae officium ut
adspectabilia reddat mirabilia quae in hominum vocatorum fragili natura operatur Deus. Non verbis, sed transfiguratae
vitae suadenti eloquio testantur ipsi haec mirabilia gratiae portenta, quae Dominus exsequitur in iis quos Ille amat,
nuntiando hominum stupori respondent illi. Quatenus consecrata persona a Spiritu sinit se perduci ad perfectionis
culmen, eatenus exclamare valet: « Pulchritudinem video et considero claritudinem, gratiae fulgorem tuae refero et
attonitus hunc contemplor ineffabilem splendorem; de mentis potestate exeo, dum de me ipse cogito; qualis fuerim et
quid sim factus video. O rem miram! a me caveo, verecundia reverentia metu abstractus, ut ante te positus; nescio quid
faciam timidus effectus, ubi consistam, ad quid appropinquem, ubi haec membra locem quae ad te pertinent, ad quae
opera, ad quas actiones eadem destinem, haec divina mirabilia me obstupefacientia ».(69) Fit hoc modo consecrata vita
unum quoddam vestigium eorum quae in historia Trinitas relinquit, ut vim rapientem atque cupidinem divinae venustatis
homines animadvertere possint.IN CONSILIIS TRINITATIS VITAE REVERBERATA IMAGO21. Cum ad sanctam
sanctificantemque Trinitatem referuntur evangelica consilia, eorum patescit altior significatio. Declarant enim amorem
quem adversus Patrem in Spiritus Sancti unitate habet Filius. Iis in exsequendis vivit consecrata persona vehementiore
quadam vi trinitariam et christologicam naturam qua universa signatur christiana vita.Caelibum virginumque castitas,
quatenus significatio est donationis Deo factae indiviso corde,(70) effectum praebet infiniti amoris quo in vitae trinitariae
secreta altitudine tres iunguntur divinae Personae; amorem hunc Verbum incarnatum usque ad vitae suae effusionem est
testificatum; amor hic « in cordibus nostris per Spiritum Sanctum » diffusus est (71) atque ad caritatis plenae

2.2 Page 12

▲back to top
12
responsionem incitat erga Deum et fratres.Deum unicum esse verum hominis thesaurum confitetur paupertas. Ad Christi
specimen, qui « propter nos egenus factus est, cum esset dives »,(72) impleta eadem paupertas declaratio evadit
integrae donationis sui quam mutuo inter se tres divinae Personae efficiunt. Donum est quod in creatione redundat seque
plene in Verbi Incarnatione eiusque morte redemptrice aperit.Secundum Christi imitationem observata oboedientia, cuius
erat cibus Patris voluntatis procuratio,(73) pulchritudinem liberantem patefacit filialis et haud servilis famulatus, ubi
conscientia propriorum officiorum viget et mutua valet fiducia, quae in historia amorosae congruentiae inter divinas tres
Personas est repercussio.Quapropter destinatur consecrata vita ad perpetuo perscrutandum evangelicorum consiliorum
donum veriore semper maioreque amore ad rationem trinitariam: erga Christum amore, qui ad sui ipsius compellat
familiaritatem; erga Spiritum Sanctum a quo ad percipiendos eius impulsus animus aptatur; erga Patrem, qui prima est
scaturigo extremaque vitae consecratae meta.(74) Fit igitur confessio simul et Trinitatis declaratio, cuius mysterium
Ecclesiae indicatur veluti exemplar atque omnis vitae christianae formae origo.Ipsa quoque fraterna vita, cuius auxilio
consecratae personae contendunt ut in Christo tales vivant quibus sit « cor et anima una »,(75) sicut eloquens exhibetur
Trinitatis confessio. Patrem enim illa profitetur, qui unam solam omnium hominum fieri vult familiam; incarnatum Filium
fatetur, a quo in unitate colliguntur redempti quibus viam commonstrat exemplo suo, precatione, verbis suis et in primis
morte sua, quae fons reconciliationis divisis dispersisque hominibus exsistit; Spiritum Sanctum confitetur uti Ecclesiae
unitatis principium, ubi Ille haud spiritales coetus fraternasque generare desinit communitates.UT CHRISTUS PRO DEI
REGNO CONSECRATI22. Sancto impellente Spiritu consecrata vita « pressius imitatur atque in Ecclesia perpetuo
repraesentat »(76) speciem vitae quam Iesus, maximus ipse consecratus atque Patris missionarius pro illius Regno,
amplexatus est discipulisque sese sequentibus proposuit.(77) Sub Iesu consecrationis lumine, detegi potest in Patris
incepto omnis sanctitatis originis primarius fons consecratae vitae. Ipse enim Iesus est quem « unxit ... Deus Spiritu
Sancto et virtute »,(78) « quem Pater sanctificavit et misit in mundum ».(79) Patris complectens consecrationem, se
vicissim Filius Illi devovet propter homines:(80) virginitatis eius vita et oboeditionis et paupertatis filialem eius aperit
animum totum Patris consilio deditum.(81) Quandam consecrationis vim omnibus terrestris eventibus vitae illius confert
eius absoluta oblatio.Insignite oboediens Ille est, qui descendit de caelis non suam ut faceret voluntatem verum eius qui
misit eum.(82) Suum reponit in Patris manibus vivendi agendique modum.(83) Filii affectu oboediens, speciem induit
famuli: « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ... factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis
».(84) Hac in docilitatis affectione erga Patrem Christus, licet vitae coniugalis dignitatem sanctitatemque et sanciat et
defendat, virginalis tamen vitae figuram suscipit atque revelat ita excelsam praestantiam et arcanam spiritalem virginitatis
fecunditatem. Ipsius animus deditus omnino Patris consilio proditur etiam seiunctione a bonis terrestribus: « Propter vos
egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis ».(85) Paupertatis eius magnitudo perfecta
ostenditur in omnium quae eius sunt rerum donatione Patri facta.Viventem memoriam exsistendi et modi agendi Iesu ut
incarnati Verbi coram Patre fratribusque constituit revera consecrata vita. Ipsa enim vitae ac nuntii Salvatoris viva exstat
traditio.II
Inter Pascha et consummationemA MONTE THABOR AD CALVARIAM USQUE23. Coruscans Transfigurationis eventus
tragoediam haud minus gloriosam Calvariae praeparat. Una cum Moyse et Elia intuentur Dominum Iesum Petrus,
Iacobus et Ioannes - prout refert evangelista Lucas - quibuscum Ille tractat suum « exodum ... quem completurus erat in
Ierusalem ».(86) Intenduntur ergo apostolorum oculi in Iesum qui de Cruce cogitat.(87) Virginalis eius erga Patrem amor
nec non in omnes homines maxime illic declarabitur; ad omnium rerum destitutionem eius perveniet paupertas;
oboedientia eius usque ad vitae donum.Invitantur discipuli ac discipulae ut exaltatum contemplentur Iesum in Cruce,
unde « Verbum a silentio progrediens »,(88) suo in silentio ac solitudine more prophetico perfectam Dei transcendentiam
affirmat super cuncta creata, sua praeterea in carne peccatum nostrum vincit atque ad se omnem allicit virum ac

2.3 Page 13

▲back to top
13
feminam, novam resurrectionis vitam singulis largitus.(89) In Christi crucifixi contemplatione suum impulsum universae
reperiunt vocationes: ex ea, per principale Spiritus donum, dona omnia suam ducunt originem ac praesertim consecratae
vitae donum.Post Mariam Iesu Matrem percipit Ioannes hoc munus, discipulus quem Iesus amabat, testis qui simul cum
Maria sub Cruce adstabat.(90) Illius consilium totum sese devovendi amoris divini est effectus eum circumdantis,
sustentantis eiusque replentis animum. Iuxta Mariam, inter primos Ioannes est magnae multitudinis virorum ac mulierum
qui a primordiis Ecclesiae usque ad eiusdem finem, amore Dei permoti, se vocari sentiunt ut Agnum immolatum ac
viventem, quocumque ierit, sequantur(91).(92)PASCHALIS INDOLES CONSECRATAE VITAE24. Variis sub vitae formis
a Spiritu saeculorum decursu excitatis, experitur consecrata persona veritatem Dei-Amoris eo propius et altius quo magis
sub Christi Cruce ponitur. Qui hominum oculis sua in morte deformatus videtur omnique venustate ita destitutus ut
adstantes suos vultus operiant,(93) omnino in Cruce pulchritudinem potentiamque Dei amoris plene aperit. Sic nempe id
celebrat sanctus Augustinus: « Pulcher Deus, Verbum apud Patrem. Pulcher ergo in caelo, pulcher in terra; pulcher in
utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non
curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in caelo. In
intellectum audite Canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas ».(94)Hunc
amoris splendorem refert consecrata vita quia sua fidelitate erga Crucis mysterium se credere confitetur in Patrisque
amore vivere et Filii et Spiritus Sancti. Hoc pacto conducit illa ut viva asservetur in Ecclesia conscientia: Crucem videlicet
amoris Dei esse summam abundantiam super homines effluentis, documentum esse magnum salvificae Christi
praesentiae. Id vero praesertim in difficultatibus atque tentationibus. Hoc continenter fortiterque usque ad altam
admirationem testantur plurimi homines consecrati saepius in adiunctis versantes difficilibus, immo in vexationis ac
martyrii condicionibus. Eorum uni Amori fidelitas demonstratur et roboratur in absconditae vitae humilitate, in dolorum
receptione ut « ea quae desunt passionum Christi » in carne propria adimpleantur,(95) in tacita abnegatione, in sui
commendatione sanctae Dei voluntati, in tranquilla perseverantia etiam deficientibus viribus et propria auctoritate.
Proficiscitur ex fidelitate erga Deum etiam donatio sui erga proximum, quam non sine incommodo vivunt consecratae
personae continenter pro fratrum necessitatibus precantes, magnanimiter pauperibus et aegrotis famulantes, aliorum
angustias communicantes, sollicito animo angores Ecclesiaeque dolores participantes.CHRISTI TESTES IN ORBE25. E
paschali pariter mysterio profluit missionalis opera quae quidem ratio universam Ecclesiae vitam vehementer signat.
Praecipue vero in consecrata vita ipsa completur. Namque, praeter etiam omnia charismata propria illorum Institutorum
quae sese missioni ad gentes dedunt aut quae in opera generis proprie apostolici incumbunt, dici potest missionalis
indoles intrinsecus insidere cuivis vitae consecratae figurae. Quatenus vitam uni Patri devotam,(96) a Christo
assumptam,(97) a Spiritu animatam,(98) vivit consecratus homo, eatenus etiam efficaciter Domini Iesu operi
adlaborat(99) suasque admodum alta ratione partes ad orbem renovandum confert.Primum vero missionale officium
gerunt consecratae personae erga se ipsae, idque animos suos Spiritus Christi motibus aperientes exsequuntur. Eorum
enim testimonium adiuvat cunctam Ecclesiam ut reminiscatur primo loco reponi gratuitum Dei famulatum, qui quidem
effici potest Christi gratia interveniente per Spiritus donum credentibus communicata. Pax ita a Patre descendens
hominibus nuntiatur, devotio quam Filius testificatur, ac laetitia quae Sancti Spiritus est fructus.Erunt consecrati homines
et ipsi missionarii, illam cumprimis conscientiam altius perscrutati a Deo se vocatos electosque esse, ad quem idcirco
universam suam dirigere debent vitam et quodcumque sunt vel possident deferre, ab impedimentis se expedientes quae
amoris responsionis summam praepedire possint. Hoc quidem modo verum Christi inter homines signum evadere
possunt. Efficere debet etiam eorum vivendi genus ut optima illa species effulgeat quam profitentur, quandoquidem
vivum Dei signum se praebent atque eloquentem, licet interdum tacitam, Evangelii praedicationem.Nullo non tempore,
hodierna verum nominatim in societate quae tam saepe adeo saeculari affectu penetratur et tamen signorum percipit

2.4 Page 14

▲back to top
14
sermonem, opera est Ecclesiae danda ut quotidianae vitae in adiunctis se adspectabilem praesentemque exhibeat. In
hanc partem licet Ecclesiae ab hominibus consecratis praecipuum exspectare adiumentum, quippe qui in omnibus vitae
condicionibus destinentur ad solidam testificationem reddendam suae ad Christum pertinendi condicionis.Cum
consecrationis plane sit indicium habitus sacer et paupertatis et cum certa quadam religiosa Familia coniunctionis, una
cum Synodi Patribus sodalibus religiosis viris ac mulieribus studiose Nos persuademus ut proprium induant habitum,
temporum locorumque condicionibus apte accommodatum.(100) Quotiens vero valida id postulant apostolica adiuncta,
licebit eis secundum Instituti sui mores regulasque etiam simplex et decorum gestare vestimentum, addito tamen
congruo insigni unde eorum agnosci valeat consecratio.Instituta vero quae a propria origine aut legum suarum vi
peculiarem non postulant habitum, curent tamen ut membrorum vestitus sua dignitate et simplicitate vocationis illorum
indoli respondeat.(101)ESCHATOLOGICA VITAE CONSECRATAE RATIO26. Cum urgentiores usque appareant hodie
apostolicae sollicitudines atque periculum sit ne curatio rerum huius mundi homines magis magisque implicet,
consentaneum maxime est oculos et animos in eschatologicam vitae consecratae naturam convertere.«Ubi ... est
thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum »:(102) unicus Regni thesaurus cupidinem excitat, exspectationem, studium et
testificationem. Apud Ecclesiam priscam exspectatum Domini reditum ardentius experiebantur. Hunc spei affectum
numquam excolere per saecula desiit Ecclesia: fideles incitare perrexit ut salutem iamiam revelandam respicerent,
quandoquidem huius mundi transit figura(103).(104)Melius hoc in prospectu intellegitur momentum eschatologici signi
vitae consecratae proprii. Revera doctrina persistit qua ipsa veluti Regni venturi anticipatio exhibetur. Repetit hanc
doctrinam Concilium Vaticanum II ita asseverans: « Status religiosus ... magis ... resurrectionem futuram et gloriam
Regni caelestis praenuntiat ».(105) Hoc praecipue efficit virginalis electio, a maioribus semper tamquam ultimi mundi
praegustatio percepta, quae iam nunc operatur hominemque integrum transfigurat.Suam qui Christo dedicant vitam
facere non possunt quin viventes convenire Illum cupiant ut cum Eo tandem aliquando in perpetuumque iungantur.
Ardens hinc nascitur exspectatio, hinc illa cupiditas « ut in illius amoris focum intus ardentem se mergant quique alius
non est nisi Spiritus Sanctus ipse »,(106) exspectatio atque cupiditas quae nutriunt dona a Domino largiter tributa iis
quotquot quae sursum sunt quaerunt.(107)Res Domini contuitus reminiscitur consecratus homo: « Non ... habemus hic
manentem civitatem »,(108) quia « noster ... municipatus in caelis est ».(109) Id necessarium unum quaerere: « Regnum
Dei et iustitiam eius »,(110) sine intermissione invocato Domini adventu.ACTUOSA EXSPECTATIO: OFFICIUM ET
VIGILANTIA27. « Veni, Domine Iesu! ».(111) Haec exspectatio minime quid iners est: quantumvis ad Regnum futurum
dirigatur, un operam convertitur et industriam, ut etiamnum praesens adsit Regnum per Beatitudinum spiritus
restitutionem qui etiam in hominum societate efficaces valeat excitare iustitiae, pacis, solidarietatis et veniae
postulationes.Affatim hoc ex ipsa vitae consecratae historia demonstratur, quae uberrimos semper edidit fructuum
proventus pro mundi salute. Suis donis fiunt consecratae personae Spiritus indicium versus novum quoddam venturum
tempus, quod fide illustratur atque spe christiana. Transit eschatologica intentio in munus, ut hic et nunc magis magisque
affirmetur Regnum. Petitioni illi: « Veni, Domine Iesu! » altera accedit invocatio: « Adveniat Regnum tuum! ».(112)Qui
vigilans exspectat dum Christi impleantur promissa, spem suis fratribus infundere valet et sororibus, qui de tempore
futuro saepius diffidunt et res in pessimam accipiunt partem. Eius spes innititur Dei promissioni quam continet Verbum
revelatum: progreditur hominum historia ad « caelum novum et terram novam »,(113) cum Dominus « absterget omnem
lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt
».(114)Vita consecrata huic extremae divinae gloriae illuminationi deservit, cum salutare Dei omnis caro videbit.(115)
Hanc rationem Oriens christianus extollit cum monachos tamquam Dei in terris angelos iudicat a quibus mundi in Christo
renovatio nuntiatur. In Occidente monachismus est memoriae celebratio et vigiliae: memoria est miraculorum a Deo
effectorum, vigilia novissimae spei impletionis. Monachismi vitaeque contemplativae nuntius continenter inculcat

2.5 Page 15

▲back to top
15
hominibus Dei principatum esse pro hominum exsistentia ubertatem significationis ac laetitiae, cum sit homo ad Deum
factus inquietusque donec in Ipso quiescat.(116)VIRGO MARIA, CONSECRATIONIS AC SEQUELAE EXEMPLAR28.
Ipsa Maria est quae, sine labe originali concepta, pulchritudinem divinam perfectius in se refert. « Tota pulchra » titulus
est quo eam invocat Ecclesia. « Coniunctionis necessitudo cum Maria sanctissima, quam suam ob consociationem cum
Christo quisque fidelis possidet, magis etiam in vita hominum consecratorum augetur.... Singulis in vitae consecratae
Institutis persuasum est primarium quoddam pondus habere Mariae praesentiam tum ad spiritalem cuiusque hominis
consecrati vitam tum ad firmitudinem, unitatem totiusque communitatis progressionem ».(117)Maria namque perfectae
consecrationis excelsum exemplar est, tota in sua ad Deum pertinendi condicione atque deditione. A Domino electa, qui
in Illa Incarnationis mysterium perficere voluit, commonefacit consecratas personas principatus ipsius Dei incepti. Eodem
autem tempore, cum divino Verbo ipsa consenserit, quod in ea est caro factum, se praestat Maria tamquam exemplum
receptae gratiae ab homine creato.Cum Iosepho iuxta Christum in abdita Nazarethana vita, adstans Filio decretoriis in
publicae eius vitae eventibus, magistra eminet Virgo Maria sequelae sedulaeque servitutis sine ulla condicione. Intra
illam, « sacrarium Spiritus Sancti »,(118) sic novae creaturae splendor omnis emicat. Ad Eam respicit consecrata vita
velut praecelsum specimen consecrationis Patri factae, coniunctionis cum Filio atque erga Spiritum docilitatis, sibi plane
conscia: pertinere « ad genus vitae virginalis ac pauperis »(119) Christi idem prorsus valere ac vitae modum Mariae
suum facere.Praeterea deprehendit in Virgine consecrata persona Matrem sub peculiari omnino titulo. Nam si nova illa
maternitas Mariae in Calvariae loco tributa donum habetur singulis datum christianis, pondus proprium illa adfert iis qui
suam Christo vitam plene dedicaverunt. « Ecce mater tua »:(120) Iesu verba ad discipulum « quem diligebat »(121) in
consecrata hominis vita vim accipiunt singularem. Vocatur namque ille una cum Ioanne ut Mariam sanctissimam in sua
accipiat,(122) amans videlicet eam imitansque ex vocationis suae extrema altitudine et vicissim unicam quandam
experiens matris teneritatem. Illum ei amorem largitur Virgo qui vitam quotidie Christo offerre eum sinit, cum Ipso ad
hominum salutem cooperans. Quapropter filialis cum Maria necessitudo viam principalem efficit fidelitatis ipsi vocationi
iam receptae et auxilium efficacissimum adfert ut quis in ea procedat eamque plenissime vivat.(123)III
In Ecclesia et pro Ecclesia«BONUM EST NOS HIC ESSE »:
AD IPSUM ECCLESIAE MYSTERIUM PERTINENS CONSECRATA VITA29. In Transfigurationis scaena nomine
apostolorum loquitur Petrus: « Bonum est nos hic esse ».(124) Christi gloria, quam percepit, extulit quidem eius animum
et praecordia, eum tamen non segregavit, immo contra altius coniunxit cum illo « nos » discipulorum. Haec illius « nos »
ratio nos adducit ut partes consideremus quas in Ecclesiae mysterio consecrata occupat vita. De vitae consecratae
indole consideratio theologica proximis hisce annis novas vias pervestigavit ex Concilii Vaticani II magisterio profectas.
Eius sub lumine intellegi potuit professionem evangelicorum consiliorum sine ulla controversia ad vitam attinere
sanctimoniamque Ecclesiae.(125) Declarat hoc vitam consecratam, ab initio iam praesentem, numquam Ecclesiae
deesse posse: est enim veluti pars cui renuntiari non licet et quae eam designat quatenus propriam ipsius exprimit
naturam.Manifesto illud ex eo elucet quod consiliorum evangelicorum professio cum Christi mysterio intrinsecus
coniungitur, cum eius sit munus aliquo modo vitae formam ab Eo electam reddere praesentem eamque uti bonum
absolutum et eschatologicum indicare. Ipse Iesus, cum quosdam vocavit ut universa desererent eumque sectarentur, hoc
induxit vivendi genus quod, impellente Spiritu ipso, paulatim per saecula in multiplices consecratae vitae transiturum erat
formas.Ecclesiae notio ex sacris dumtaxat laicisque ministris consistentis non congruit divini eius Conditoris consiliis
quae nobis Evangelia ipsa atque Novi Testamenti libri referunt.NOVA AC PECULIARIS CONSECRATIO30. In Ecclesiae
traditione religiosa professio existimatur tamquam unica fertilisque baptismalis consecrationis explicatio quatenus eius
auxilio arta cum Christo coniunctio, iam Baptismate incohata, per donum enucleatur plenius declaratae atque impletae
conformationis per evangelicorum consiliorum professionem.(126)Ulterior haec consecratio propriam induit qualitatem ad

2.6 Page 16

▲back to top
16
priorem quod attinet, cum qua non simplex est consociatio neque necessarius quidam effectus.(127) Revera omnis in
Christo regeneratus vocatur ut, virtute ex Spiritus dono profecta, castitatem vivat quae suo vitae statui respondeat,
oboedientiam praeterea erga Deum et Ecclesiam, rationabilem a corporeis rebus separationem, quandoquidem ad
sanctitatem omnes vocantur illam quae caritatis perfectione consistit.(128) Verumtamen ex se non importat baptismus ad
caelibatum virginitatemve vocationem, neque possessionis bonorum abdicationem nec cuidam superiori oboeditionem,
ea in propria evangelicorum consiliorum ratione. Professio igitur horum consiliorum donum Dei praeponit peculiare non
universis concessum, quemadmodum de caelibatu voluntario Iesus ipse adfirmavit.(129)Huic itaque vocationi proprium
Sancti Spiritus munus respondet, ut suae vocationi operaeque consecrata persona respondere valeat. Hac de causa,
sicut tum Orientis tum Occidentis liturgici testificantur ritus, in professionis monasticae aut religiosae actu nec non in
virginum consecratione, in electas personas Spiritus Sancti donum devocat Ecclesia, eorumque oblationem cum Christi
sacrificio consociat.(130)Professio evangelicorum consiliorum pariter est progressio gratiae in Confirmationis sacramento
perceptae, sed communia excedit postulata chrismalis consecrationis proprium ob Spiritus donum, quod ad novos modos
adque sanctitatis et apostolatus fructus viam sternit prout vitae consecratae comprobat historia.Ad presbyteros vero quod
spectat evangelica consilia professos, experti ipsi persuadent Ordinis sacramentum singularem in hac consecratione
invenire fecunditatem, cum ponat illa foveatque alicuius interioris cum Domino coniunctionis necessitatem. Sacerdos qui
evangelica consilia profitetur praecipue adiuvatur ut mysterii Christi plenitudinem in se denuo experiatur illam etiam
propter peculiarem Instituti sui spiritalitatem simulque apostolicam proprii charismatis naturam. In presbytero enim ad
sacerdotium adque vitam consecratam vocationes ad altam quandam et acrem unitatem vertunt.Inaestimabile etiam est
pondus quod Ecclesiae vitae conferunt sacerdotes religiosi qui ex toto suo officio contemplationi destinantur. In
eucharistica praesertim celebratione Ecclesiae et pro Ecclesia actionem perficiunt, cui suam ipsorum donationem addunt,
in communione cum Christo qui in totius mundi salutem se Patri dedit.(131)VITAE CHRISTIANORUM
NECESSITUDINES DIVERSOS INTER STATUS31. Multiplices vitae rationes, quibus secundum Domini Iesu consilium
ecclesialis vita instituitur, diversas important mutuas necessitudines in quibus aliquamdiu immorari volumus.Suam
propter regenerationem in Christo cuncti christifideles unius communisque participes sunt dignitatis; ad sanctitatem
advocantur omnes; ad unici Christi Corporis aedificationem suas partes universi addunt, ex propria quisque vocatione
donoque a Spiritu percepto(132).(133) Aequalis omnium Ecclesiae membrorum dignitas Spiritus opus est, Baptismo
nititur atque Chrismatis sacramento et Eucharistie alitur. Atqui opus pariter Spiritus est etiam multiformitas. Ipse enim in
ordinata diversarum vocationum communione, charismatum et ministeriorum constituit Ecclesiam.(134)Vocationes ad
laicalem vitam, ad sacramentale ministerium adque consecratam vitam exemplaria haberi possunt ex eo quod
particulares vocationes, uno aliove modo, ad ipsas rediguntur, sive singillatim inspiciuntur sive sumuntur coniunctim, pro
Dei donationis divitiis. Inter se praeterea serviunt vicissim, ad Christi Corpus in historia ampliandum et pro eius inter
homines munere speciali. Baptismatis et Chrismatis sacramento in Ecclesia omnes consecrantur, verum ministerium
ordinatum vitaque consecrata vocationem distinctam poscunt propriamque consecrationis formam ad peculiare quidem
opus.Ad laicorum munus, quorum « est, ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando,
regnum Dei quaerere »,(135) sufficit baptismalis chrismalisque consecratio, quae cunctis Populi Dei membris est
communis. Praeter hanc principalem consecrationem ordinati ministri in ipsa Ordinatione illam recipiunt ut apostolicum in
tempore prosequantur ministerium. Consilia evangelica amplexantes consecratae personae novam peculiaremque
percipiunt consecrationem quae etiamsi non est sacramentalis, eas adducit ut suam efficiant in caelibatu, in paupertate
et oboedientia vitae formam quam Iesus ipse implevit discipulisque suasit. Licet varia haec genera unum Christi
mysterium demonstrent, proprietatem peculiarem quamvis non unicam laici prae se ferunt, saecularitatem nempe,
pastores ministeriorum curationem, homines consacrati peculiarem cum Christo virgine paupere oboediente

2.7 Page 17

▲back to top
17
conformationem.SINGULARE CONSECRATAE VITAE BONUM32. Hac in donorum congrua summa, cuique principali
statui vitae inditur onus monstrandi, suo proprio in ordine, alterutram unius Christi mysterii faciem. Si enim in Evangelio
nuntiando inter temporales causas peculiare munus vita laicalis induit, intra communionem ecclesialem pernecessarium
ministerium ab iis procuratur qui in sacro Ordine sunt constituti, praesertim vero ab Episcopis. Officio obstringuntur illi ut
Dei populum doctrinis verbi pascant Sacramentorumque dispensatione atque potestatis sacrae perfunctione in
commodum totius ecclesialis communitatis quae est ordinata et hierarchico instituto disposita.(136)Quod vero ad
Ecclesiae sanctitatis patefactionem pertinet, obiectiva assignanda est vitae consecratae praestantia, qua ipse vivendi
modus Iesu Christi uti imagine refertur. Hanc videlicet ob causam bona evangelica declarantur uberrime in illa pleniusque
Ecclesiae impletur propositum quod est sanctimonia hominum societatis. Praenuntiat consecrata vita et quadamtenus
praeripit futurum illud tempus cum, plenitudine illius caelorum Regni adepta quod iam in semine mysterioque adest,(137)
resurrectionis participes iam non ducent uxores neque nubent, verumtamen angelorum Dei erunt consimiles.(138)Etenim
castitatis perfectae propter Regnum(139) excellentia, optimo quidem iure tamquam totius vitae consecratae reputata «
ianua »,(140) perpetui Ecclesiae magisterii est argumentum. Ceteroqui vocationem ad matrimonium magni illa aestimat,
quo coniuges « fecunditatis Matris Ecclesiae testes et cooperatores exsistunt, in signum et participationem illius
dilectionis, qua Christus sponsam suam dilexit Seque pro ea tradidit ».(141)Hoc sub prospectu cunctae consecratae
vitae proprio evolvuntur viae distinctae inter se at quae se complent. Penitus contemplationi dediti religiosi viri
religiosaeque feminae, peculiari ratione fiunt Christi imagines in monte orantis.(142) Vitae activae consecratae personae
eum patefaciunt « turbis regnum Dei annuntiantem vel aegrotos et saucios sanantem ac peccatores ad bonam frugem
convertentem, vel pueris benedicentem et omnibus benefacientem ».(143) Peculiare quoddam Regni Dei adventui
ministerium praestant consecratae personae in Saecularibus Institutis, cum singulari compositione devinciant
consecrationis saecularitatisque bonum. Suam in saeculo et a saeculo deductae consecrationem agentes,(144) illae «
omnia spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur et incrementum Corporis Christi ».(145) Participant hanc ob causam
Ecclesiae munus evangelizandi per singulare testimonium vitae christianae sive per adiutricem quam praebent operam
ad ordinandas secundum Deum res temporales, suam per cooperationem in communitatis ecclesialis servitium iuxta
propriam vitae rationem saecularem.(146)BEATITUDINUM NUNTIUM TESTARI33. Munus consecratae vitae peculiare
etiam est in baptizatis conscientiam vivam adservare principalium Evangelii bonorum, dum redditur « praeclarum et
eximium testimonium ... mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum ».(147) Hoc itaque
pacto facit consecrata vita ut in ipsa populi Dei conscientia perpetuo appareat quam sit necessarium per vitae
sanctitatem respondere amori Dei in cordibus per Spiritum Sanctum diffuso,(148) atque moribus propriis ostendere
sacramentalem illam consecrationem quae in Baptismate, Chrismate vel Ordine, Deo agente, peracta est. Ut enim a
sanctitate in sacramentis communicata ad vitae cotidianae sanctitatem transeatur necesse est. Vita consecrata, ipso suo
in Ecclesia exsistendi modo, in famulatum se dedit consecrationis vitae omnium fidelium tum laicorum tum
clericorum.Nec tamen oblivisci licet aliunde et ipsas consecratas personas ex aliarum vocationum testificatione percipere
adiumentum aliquod ut vivendo adhaereant omnino Christi atque Ecclesiae mysterio variis in illius partibus. Hanc
mutuam ob locupletationem eloquentius fit efficaciusque vitae consecratae munus: illuminare ceteris fratribus ac
sororibus veluti metam quandam postremam apud Deum beatitudinem, oculis futuram in pacem conversis.ECCLESIAE
SPONSAE EFFICAX IMAGO34. Singularem in vita consecrata prae se fert vim sponsalis illa significatio, quae Ecclesiae
repetit postulationem ut in plena solaque vivat Sponso proprio deditione a quo omnia recipit bona. Hac in sponsali ratione
quae praecipua est omnis consecratae vitae, mulier, propriam quasi indolem detegens suae cum Domino coniunctionis,
se reperit ipsa.Praestans hac in re est Novi Testamenti narratio qua Maria exhibetur cum apostolis in cenaculo in
oratione praestolans Spiritum Sanctum.(149) Vivax ibi perhibetur imago Ecclesiae-Sponsae ad Sponsi nutus

2.8 Page 18

▲back to top
18
animadvertentis atque ipsius donum accipiendum. Fecunditatis ratio praesertim apparet in Petro et ceteris in apostolis
eaque in ecclesiali significatur ministerio quod fit instrumentum Spiritus ad generationem novorum filiorum per Verbi
largitionem, Sacramentorum celebrationem perque pastoralem curam. Sponsalis autem accessionis ratio praecipua
exhibetur in Maria cuius vi Ecclesia fertilem reddit in se vitam divinam per totum suum ut virginis amorem.Maximam
partem semper visa est consecrata vita in Mariae virginis sponsae figura. Tali enim ex virginali amore praecipua
quaedam profluit fecunditas, quae adiumentum fert ut in animis nascatur vita divina atque augeatur.(150) Mariae, Evae
novae, vestigia ingressa, spiritalem suam fecunditatem exprimit consecrata persona se ipsa praebens Verbum
excipientem ut sua sine condicionibus devotione vivaque testificatione ad novam perficiendam hominum naturam
proprias conferat partes. Plane sic maternitatem suam manifestat Ecclesia tum per divinae operae beato Petro
commendatae participationem tum per responsalem divini doni perceptionem, Mariae pariter propriam.Ipse vicissim
christianus populus in ministerio ordinato salutis invenit instrumenta, in vita autem consecrata invitamentum ad plenam
amoris responsionem cunctis in multiplicibus diaconiae rationibus.(151)IV
Sanctitatis Spiritu ducti«TRANSFIGURATA » EXSISTENTIA: AD SANCTITATEM APPELLATIO35. « Audientes discipuli
ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde ».(152) In Transfigurationis narratione, licet variis cum differentiis, in
promptu ponunt synoptici scriptores pavoris sensum a quo discipuli corripiuntur. Transfigurati vultus Christi fascinatio
minime impedit quominus prae divina Maiestate in eos impendente formidine corripiantur. Etenim semper homines coram
Dei gloria constituti suam experiuntur exiguitatem indeque reformidationis sensum deducunt. Eiusmodi reformidatio ad
salutem spectat. Commonefacit homines divinae perfectionis simulque instanti provocatione ad « sanctitatem » eosdem
urget.Cuncti Ecclesiae filii, a Patre vocati ut Christum « audiant », altam prorsus animadvertunt ad conversionem adque
sanctitatem expostulationem. Quae expostulatio, sicut illustravit Synodus, ad consecratam vitam in primis refertur.
Hominum enim consecratorum vocatio ad Regnum Dei ante omnia inquirendum est, in primis, adhortatio ad plenam sui
conversionem per ipsius abnegationem ut de Domino prorsus vivatur, ut Deus sit omnia in omnibus. Ad contemplandum
testificandumque Christi transfiguratum vultum vocati, iidem consecrati ad « transfiguratam » vocantur vitam.Hac in re
plurimum id significat quod in postrema relatione alterius Coetus extraordinarii episcoporum Synodi est adfirmatum: « In
circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis. Hodie
sanctis vehementer egemus a Deo assidue implorandis. Instituta vitae consecratae per professionem consiliorum
evangelicorum conscia sint suae specialis missionis in hodierna Ecclesia, atque nos illis pro ea missione animum addere
debemus ».(153) Hanc rerum aestimationem suam aequabiliter fecerunt participes huius IX synodalis Coetus cum
adseveraverunt: « Per longam Ecclesiae historiam fuit consecrata vita etiam viva praesentia actionis Spiritus, veluti
honoratus valde locus amoris consummati in Deum et proximum, testis quoque consilii divini quo totum hominum genus
intra amoris civilem cultum, magna evadat Dei filiorum familia ».(154)Discrevit semper Ecclesia in consiliorum
evangelicorum professione viam quandam peculiarem ad sanctitatem. Eaedem enim ipsae locutiones quibus illam
describit - Dominici ministerii scholam, amoris scholam sanctimoniaeque, viam seu perfectionis statum - sive efficientiam
declarant ubertatemque instrumentorum huius formae evangelicae vitae propriorum, sive singulare officium eorum qui
eam suscipiunt.(155) Haud fortuito tot exstant consecrati homines qui per saeculorum decursum sanctitatis praeclara
reddiderunt testimonia atque opera insignite magnanima et ardua evangelizationis ministeriique perfecerunt.FIDELITAS
ERGA CHARISMA36. Intra Christi sequelam et amorem erga ipsius personam quaedam deprehenduntur argumenta
quae sanctitatis auctum tangunt in ipsa consecrata vita quaeque ideo peculiari hodie in luce sunt ponenda.Ante omnia
postulatum invenitur fidelitatis ipsi fundationis charismati ac propterea spiritali cuiusque Instituti patrimonio. Hac enim in
ipsa fidelitate erga fundatorum ac fundatricum afflatum, Spiritus nempe Sancti donum, facilius deteguntur fervidiusque
vivuntur necessaria vitae consecratae elementa.Suo namque in ortu habet iam quodque charisma triplicem

2.9 Page 19

▲back to top
19
propensionem principalem: ad Patrem in primis, cuius voluntatem exquirere studet amanti animo perpetuum per actum
conversionis in quo fons verae libertatis est oboedientia, castitas cordis intentionem indicat nullo finito amore contenti,
paupertas autem illam famem sitimque iustitiae nutrit quam pollicitus est Deus se satiaturum.(156) Hoc in prospectu
uniuscuiusque Instituti charisma consecratam impellet personam ut Deo tota adhaereat, cum Deo et de Deo loquatur
quemadmodum de sancto Dominico est dictum,(157) ut experiatur quam sit in omnibus rerum adiunctis bonus
Dominus.(158)Secum autem etiam inferunt vitae consecratae charismata inclinationem ad Filium, quocum suadent ut
communio intimae laetaeque vitae excolatur, in schola nempe alacris famulatus Dei et fratrum. « Intuitus magis magisque
christificatus discit hoc modo ab exterioribus sese seiungere rebus, a sensuum turbine, ab omnibus nempe iis quae
homini impediunt levitatem paratam ut a Spiritu se suscipi sinat »,(159) sicque pariter permittit ut cum Christo procedatur
ad munus, cum eo opus agendo doloremque perferendo in ipsius Regno prolatando.Importat demum omne charisma ad
Spiritum Sanctum directionem, quatenus consecratos comparat ut ab eo se gubernari sustentarique patiantur tam suo in
spiritali itinere quam in communionis vita inque apostolico opere, ut illo cum serviendi affectu vivant a quo omnis veri
christiani electio permoveri debet.Haec enim semper triplex necessitudo, licet cum distinctis variarum vitae formarum
proprietatibus, in omni fundationis charismate emergit, eam ipsam ob causam quod dominatur ibi « profundum animi
studium sese Christo configurandi ad aliquem Eius mysterii aspectum testificandum »;(160) quae quidem ratio necesse
est concorporetur atque enucleetur secundum verissimam Instituti traditionem eiusque ad Regulas, Constitutiones et
Statuta.(161)EFFICIENS FIDELITAS37. Admonentur ideo Instituta ut magna cum rerum suscipiendarum audacia
alacritatem revocent inventionis sanctitatemque fundatorum ac fundatricum ita sane signis temporum respondentes in
orbe hodie exorientibus.(162) Haec cohortatio est ante omnia ad perseverandum incitatio in sanctitatis semita per
corporis animique difficultates quibus cotidiani notantur eventus. Verum admonitio etiam est ut quis peritiam adsequatur
proprio in opere fidelitatemque actuosam exerceat erga proprium munus, dum formas ipsas, quotiens oportet, novis
accommodat condicionibus ac necessitatibus, plane semper afflatui divino obsequens nec non Ecclesiae iudicio.
Utcumque tamen persuasio vigere debet in quaerenda pleniore usque cum Domino conformatione consistere ipsam
sponsionem cuiusvis « renovationis » quae consilio pristino fidelis persistere vult.(163)Secundum eundem hunc affectum
omne compellitur hodie Institutum officio denuo sese revocandi ad Regulam, quandoquidem in ea atque etiam in
Constitutionibus iter concluditur quoddam Christi sequelae, quod proprium charisma ab Ecclesia comprobatum definit.
Maior observatio Regulae facere non potest quin consecratis personis regulam certam praestet qua congruas inquirere
possint formas testificationis quae temporis praesentis necessitatibus respondeat neque a pristino afflatu
recedat.PRECATIO ET ASCESIS: SPIRITALE CERTAMEN38. Recipitur ad sanctitatem vocatio atque percoli potest
tantummodo in adorationis silentio coram infinita Dei transcendentia: « Fatendum est nos omnes hoc silentio indigere,
adorata praesentia imbuto: theologia, ut sapientialis spiritalisque eius anima plene aestimetur; precatio, ne umquam
obliviscatur Deum videre idem valere ac de monte descendere vultu ita splendenti, ut eum cogamur obvolvere; (164)
officium, ut reiciatur periculum certamine quodam concludi sine amore et venia.... Omnibus nempe, credentibus et non
credentibus, discendum est silentium, quo Alter sinatur loqui, quando et quomodo volet, nobis vero verbum illud
intellegere liceat ».(165) Re autem ipsa permagnam hoc prae se fert fidelitatem liturgicae precationi atque privatae,
spatiis orationi mentali contemplationique destinatis, recessibus menstruis nec non spiritalibus exercitationibus.Iterum
etiam necesse est instrumenta ascetica reperiantur spiritalium Ecclesiae traditionum propria atque singulorum
Institutorum. Ad veram in sanctitate progressionem illa quidem efficax semper contulerunt et etiamnum conferunt
adiumentum. Utpote quae adiuvet ad moderandas gubernandasque inclinationes ipsius naturae humanae peccato
sauciatae, pernecessaria revera est ascesis personis consecratis, ut suae fideles persistant vocationi Iesumque in crucis
via subsequantur.Oportet etiam noscantur atque superentur illecebrae quaedam quae, diabolo insidias tendente, sub

2.10 Page 20

▲back to top
20
alicuius boni specie comparent. Ita, verbi gratia, legitimum illud postulatum ut quis hodiernam societatem cognoscat quo
facilius eius provocationibus respondeat, suadere potest ut temporis moribus cedatur, spiritali imminuto ardore vel
admissa quasi fracti animi affectione. Elatioris institutionis spiritalis facultas instigare personas consecratas potest ut
quadamtenus se reliquis fidelibus superiores esse sentiant, dum ex altera parte necessitas debitae legitimaeque
praeparationis in immoderatam efficaciter operandi voluntatem transire potest, tamquam si maximam partem a consiliis
hominum potius quam a Deo apostolicum pendeat ministerium. Laudabilis cupido sese praebendi ut proximum viris
mulieribusque temporis nostri, credentibus et non credentibus, pauperibus ac divitibus, permovere aliquem potest ut
saeculare vivendi ineat genus vel bona humana ratione dumtaxat terrestri provehat. Postulationum legitimarum aut cultus
humani apud proprium populum ambitum participatio incitare pariter potest aliquem ut formas nationalismi amplexetur aut
consuetudinum partes complectatur quas contra purgari et ad Evangelii lumen attolli oportet.Via ergo quae ad
sanctitatem perducit postulat ut certamen spiritale accipiatur.(166) Grave est officium quod non semper hodie necessaria
diligentia respicitur. Saepius dispexit traditio hanc spiritalem contentionem in pugna Iacobi cum Dei mysterio, quam ille
ingreditur ut ad benedictionem visionemque suam accedat.(167) Hoc eventu biblicae historiae primordiorum personis
consecratis licet colligere signum quoddam ascetici officii quo iis est opus ut cor dilatent suscipiendisque Domino ac
fratribus aperiant.SANCTITAS PROMOVENDA39. Hodie magis quam alias umquam poscitur renovatum sanctitatis
studium ab hominibus consecratis etiam ut cuiusque christiani ad perfectionem intentio foveatur ac sustineatur. «
Oportet, ergo, concitetur in unoquoque fideli vehemens sanctitatis impetus, flagrans in conversionem et sui ipsius
renovationem desiderium dum precationis usque ardentioris sensus acuitur dumque proximus, indigentissimus
praesertim, comiter suscipitur ».(168)Quatenus suam altius cum Deo amicitiam persequuntur consecratae personae,
idoneae eatenus efficiuntur ut fratribus sororibusque opitulentur per solida spiritalia incepta, cuius generis scholae
orationis sunt, exercitationes ac recessiones spiritales, dies solitudinis, auditiones et moderationes spiritales. Hoc pacto
hominum progressio in oratione expeditur qui deinde melius Dei voluntatem discernere valebunt de se ipsi ac sese
tradere consiliis magnanimis, immo vero nonnumquam heroicis, quae postulat fides. Etenim consecrati homines suae «
ex ipsa religiosae vitae natura ... inseruntur in dynamicam actionem Ecclesiae, quae Absolutum quod Deus est sitienter
expetit et ad sanctitatem vocatur. Huius sanctitatis ipsi sunt testes ».(169) Quod autem omnes vocantur ut sancti et
sanctae fiant, hoc facere non potest quin magis incitet alios quibus, propria ex vitae electione, munus instat ut de eo
reliquos commoneant.«SURGITE ET NOLITE TIMERE »: FIDUCIA RENOVATA40. « Et accessit Iesus et tetigit eos
dixitque eis: "Surgite et nolite timere" ».(170) Perinde ac tres apostoli in Transfigurationis eventu, expertae personae
consecratae noverunt non semper suam vitam illo vehementi illuminari fervore qui exclamationem evocet: « Bonum est
nos hic esse ».(171) Et tamen semper eorum vita Christi manu tangitur, eius afficitur voce, eius sustinetur gratia.«Surgite
et nolite timere » unicuique christiano haec Domini cohortatio, ut patet, profertur. Potiore autem ratione ei valet qui ut «
relinquat omnia » vocatur, ideoque ut pro Christo « omnia periclitetur ». Hoc praesertim accidit quotiens cum Magistro «
de monte » quis descendit ut viam a Thabor in Calvariam ducentem ingrediatur.Cum dicit Lucas Moysen et Eliam cum
Christo de paschali ipsius mysterio loqui, consulto et magna cum significatione vocabulum inducit « profectionis » [«
exodos »]: « dicebant exodum eius quem completurus erat in Ierusalem ».(172) « Exodus »: praecipua revelationis vox
ad quam tota revocatur salutis historia quaeque altam paschalis mysterii exprimit vim. Carissimum est hoc auctoribus
spiritalibus argumentum de vita consecrata cuius sensum probe exprimit. Inibi necessario omnia includuntur quae ad
mysterium Crucis attinent. Verumtamen arduum hoc « exodi iter », ex prospectu montis Thabor perceptum, tamquam via
exstat duabus interiecta lucibus: altera enim lux praenuntiat Transfigurationem, Resurrectionem terminat altera.Ad vitam
consecratam vocatio - intra definientem totius vitae christianae orbem - quamvis abnegationes prae se ferat et
probationes immo vero cum eas secum importet, est « lucis » iter cui Redemptoris invigilant oculi: « Surgite et nolite

3 Pages 21-30

▲back to top

3.1 Page 21

▲back to top
21
timere ».CAPUT IISignum fraternitatisVita consecrata communionis signum in EcclesiaI
Bona mansuraAD TRINITATIS IMAGINEM41. Terrestri in vita sua quos voluit vocavit Dominus Iesus, ut prope se eos
retineret eosdemque ad suae vitae exemplum institueret pro Patre ac pro ab Eo recepta missione.(173) Novam sic ipse
incohavit familiam, in quam saeculorum decursu ingressuri erant quotquot parati erant ad « Dei voluntatem faciendam
».(174) Post Domini Ascensionem, Spiritus impulsu donati, circa Apostolos in Dei laude et vero humano communionis
usu effecta est communitas fraterna.(175) Huius communitatis vita, ac magis artae consuetudinis exercitatio quam
Duodecim cum Christo sunt experti, usque fuerunt exemplar quod Ecclesia est imitata, cum originum fervorem repetere
voluit atque renovato evangelico vigore suum in historia iter redintegrare.(176)Reapse, suapte natura est Ecclesia
mysterium communionis, « unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs coadunata ».(177) Vita fraterna huius mysterii
altitudinem et divitias referre vult, veluti humanum spatium se praebens quod Trinitas occupat, quae hoc modo in historia
dona communionis propria trium divinarum Personarum producit. In ecclesiali vita multiplices sunt provinciae et rationes,
in quibus communio fraterna enuntiatur. Id vitae consecratae merito adscribitur, quod efficaciter operam dedit ut
fraternitatis postulatum in Ecclesia animaretur, tamquam Trinitatis professio. Usque fraternam dilectionem promovendo in
vitae communis quoque forma, ipsa significavit communionis trinitariae participationem humanas necessitudines
immutare posse, novum solidarietatis concitando genus. Hoc modo eadem hominibus simul pulchritudinem communionis
fraternae ostendit, simul semitas quae re ad illam perducunt. Consecratae namque personae « pro » Deo ac « de » Deo
vivunt, eaque de causa virtutem reconciliantis gratiae confiteri possunt, quae motus contrarios dividentesque prosternit
qui in hominum corde insident atque in socialibus necessitudinibus.FRATERNA IN DILECTIONE VITA42. Vita fraterna,
quae veluti vita in amore participata habetur, signum est manifestum communionis ecclesialis. Ea ab Institutis religiosis et
Societatibus vitae apostolicae peculiari studio colitur, ubi vita in communitate singularem significationem adipiscitur.(178)
At communionis fraternae ratio nec a Saecularibus Institutis nec a formis singularibus vitae consecratae seiungitur.
Eremitae, sua in vasta solitudine, non modo sese ab ecclesiali communione non subducunt, sed peculiari suo
contemplationis charismate ei serviunt; virgines in saeculo consecratae suam explent consecrationem peculiari quadam
communionis ratione cum Ecclesia particulari et universali; similiter viduae et vidui consecrati.Cunctae personae hae,
discipulorum condicionem viventes, adimplere student Domini « novum mandatum » invicem diligentes, sicut ille nos
dilexit.(179) Amor Christum compulit ad sui ipsius donationem usque ad summum crucis sacrificium. Inter discipulos
quoque nulla datur vera unitas citra hunc sine condicione mutuum amorem, qui voluntatis alacritatem poscit serviendi
profusis viribus, promptitudinem ad alium recipiendum sicuti est, nullo inducto iudicio,(180) potestatem alii etiam «
septuagies septies »(181) ignoscendi. Personae consecratae « cor et anima una » factae(182) amore eiusmodi in
cordibus per Spiritum Sanctum diffuso(183) interiore quadam necessitate compelluntur ut omnia habeant communia:
bona scilicet materialia et experimenta spiritalia, talenta et consilia aeque ac apostolica proposita et caritatis opera: « In
vitae communitate Spiritus Sancti vis et efficacia uni tributa simul ad omnes transeat necesse est... Et suo quisque dono
fruitur ipsumque multiplicat communicando, ut ex alienis tamquam ex suis fructum capiat ».(184)In vita proinde communi
percipi quodammodo debet communionem fraternam, prius quam certae missionis instrumentum, theologale esse
spatium in quo experiri quis potest Dominum resuscitatum mystice adesse(185).(186) Hoc quidem fit per mutuum illorum
quotquot communitatis sunt participes amorem qui Verbo et sacra Eucharistia alitur, Reconciliationis Sacramento
purificatur, sustentatur unitatis imploratione, quae est peculiare Spiritus donum iis qui ad Evangelium obsequenter
auscultandum se comparant. Spiritus ipse animam inducit ad consortionem experiendam cum Patre eiusque Filio Iesu
Christo,(187) ex qua communione vitae fraternae fons exoritur. A Spiritu communitates vitae consecratae diriguntur ad
officium suum inserviendi Ecclesiae cunctisque hominibus pro suo quaeque nativo ingenio.Hac in re magni momenti
obtinent locum « Capitula » sive consimiles congressus, tam particulares quam generales, ubi debet quodque Institutum

3.2 Page 22

▲back to top
22
Superiores aut Antistitas deligere secundum regulas propriis Constitutionibus firmatas atque etiam, praelucente Spiritus
fulgore, modos statuere unde custodiantur efficaciaque reddantur diversis in historiae ac culturae adiunctis charisma
proprium et proprium spiritale patrimonium.(188)AUCTORITATIS OFFICIUM43. In vita consecrate Praepositorum et
Praepositarum munus, localium quoque, semper habuit pondus, cum ad spiritalem vitam tum ad missionem magnum.
His inquisitionum et rnutationum annis nonnumquam necessitas est percepta hoc officium renovandi. At agnoscendum
est eos qui auctoritatem habent primarum communitatis sustinendarum partium, non posse sese abdicare suo munere
quippe qui fratrum ac sororum in spiritali atque apostolico itinere sint duces.In condicionibus illis, ubi sibi quisque uni
consulit, difficulter fit ut officium illud agnoscatur et recipiatur quod pro cunctis sustinere debet auctoritas. Oportet tamen
ut huius muneris momentum confirmetur, quod omnino est necessarium ut fraterna solidetur communio neve promissa
oboedientia irrita evadat. Si auctoritas oportet ante omnia sit fraterna et spiritalis et si, qui ea pollet, hac de causa per
dialogum fratres et sorores complecti debet dum de rebus agendis decernitur, memorare tamen iuvat spectare ad
auctoritatem novissimum verbum, eique exinde facultatem esse tribuendam, ut consilia capta curet
observentur.(189)PARTES SENUM44. Senum aegrotorumque cura in vita fraterna praecipuum obtinet locum, hoc
potissimum tempore, quo in nonnullis regionibus numerus augescit consecratarum personarum ingravescentis aetatis.
Non est modo caritatis ipsius proprium et grati animi iis tribuere sollicitam curam quam merentur, verum et documentum
conscientiae eorum testificationem multum Ecclesiam eorumque Instituta adiuvare eorumque opera valida ac meritoria
perstare, etiam cum propter aetatem et valetudinem deserere debuerunt suae navitatis provinciam. Multum ii certe
tribuere possunt sapientia sua ac experientia communitati, si haec attenta et ad audiendum inclinata iis adsidet.Re
quidem vera apostolica opera prius quam ex actione ex testimonio pendet propriae plenae deditionis salvificae Domini
voluntati, devotionis videlicet quae precationis et paenitentiae fontibus alitur. Quapropter complures dantur rationes
quibus senes ut suam vocationem adimpleant commonentur: oratio assidua, uniuscuiusque condiciones patienter
toleratae, praeparatio ad officium sustinendum patris spiritus, confessarii, ductoris precationis.(190)AD COMMUNITATIS
APOSTOLICAE IMAGINEM45. Primas agit partes vita fraterna in personarum consecratarum spiritali itinere, tum ut
assidue eae renoventur tum ut consummate suam in mundo missionem adimpleant: id quidem ex theologicis rationibus
eruitur quae subsunt, idque plane confirmat experientia ipsa. Consecratos consecratasque cohortamur igitur, ut eandem
studiose colant, ad priscorum Hierosolymitanorum christianorum exemplum, qui perseverabant in doctrina Apostolorum,
in communi precatione, in Eucharistia suscipienda, in bonorum naturae et gratiae participatione.(191) Religiosos viros et
religiosas mulieres nec non Societatum vitae apostolicae sodales magnopere cohortamur ut mutuum amorem sine
condicione experiantur, cumque secundum cuiusque Instituti naturam exprimant, ut omnes communitates tamquam
conspicuum habeantur signum novae Ierusalem, quae est « tabernaculum Dei cum hominibus ».(192)Ecclesia namque
universa multum confidit testificationibus communitatum « gaudio et Spiritu Sancto » (193) repletarum. Cupit ipsa
terrarum orbi communitatum exempla exhibere, in quibus mutua observantia adiumentum fert ad solitudinem
depellendam, communicatio omnes ad officii conscientiam concitat, venia vulnera sanat, in singulis communionis
propositum roborando. In talibus communitatibus charismatis natura vires ordinat, fidelitatem sustentat et omnium
apostolicum opus ad unam dirigit causam. Ut hodiernae humanitati veram suam effigiem ostendat, eiusmodi prorsus
Ecclesia communitatum fraternarum indiget, quae, prout sunt, emolumento evadunt novae evangelizationi,
quandoquidem « novi mandati » fructus modo finito reddunt.SENTIENDUM CUM ECCLESIA46. Magnum quidem munus
ipsi vitae consecratae demandatur etiam sub lumine doctrinae Ecclesiae-communionis, quam impense Concilium
Vaticanum II proposuit. Personae consecratae ut revera communionem experiantur spiritalitatemque exerceant(194)
impense rogantur, tamquam « testes et illius "communionis propositi" artifices quod in fastigio locatur historiae hominis
secundum Deum ».(195) Ecclesiologiae communionis sensus, dum explicatur in communionis spiritalitatem, cogitandi,

3.3 Page 23

▲back to top
23
loquendi et agendi rationem promovet quae efficit ut Ecclesia altius latiusque adolescat. Etenim evenit « ut communionis
ecclesialis vita signum mundo evadat et vis trahens, quae homines ducat ad credendum in Christum... Sic communio,
dum se missioni aperit, ipsa fit missio », immo « cum communio communionem generet, ex sua ipsius natura
communionem missionariam gignit ».(196)In conditoribus conditricibusque vividus usque Ecclesiae sensus conspicitur,
qui in eorum ecclesiali vita omnibus rationibus participanda et in sollicita Pastorum oboedientia manifestatur, nominatim
Romano Pontifici. Hoc in amoris prospectu erga Sanctam Ecclesiam, quae est « columna et firmamentum veritatis
»,(197) optime intelleguntur Francisci Assisiensis in « Dominum Papam » devotio,(198) Catharinae Senensis filialis
sollertia in eum quem ipsa « dulcem Christum in terra » vocat,(199) Ignatii Loyolensis apostolica obtemperantia eiusque
« sentire cum Ecclesia »,(200) fidei festiva professio Teresiae a Iesu: « Ecclesiae sum filia ».(201) Teresiae Lexoviensis
quoque studium percipitur: « In Ecclesiae corde, matris meae, amor equidem ero... ».(202) Hae testificationes
ecclesialem perfectam communionem plane patefaciunt, quam sancti et sanctae, conditores et conditrices, aetatibus
condicionibusque occurrentibus inter se diversis ac saepe difficillimis, sunt experti. Ad exempla haec continenter se
referre debent consecratae personae, ut distrahentes et disicientes motus arceant, qui hodiernis temporibus multum
possunt.Huius communionis ecclesialis significantior pars est mentis cordisque adhaesio Episcoporum magisterio, quae
fideliter cunctis personis consecratis est tenenda atque coram Dei populo perspicue testificanda iis cumprimis qui in
theologica inquisitione tradendaque doctria, scriptis edendis, in catechesi atque instrumentis communicationis socialis
adhibendis versantur.(203) Cum praecipuum locum obtineant in Ecclesia personae consecratae, earum mens animusque
magnum pro Dei populo pondus habent. Eorum apostolica opera efficacitatem depromit vimque ex eorum filialis amoris
testificatione quae, in ambitu missionis propheticae omnium baptizatorum, per officia plerumque notatur peculiaris cum
hierarchia cooperationis.(204) Hoc modo suorum charismatum divitiis praecipuam operam ferunt, ut Ecclesia usque
altius suam indolem compleat sacramenti « intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis
».(205)ECCLESIAE UNIVERSALIS FRATERNITAS47. Personae consecratae nimirum rogantur ut communionis
missionalis universa in Ecclesia sint fermentum propterea quod multiplicia singulorum Institutorum charismata ad bonum
totius mystici Corporis a Spiritu Sancto donantur, cui aedificando ipsi inservire debent.(206) Insigniter « excellentiorem
viam »(207) caritatem dicit Apostolus, quae « maior ex his »(208) exstat, quaeque omnes diversitates componit
cunctisque in apostolico studio mutui subsidii tribuit virtutem. Ad hoc quidem intendit peculiare communionis vinculum,
quod variae formae vitae consecratae et Societates vitae apostolicae possident cum ministerio unitatis et universalitatis
missionalis quod ad Petri Successorem pertinet. Spiritalitatis historia hoc conspicue ostendit vinculum dum eius providum
opus significat, ut praestetur tum vitae consecratae vera proprietas, tum missionalis Evangelii propagatio. Evangelicae
enuntiationis animosa diffusio atque Ecclesiae in tot terrarum locis firma confirmatio itemque christianarum rerum novellis
in Ecclesiis validus proventus, intellegi haudquaquam possunt - quemadmodum synodales ipsi Patres dixerunt - sine tot
Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae collata opera. Communionem ipsi saeculorum decursu
firmam cum Petri Successoribus servarunt, qui in iis impigram alacritatem reppererunt, cum se prompte ad missionale
munus dederent, quod, pro occasione, usque ad heroicum gradum pervenit.Sic universalitatis indoles et communionis
proditur, quae propria est Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae. Quandoquidem supra
dioeceses sunt ipsa, ob eorum peculiarem cum ministerio Petrino necessitudinem, inserviunt eadem quoque cooperationi
inter diversas particulares Ecclesias,(209) inter quas efficaciter « donorum permutationem » provehere possunt, operam
suam ad Evangelii inculturationem conferendo, ut omnium populorum culturae mundentur, aestimentur et suscipiantur
eorum cum divitiis.(210) Hodie etiam quia in novellis Ecclesiis florent vocationes ad vitam consecratam, planum fit
quomodo ea in catholica unitate exprimere valeat diversorum populorum culturarumque postulata.VITA CONSECRATA
ET ECCLESIA PARTICULARIS48. Intra quoque Ecclesias particulares partes significantes agunt personae consecratae.

3.4 Page 24

▲back to top
24
Haec est ratio quae, initium ducens a conciliari doctrina de Ecclesia prout illa est communio et mysterium, atque a
doctrina de Ecclesiis particularibus quae sunt Dei Populi particulae in quibus « vere inest et operatur Una Sancta
Catholica et Apostolica Christi Ecclesia »,(211) penitus excussa est et in subsequentibus documentis recepta. Horum ex
consideratione rerum scriptarum clarissime patet sociatam personarum consecratarum cum Episcopis operam plurimum
conferre ad ordinatum dioecesanae pastoralis rei progressum adipiscendum. Multam quidem operam dant consecratae
vitae charismata caritati aedificandae in Ecclesia particulari.Variae enim species, ad quas evangelica recipiuntur consilia,
declarationes sunt atque e spiritalibus donis manant, quae conditores et conditrices receperunt, atque ut tales exstant
aliqua « Spiritus experientia, propriis discipulis tradita, ut secundum eim vivant, eam custodiant altioremque reddant et
constanter augeant simul cum Christi Corpore iugiter crescente ».(212) Germana singulorum Institutorum proprietas
singulare sanctificationis et apostolatus genus secum fert, quod certis translaticiis condicionibus gradatim firmatur, quas
obiectiva elementa designant.(213) Hanc ob causam Ecclesia curat ut Instituta adolescant et incrementum capiant ad
Conditorum atque Conditricum mentem adque eorundem rectas traditiones.(214)Quocirca iusta automonia singulis
Institutis conceditur, per quam sua disciplina uti possunt et integrum servare suum spiritale atque apostolicum
patrimonium. Est loci Ordinariorum hanc autonomiam custodire ac tueri.(215) Recipere ideo et aestimare vitae
consecratae charismata debent Episcopi, in pastoralis actionis dioecesanae propositis dantes iisdem locum. Singularem
curam ad iuris dioecesani Instituta conferre debent, quae Ordinarii loci peculiari sollicitudini committuntur. Dioecesis quae
vita consecrata careat, praeterquam quod tot spiritalibus donis orbatur, aptis locis Deo perquirendo, peculiaribus
apostolicis laboribus et pastoralibus viis, etiam periculum adit ne graviter mens illa missionalis extenuetur, qua maior
Institutorum pars ditatur.(216) Quapropter vitae consecratae dono respondere necesse est, quod Spiritus Sanctus in
Ecclesia particulari concitat, quodque cum gratiarum actione est accipiendum.FERTILIS ET APTE COMPOSITA
ECCLESIALIS COMMUNIO49. Episcopus pater est et pastor totius particularis Ecclesiae. Eiusdem est singula
charismata agnoscere et tueri ipsaque promovere atque ordine disponere. Sua igitur pastorali caritate vitae consecratae
charisma recipiet tamquam gratiam quae non respicit tantum Institutum aliquod, sed in totam Ecclesiam perfunditur.
Sustentare iuvareque ita studebit personas consecratas ut, in communione cum Ecclesia, ad spiritalia pastoraliaque
proposita pateant postulatis nostrae aetatis consentanea, fidelitatem erga fundatoris consilia servantes. Personae vitae
consecratae, vicissim, liberaliter sociatam suam operam in Ecclesiam particularem suis pro cuiusque viribus conferent,
proprio servato charismate, dum Episcopo arte adhaerentes operantur in provincia evangelizationis, catechesis, atque
paroecialis vitae.Reminiscendum est Instituta Ecclesiae universalis famulatum conciliando cum Ecclesiae particularis
munere congruam autonomiam ipsamque exemptionem, quibus complura ex iis fruuntur,(217) sibi vindicare non posse ut
quaedam electiones iustificentur quae revera dissident ab ordinatae communionis necessitatibus quas recta vita
ecclesialis requirit. Oportet contra ut pastoralia personarum religiosarum incepta benevolo et aperto instituto dialogo inter
Episcopos et variorum Institutorum Praepositos decernantur et compleantur. Perattenta Episcoporum consideratio in
Institutorum vocationem et munus atque ipsa vicissim Institutorum observantia in Episcoporum ministerium, una cum
prompta acceptione pastoralium pro vita dioecesana eorum inceptorum, duas formas prae se ferunt illius ecclesialis
unius caritatis quae cunctos ad bene constitutae communioni inserviendum compellit - charismaticae atque simul
secundum cuiusque officia compositae - universi Dei populi.PERPETUUS DIALOGUS QUI CARITATE ANIMATUR50.
Ad mutuam cognitionem promovendam, quae quidem omnino necessaria est ut actuosa adsit in pastorali ambitu
cooperatio, peropportunus est continuatus dialogus Praepositorum Praepositarumque Institutorum vitae consecratae
Societatumque vitae apostolicae cum Episcopis. Hos per usitatos conventus Praepositi ac Praepositae Episcopos
certiores facient de apostolicis inceptis quae in eorum dioecesibus sunt suscepturi, ut in rebus agendis necessaria
statuatur conspiratio. Eadem ratione decet Praepositorum Praepositarumque delegatos invitari ut Congressionibus

3.5 Page 25

▲back to top
25
Conferentiae Episcoporum intersint itemque vicissim Conferentiae Episcoporum sint Congregationum Superiorum
Conferentiae maiorum delegati participes, secundum definiendos modos. Hoc rerum in prospectu magnum poterit afferre
emolumentum constitutio, ubi nondum exstent, earundemque operatio patria quidem ratione, commissionum mixtarum
Episcoporum Superiorumque maiorum,(218) quae una simul negotia perpendant communia. Pleniorem mutuam
cognitionem iuvabunt theologia vitaeque consecratae spiritalitas quae in rationem studiorum theologiae presbyterorum
dioecesanorum inseruntur, simulque in personis ipsis consecratis educandis theologia congruenter tractata de Ecclesia
particulari deque spiritalitate dioecesani cleri.(219)Solacio tandem afficimur cum memoramus in Synodo non modo
innumeras exstitisse de communionis doctrina elocutiones, verum etiam magnam fuisse dialogorum delectationem, qui
mutuo sinceroque animi sensu inter Episcopos, religiosos religiosasque praesentes sunt producti. Id effecit ut vellent «
experientiam spiritualem communionis et collaborationis ulterius protrahi in Ecclesia universa » etiam post Synodum(220)
celebratam. Idem Nos facimus votum, ut in omnibus mens et communionis spiritalitas adolescant.IN MUNDO DIVISO ET
INIQUO FRATERNITAS51. Vitae consecratae communitatibus peculiare officium concredit Ecclesia ut communionis
spiritalitatem augescant, primum intra se, deinde in ipsa ecclesiali communitate et ultra eius fines, caritatis dialogum
usque instituendo vel restituendo, ibi potissimum ubi hodiernus mundus stirpium odio furoribusque mortiferis conflictatur.
Diversis in nostri terrarum orbis societatibus - quae saepe cupiditatibus disparibusque studiis tenentur, ad unitatem
quidem tendentes, dubitantes tamen de via ingredienda - collocatae consecratae vitae communitates in eas sicut fratres
sororesque dissimiles aetate lingua cultuque personae conveniunt, tamquam signum illae se praebent dialogi, qui
semper institui potest, nec non communionis quae diversitates aequare valet.Vitae consecratae communitates per suae
vitae testificationem ad fraternitatis christianae dignitatem nuntiandas mittuntur nec non renovantem Boni Nuntii(221)
virtutem, qui efficit ut omnes sicut filii Dei agnoscantur atque ad dilectionem in omnes pronam potissimumque in
humillimos impellit. Communitates hae loci exstant spei et detectionis Beatitudinum, loci sunt in quibus amor, ex
precatione vim hauriens, communionis videlicet a fonte, rogatur ut vitae ratio fiat et laetitiae fons.Internationalia in primis
Instituta, quae nostra aetate quaestionibus illis signatur totum mundum complectentibus ac simul restitutis nationalismi
simulacris, animare et testificare debent communionis sensum inter gentes, stirpes et culturas. Dum fraternitatis mens
viget, quaestiones ad totum mundum porrectae minime particulares divitias inhibebunt, nec peculiaris cuiusdam dati
obtestatio ceteris vel unitati officiet. Instituta Internationalia id efficaciter complere possunt, quippe quae ingeniose
inculturationis provocationem sustinere debeant eodemque tempore peculiarem suam servare naturam.INTER DIVERSA
INSTITUTA COMMUNIO52. Fraternam necessitudinem spiritalem ac inter varia Instituta vitae consecratae et Societates
vitae apostolicae mutuam cooperationem sensus quidam ecclesialis communionis sustentat alitque. Personae enim quae
communi Christi sequelae officio iunguntur atque ab eodem animantur Spiritu, facere non possunt quin, veluti unius vitis
palmites, Evangelii amoris plenitudinem visibiliter ostendant. Spiritalis memores amicitiae, quam in terra saepenumero
contraxerunt complures conditores et conditrices, ipsae, quamvis erga suum charisma fideles maneant, ad significandam
inducuntur illustrem fraternitatem, quae in cotidiano testificationis officio pro Evangelio incitamento sit ceteris
ecclesialibus partibus.Sancti Bernardi de religiosis diversis Ordinibus verba ad nostra usque tempora sunt accommodata:
« Laudo omnes... Unum opere teneo, caeteros charitate ». Omnes vicissim aliis indigemus : « Faciet autem charitas ut
ne illorum quidem fructu frauder, quorum instituta non sequor... Et quid mirum, si in hoc exilio, peregrinante adhuc
Ecclesia, quaedam huiuscemodi sit pluralis, ut ita dixerim, unitas, unaque pluralitas... Sicut itaque illic multae mansiones
in una domo, ita hic multi ordines sunt in Ecclesia una: et quomodo hic divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, ita
ibi distinctiones quidem gloriarum, sed una domus. Porro unitas tam hic quam ibi, consistit in una charitate
».(222)INSTITUTIONES REBUS COMPONENDIS53. Multum ad Ecclesiae communionem conferre possunt
Conferentiae Superiorum maiorum atque Conferentiae Institutorum saecularium. A Concilio Vaticano II(223) confirmatae

3.6 Page 26

▲back to top
26
atque compositae abque subsequentibus documentis,(224) hae institutiones praesertim vitam consecratam in ipsa
ecciesialis operae compage provehendam sibi praestituunt.Earum beneficio Instituta communionem inter se exprimunt
adque eam roborandam instrumenta perquirunt, servatis recteque aestimatis diversorum charismatum proprietatibus, in
quibus mysterium Ecclesiae ac multiformis Dei sapientia referuntur.(225) Vitae consecratae Instituta cohortamur ut in
opera complenda consocientur, in nationibus in primis ubi peculiares propter difficultates magna sunt invitamenta ut velint
sese concludere in se, ipsius vitae consecratae Ecclesiaeque cum detrimento. Oportet contra in Dei consilio exquirendo
inter se iuvent arduo hoc nostro historiae intervallo, quo melius eidem congruentibus apostolicis inceptis
respondeant.(226) Hoc in communionis prospectu ad nostri temporis provocationes aperto, Praepositi ac Praepositae, «
una cum Episcopis operantes », contendant « ut optimorum cuiusque Instituti cooperatorum opera utantur atque officia
praestent non modo ut quidam fines, si forte sint, superentur, verum etiam ut quaedam solida ineatur ratio de vitae
consecratae apta institutione ».(227)Superiorum maiorum Conferentias adhortamur Saeculariumque Institutorum ut sit
cum Congregatione pro Institutis vitae consecratae cumque Societatibus vitae apostolicae constans communisque
consuetudo, velut earum cum Apostolica Sede significata communio. Actuosa quoque et fiduciae plena habenda est cum
Episcoporum Conferentiis cuiusque nationis necessitudo. Ad « Mutuae Relationes » documentum, opportunum est hunc
usum esse stabilem, ut simul ac progrediente tempore apparent incepta, ea constanter et tempestive ordinari possint. Si
quidem haec omnia perseveranter perficiuntur, Magisterii mente praescriptisque fideliter servatis, compositionis et
communionis institutiones utiles fient ut, pravae interpretationes discidiaque sive ratione sive re expediantur;(228) hoc
modo communionis incrementum inter Instituta vitae consecratae et Episcopos non solum illae fulcient, sed
obsecundabunt etiam missionis progressum ipsarum Ecclesiarum particularium.CUM LAICIS COMMUNIO ET
COOPERATIO54. Inter fructus his annis tributos doctrinae Ecclesiae prout est communio id adscribitur, quod variae eius
partes consciae factae sunt se vires iungere posse et debere, ut socient vires, mutua in cooperatione atque donorum
permutatione ad Ecclesiae missionem efficacius participandam. Id efficit ut distinctior definitiorque ipsius Ecclesiae sit
effigies, praeterquam quod magnis nostrae aetatis provocationibus efficacius respondetur, per diversorum donorum
participatam collationem.Necessitudines cum laicis apud monastica contemplativaque Instituta spiritalem magna ex parte
habent speciem, dum contra Instituta in apostolatu versantia pastoralis cooperationis inducunt rationes. Institutorum
autem saecularium sodales, sive laici sive clerici, vitae cotidianae ordinarias per formas cum ceteris fidelibus
admiscentur. Hodie non pauca Instituta, exstantibus saepe novis condicionibus, pro explorato habent suum charisma
cum laicis participari posse; qui idcirco vehementius invitantur ad spiritalitatem adque ipsius Instituti missionem
communicandam. Dici potest, experientia historica praegrediente sicut diversorum saecularium Ordinum vei Tertii
Ordinis, novam aetatem in historia respiciente laicorum personarumque consecratarum necessitudinem, incohatam esse,
spe nimirum locupletem.AD SPIRITALEM APOSTOLICAMQUE ALACRITATEM RENOVANDAM55. Novae hae
communionis cooperationisque rationes varias ob causas sustinendae sunt. Ex iis enim ante omnia contingere poterit ut
navae spiritalitatis fulgor deducatur qui ipsius Instituti fines transgrediatur, cui deinceps potestas dabitur usque praestandi
Ecclesiae quasdam peculiares servitii formas. Sequitur feliciter exinde ut collatis viribus inter personas consecratas et
laicos, missione spectata, vehementius opus sustineatur: personarum consecratarum sanctitatis exemplis permoti, laici
recta ducentur ad consiliorum evangelicorum sensum experiendum, qui animum addent ut Beatitudinum vim vivant et
testificentur ad mundum transformandum secundum Dei cor.(229)Laicorum participatio non raro facit ut quaedam de illo
charismate altius expendantur atque nonnulla inopinata et fecunda detegantur, dum magis spiritalis fit ipsius interpretatio
dumque nova indicia renovati apostolici impetus reperiuntur et inculcantur. In quolibet opere munereve versantes,
personae consecratae ideo memoria tenebunt se esse debere peritas vitae spiritalis ductrices, atque hoc porro in rerum
prospectu « maximi pretii talentum, spiritum scilicet »,(230) colent. Laici vicissim religiosis familiis suam saecularitatem

3.7 Page 27

▲back to top
27
peculiareque ministerium veluti proprium subsidium ministrent.LAICI VOLUNTARII ET CONSOCIATI56. Insignis
quaedam laicalis participationis divitiarum vitae consecratae facies in eo stat quod fideles laici variis Institutis adhaerent
nova forma videlicet illa sodalium consociatorum, ut aiunt, vel, secundum hodierna postulata quorundam morum
culturalium, personarum illarum quae communicant, ad certum quoddam temporis spatium, vitam communitariam et
peculiarem deditionem contemplativam apostolicamve Instituti operam, dummodo, ut liquet, vitae interioris eius intrinseca
peculiaritas nihil patiatur detrimenti.(231)Iure meritoque hoc voluntarium opus valde aestimatur, quod ex vitae
consecratae divitiis oritur; at instituantur illi oportet, ut voluntarii praeter peritiam altas semper supernaturales in suis
propositis rationes colant acrioremque communitatis Ecclesiaeque sensum suis in consiliis.(232) Illud quoque est ob
oculos habendum, incepta scilicet quibus decernendis et laici implicantur, ut ipsa certo cuidam Instituto adscribantur
ipsius persequi debere proposita eademque ipsius sub auctoritate esse complenda. Itaque si laici his rebus
praesidebunt, rationem hic de moderatione legitimis Superioribus reddent. Convenit quidem ut haec omnia opportunis
singulorum Institutorum normis a maiore auctoritate decernantur, prius comprobatis quae ordine definiant Instituti,
communitatis, consociatorum sodalium vel voluntariorum officia.Personae consecratae, quae a Superioribus mittuntur,
quaeque ceteroquin sub eorum auctoritate erunt, peculiaribus cooperationis generibus laiсorum inceptis interesse
possunt, in iis praesertim sodaliciis atque institutionibus, quae infimos homines iuvare humanasque aerumnas lenire
conantur. Sociata haec opera, si conspicua acrique christiana mente et charismatica animatur et sustentatur atque erga
indolem vitae consecratae propriam reverens est, tenebricosioribus humanae exsistentiae condicionibus Evangelii vim
fulgentem afferre potest.His proximis annis, non paucae personae consecratae illorum cuidam ecclesialium motuum
nomen dederunt, qui nostra aetate succreverunt. Hic mos emolumento iis plerumque est, spiritali praesertim considerata
renovatione. Negari tamen non potest, quibusdam in rerum adiunctis, incommoda perturbationesque et singulis et
communitatibus inde oriri, tum potissimum cum experientiae hae cum necessitatibus vitae communis et Instituti
spiritalitatis contendunt. Curandum igitur erit ut ecclesiales motus suscipiantur charismatica servata proprietate et
cuiusque Instituti disciplina,(233) Superiorum de licentia atque subsidiaria data condicione excipiendi eorum
decreta.MULIERIS CONSECRATAE PRAESTANTIA ET PARS57. Multiformes suas spiritales divitias plane ostendit
Ecclesia cum, discriminibus remotis, veluti benedictionem ea dona accipit quae a Deo simul in viros simul in feminas
derivantur, eorum dignitatem parem omnium aestimans. Mulieres consecratae peculiari modo invitantur ut suam per
deditionem plene laetanterque actam signum sint benignitatis Dei erga homines atque peculiare testimonium mysterii
Ecclesiae, virginis sponsae et matris.(234) Hoc earum munus in Synodo emersit, cui complures feminae interfuerunt
suas enuntiantes sententias quas omnes audiverunt et exsistimarunt. Earum quippe merito quaedam utilia prodierunt ad
Ecclesiae vitam eiusque evangelizatricem operam. Certe fieri non potest quin nonnulla iuste vindicentur, quae in diversis
socialibus condicionibus ipsaque in Ecclesia ad mulieris statum pertinent. Dici pariter oportet novam feminarum
conscientiam viros quoque iuvare ut mentem demutent, rationem sui intellegendi, sese collocandi in historia eandemque
interpretandi, modum suum socialem politicam oeconomicam religiosam ecclesialem vitam componendi.Quandoquidem
Ecclesia a Christo accepit liberationis nuntium, munus recepit eundem prophetice diffundendi, animos moresque ad
Domini mentem dirigendo. Hoc in prospectu, mulier consecrata, initium capiens ex sua experientia Ecclesiae ac mulieris
pariter in Ecclesia, operam suam conferre potest ut quaedam manca curtaque iudicia tollantur, quibus haud liquido ipsius
dignitas nec non eius collatum opus in vitam et pastoralem missionariamque actionem Ecclesiae manifestantur et
agnoscuntur. Idcirco consentaneum est ut mulier consecrata suam qualitatem, suas facultates, suam operam,
sponsionem suam sive in ecclesiali conscientia sive in cotidiana vita agnosci velit.Futura quoque evangelizationis aetas,
aeque ac cuncta missionalis operis genera, intellegi nequeunt dempto mulierum, in primis mulierum consecratarum,
adiumento.PRAESENTIAE ET ACTIONIS NOVAE EXSPECTATIONES58. Quapropter urget ut quaedam res solidae

3.8 Page 28

▲back to top
28
suscipiantur, recludendo ante omnia participationis opportunitates mulieribus variis in provinciis omnibusque gradibus,
etiam cum quid deliberatur et decernitur, in iis rebus praesertim quae ad eas respiciunt.Oportet quoque mulierum
consecratarum institutio, haud minus quam virorum, novis necessitatibus accommodetur atque congruum tempus et
certas institutionis opportunitates praebeat ad ordinatum cultum, qui omnes species a theologico-pastorali ad
professionalem complectatur. Pastoralis et catechetica institutio, quae est semper magni momenti, secum fert peculiarem
pro nova evangelizatione significationem, quae novas participationis formas a mulieribus exposcit.Pro certo habendum
est institutionalem pervestigationem, dum mulierem consecratam ad sui ipsius dona intellegenda adducit, necessariam
officiorum mutuationem intra Ecclesiam concitet. In rebus quoque theologicis, culturalibus et spiritalibus pervestigandis
multa efficere potest femineum ingenium non modo in iis quae proprietatem vitae consecratae mulierum respiciunt,
verum et fidei intellectum in quavis eius specie. Hac in re plurimum spiritalitatis annales illis debent Sanctus, veluti
Teresiae a Iesu atque Catharinae Senensi, primis scilicet mulieribus decoratis nomine Doctoris Ecclesiae, et compluribus
similiter aliis mysticis, quod ad Dei mysterii inquisitionem pertinet atque ad explicationem eius actionis in credentem!
Multam sane spem in mulieribus consecratis collocat Ecclesia, ut peculiare quiddam conferatur ad doctrinam
promovendam, mores, vitam ipsam familierem socialemque, mulieris dignitate et vitae humanae observantia praesertim
consideratis.(235) Etenim « mulieribus tribuitur prorsus singulare fortasse et decretorium cogitationis et actionis spatium:
ipsarum enim est promovere "novum feminismum" qui agnoscere valeat et proferre veram indolem femininam in quolibet
convictus civilis gestu, quin in temptationem incurratur imitandi exemplaria "cultus nimii virilitatis", dum opera datur, ut
omnino quodvis genus amoveatur discriminationis violentiae et abusus ».(236)Sperare quidem licet ex altiore mulieris
missionis agnitione mulierum vitam consecratam acriorem usque perceptionem muneris sui suscepturam esse
studiosioremque deditionem Dei causae. Id nempe in complura opera converti potest, videlicet in evangelizationis
munus, in institutionalem navitatem, in futurorum presbyterorum personarumque consecratarum institutionem
participandam, in communitatis christianae animationem, in spiritalem comitatum inque praecipua vitae pacisque bona
provehenda. Consecratis feminis earumque sese dedendi eximiae facultati iterum admirationem gratumque totius
Ecclesiae animum patefacimus, quae easdem sustinet ut plene laetanterque suas vocationes agant atque vocari se
sentiant ad nostrae aetatis mulierem iuvandam et instituendam.II
Perseverans Spiritus Sancti opera: in novitate fidelitasCLAUSURAE MONIALES59. Peculiari sane diligentia monastica
vita mulierum et clausura monialium sunt considerandae optimam propter aestimationem quam huic vitae generi tribuit
communitas christiana, quod signum est unicae coniunctionis Ecclesiae-Sponsae cum Domino admodum dilecto. Vita
namque monialium clausurae, quae praecipue oratione, ascesi fervidoque vitae spiritalis progressu explicatur, « nihil
aliud est quam iter ad caelestem Ierusalem et anticipatio Ecclesiae eschatologicae in possidendo et contemplando Deo
defixae ».(237) Sub huius vocationis missionisque lumine respondet clausura praecipuae necessitati manendi cum
Domino. Circumclusum locum eligentes ubi vivant monachae virgines participes fiunt demissionis ipsius Christi per
praecipuam paupertatem quae declaratur non rerum reiectione tantum, sed et « spatii », congressuum, tot bonorum
creatorum. Haec singularis donandi « corpus » suum ratio vehementius immittit eas in eucharisticum mysterium. Una
cum Iesu se dedunt illae pro mundi salute. Adipiscitur earum oblatio, praeter sacrificii expiationisque speciem, et
gratiarum Patri agendarum in dilecti Filii gratiis participandis. Hac in spiritali intentione radices agens clausura non ratio
tantum exstat ascetica praestantissima, sed et modus quidam vivendi Christi Pascha.(238) Vitae affluentia fit ipsa ex «
mortis » experientia, atque laeta ponitur nuntiatio et prophetica anticipatio illius potestatis, singulis personis universoque
hominum generi datae, pro Deo tantum vivendi in Christo Iesu.(239) Cordis igitur cellulam illam evocat clausura in qua ut
cum Domino coniunctionem vivat quisque vocatur. Dum veluti donum suscipitur atque eligitur veluti libera amoris
responsio, locus evadit illa spiritalis communionis cum Deo cumque fratribus sororibusque, ubi angustiae spatiorum et

3.9 Page 29

▲back to top
29
rariores hominum consuetudines proficiunt ad animis inserenda evangelica bona.(240)Claustrales communitates, veluti
civitates supra montem positae ac tamquam lucernae super candelabrum,(241) quamvis modesta sit earum vita, metam,
cunctam communitatem ecclesialem respicientem, manifeste significant, « actione ferventem et contemplationi vacantem
»,(242) quae in temporis itinere progreditur atque futuram recapitulationem omnium rerum in Christo continenter
prospectat, cum Ecclesia « cum Sponso suo apparebit In gloria(243) »,(244) et Christus « tradiderit regnum Deo Patri,
cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem... ut sit Deus omnia in omnibus ».(245)Sororibus
his carissimis gratum igitur animum significamus, quas pariter cohortamur ut vitae claustrali suo ex charismata fideles
perstent. Earum quidam exemplo, hoc vitae genus complures vocationes usque recenset, atque allicit ob altam rationem
sponsalis exsistentiae penitus Deo in contemplatione dicatae. Quandoquidem meram dilectionem significat quae plus
valet quam quodvis opus, vita contemplativa admodum efficacem apostolicam missionalemque generat
vim.(246)Magnopere extulerunt quidem Patres Synodales clausurae praestantiam, postulata similiter ponderantes quae
hinc illinc oriuntur de eius solida disciplina. Quae hac de re significavit Synodus atque nominatim consilium ut ampliorem
decernendi facultatem habeant Antistitae Maiores in clausurae derogatione permittenda iustam et gravem ob
causam,(247) ordinate considerabuntur, cum renovationis prae oculis habebitur iam hucusque peractum iter, quod inde a
Concilio Vaticano II initium cepit.(248) Hoc modo clausura variis suis in formis et gradibus - a papali clausura et
constitutionali ad monachicam clausuram - Institutorum cоntemplativorum monasteriorumque traditionum varietati aptius
congruet.Sicut Synodus ipsa affirmavit, Consociationes praeterea et Foederationes promovendae, quas Pius XII iam
commendavit nec non Concilium Oecumenicum Vaticanum II,(249) praesertim ubi alicuius consortionis auxiliique aliae
formae efficaces desunt ad vitae contemplativae bona custodienda promovendaque. Sodalicia haec in tuto semper
posita legitima monasteriorum autonomia valida subsidia ad quaestiones communes enodandas praestare possunt, ut
sunt congrua renovatio, institutio sive prima sive permanens, mutuum oeconomicum auxilium atque ipsorum
monasteriorum reconcinnatio.RELIGIOSI FRATRES60. Secundum Ecclesiae translaticiam doctrinam, vita consecrata
sua natura neque laicalis est neque clericalis,(250) idcirco « laicalis consecratio », sive virorum sive mulierum, perfectum
in se constituit professionis statum consiliorum evangelicorum.(251) Eadem ideo et personae ipsi et Ecclesiae proprium
obtinet bonum, ministerio sacro seposito.Ad Concilii Vaticani II doctrinam(252) Synodus magnam huic vitae generi
aestimationem dedit, in qua religiosi fratres, sive intra sive extra communitatem diversa magnique pretii opera obeunt,
communicantes sic munus Evangelii enuntiandi idemque per caritatem in cotidiana vita testificandi. Re ipsa aliqua ex his
operibus ministeria ecclesialia haberi possunt, quae legitima auctoritas iis concredit. Id congruentem et universalem
institutionem postulat: humanam videlicet, spiritalem, theologicam, pastoralem et professionalem.Secundum hodierna
vocabula, « Instituta laicalia »(253) appellantur Instituta quae, conditoris voluntate vel legitimae traditionis vi, illam habent
indolem et proposita, quae sacri ordinis exercitium non includunt. In Synodo tamen luculenter dictum est non significare
verba haec omnibus ex partibus peculiarem indolem vocationis religiosorum horum Institutorum sodalium. Ii namque,
quamvis complura opera sustineant quae et fideles laici, tamen ex qualitate consecratarum personarum ea agunt atque
sic significant rationem donationis summae pro Ecclesia, ad cuiusque charisma.Hac de causa synodales Patres, ut
omnia vitarentur dubia atque cum fidelium laicorum saeculari indole permixtio,(254) appellationem proposuerunt Instituta
religiosa fratrum.(255) Quae appellatio significans fit praesertim si perpenditur vocem fratres revocare etiam locupletem
spiritalitatem. « Religiosi hi ut sint Christi fratres rogantur, cum Eo penitus coniuncti, qui est "primogenitus in multis
fratribus",(256) ut inter se sint fratres in mutua dilectione atque in eadem sociata opera ad bonum Ecclesiae praestanda;
cuiusque hominis fratres in caritatis testificatione qua Christus omnes complectitur, humiliores praesertim et
indigentiores; fratres tandem, ut in Ecclesia maior efficiatur fraternitas ».(257) Christianae ac simul consecratae vitae
partem hanc peculiariter experientes, « fratres religiosi » ipsos religiosos sacerdotes in Christo efficaciter

3.10 Page 30

▲back to top
30
commonefaciunt de insigni in Christi condicione fraternitatis, quae inter eos cumque viris mulieribusque cunctis est
participanda, atque omnibus Domini verbum enuntiant: « Omnes autem vos fratres estis ».(258)His in Fratrum Institutis
religiosis ex Capituli generalis dispositione nihil obstat quominus quidam sodales sacris Ordinibus augeantur ut
sacerdotes religiosae communitati inserviant.(259) Attamen Concilium Vaticanum II haud explicate hanc rem suadet,
quandoquidem exoptat ut fratrum Instituta suae vocationi missionique fidem servent. Id tenendum etiam cum de
Superioris munere adipiscendo agitur, quippe quod peculiari modo ipsius Instituti indolem referat.Alia quidem est vocatio
fratrum illorum Institutorum quae « clericalia » dicuntur, quia secundum conditoris propositum aut traditionis legitimae vi,
Ordinis sacri exercitium secum ferunt, a clericis gubernantur et talia ab Ecclesiae auctoritate agnoscuntur.(260) His in
Institutis ministerium sacrum pars necessaria est ipsius charismatis eiusque porro indolem, finem et sensum definit.
Quod inibi sunt fratres, id significat Instituti missionem diversimode communicari, dum munera sustinentur sive intra
communitatem sive in apostolicis operibus auxilium praestando iis qui ministerium sacerdotale exercent.INSTITUTA
MIXTA61. Nonnulla religiosa Instituta, quae ad conditoris primigeniam mentem veluti fraternitates habebantur in quibus
omnes sodales - sive sacerdotes sive non sacerdotes - aequales inter se considerabantur, progrediente tempore novam
adepta sunt speciem. Instituta haec, quae « mixta » vocantur, fundationis charismate prae oculis habito, perpendant
oportet sitne consentaneum et tolerabile ad primigeniam mentem et voluntatem redire. Patres synodales exoptarunt ut in
id genus Institutis eadem omnibus religiosis iura officiaque adsignentur, praeter illa quae ex Ordine sacro oriuntur.(261)
Ut hac de re quaestiones ponderentur eaedemque solvantur, apposita constituta est Commissio, cuius praestolandae
sunt conclusiones, ut aptae depromantur electiones prout legitime statuetur.EVANGELICAE VITAE NOVA GENERA62.
Spiritus, qui diversis temporibus multa vitae consecratae genera suscitavit, Ecclesiam sustinere non desinit, tum in
Institutis quae nunc sunt fovendo renovationis officium in fidelitate erga primigenium charisma, tum nova charismata viris
mulieribusque nostrae aetatis ministrando, ut institutiones condantur quae hodiernis provocationibus occurrere valeant.
Divinae huius actionis signum sunt novae Institutiones, quibus notae insunt quodammodo novae prae translaticiis
proprietatibus.Novarum communitatum proprietas saepe in eo est quod agitur de coetibus viris mulieribusque
constantibus, clericis laicisque, matrimonio iunctis caelibibusque, qui peculiare vitae genus persequuntur, quod modo ex
hac, modo ex illa eruitur translaticia forma, vel hodiernae societatis necessitatibus aequatur. Eorum quoque vitae
evangelicae munus varie significatur, dum in universum declaratur ad vitam communitariam vehemens ardor, ad
paupertatem precationemque. Moderandi munus clerici et laici pro cuiusque facultatibus participant, atque apostolicum
opus ad novae еvаngеlizаtiоnis necessitates aperitur.Si quidem hinc est de Spiritus opera laetandum, illinc necesse est
ut gressus fiat ad charismatum discretionem. Ut de vita consecrata sermo seri possit, primarium sane principium in eo
nititur quod peculiaria novarum communitatum lineamenta et vitae genera praecipuis theologicis canonicisque elementis
sustinentur, quae vitae consecratae sunt propria.(262) Haec discretio sive in locali sive in universali ambitu necessaria
est, ut uni Spiritui communiter oboediatur. In dioecesibus de vitae testimonio deque conditorum conditricumque harum
communitatum recta fide inquirat Episcopus, similiter de eorum spiritali vita, de ecclesiali sensu in missione complenda,
de institutionis rationibus atque de modis in communitatem admittendi; si quae sunt infirmitates perpendat et patienter
consequentes fructus exspectet,(263) ut charismatum veritatem agnoscant.(264) Nominatim ipse rogatur ut, ad
perspicuas normas, de idoneitate iudicet eorum qui his in communitatibus ad ordines sacros accedere
volunt.(265)Eiusdem principii discretionis virtute, in ipso vitae consecratae genere recenseri non licet illas etiam
commendabiles vivendi rationes quas nonnulli christiani coniuges in consociationibus motibusque ecclesialibus accipiunt,
quotiens suum amorem ad caritatis consummationem proferre nitentes iam matrimonii sacramento « uti consecrati
»(266) confirmant voto quodam obligationem castitatis vitae coniugalis propriae atque minime in filios neglectis officiis,
paupertatem et oboedientiam profitentur.(267) Debita circumscriptio ipsius indolis talium experimentorum non eo spectat

4 Pages 31-40

▲back to top

4.1 Page 31

▲back to top
31
ut peculiare hoc sanctificationis iter subaestimetur cui scilicet haud desit Sancti Spiritus actio qui donis suis et
impulsionibus infinitum in modum est locuples.Prae tantis divitiis donorum atque incitationum ad novationem,
consentaneum videtur Commissionem institui quae quaestiones de vitae consecratae novis formis perpendat, ut
authenticitatis normas statuat, quae in his decernendis et iudicandis iuvent.(268) Alia inter munera Commissio haec sub
horum novissimorum decenniorum experientiae lumine aestimare debebit quas novas consecrationis formas
ecclesiastica auctoritas ex pastorali prudentia et communi emolumento palam agnoscere possit easdemque fidelibus
exhibere perfectiori vitae christianae studentibus.Novae hae vitae evangelicae sodalitates minime locum occupant illarum
institutionum supra memoratarum, quae gradum insignem obtinent, sibi a traditione adsignatum. Etiam novae formae
dono Spiritus adscribuntur, ut Ecclesia perenni cum magnanimitatis impetu suum Dominum sequatur, continenter ad
Deum vocantem conversa, prout temporum signa significant. Sic mundo se ipsa ostendit sanctitatis operumque
speciebus variegatam, veluti « signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis
».(269) Prisca Instituta, quorum complura per asperas temptationes transierunt saeculorum decursu fortiter toleratas,
dialogum instituendo donaque permutando cum fundationibus quae nostra aetate oriuntur ditescere possunt.Hac ratione
variarum vitae consecratae institutionum vigor, ab antiquissimis ad recentissimas, itemque novarum communitatum vis,
erga Spiritum Sanctum fidelitatem fovebunt, qui principium est communionis et perpetuae novitatis vitae.III
In futurum aevum contuitusDIFFICULTATES ET PRAEVISIONES63. Societatum mutationes quae nunc fiunt nec non
imminutus vocationum numerus nonnullis in mundi regionibus vitam consecratam deprimunt. Multorum Institutorum
apostolica opera eorumque ipsa apud quasdam Ecclesias locales praesentia in discrimine versantur. Quemadmodum
iam alias in historia usu venit, sunt etiam Instituta quibus periculum instat ne brevi plane dissolvantur. Universalis
Ecclesia infinitas gratias agit propter adiumenta quae ad eiusdem aedificationem per testimonia et famulatum suum
contulerunt.(270) Hodiernae aegritudines non auferunt earum merita neque fructus quos ipsarum labores pepererunt.Aliis
autem Institutis quaestio ponitur de operibus rursus disponendis. Hoc opus, haud facile sane immo non raro etiam
acerbum, studium requirit et iudicium sub luce nonnullarum rationum. Sic, exempli gratia, proprii charismatis sensus est
servandus, vita fraterna provehenda, Ecclesiae tum universalis tum particularis necessitatibus succurrendum, tuenda ea
quae mundus neglegit, liberaliter et audacter novae paupertates iuvandae in desertioribus potissimum locis, quamvis id
agatur intercessionibus necessario minoris pretii.(271)Difficultates quae multiplices exsistunt ob imminutos et operarios
et incepta, nullo pacto efficere debent ut fiducia amittatur de vitae consecratae evangelica virtute, quae continenter in
Ecclesia aderit et operam dabit. Tametsi singulis Institutis perennitatis nota deest, inter fideles vita consecrata
dilectionem in Deum fratresque alere perget. Idcirco historica sors cuiusque Instituti vel formae vitae consecratae
distinguenda est ab ipsa ecclesiali missione vitae consecratae qua talis. Altera namque mutatis condicionibus mutari
potest, altera numquam deerit.Id simul ad consecratam generis contemplativi vitam valet, simul ad illam quae apostolica
opera persequitur. Universim, Spiritu iterum iterumque movente, vita consecrata sine intermissione progreditur veluti
praeclara testificatio inseparabilis unitatis amoris Dei et proximi, tamquam videlicet vivida memoria fecunditatis, humanae
etiam et socialis, ipsius amoris Dei. Angustiarum condicionibus, quae nunc accidunt, pacato occurrendum est animo illius
hominis qui scit ab unoquoque repeti non tam successum quam fidelitatis officium. Omnino est cavendum ne vita
consecrata vere profligetur, quae profligatio non in decrescente sodalium numero consistit sed in spiritali a Domino ac a
propria vocatione missioneque defectione. At contra in ea fideliter perstans quispiam prae mundo quoque solidam
fiduciam efficacissime profitetur de historias Domino, in cuius manibus aetates ac sortes sunt personarum, institutionum
populorumque ideoque etiam donorum per tempora complendorum. Acerbae condiciones et discrimina consecratas
personas fortiter ad fidem de morte deque Christi resurrectione proclamandam impellunt, ut conspicuum fiant ipsae
signum transitus a morte ad vitam.PASTORALIS OPERAE VOCATIONALIS NOVUS IMPETUS64. Vitae consecratae

4.2 Page 32

▲back to top
32
missio atque vigor Institutorum pendent certe a retenta fidelitate qua consecrati suae vocationi respondent, at futurum
circumspectant tempus ea ratione qua alii homines et mulieres prompte Domino vocanti obsequuntur. Vocationum
quaestio vera est provocatio quae quidem Instituta religiosa apprime compellat, totam tamen Ecclesiam implicat. Pro
vocationum pastorali opera ingentes corporales spiritalesque vires effunduntur, at effectus non semper exspectationibus
et nisibus congruunt. Sic accidit ut, dum ad vitam consecratam vocationes florent in novellis Ecclesiis atque in illis quae
persecutiones a regiminibus omnia imperiose moderantibus passae sunt, in nationibus contra quae ex consuetudine
vocationibus etiam missionalibus ditabantur iam rarescant.Haud felix haec condicio personas etiam consecratas temptat
eaeque interdum se ipsae interrogant: potestatemne amisimus novas vocationes alliciendi? In Domino Iesu est
reponenda fiducia, qui ad se sequendum continenter vocat, atque Spiritui Sancto confidendum, vitae consecratae
charismatum auctori et impulsori. Dum igitur laetamur de actione Spiritus, qui Christi Sponsam in iuvenilem vigorem
redigit efficiens ut compluribus in nationibus vita consecrata floreat, plurima prece Dominum messis precari debemus, ut
operarios mittat in Ecclesiam suam, ad novae evangelizationis necessitatibus occurrendum.(272) Praeter precationem
pro vocationibus provehendam, omnino operari necesse est ut, per claram nuntiationem et consentaneam educationem
in hominibus ad vitam religiosam vocatis libera illa eliciatur responsio eademque prompte et alacris, quae vocationis
gratiam efficientem reddat.Iesu invitatio: « Venite et videbitis »,(273) hodiernis quoque temporibus regula aurea perstat
pastoralis industriae pro vocationibus. Vult ostendere ipsa, ad conditorum conditricum exemplum, personae Domini Iesu
fascinationem nec non pulchritudinem integrae sui donationis pro Evangelii causa. Omnium consecratorum
consecratarumque capitale munus est animose verbo exemploque sequelae Christi praestantiam exhibere,
responsionem deinde sustentantes Spiritus impulsionibus in vocatorum cordibus.Primae cum Christo congressionis
inflammationi subsequi debet, ut liquet, perseverans cotidianae responsionis nisus, quae vocationem in historiam
amicitiae cum Domino convertit. Cuius rei causa vocationum actio pastoralis congrua subsidia adhibeat, veluti spiritalem
moderationem, ut personalis illa responsio erga Dominum alatur, quae summi ponderis est ut discipuli eiusque Regni
apostoli fiant. Si ergo vocationum flos qui in multis orbis terrarum regionibus comprobatur fiduciam spemque confirmat,
earum simul penuria in aliis terrarum regionibus animum frangere non debet neque ad faciles subitaneosque tironum
delectus propellere. Oportet promovendarum vocationum opus, ita agatur ut magis magisque totius Ecclesiae opus et
conspiratio appareat.(274) Id proinde pastorum, religiosorum, familiarum et institutorum diligentem sibi vindicat
cooperationem, quemadmodum ipsum munus requirit quod pars est necessaria sociatae omnium particularium
Ecclesiarum operae. Adsit ideo in omnibus dioecesibus hoc commune ministerium, quod vires colligat ac multiplicet, quin
tamen vocationum actioni cuiusque Instituti ulli sit detrimento, immo eidem emolumento.(275)Haec totius Populi Dei
actuosa cooperatio, quam Providentia sustentat, facere non potest quin superna dona affatim procuret. Christiana
solidarietas largiter vocationum instituendarum necessitatibus subveniat in nationibus rerum penuria laborantibus. In his
nationibus vocationes a variis Institutis cum Ecclesiis localibus concorditer perquirantur, postquam per productum tempus
eorum pastoralis opera actuose agi coepta est.(276) Tum verissime impulsioni Spiritus obsecundatur cum optimae vires
in vocationum operam abunde profunduntur, per pastoralem potissimum iuvenum industriam congruenter
actam.PRIMORUM INSTITUTIONIS RUDIMENTORUM CURA65. Peculiarem considerationem intendit synodalis Coetus
in Institutionem illorum qui se Domino consecrare cupiunt.(277) Illuc maxime tendit institutorium iter, ut homo formetur ad
se totum Deo in Christi sequela consecrandum, in missionis famulatu. « Affirmativa » responsio Domino vocanti atque
dynamismi vocationalis auctionis conscia personalis receptio ad non alienabilem pertinet responsalitatem cuiuslibet
vocati, cuius quidem est suae vitae spatium aperire Sancto Spiritui operanti magnoque animo institutionale iter adoriri in
fide accipiens interventus quos Dominus Ecclesiaque exhibent.(278)Quapropter institutio altius descendere debet usque
ad personam ipsam, ita ut eius singuli mores vel gestus, tum in capitalibus tum in suetis vitae temporibus, plenam

4.3 Page 33

▲back to top
33
laetantemque eius condicionem pertinendi Deo patefaciant.(279) Quia vero vitae consecratae propositum est Domino
Iesu configurari eiusque toti oblationi,(280) institutio hoc ipsum praecipue consequi vult. De itinere agitur ad Christi erga
Patrem sensus pedetemptim adipiscendos.Si illud est vitae consecratae consilium, ratio quae ad eam ducit universalitatis
quandam notam accipere ac prae se ferre debet. Persona tota formanda est (281) in omnibus suae individualitatis
partibus, cum in moribus tum in voluntatibus. Propterea quod ad totam personam transformandam intendit, omnino liquet
formandi munus numquam desinere. Oportet enim usque ad finem consecratis personis facultas detur progrediendi in
coniunctione cum charismate missioneque proprii Instituti.Institutio, ut sit universalis, omnes vitae christianae vitaeque
consecratae partes complectetur. Praevidenda idcirco est humana, culturalis, spiritalis pastoralisque educatio, et illud
potissimum animadvertatur ut variae res inter se congruenter componantur. Prima instructio, quae tamquam progrediens
habetur processus qui omnes uniuscuiusque maturationis gradus decurrit - videlicet a psychologico spiritalique ad
theologicum pastoralemque - temporis spatium satis amplum obtinere debet, quod, cum de vocatis ad presbyteratum
agitur, convenit et conciliatur cum praestituta studiorum ratione, velut cum amplioris institutorii curriculi
parte.MAGISTRORUM MAGISTRARUMQUE OPERA66. Deus Pater, per Christi Spiritusque continuatum donum, ipse
est praestantissimus doctor illius qui ei se consecrat. Sed hanc operam explicat Ille humana per instrumenta, prope eum
quem vocat locans nonnullos fratres sororesque maiores. Institutio est igitur participatio actionis Patris ipsius qui, per
Spiritum Sanctum, in iuvenum cordibus Filii sensus fingit. Quocirca Institutores et Institutrices esse debent personae
peritae viae Dei exquirendae, ut ceteros quoque hoc in itinere comitari queant. Ad gratiae divinae actionem animum
intendentes, obstacula etiam abditiora significare sciant, at ante omnia ostendant Domini sequelae pulchritudinem atque
charismatis praestantiam in quo ipsa explicatur. Spiritalis sapientiae luminibus humana instrumenta nectant, quae auxilio
sint in vocationibus dignoscendis, in novo homine efformando, ut vere fiat liber. Praecipuum institutionis instrumentum
est singulare colloquium, quod certa ratione certisque temporibus est exercendum, veluti necessariae comprobataeque
efficacitatis consuetudo.His quidem pro ministeriis tanti ponderis videtur revera pernecessaria institutio educatorum
aptorum, qui in sua industria congruentiam praestent cum totius Ecclesiae itinere. Consentaneum est ut opera condantur
ad institutores erudiendos, praesertim in locis ubi necessitudines dentur cum cultura in qua cuiusque pastorale munus
deinceps geretur. Hoc in formandi opere, Instituta aptiore ratione constituta opem Institutis fundatione recentioribus
ferant, suos optimos commodando sodales.(282)COMMUNITARIA ET APOSTOLICA PRAEPARATIO67. Quandoquidem
institutio esse debet etiam communitaria, peropportunus eius locus Institutis vitae religiosae et Societatibus vitae
apostolicae communitas est. In ea enim initiatio fit ad laborem adque iucunditatem una simul vivendi. In fraternitate
quisque cum eo vivere discit, quem Deus iuxta posuit, potiores eius virtutes accipiens pariterque diversitates et ipsius
limites. Dona in primis communicare discit quae ipse omnium aedificandorum causa recepit, quandoquidem « unicuique
... datur manifestatio Spiritus ad utilitatem »(283).(284) Eodem tempore inde a prima institutione intrinsecam missionalem
consecrationis faciem commonstrare debet vita communitatis. Quapropter, primae formationis tempore, in vitae
consecratae Institutis utile sane est quaedam re experiri, quae prudenter comitentur educatores atque educatrices, ut per
dialogum cum illa cultura quae circa iacet apostolicae exerceantur affectiones, potestas se condicionibus accommodandi,
operandi alacritas.Si altera autem ex parte magni refert ut persona consecrata gradatim evangelicam conscientiam
consequatur quae bona ac non bona iudicare valeat tum suae culturae tum illius in quam postmodum operans incidet, ex
altera quidem se exercere debet in difficili arte vitae unitatis, mutuae coniunctionis caritatis erga Deum atque fratres
sororesque, dum experitur precationem esse animam apostolatus, sed etiam precationem apostolatu animari et
incitari.RATIO NECESSARIO COMPLENDA
ADQUE NOSTRAM AETATEM ACCOMMODANDA68. Certum institutionale temporis spatium, quod producitur ad
perpetuam votorum professionem, proponitur Institutis quoque mulierum nec non virorum, cum de institutione agitur

4.4 Page 34

▲back to top
34
fratrum laicorum. Idem fere de claustralibus communitatibus dici debet, quibus cordi erit institutarum rationum apta
conficere elementa quod pertinet ad authenticam vitae contemplativae formationem adque ipsius in Ecclesia specialem
missionem.Synodales Patres vehementer sunt cohortati cuncta Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae
ut rationem institutionis quam primum redigerent, institutorium scilicet consilium fundationis charismati conformatum, in
quo perspicue dynamiceque iter faciendum ostenderetur ad plene propriae familiae religiosae spiritalitatem perficiendam.
Ratio haec hodie omnino est necessaria: simul enim regulam dat ipsa Instituti spiritum transmittendi, ut idem in germana
percipiatur sua bonitate a novis stirpibus, diversitatibus exstantibus culturae locorumque condicionum; simul personis
consecratis instrumenta collustrat, ut idem spiritus in variis exsistentiae temporibus sustineatur, dum ad plenam fidei in
Christum maturitatem proceditur.Si ergo verum est vitae consecratae renovationem praecipue ex institutione pendere,
aequabiliter verum est hanc institutionem vicissim cum facultate coniungi quandam rationem viamque proferendi spiritali
atque paedagogica sapientia ditatam, quae pedetemptim eum qui se consecrare vult ad Christi sensus induendos
perducat. Institutio processus est vitalis per quem in Dei Verbum persona se convertit usque ad intimum sui ipsius
recessum, eodemque tempore artem discit requirendi in mundo significationes Dei. Hac aetate, qua ex cultura magis
magisque religiosi valores exterminantur, processus hic institutorius duplicem ob rationem magni est momenti: per eum
persona consecrata non modo pergere potest fidei oculis Deum « videre » in mundo illo, qui ipsius praesentiam ignorat,
verum etiam per sui charismatis testimonium quodam modo eius praesentiam « sensibilem » reddit.PERPETUA
INSTITUTIO69. Perpetuam institutionem, Instituta tum vitae apostolicae tum vitae contemplativae, intrinsece religiosam
propter consecrationem deposcunt. Ut supra dictum est, institutorius processus non contrahitur in primam curriculi
partem, quia humanos propter limites numquam persona consecrata putare potest se ad maturitatem illius novi hominis
pervenisse, qui intra se, in omnibus vitae rerum adiunctis, eosdem Christi sensus experitur. Prima igitur institutio copulari
debet cum perpetua, subiectum ita disponens ut singulis vitae diebus formetur.(285)Idcirco permagni refert ut
unumquodque Institutum inducat, veluti partem rationis institutionis, consilium quantum fieri potest definitum et ordinatum
institutionis perpetuae, cuius primarius finis sit singulas consecratas personas comitari quodam rerum indice totam vitam
complectente. Nemo quidem ab humani spiritalisque incrementi studio se subducere potest; itemque nemo se efferre
potest et per se ipse suam vitam elate moderari. Nulla vitae pars tam secura tamque fervida haberi potest, ut opportunae
singularesque curae seponantur unde perseverantia praestetur in fidelitate, sic ut nulla datur aetas qua consummata
videri possit personae humanae maturitas.IN FIDELITATIS DYNAMICA VIRTUTE70. Spiritus iuventa invenitur quae
progrediente tempore manet: ipsa enim in eo est quod quisque homo in omni vitae temporis spatio conquirit invenitque
diversum officium agendum, peculiarem rationem exsistendi, vivendi et amandi.(286)In vita consecrata primi anni quibus
quispiam in vitam apostolicam plene immittitur difficiles per se ipsi habentur, cum a vita fere manu ducta transeatur ad
plenae responsalitatis operis condicionem. Multum ideo interest ut frater sororve sustentet et comitetur novellas personas
consecratas, ut opem ferat ad plane iuvenilem amorem studiumque erga Christum tenendum.Subsequenti tempore
periculum cuiusdam consuetudinis exsistere atque invalescere potest despondendi animi temptatio exiguos propter
effectus. Mediae tum aetatis consecrati homines sunt adiuvandi ut sub Evangelii et charismatici sensus lumine
primigeniam electionem recognoscant, donationis plenitudinem cum rerum effectarum summa non confundentes. Id
novum impetum incendet novaque argumenta ad electionem implendam ministrabit. Temporis aetas est qua essentiales
res quaeruntur.Aetatis maturae tempus, una cum cuiuslibet personae auctu, comportare potest etiam periculum ne sibi
uni quisque consulat, quam rem simul comitatur timor ut quis temporibus sit par, simul quidam habitus alicuius mentis
intolerantis clausae laxatae. Perpetua institutio non modo iuvare vult ut recuperetur altior spiritalis apostolicaeque vitae
gradus, verum etiam ut huius exsistentiae proprietas intellegatur. In ea namque, quibusdam mundatis personalitatis
elementis, sui oblatio maiore cum puritate ac munificentia ad Deum ascendit atque in fratres sororesque sedatior et

4.5 Page 35

▲back to top
35
modestior simulque nitidior gratiisque ditior recidit. Donum quippe est atque experientia paternitatis maternitatisque
spiritalis.Devexa aetas novas quaestiones ponit, quibus per prudentem quandam spiritalem operam est occurrendum.
Quod gradatim ab agendo aliquis retrahitur, quibusdam in casibus morbi interventus atque necessaria ab opere cessatio,
illam efficiunt experientiam quae summopere erudire potest. Condicio haec saepe acerba, personae consecratae seniori
copiam dat sese paschali experientia imbuendi,(287) cum Christo cruci affixo sese configurando, qui Patris voluntatem
penitus complet et eius minibus se concredit, donec ei reddit spiritum. Haec configuratio nova est ratio consecrationis
experiendae, quae cum efficientia alicuius muneris regendi vel apostolici operis non coniungitur.Cum autem tempus
appetit sese coniungendi cum extrema hora passionis Domini, consecrata persona intellegit arcanum illum institutorium
processum quondam incohatum iamiam Patrem esse completurum. Mors tum exspectabitur et parabitur tamquam
summus novissimusque amoris actus suique deditio.His adiciendum quod, extra varia vitae tempora, omnis aetas,
extrariis rebus intervenientibus, in discrimina venire potest - propter locum officiumve immutatum, ob operis difficultates
vel apostolicos adversos eventus, dissensiones, a vita sociali quandam exclusionem, hisque similia - aut quasdam ob
causas ad personam ipsam pertinentes - ob corporis animique adversam valetudinem, spiritalem aliquam siccitatem,
luctus, inter personas simultates, vehementes temptationes, fidei identitatisve discrimen, vanitatis sensum, et ita porro -.
Cum fidelitas difficilior evadit, personae alicuius praesidium validioris fiduciae vehementiorisque amoris est praebendum,
cum personali tum communitaria ratione. Necesse est tunc ante omnia ut benigne adsit Superior; magnum proinde
solacium a quodam fratre vel sorore insigniter auxiliante quoque obveniet, cuius sollicita curiosaque praesentia efficiet ut
iterum detegatur foederis sensus quod Deus primus pepigit quodque repudiare non vult. Hoc modo persona probata
purificationem accipiet et spoliationem veluti actus summi momenti assensionis Christo cruci affixo. Temptatio ipsa
providum institutionis instrumentum in Patris manibus apparebit, veluti certamen non modo psychologicum, quod ipsum «
ego » quoad se ipsum suasque infirmitates gerit, verum et religiosum, quod praesens Deus Crucisque virtus cotidie
signant!INSTITUTIONIS PERPETUAE NATURA71. Si quidem institutionis subiectum omni vitae tempore est ipsa
persona, institutionis finis est universa humana creatura quae ad quaerendum amandumque Deum vocatur ex toto
corde, ex tota anima et ex tota fortitudine(288) et proximum sicut se ipsum.(289) Erga Deum fratresque amor valida est
vis, quae continenter auctus et fidelitatis cursum pervadere potest.In Spiritu vita ex natura primas profecto agit partes. In
ea persona consecrata suam rursus invenit identitatem et altam tranquillitatem, adolescit in cotidianis provocationibus
Dei verbi percipiendis atque germano sui Instituti instinctu duci se sinit. Spiritu impellente, orationis silentii solitudinis
tempora acriter defenduntur atque ex Alto enixe sapientiae donum in cotidiano labore deposcitur.(290)Humana
fraternaque indoles sui cognitionem postulat suosque fines intellegit, ut incitamentum fulcimentumque in itinere ad
plenam liberationem capiantur. Peculiare quidem momentum induunt, hodiernis in rerum adiunctis, interior libertas
personae consecratae, eius affectionum complementum, facultas cum omnibus communicandi in propria potissimum
communitate, animi quies, consensio cum dolentibus, veritatis amor, inter dicta et facta consensus.Apostolica qualitas
mentem personae consecratae corque recludit eamque ad constantem actionis nisum comparat, veluti signum amoris
Christi qui eam incitat.(291)Re ipsa id adducet ad rationum apostolicorumque operum accommodationem, in fidelitate
servata erga spiritum mentemque Fundatoris vel Fundatricis inque traditiones deinceps effectas, dum considerantur
mutatae iam condiciones historicae culturalesque, universales et locales, illius loci ubi opus fit.Cultus munerisque
amplitudo, solida praehabita theologica institutione ad iudicium ferendum efficaci, ad praesentia tempora continuatam
accommodationem requirit atque postulat ut diversae provinciae, ad quas quodque charisma intendit, peculiari modo
animadvertantur. Oportet igitur cuiusque mens aperta maneat et quantum fieri potest versatilis, ut famulatus ad
temporum necessitates concipiatur et agatur, instrumentis adhibitis quae culturalis progressus praebet.In charismatis
demum amplitudine omnia alia postulata colliguntur, sicut synthesi quae propriae peculiaris consecrationis diversis in

4.6 Page 36

▲back to top
36
suis partibus continuam postulat perscrutationem, non tantum in apostolica verum et in mystica et ascetica parte.Id
requirit ut quisque sodalis sui Instituti indolem, historiam ac missionem assidue vestiget, ut personalem communitatisque
intellectum perficiat.(292)CAPUT IIIServitium caritatisConsecrata vita amoris Dei erga mundum demonstratioAD
MISSIONEM CONSECRATI72. Secundum Iesu imaginem, dilecti Filii « quem Pater sanctificavit et misit in mundum
»,(293) illi quoque quos ad sui sequelam Deus advocat consecrantur atque inter homines demandantur ut eius
exemplum imitentur eiusque opus propagent. Funditus, hoc ad omnem valet discipulum. Verumtamen ad eos singulariter
pertinet qui intra propriam consecratae vitae formam vocantur ut Christum « propius » sectentur et in Illo suae vitae «
Totum omne » reponant. Eorum idcirco vocatione illa comprehenditur destinatio ut muneri totos se dedant; quin immo,
operante Spiritu Sancto qui omnem gignit vocationem omneque charisma, ipsa consecrata vita quaenam quasi fit missio,
qualis tota omnino fuit Iesu vita. Evangelicorum consiliorum professio, quae pro Evangelii causa liberat plane personam,
hoc pariter in prospectu pondus suum patefacit. Adfirmari propterea oportet pernecessariam omni Instituto esse hanc
missionem, non modo in actuosae apostolicae vitae, verum etiam in vitae contemplativae institutionibus.Prius enim quam
missio ad exteriora opera sese describat, iam explicatur in Christo mundo proponendo per personalem testificationem
inter homines. Haec quidem est provocatio, hoc principale vitae consecratae officium! Quo amplius quis sinit se Christo
configurari, tanto magis Illum praesentem refert operantemque in mundo ad hominum salutem.Dici idcirco potest
consecrata persona « in missione » iam versari virtute consecrationis suae quam illa testatur ad propositum sui Instituti.
Quotiens ipsius fundans charisma pastoralem praecipiat industriam, totiens postuletur oportet tum vitae testificatio tum
apostolatus opera hominumque provectio: Christum enim exhibet utraque ratio, qui simul consecratus elucet ad Patris
gloriam simul in orbem missus propter fratrum sororumque salutem.(294)Particeps insuper Christi muneris est religiosa
vita ob aliud quoddam peculiare propriumque elementum, quod est fraterna in communitate vita ad missionem.
Quapropter eo magis erit religiosa vita apostolica quanto interius sese Christo Domino devovebit, quanto magis
communitaria erit vitae forma fraterna, eo amplius muneri Instituti proprio dedetur.IN DEI HOMINISQUE
MINISTERIUM73. Propheticum prae se fert consecrata vita officium ut commemoret atque Dei consilium consummet
super hominibus, quemadmodum iam Sacris nuntiatur in Litteris et eminet ex diligenti scrutatione signorum providae Dei
actionis per hominum historiam. Consilium est de hominum genere servato ac reconciliato.(295) Hoc vero ut
convenienter expleant ministerium oportet induant consecrati homines altam Dei experientiam atque provocationum sui
temporis sumant conscientiam earumque secretum theologicum sensum percipiant, per discretionem quae fit Spiritu
adiuvante. Re quidem vera sub historiae eventibus saepe appellatio Dei latet ut secundum eius consilia efficaciter se
gerant homines in nostrae aetatis eventa.(296)Signorum temporum aestimatio, proinde ac Concilium confirmat, sub
Evangelii lumine peragenda est ut ea « ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque
earum mutua relatione respondere possit ».(297) Necesse ideo est animus aperiatur interioribus Spiritus consiliis
vocantis ad alta percipienda Providentiae proposita. Consecratam vitam provocat ipse ut novas responsiones hodiernis
mundi quaestionibus fingat. Appellationes sunt divinae quas tantum animae quae in omnibus Dei voluntatem quaerere
solent fideliter suscipere valent, deindeque fortiter in certas convertere selectiones quae cum pristino consentiant
charismate simulque cum postulatis certarum historiae condicionum.Coram compluribus quaestionibus atque
necessitatibus, quae in periculum nonnumquam adducere, immo consecratam vitam evertere videntur, non possunt ipsi
vocati facere quin officium animadvertant in animis precationibusque multas gestandi totius orbis postulationes, unaque
simul alacriter operam dantes in rerum provinciis ad fundationis charisma pertinentibus. Ut patet, eorum deditus animus
supernaturali iudicio gubernari debebit, quod ea quae a Spiritu procedunt distinguere valet ab iis quae illi sunt
contraria.(298) Idem, per ipsam Regulae atque Constitutionibus fidelitatem, cum Ecclesia plenam observat
communionem.(299)Hac ratione non solum temporum signa consecrata vita leget, verum proderit etiam elaborandis et

4.7 Page 37

▲back to top
37
exsequendis novis evangelizationis propositis intra hodierna rerum adiuncta. Fiet quidem hoc omne illa in fidei certitudine
vel difficillimis interrogationibus posse Spiritum consentaneas reddere responsiones. Hac autem in re expediet ut ea
rursus detegantur quae praestantes apostolicae industriae auctores semper tradiderunt: confidere Deo oportet veluti si
universa ab Eo dependeant, eodemque tempore magno animo operari tamquam cuncta pendeant ex
nobis.ECCLESIALIS CONSOCIATA OPERA
ATQUE SPIRITALITAS APOSTOLICA74. Cum aliis Ecclesiae partibus singula in communione ac dialogo sunt agenda.
Missionis enim provocationes id genus sunt ut sine consociata omnium Ecclesiae sodalium opera iis efficaciter satisfieri
nequeat, tum in aestimandis tum in efficiendis rebus. Dufficulter namque habent singuli extremam responsionem, quae
quidem ex comparatione et collocutione profluere potest. Actuosa communio nominatim varia inter charismata
necessario quidem perficiet ut non solum mutuo locupletentur, verum etiam efficacius in missione operentur. Affatim
confirmat horum annorum experimentum « caritatis usitato iam nomine colloquium »(300) appellari, praesertim caritatis
ecclesialis; adiuvat illud ut veris suis rationibus perspiciantur quaestiones permittitque ut maiore cum successus spe illis
obviam procedatur.Idcirco quod vitae fraternae bonum percolit consecrata vita, ipsa proponitur quasi praecellens dialogi
experientia. Aliquid conferre idcirco potest generando mutuae tolerantiae animo, in quo ecclesialia varia subiecta, se
digno quidem modo aestimari sentientes ob id ipsum quod sunt, in communionem ecclesialem ad magnum universale
munus tendentem ex certiore mentis sententia conveniant.Decet denique solida actionis spiritalitas excoletur in Institutis
quibus una alterave imponitur apostolici ministerii species, dum in omnibus rebus conspiciatur Deus in Deoque res
omnes. Etenim « sciendum est quia sicut bonus ordo vivendi est ut ab activa vita in contemplativam tendatur, ita
plerumque utiliter a contemplativa animus ad activam reflectitur, ut per hoc quod contemplativa mentem accenderit,
perfectius activa teneatur. Debet ergo nos activa ad contemplativam trasmittere, et aliquando tamen ex eo quod introrsus
mente conspeximus contemplativa melius ad activam revocare ».(301) Iesus ipse nobis perfectum tradidit exemplum de
ratione per quam cum Patre communio copulari possit cum vita maxime actuosa. Nisi vero hanc ad coniunctionem
constanter tenditur, perpetuo insidiatur periculum ne interior homo collabatur, distrahatur, frangatur. Arta consociatio
contemplationis cum actione patietur ut opera difficillima obeantur hodie quemadmodum antehac.I
Amor usque ad finemCHRISTI CORDE DILIGENDUM75. « Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Et in cena ... surgit ... et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus ».(302)Patefacit Iesus
amoris Dei erga hominem altitudinem in pedum lavatione: in Ipso sese Deus tradit in hominum famulatum! Revelat Ille,
eodem tempore, vitae christianae sensus potioreque ratione etiam consecratae vitae quae vita amoris sese offerentis
est, concreti alacrisque ministerii. Se enim in Filii hominis sequelam committens, qui « non venit ministrari sed ministrare
»,(303) signata est consecrata vita, melioribus saltem longissimae suae historiae temporibus, hac ipsa « pedum lavatione
», id est ministerio praesertim erga pauperiores et indigentiores. Si altera ex parte excelsum Verbi in Patris sinu(304)
mysterium ipsa contemplatur, idem Verbum ex altera parte sectatur quod caro fit,(305) quod se demittit seque deficit ut
hominibus serviat. Personae Christum in consiliorum evangelicorum semita sequentes hodie quoque illuc procedere
cupiunt quo Christus praegressus est idemque efficere quod iam Ipse effecit.Ad se novos continenter arcessit discipulos,
viros ac mulieres, quibuscum per Spiritus effusionem(306) agapem divinam communicet suamque rationem amandi,
quosque ita compellat ut per humilem sui ipsorum donationem ab omnibus propriis commoditatibus alienam ipsi ceteris
famulentur. Petro Transfigurationis luce abrepto exclamantique: « Domine, bonum est nos hic esse »,(307) invitatio
intenditur ut in mundi redeat vias, ut Regno Dei deservire pergat: « Descende, Petre; requiescere cupiebas in monte,
descende, praedica Verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina.
Labora, desuda, patere aliqua tormenta; ut quod in candidis vestimentis Domini intellegitur, per candorem et
pulchritudinem rectae operationis in caritate possideas ».(308) Oculi in Domini vultum conversi haud minuunt in apostolo

4.8 Page 38

▲back to top
38
officium erga homines; contra, dum nova eum instruunt potestate historiam afficiendi, validum eum reddunt ut eandem
historiam ab iis omnibus liberet quae eam deformant.Divinae venustatis inquisitio personas incitat consecratas sibi ut
curam sumant divinae imaginis in fratrum sororumque vultibus deformis distortae: hi enim sunt vultus fame detorti, vultus
promissis politicis decepti, abiecti vultus eorum qui suam cernunt contemptam culturam, vultus cotidiana atque indiscreta
violentia perterriti, conflictati vultus puerorum, feminarum vultus offensarum et spretarum, defatigati migrantium vultus
sine congruo hospitio, seniorum denique vultus sine minimis ad vitam dignam necessariis condicionibus.(309) Нас
ratione operum eloquentia demonstrat vita consecrata divinam ipsam caritatem fundamentum incitamentumque esse
gratuiti et actuosi amoris. Hoc sibi penitus persuasum habebat sanctus Vincentius a Paulo qui Caritatis Filiabus hoc vitae
propositum dedit: « Societatis spiritus in eo est ut Deo sese dedant ad Dominum Nostrum amandum Eique serviendum
sensibiliter atque in spiritu in pauperum personis, eorum in domibus atque alibi, ut adulescentulas pauperes instituant,
pueros, in universum quotquot divina miserit Providentia ».(310)Inter varia quae fieri possunt caritatis genera illud quod
proprio quodam titulo hominibus amorem ostentat « usque in finem », hodie certe est flagrans Iesu Christi nuntiatio iis qui
nondum eum noverunt, qui sunt Ipsius obliti, at potissimum pauperibus.PROPRIUM VITAE CONSECRATAE TRIBUTUM
EVANGELIZATIONI ADDITUM76. In eo consistunt propriae consecratorum et consecratarum partes ad
evangelizationem collatae in vita usquequaque Deo ac fratribus donata in primis ad amatissimi Servatoris imitationem qui
pro hominum amore famulus est factus. In opere enim salutis cooriuntur omnia de participata agape divina. Sua nempe
consecratione planaque deditione visibilem reddunt consecratae personae amantem salutaremque Christi praesentiam,
qui Patris est Ipse consecratus in missionem demandatus.(311) Cum enim illi consecrati homines se sinunt ab Eo
comprehendi,(312) comparant item se ut quaedam quasi continuatio eius humanae naturae evadant.(313) Testatur
eloquenter consecrata vita, eo melius licere in aliis Ei servire quo magis de Christo vivatur, primas etiam missionis
stationes petendo maximaque in se recipiendo pericula.(314)EVANGELIZATIO PRIMA:
GENTIBUS ANNUNTIARE CHRISTUM77. Qui Deum amat, omnium hominum Patrem, non potest quin et similes suos
amet in quibus tot fratres sororesque agnoscit. Hanc ob causam fieri non potest ut ille neglegentem se praebeat dum
animadvertit eorum multos nondum plenam amoris Dei novisse patefactionem in Christo. Hinc in primis, ex oboedientia
Christi mandato, missionalis oritur impetus ad gentes quem quivis conscius sibi christianus cum Ecclesia communicat,
utpote quae sit natura sua missionalis. Ardor hic animadvertitur a sodalibus potissimum Institutorum tam contemplativae
vitae quam actuosae.(315) Officium enim consecratos consecratasque obstringit etiam inter non christianos(316)
repraesentandi castum pauperem oboedientem Christum, missionarium atque orantem.(317) Suo charismati dynamice
fidem servantes, ipsi per intimiorem consecrationem Deo factam(318) necessario se implicari sentiunt peculiari
cooperatione cum missionali Ecclesiae navitate. Desiderium totiens a Teresia Lexoviensi prolatum, « te diligere ac facere
ut diligaris », fervens sancti Francisci Xaverii anhelitus ut : « Si secum volvant quam rationem Dominus noster Deus
petiturus de ipsis sit atque dotibus similiter tributis, eorum multi permoveantur ut instrumenta et Exercitia illa spiritalia
adhibeant unde cognoscere intusque in animis suis persentire possint divinam voluntatem cui magis sese
accommodantes quam propriis affectibus dicant: Domine, ecce adsum, quid vis faciam? mitte me quo volueris »,(319)
similesque aliae innumerabilium animarum sanctarum testificationes, missionariam patefaciunt inextinguibilem
contentionem, qua notatur vita consecrata et designatur.IN OMNI TERRARUM LOCO PRAESENTES78. « Caritas
Christi urget nos »:(320) omnis Instituti sodales posse idem repetere debent cum Apostolo, cum vitae consecratae
munus sit in omni operari terrarum provincia ad Christi Regnum firmandum et prolatandum, dum quoquoversus, etiam in
remotissimas regiones, Evangelii nuntius differtur.(321) Re quidem vera missionalis operis annales testantur magnum
beneficium quod evangelizandis populis illi contulerunt: ab antiquis monasticis Familiis ad recentiores etiam Institutiones
in missione ad gentes dumtaxat versantes, a vitae activae Institutis ad alia contemplationi dedita,(322) innumeri homines

4.9 Page 39

▲back to top
39
suas vires collocaverunt in hac « primaria Ecclesiae actione ..., essentiali nec umquam conclusa »,(323) quoniam ad
multitudinem crescentem destinatur eorum, qui Christum non noverunt.Pergit etiam hodie idem officium vehementer
Instituta vitae consecratae provocare nec non apostolicae vitae Societates: ab iis quam maximas partes poscit Evangelii
Christi nuntiatio. Instituta etiam, quae oriuntur atque inter iuvenes Ecclesias operantur, invitantur ut missioni se aperiant
inter non christianos, intra extraque suam patriam. Quamvis exsistant perspicuae difficultates quibus Instituta quaedam
exponi possunt, peropportune tamen omnes id commonentur: sicut « fides corroboratur eam donando! »(324), sic
consecratam vitam roborat missio ipsa, cui novum studium novasque addit agendi causas cuiusque excitat fidelitatem.
Sua quidem ex parte praebet missionalis actuositas latos campos in quos multiplices vitae consecratae formae
recipiantur.Feminis porro consecratis et religiosis fratribus laicis et Institutorum saecularium participibus offert missio ad
gentes peculiares ac singulares omnino opportunitates ut opus expleant, quod omnino sit efficax. Saecularia deinde
Instituta, utpote quae variis in vocationis laicalis propriis regionibus adsint, partem magni momenti agere possunt in
evangelizandis locis ac structuris ipsisque legibus quibus humana consortio regitur. Valent praeterea bona evangelica
iuxta illos homines testificare, qui nondum Iesu adepti sunt cognitionem et sic propriam conferre utilitatem
missioni.Animadvertendum est eas apud nationes ubi radices egerunt non christianae religiones, summum accipere
momentum vitae consecratae exsistentiam, simul per educationis caritatis humanitatis opera, simul per ipsum
contemplativae vitae signum. Hanc maxime ob rem incitetur oportet novas inter Ecclesias constitutio communitatum
contemplationi incumbentium, « cum ... vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat ».(325)
Instrumentis dein congruis est promovenda aequabilis vitae consecratae partitio multiplicibus sub eius figuris, ut novus
inde evangelizationis incendatur fervor, tum missis missionariis viris ac feminis, tum debito collato adiumento a vitae
consecratae Institutis dioecesibus egentioribus.(326)CHRISTI NUNTIATIO ATQUE INCULTURATIO79. Christi « nuntius
principatum in missione tenet perennem »(327) in Ecclesia, et « ad christianam conversionem spectat, plenum nempe
sincerumque obsequium erga Christum et eius Evangelium ».(328) Missionalia inter opera numerantur etiam
inculturationis processus et inter religiones dialogus. Inculturationis provocationem recipere consecratae personae
debent tamquam hortationem ad frugiferam cum gratia divina cooperationem in ipso concursu cum diversis cultus
humani speciebus. De seria hoc coniecturam facit uniuscuiusque praeparatione dotibusque iudicii maturis nec non de
fideli consensu cum necessariis doctrinalis orthodoxiae, veritatis et ecclesialis communionis praeceptis.(329) Fundatorum
ac fundatricum auxiliante charismate, plures potuerunt consecrati homines ad varias culturas accedere cum ipso Iesu
affectu qui « semetipsum exinanivit formam servi accipiens »(330) atque patienter audacterque ad dialogum nitentes
frugiferam instituerunt cum maxime variis populis consortionem, salutis viam singulis nuntiantes. Quot ex iis etiam hodie
in annalibus singulorum hominum populorumque integrorum quaerere detegereque noverunt praesentis Dei vestigia, qui
ad salutiferae suae voluntatis diiudicanda signa universum dirigit hominum genus. Ipsis autem consecratis personis utilis
comprobatur haec inquisitio: reperta enim apud diversos humanos civilesque cultus bona excitare in illis possunt ipsius
Christianae contemplationis pervestigationem, communitariam participationem, hospitalitatem atque personarum
observationem, tum etiam naturae ipsius curationem.Ad veram inculturationem necessarii omnino sunt habitus sensibus
Domini similes, cum incarnatus est et inter nos venit amanti demissoque animo. Hoc modo idoneas maxime reddit vita
consecrata personas quae implicatum inculturationis laborem aggrediantur, quandoquidem aptas eas reddit ut a rebus
disiungantur, immo vel a tot propriae culturae speciebus. His cum affectibus investigationi sese devoventes atque
culturarum intellegentiae, melius in his distinguere valent consecrati vera bona nec non optimum modum ea
complectendi et perficiendi suo proprio opitulante charismate.(331) Oblivisci tamen non licet antiquas apud multas
culturas adeo ita funditus permisceri religionis significationes ut saepius culturae ipsius transcendentem rationem ipsa
religio exprimat. Vera hic inculturatio necessario serium apertumque inter religiones dialogum prae se fert qui « non

4.10 Page 40

▲back to top
40
adversatur ipsi missioni ad gentes ... neque liberare ab evangelizationis officio ».(332)VITAE CONSECRATAE
INCULTURATIO80. Ex se vita consecrata, quae per se ipsa evangelica bona infert, ubi authentice tenetur peculiare
adiumentum afferre potest provocationibus inculturationis. Cum enim sit ea signum principatus Dei Regnique, fit ipsa
incitatio, quae per dialogum hominum conscientiam movere potest. Si quidem servat vita consecrata prophetici impulsus
suam propriam vim, quandam intra culturam evangelicum fit fermentum habens virtutem eam purificandi et evolvendi. Id
nimirum multorum sanctorum sanctarumque fasti demonstrant, qui diversis aetatibus in temporum vices penitius se
insinuarunt, iis tamen non sunt absumpti, immo novas semitas suis aevis patefecerunt. Evangelicae vitae ratio insignis
est fons ad novum culturae exemplar exhibendum. Quot enim conditores conditricesque, quaedam sui temporis postulata
intellegentes, tametsi nonnullis cum limitibus a se agnitis, illis occurrerunt responsione, quae res culturalis innovationis
facta est exhibitio.Religiosorum Institutorum religiosarumque nec non Societatum vitae apostolicae communitates enim
certa et significantia culturalia proposita ministrare possunt, quando evangelicam rationem testantur vivendi in diversitate
mutuam acceptionem atque exercendi auctoritatem, cum bonorum tum corporis tum animi communionem,
internationalem mentem, inter congregationes sociatam operam, virorum mulierumque nostrae aetatis auditiones
experiuntur. Ratio namque cogitandi vivendique illius qui Christum propius persequitur, certam parit firmamque relationis
culturam, id quod contra hominem est collustrat, testificatur Deum unum bonis vim indere et completionem. Vera vicissim
inculturatio efficiet ut personae consecratae evangelica praecepta radicitus teneant, ad cuiusque Instituti charisma adque
illius populi ingenium quocum erit necessitudo. Hac e fertili congruentia vivendi genera effluent et pastorales rationes
quae fieri poterunt germana opulentia toto pro Instituto, si quidem cum fundationis charismate et cum Spiritus Sancti
congregante actione concinent. Hoc in processu, qui discretione audaciaque constat, dialogo evangelicoque impulsu,
recti itineris vindex erit Sancta Sedes, cui munus demandatur culturarum evangelizationem cohortandi eiusque
progressus confirmandi et effecta, quae ad inculturationem spectant, sanciendi;(333) « officium difficile est hoc
magnaeque prudentiae, quia de fidelitate Ecclesiae ipsi Evangelio et Apostolica, Traditioni quaestionem ponit intra
perpetuam culturarum progressionem ».(334)NOVA EVANGELIZATIO81. Ut apta ratione obviam procedatur
provocationibus quas aetas nostra novae evangelizationi opponit, opus in primis est tali consecrata vita, quae a revelato
Verbo continenter se patiatur appellari nec non a temporum signis.(335) Magnorum virorum ac mulierum
evangelizantium, qui clari prius fuerunt evangelizati, memoria docet, ut nostri temporis hominibus occurratur, necessarios
esse homines Domino eiusque Evangelio amanter deditos. « Suapte vocatione propria moventur consacrati homines ut
inter sui evangelizationem ac testificationem unitas compareat, inter renovationem interiorem ac fervorem apostolicum,
inter exsistentiam atque actionem, dum clare demonstrant vividam semper vim ex priore binomii ullius profluere parte
».(336)Haud secus atque consueta, evangelizatio nova tum efficax erit cum ex tectis pronuntiare valebit quaecumque in
intima cum Domino consortione prius erunt experta. Ad hanc igitur solida flagitantur ingenia sanctorum ardore incensa. A
consecratis virus feminisque postulat nova evangelizatio plenam theologici sensus conscientiam provocationum aetatis
nostrae. Haec postulata ponderentur oportet a diligenti unanimique iudicio, unde missio ipsa renovetur. In Domino Iesu
annuntiando fortitudinem comitari debet fiducia de Providentiae actione, qui in mundo « omnia, adversos etiam humanos
casus, in Ecclesiae bonum sapienter » disponit.(337)Ut in novae evangelizationis processum fructuose Instituta
immittantur, magni ponderis partes agunt fidelitas erga fundatoris charisma, cum iis coniunctio qui eidem in Ecclesia
operi sese devovent, praesertim cum Pastoribus, atque adiutrix opera cum hominibus cunctis bonae voluntatis
consociata. Id secum fert ut Spiritum intellegamus unumquodque Institutum rogantem, sive illis in regionibus ubi magni
progressus extemplo non prospiciuntur, sive in aliis regionibus, ubi feliciter res restitui praenuntiatur. Omnibus in locis
rerumque adiunctis ardentes sint personae consecratae Dominum Iesum nuntiatrices, conditorum conditricumque menti
fideles, paratae ad respondendum cum sapientia postulatis evangelicis quae ex inquieto hominis corde eiusque

5 Pages 41-50

▲back to top

5.1 Page 41

▲back to top
41
impellentibus necessitatibus oriuntur.STUDIUM ET AMOR PRO PAUPERIBUS
ATQUE IUSTITIAE PROMOTIO82. Sui ministerii principio, Nazarethana in synagoga, proclamat Iesus se a Spiritu esse
consecratum ut pauperibus evangelizet, captivis remissionem praedicet, caecis visum restituat, confractos in remissione
dimittat, annum Domini acceptum praedicet.(338) Ecclesia in se recipiens Domini missionem, Evangelium singulis viris
feminisque enuntiat, in se ex toto onus suscipiens eos servandi. Sed peculiari cum studio, vero « dilectu potiore », se
convertit ipsa ad eos qui in debiliore condicione versantur, ideoque graviore in necessitate. « Pauperes » multiplicibus in
paupertatis rationibus, sunt oppressi, vitae segreges, senes, aegroti, parvuli; quotquot denique in societate « infimi »
habentur et considerantur.Inest dynamicae ipsi virtuti amoris, qui secundum Christum vivitur, haec pro pauperibus optio.
Ea igitur omnes obstringuntur Christi discipuli; qui vero propius sectari Dominum cupiunt eius imitantes habitus, non
possunt quin se singulariter omnino implicari eadem re se sentiant. Eorum ex animo responsio amori Christi eos impellit
ut pauperum more vivant pauperumque causam suscipiant. Hinc cuique Instituto necesse est ad proprium charisma vitae
genus demissum austerumque sibi asciscere, tam in singulis sodalibus quam universa in communitate. Viva hac
testificatione sustentati homines consecrati, rationibus suae vitae electioni congruis atque animis ab omni politica
ideologia liberis, iniurias condemnare poterunt quae in tot filios filiasque Dei patrantur atque se iustitiae provehendae
vovere iis in socialibus rerum adiunctis ubi operantur.(339) Sic hodiernis etiam in condicionibus per innumerabilium
consecratarum personarum testimonium repetetur illa fundatorum ac fundatricum propria deditio, qui suam vitam
impenderunt ut inter pauperes deversanti Domino famularentur. Namque Christus « hic est egens in pauperibus suis....
Tamquam Deus dives, tamquam homo pauper. Iam et ipse homo dives ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris:
adhuc tamen hic pauper esurit, sitit, nudus est ».(340)Evangelium per caritatem operatur, quae Ecclesiae est gloria
eiusque fidelitatis erga Dominum signum. Cuncta vitae consecratae historia id demonstrat, quae videlicet vivens Iesu
verbi explicatio considerari potest: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».(341) Complura
Instituta, recentioribus potissimum temporibus, idcirco exstiterunt ut pauperum tum his tum illis necessitatibus
subvenirent. At etiam cum propositum hoc non est consulto constitutum, cura et sollicitude pro pauperibus, quas
precatio, acceptio, hospitalitas significant, suapte natura cum variis generibus vitae consecratae sunt copulatae, etiam
cum contemplativae vitae formis. Quo pacto aliter fieri potest, quandoquidem Christus, qui contemplatione attingitur,
idem est qui in pauperibus vivit et patitur? Vitae consecratae historia ditata est, hac in re, claris ingeniosisque interdum
exemplis. Sanctus Paulinus Nolanus, qui sua pauperibus dederat bona ut totus se Domino consecraret, sui monasterii
cellas supra quoddam hospitium egenis destinatum aedificavit. Laetabatur ipse hanc « donorum reciprocationem »
cogitans: pauperes enim quos ille colebat, sua precatione ipsius domus « fundamenta » firmabant, Dei laudi penitus
dicatae.(342) Dictitabat, sua ex parte, sanctus Vincentius a Paulo: quotiescumque aliquis cogitur a precibus secedere ut
pauperi necessitate quadam adstricto subveniat, re vera preces non infringuntur, quia « Deus pro Deo relinquitur
».(343)Pauperibus servire actus est evangelizationis eodemque tempore evangelicae fidelitatis sigillum nec non ad
perpetuam conversionem vitae consecratae incitamentum, quia - ut ait sanctus Gregorius Magnus - « ad alta caritas
mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infirma, valenter recurrit
ad summa ».(344)AEGROTORUM CURA83. Praeclaram persequens consuetudinem, magna consecratarum
personarum multitudo, mulierum potissimum, suum apostolatum in sanitatis locis ad cuiusque Instituti charisma agunt.
Saeculorum processu multae fuerunt consecratae personae quae vitam suam impenderunt in deserviendum fratribus
morbis contagione vulgatis correptis, demonstrantes deditionem usque ad heroicum modum pertinere ad vitae
consecratae propheticam indolem.Admirans gratiasque referens tot homines consecratos respicit Ecclesia qui
aegrotantibus patientibusque assidentes plurimum missionis suae conducunt. Christi enim misericordiae propagant
ministerium qui « pertransivit benefaciendo et sanando omnes ».(345) Vestigiis Eius, uti Samaritani divini medicique

5.2 Page 42

▲back to top
42
animorum et corporum,(346) ingredientes atque ex suorum fundatorum ac fundatricum exemplis, consecratae personae,
quas iam proprii Instituti dirigit charisma, sua perseverare debent in amoris testificatione erga infirmos quibus se
permagna affectione communicationeque dedant. Suis praeterea in consiliis praecipuo iure prosequantur languentes
indigentiores magisque derelictos perinde ac senes et impeditos, exclusos et aegrotos insanabiles, medicamentis ac
morbis novis obnoxios. In infirmis provehant dolorum propriorum oblationem per consociationem cum Christo cruci affixo
et in omnium salutem glorificato,(347) immo in illis conscientiam augeant eos esse ex ipsa oratione et verbi morumque
testificatione actuosa pastoralis operae subiecta per peculiare crucis charisma.(348)Commonefacit insuper Ecclesia
consecratos consecratasque ad eorum pariter missionem pertinere evangelizationem sanandis aegris locorum, ubi
operam navant, dum simul communicandis Evangelii bonis rationem vivendi patiendi moriendique hominum nostrae
aetatis illuminare nituntur. Eorum etiam muneris est incumbere ad humaniorem medicinam artem reddendam nec non ad
disciplinam bioethicam altius investigandam pro ministerio Evangelii vitae. Quapropter observantiam in primis personae
ac vitae humanae a conceptione ad finem usque naturalem propugnent, plane consentientes cum morali Ecclesiae
doctrina,(349) huius rei gratia sedes institutionis excitantes(350) et fraterno animo cum aliis ecclesialibus institutis operae
pastoralis pro sanitate cooperantes.II
Propheticum coram magnis provocationibus testimoniumVITAE CONSECRATAE PROPHETAE OPUS84. A Patribus
synodalibus vehementer prophetica elata est consecratae vitae indoles. Fingitur enim ipsa veluti singularis quidam
modus participandi propheticum Christi officium quod cum universo Dei Populo Spiritus communicat. Hoc prophetae
opus vitae consecratae insitum est qua tali propter radicalem sequelae Christi naturam indeque proficiscentem
deditionem ipsi missioni qua signatur. Partes quidem signi, quas consecratae vitae Concilium Vaticanum II assignat,(351)
testificatione prophetica declarantur de illo principatu quem Deus atque Evangelii bona occupant in vita christiana. Ob
tale enim primatum nihil anteferri potest singulari amori in Christum ac pauperes in quibus Ille vivit.(352)In Elia, animoso
propheta Deique amico, Ecclesiae Patres vitae religiosae monasticae exemplar conspexerunt.(353) Coram Deo ille vixit
atque tacitus intuitus est ipsius transitum, pro populo intercessit eiusque fortiter voluntatem praedicavit, Dei iura defendit
atque in pauperum tutelam insurrexit contra mundi huius potentes.(354) In Ecclesiae historia, iuxta ceteros christianos
viri mulieresque Deo sacrati non defuerunt, qui, singulari ex spiritus munere, verum propheticum expleverunt ministerium,
Dei nomine omnibus loquentes atque etiam ipsis Ecclesiae Pastoribus. Ex Deo vera oritur prophetia, ex amica cum Eo
coniunctione, ex intenta Verbi eius auditione variis in historiae eventibus. Suo in pectore fervere percipit propheta ardens
de Dei sanctitate studium, et cum verbum in ipso orationis dialogo semel suscepit, id vita sua et labiis gestibusque
proclamat, se Dei interpretem exhibens contra malum et peccatum. Assiduam fervidamque Dei voluntatis inquisitionem
postulat prophetica testificatio, magnanimam ac necessariam Ecclesiae communionem, exercitationem spiritalis
discretionis nec non veritatis amorem. Profertur etiam eorum repudiatione quae divino arbitrio obsistunt novarumque
viarum investigatione, unde in historia Evangelium ad effectum perducatur proposito Dei Regno.(355)IPSIUS PONDUS
AD NOSTRI TEMPORIS HOMINES85. Nostro in orbe, ubi saepius amissa videntur Dei vestigia, valida deposcitur
prophetica testificatio ex consecratis personis. Ante omnia in Dei principatu affirmando versabitur bonorumque
venturorum, prout ex sequela et imitatione elucet Christi casti pauperis et oboedientis, omnino Patris gloriae dediti nec
non fratrum ac sororum amori. Prophetia iam est ipsa fraterna vita agens in societate quae, licet huius rei sibi
nonnumquam non sit conscia, valde desiderat fraternitatem sine finibus. Proprium erga charisma fidelitas consecratas
incitat personas ut omni loco excellens reddant testimonium cum peculiari candore prophetae qui neque vitam periculo
obicere dubitat.Praecipua vero persuadendi vis prophetiae additur ex congruentia inter nuntium ac vitam. Suo in Ecclesia
et mundo muneri fideles erunt consecratae personae, si sincere valebunt sine intermissione recognoscere se ipsas ad
Verbi Dei lumen.(356) Hoc proinde modo locupletare poterunt ceteros fideles charismaticis bonis receptis, dum vicissim

5.3 Page 43

▲back to top
43
se permoveri sinent propheticis provocationibus ex aliis Ecclesiae partibus orientibus.His in permutatis donis, ubi plena
consensio cum Magisterio ac disciplina Ecclesiae praestatur, Spiritus actio effulgebit qui illam « in communione et
ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit ».(357)AD MARTYRIUM USQUE
FIDELITAS86. Hoc saeculo haud secus atque ceteris historiae aetatibus, homines consecrati mulieresque suae vitae
dono Christo Domino testimonium tribuerunt. Aliquot milia sunt qui vexatione regiminum absolutorum vel coetuum
acerborum in catacumbas compulsi, impugnati in eorum missionali industria, in operibus pro egenis, in aegrorum et
exclusorum curatione, suae consecrationis plenitudinem compleverunt et complent in dolore continuato et heroico
saepiusque proprio fuso sanguine funditus Domino cruci affixo conformati. Quibusdam illorum iam publica auctoritate
sanctitatem adscripsit Ecclesia eos uti Christi martyres honorans. Suis exemplis nos collustrant, pro nostra fidelitate
preces interponunt opperiunturque nos in gloria.Vehementer quidem optatur ut tot testium recordatio in Ecclesiae
conscientia persistat tamquam ad celebrationem imitationemque invitamentum. Ad hoc opus consecratae vitae Instituta
vitaeque apostolicae Societates conferant nomina ac testimonia colligentes omnium consecratorum hominum qui digni
sunt qui in vicesimi saeculi Martyrologium inscribantur.(358)MAGNAE VITAE CONSECRATAE PROVOCATIONES87.
Propheticutn munus consecratae vitae illicitur tribus praecipuis provocationibus Ecclesiae ipsi intentis: sempiterna sunt
quidem officia quae tamen novis sub formis proponuntur atque etiam fortasse severioribus, a nostri temporis societate,
saltem quibusdam in orbis regionibus. Tangunt ipsa recta via paupertatis castitatis et oboedientiae consilia evangelica,
dum Ecclesia simul atque particulatim personas consecratas incitant ut in lucem proferant eorumque altum sensum
anthropologicum testentur. Horum enim consiliorum electio tantum abest ut bona reapse humana minuat ut, contra, se
tamquam eorum transformationem exhibeat. Non sunt consilia evangelica habenda velut negatio bonorum in sexus usu
insitorum neque in legitima voluntate res possidendi aut de se libere decernendi. Hae inclinationes, quippe quae naturae
innitantur, ex se bonae quidem sunt. Humana tamen natura, peccato originali sauciata, periculo exponitur ne illas ad
effectum illegitime traducat. Castitatis paupertatis oboedientiae professio admonitio fit ne a peccato originali vulnera
inducta subaestimentur, atque bonorum creatorum momentum quidem affirmans, illa relativa reddit Deum indicans uti
bonum absolutum. Ita profecto consilia sectantes evangelica, dum sanctimoniam sibi persequuntur, proponunt ipsi, ut ita
dicatur, pro hominum genere « spiritalem curationem », quandoquidem idololatriam rerum creatarum repudiant et Deum
vivum quadamtenus visibilem praestant. Vitae humanae atque ipsi etiam ecclesiali vitae benedictio vita consecrata est,
praesertim difficilioribus temporebus.CASTITATIS CONSECRATAE PROVOCATIO88. Provocatio prima exoritur e
cultura voluptuaria quae ab omni obiectiva morali norma sexus usum dissolvit, quem saepius in lusum ac fructum redigit,
dum cuidam instinctus idololatriae indulget, conspirantibus communicationis socialis instrumentis. Huius condicionis
consectaria omnium oculis apparent: omnium generum violationes quas innumeri dolores animi et mentis tum in singulis
hominibus tum in familiis comitantur. Respondet consecrata vita praesertim castitatem perfectam laetanter exsecuta
veluti testificationem potentiae amoris Dei in humanae condicionis infirmitate. Testatur consecrata persona quod fieri non
posse creditur a pluribus, adiuvante Domini Iesu gratia, effici posse, ac revera homines liberare. Ita, in Christo amare
quis Deum toto corde potest, illum omni alii amori praeponens, atque ita cum Dei libertate omnem amare creaturam!
Hodie magis quam alias umquam necessaria est haec testificatio idcirco quod tam paulum ab hodiernis hominibus
comprehenditur. Omnibus hominibus ipsa praebetur - iuvenibus et sponsis, coniugibus et christianis familiis - ut
comprobetur amoris Dei vim magna patrare posse omnino inter amoris humani fortunas. Testificatio haec pariter
crescenti satisfacit necessitati interioris cuiusdam perspicuitatis in hominum necessitudinibus.Vitam consecratam
ostentet oportet nostrae aetatis hominibus castitatis exempla quam viri ac feminae vivant in se aequabilitatem
demonstrantes et sui dominationem, alacritatem rerum gerendarum et psychologicam affectivamque maturitatem.(359)
Ob hoc testimonium humanum amori additur certum directionis punctum quod consecrata persona attingit trinitarium

5.4 Page 44

▲back to top
44
amorem contemplans in Christo revelatum. Quandoquidem in hoc mergitur mysterio eadem persona sibi videtur ad
extremum universumque amorem idonea, qui virtutem ei tribuit dominatus in se nec non disciplinae necessariae ne in
sensuum instinctuumque incidat servitutem. Sic laetitiae libertatisque experientia videtur consecrata castitas. Fide in
resuscitatum Dominum illuminata nec non caelorum novorum ac terrae novae exspectatione(360) praetiosas praestat
impulsiones pro educatione ad castitatem debitam in aliis quoque vitae statibus.PAUPERTATIS PROVOCATIO89.
Secunda provocatio hodie ex materialismo possidendi avido nascitur, qui necessitates doloresque debiliorum neglegit
atque omni caret observantia erga copiarum naturalium aequilibritatem. Ei contra respondet vita consecrata quae
paupertatem evangelicam profitetur diversis impletam rationibus quamque saepius comitatur actuosa solidarietatis
caritatisque provehendae opera.Educationi et institutioni et praeparationi ad vitae munus quot sese devovent Instituta,
idoneos dum iuvenes atque etiam seniores efficiunt ut venturae suae aetatis ipsi actores primarii evadant! Quot
consecrata homines se consumunt neque viribus parcunt pro imis terri incolis! Quot praeterea ex iis operam dant ut futuri
magistri atque vitae sociales auctores ita conformentur ut amovere opprimentes structuras velint atque studere eodem
tempore promovere pro pauperibus solidarietatis operam! Ut fames vincatur eiusque causae illi nituntur, incepta
voluntariorum incitant et humanorum auxiliorum instituta, conscia reddunt publica privataque officia ut subsidiorum
internationalium aequae partitioni faveant. Plurimum revera nationes referre debent his audacibus caritatis opificibus
viras ac feminis, qui indefessa sua liberalitate permultum iam contulerunt et conferunt ad totum orbem humaniorem
constituendum.EVANGELICA PAUPERTAS IN PAUPERUM MINISTERIUM90. Re quidem vera priusquam pauperibus
deserviat, iam in semet paupertas evangelica bonum ipsa est, quandoquidem primam omnium Beatitudinum in Christi
pauperis imitatione recolit.(361) Primum enim eius officium est Deum testificari uti veras cordis humani divitias. At idcirco
hanc ob causam vehementer omnino cultum mammonae denuntiat se ponens tamquam propheticam appellationem ante
illam societatem quae in tot orbis opulentioribus partibus in periculo est ne moderationis sensum amittat ipsamque rerum
significationem. Ea de causa hodie magis quam antehac respicitur eius admonitio etiam ab iis qui, intellegentes huius
orbis opes copiasque circumscribi, rerum creatarum observantiam invocant et custodiam per minorem rerum
consummationem, per sobrietatem atque iniunctionem necessariorum frenorum cupiditatibus singularibus.Ab hominibus
consecratis petitur igitur renovata ac concitata evangelica testificatio abnegationis et sobrietatis intra genus quoddam
vitae fraternae quae simplicitatis et hospitalitatis normis gubernetur, etiam uti illis omnibus exemplum qui ad proximorum
necessitates se indifferentes gerunt. Comitabitur nimirum hoc testimonium potissimus pro pauperibus amor
declarabiturque illud insigniter participatione ipsa vitae condicionum in quibus versantur maxime destituti. Non paucae
communitates vivunt et agunt inter egenos atque exclusos, quorum complectuntur statum, coniunctimque dolores
pericula difficultates patiuntur.Prolixi sunt annales contexti evangelica solidarietate et heroica deditione consecratorum
hominum, his potissimum annis altarum in orbe conversionum atque iniuriarum magnarum, spei ac deceptionum,
praestantium victoriarum ac tristium calamitatum. Nec minus praestantes sunt conscriptae paginae et adhuc
conscribuntur ab innumerabilibus consecratis personis a quibus plene propria ducitur vita « abscondita... cum Christo in
Deo »(362) ad mundi salutem sub signo gratuitae operae et propriae vitae in causis collocatae parum cognitis minusque
etiam laudatis. Has per multiplices formas et inter se complentes, particeps est consecrata vita maxime paupertatis
Domini ipsius suumque proprium explet munus in salutifero incarnationis Eius mysterio nec non redemptricis
mortis.(363)LIBERTATIS PROVOCATIO IN OBOEDIENTIA91. Ab illis libertatis notionibus profluit tertia provocatio quae
principalem hanc humanam proprietatem de necessaria ipsius subtrahunt coniunctione cum veritate regulaque
morali.(364) Revera libertatis cultus solidum est bonum quod penitus cum personae humanae observantia sociatur. Quis
est quin percipiat ad quae enormia iniustitiae, quin immo et violentiae consectaria in singulorum hominum populorumque
vita perversus libertatis perducat abusus?Efficaciter tamen huic rei oboedientia respondet, qua consecrata vita

5.5 Page 45

▲back to top
45
distinguitur. Oboedientiam enim Christi erga Patrem vivo maxime modo illa revocat, atque ab eius proficiscens mysterio
testatur inter se oboedientiam ac libertatem haud pugnare. Etenim Filii ipse affectus recludit libertatis humanae arcanum
veluti oboeditionis iter voluntati Patris ipsumque oboedientiae mysterium tamquam iter progredientis consecutionis verae
libertatis. Hoc ipsum mysterium cupit persona consecrata nominatim suo hoc voto indicare. Eo etiam declarare vult
conscientiam filialis necessitudinis, ex qua Patris voluntatem amplectitur velut cibum cotidianum,(365) suam ut
firmitudinis petram, suam laetitiam, firmamentum suum et refugium.(366) Praeterea crescere se demonstrat plena in
veritate de se, dum usque colligatur cum suae exsistentiae origine, perindeque maximae consolationis praebet nuntium:
« Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum ».(367)PATRIS VOLUNTAS SIMUL PERFICIENDA92.
Vim omnino peculiarem haec hominum consecratorum testificatio in vita religiosa prae se fert etiam ob communitariam
rationem qua signatur. Locus enim praecipuus est fraterna vita ubi Dei voluntas discernatur et recipiatur atque iunctis
mentibus animisque simul procedatur. Caritate quidem animata oboedientia, alicuius Instituti sodales in eodem coniungit
testimonio eodemque in opere, quantumvis donorum subsit varietas atque singulorum propria observetur indoles. Intra
fraternitatem a Spiritu concitatam cum ceteris quisque magni pretii agit dialogum ut Patris detegatur voluntas universique
agnoscunt in ipsis praesidentibus paternitatis Dei declarationem nec non exercitationem auctoritatis ab Eo receptae ad
discretionis et communionis utilitatem.(368)Communitatis vita insuper signum potissimum est ante Ecclesiam ac
societatem illius vinculi quod ex illa vocatione procedit communique voluntate eidem vocationi oboediendi, ultra omnem
differentiam stirpis et loquelae et culturae. Adversus dissensionis divisionisque animum effulgent auctoritas et
oboedientia demonstrationis instar illius unius paternitatis a Deo exorientis, fraternitatis ex Spiritu nascentis, interioris
libertatis eius qui Deo confidit praeter humanos limites eorum qui Dei vices gerunt. Hanc per oboedientiam, quam uti
vitae regulam aliqui suscipiunt, percipitur atque profertur in omnium commodum ea beatitudo a Iesu illis promissa « qui
audiunt verbum Dei et custodiunt ».(369) Praeterea qui oboedit se certo novit in missione consistere, Dominum nempe
sequentem non vero ad suas decurrentem cupiditates propriasve exspectationes. Ita profecto cognosci licet se a Domini
Spiritu duci atque magnas etiam inter difficultates manu eius firma ac paterna sustineri.(370)ANIMOSUM SPIRITALIS
VITAE OFFICIUM93. Inter saepius prolatas in Synodo curas solllcitudo fuit illa de vita consecrata spiritalitatis solidae
altaeque fontibus enutrita. De principali, re vera, agitur postulato quod in ipsa vitae consecratae essentia inscribitur
quoniam, perinde ac alius omnis baptizatus, immo ob graviores etiam causas, qui consilia profitentur evangelica oportet
omnibus viribus ad caritatis perfectionem contendant.(371) Hoc officium innumeris sanctorum conditorum ac conditricum
totque consecratarum personarum exemplis evocatur, qui Christo fidelitatem usque ad martyrium sunt testificati.Ad
sanctimoniam contendere: haec summa est normarum omnis consecratae vitae illo etiam in prospectu eius renovationis
iamiam tertio appropinquante millennio. Inde autem proficiscitur haec vitae ratio, quod quis pro Christo omnia
deserit,(372) Illum ceteris rebus cunctis anteponens, ut Ipsius particeps plane evadat mysterii Paschalis.Perbene illud
intellexerat Paulus cum exclamavit: « Existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu... ad
cognoscendum Illum et virtutem resurrectionis Eius ».(373) Iam principio ab Apostolis haec via est designata, quam
admodum christiana et Orientis et Occidentis traditio commemorat: « Qui nunc ipsum Iesum sectantur omnia pro Illo
relinquentes, in memoriam ipsos Apostolos revocant qui ei invitanti respondentes cetera universa repudiant. Quapropter
translaticio more vita religiosa apostolica vivendi forma dictitatur ».(374) Haec eadem etiam traditio in vita consecrata
naturam extulit peculiaris foederis cum Deo, immo vero sponsalis pacti cum Christo cuius Paulus ipse fuit magister suo
exemplo(375) suoque magisterio quod ducente Spiritu est propositum.(376)Vitam spiritalem, uti vitam in Christo
acceptam vitamque item secundum Spiritum, dicere possumus veluti iter fingi fidelitatis usque crescentis in qua
consecrata persona a Spiritu dirigitur Christoque conformatur plane coniuncta amore ministerioque Ecclesiae.Haec
omnia, quae in solidam formam variarum consecratae vitae figurarum transierunt, singularem spiritalitatis modum pariunt,

5.6 Page 46

▲back to top
46
certum nempe propositum coniunctionis cum Deo cumque ambitu universo quae propriis spiritalibus rationibus signatur
nec non operandi consiliis, quae modo hoc modo illud unius Christi mysterii latus illuminant atque repraesentant. Cum
quandam vitae consecratae formam agnoscit Ecclesia aut Institutum, fidem facit eius in spiritali apostolicoque charismate
omnes necessarias reperiri partes ut evangelica singulorum ipsiusque communitatis perfectio attingatur.Primo igitur loco
collocetur oportet spiritalis vita in toto consilio vitae consecratae Familiarum, ut quodque Institutum et communitas se
veluti exhibeant scholas verae spiritalitatis evangelicae. Hac ex primaria electione, quam singulare cuiusque officium
communitatisque effecit, fecunditas apostolica pendet nec non magnanimitas in pauperum amore tum etiam invitatio ad
vocationes inter posteras generationes. Haec omnino spiritalis vitae consecratae proprietas percellere valet nostrae
aetatis homines, qui et ipsi bona concupiscunt absoluta, dum in afficientem eos convertit testificationem.VERBUM DEI
EXCIPIENTES94. Primus omnis spiritalis christianae fons est Dei Verbum. Cum Deo vivente singularem necessitudinem
ipsa alit cumque eius salutifera voluntate et sanctificante. Qua de causa iam ab ipso vitae consecratae Institutorum ortu,
maxime vero monasticae vitae, plurimi aestimata est semper lectio divina. Eius quidem beneficio transit Dei Verbum in
vitam supra quam lumen iacit sapientiae quae Spiritus est munus. Licet omnis Scriptura sit « utilis ad docendum »(377)
atque « vitae spiritualis fons purus et perennis »,(378) Novi tamen Testamenti scripta, cum primis Evangelia, sunt
singulariter veneranda, quae « sunt cor omnium Scripturarum ».(379) Personis itaque consecratis plurimum proderit
suam in perpetuam meditationem destinare evangelicos locos nec non reliqua Novi Testamenti scripta, quae Christi
Virginisque Mariae verba atque exempla collustrant nec non apostolicam vivendi formam. Ad ea continenter fundatores
et fundatrices sese revocaverunt vocationes accipientes et charisma munusque sui Instituti discernentes.Magnae
praeterea utilitatis est communitaria Bibliorum ponderatio. Secundum facultates vitaeque communitatis condiciones
peracta ipsa ad laetificam perducit communicationem illarum divitiarum quae ex Dei Verbo hauriuntur et ob quas fratres
sororesque simul crescunt et inter se adiuvant ut in spiritali progrediantur vita. Decet immo hanc proponi consuetudinem
aliis etiam Populi Dei membris, presbyteris et laicis, consentaneis proprio charismati modis scholas provehendo orationis,
spiritalitatis et lectionis precationis Scripturarum, in qua Deus « homines tamquam amicos alloquitur(380) et cum eis
conversatur,(381) ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat ».(382)Ex Verbi Dei ponderatione ac
potissimum Christi mysteriorum, quem admodum spiritalis docet traditio, oriuntur contemplationis maior vis atque
apostolicae actionis ardor. Tum in religiosa vita contemplativa tum etiam in apostolica, opera magna semper effecerunt
viri ac mulieres precationi vacantes voluti veri Dei voluntatis interpretes atque exsecutores. Ex Dei Verbi celebratione
necessariam hauserunt lucem ad illam prudentiam singularem atque communitariam unde adiuti sunt ut in temporum
signis vias Domini conquirerent. Ita sibi genus quasi quoddam supernaturalis instinctus sunt adepti, per quem licuit non
se accommodare ad saeculi mentem, verum suum renovare animum ut Dei voluntatem dispicerent, quod ei est « bonum
et bene placens et perfectum ».(383)IN COMMUNIONE CUM CHRISTO95. Praecipuum vero instrumentum quo cum
Domino alitur efficaciter coniunctio est sine dubitatione liturgia sacra, at potissimum eucharistica Celebratio nec non
Liturgia Horarum.Ante omnia « in Sanctissima... Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur ipse scilicet
Christus Pascha nostrum panisque vivus per Carnem suam Spiritu Sancto vivificantem vitam praestans ».(384) Quod in
ecclesiali vita est cor idem profecto etiam in consecrata vita. Quo pacto persona per consiliorum evangelicorum
professionem vocata ad Christum eligendum uti unicum vitae suae sensum non cuperet non inire cum Eo altiorem usque
necessitudinem per cotidianam illius Sacramenti participationem quod eum reddit praesentem, illius sacrificii quo amoris
donum in Calvariae loco praestitum completur, tandem convictus qui Dei populum peregrinantem nutrit et sustinet?
Suapte natura medium vitae consecratae locum obtinet Eucharistia, ut pro singulis sodalibus ita pro communitate.
Viaticum cotidianum est spiritalitatisque fons singulis membris et universo Instituto. In ea destinatur unusquisque
consecratus ut paschale Christi vivat mysterium utque cum Eo se consociet propriam Patri offerens vitam per Spiritum.

5.7 Page 47

▲back to top
47
Assidua et diuturna Christi in Eucharistia praesentis adoratio iterari sinit quadamtenus Petri experientiam in
Transfiguratione: « Bonum est nos hic esse ». Celebrando autem Corporis et Sanguinis Domini mysterium unitas et
caritas confirmantur et augentur eorum qui suam Deo devoverunt vitam.Secundum Eucharistiam, atque arte cum ea
cohaerens, Liturgia Horarum sive in communitate celebrata sive pro cuiusque Instituti natura singillatim, coniuncta cum
totius Ecclesiae precatione, vocationem etiam illuminat ad laudem et intercessionem quae consecratarum personarum
est propria.Intimum ad eandem Eucharistiam vinculum indicat etiam officium perpetuae conversionis ac necessariae
emendationis quas in Reconciliationis sacramento consecrati homines perficiunt. Per crebrum hunc cum Dei misericordia
congressum purgant renovantque cor suum, et per humilem peccatorum confessionem illustrant sui coniunctionem cum
Eo; laetifica condonationis sacramentalis experientia in communi fratrum ac sororum itinere docilem reddit animum et
ipsum officium ad maiorem usque fidelitatem incitat.Permagno auxilio ut quis in Evangelii via progrediatur, praesertim
formationis tempore aliisque praestantioribus vitae momentis, est fidens et humilis usus consultationis spiritalis per quam
adiuvatur persona ut Spiritus motibus alacriter respondeat et ad sanctitatem firmiter se dirigat.Universos denique
cohortamur consecratos homines ut secundum proprias traditas consuetudines, cotidie cum Virgine Maria spiritalem
communionem renovent cum eaque Filii mysteria, praesertim Sanctum Rosarium recitantes, denuo percurrant.III
Quidam missionis areopagiIN EDUCATIONIS PROVINCIA PRAESENTES96. Semper intellexit Ecclesia educationem
esse muneris sui partem necessariam. Ipsius interior Magister est Spiritus Sanctus qui recessus maxime impervios animi
cuiusque hominis pervadit arcanamque historiae actionem novit. A Spiritu universa animatur Ecclesia quocum suum
procurat educandi opus. Attamen intra Ecclesiam peculiare hac in re officium ad personas attinet consecratas, quae
admonentur ut in educationis rationem testimonium extremum bonorum Regni inserant, quae singulis proponuntur
hominibus novissimam cum historiae Domino congressionem praestolantibus. Suam ob singularem consecrationem
perque Spiritus donorum propriam experientiam, propter sedulam Verbi auditionem et iudicii exercitationem, propter
copiosum traditionum educationis patrimonium per aetates a proprio Instituto collectum, ob altiorem veritatis spiritalis
cognitionem,(385) valent quidem consecratae personae educandi actionem insigniter efficacem peragere, simul etiam
propria adiumenta inceptis aliorum educatorum et educatricum addentes.Hoc charismate praemuniti vitam addere
possunt sedibus educationis evangelico libertatis caritatisque animo imbutis, ubi adulescentes adiuventur ut, duce
Spiritu, in humanitate ipsa crescant.(386) Hoc quidem modo educans communitas communionis ipsius experientia evadit
atque gratiarum locus, ubi paedagogicum opus operam dat consociandis in summa consentanea rebus humanis et
divinis, Evangelio et cultura, fide et vita.Inde a prisca aetate ad nostros usque dies abundant Ecclesiae annales
mirabilibus hominum consecratorum exemplis qui vixerunt et adhuc vivunt contentionem illam ad sanctitatem per ipsum
paedagogicum officium, uti educationis metam eodem tempore sanctitatem proponentes. Complures enim eorum
educando attigerunt caritatis perfectionem. Donorum excellentium unum hoc est quae hodie quoque iuvenibus praebere
valent consecratae personae eam etiam argumentum constituentes operis paedagogici amore abundantis, secundum
sapientem sancti Ioannis Bosco monitionem: « Ne diligantur modo adulescentes, verum diligi se etiam intellegant
».(387)RENOVATI HAC IN EDUCATIONIS REGIONE
OFFICII NECESSITAS97. Iungentes diligentem observantiam cum missionali fortitudine ostentent consecrati
consecrataeque fidem de Iesu Christo totum educationis collustrare campum, non minuentem sed contra confirmantem
atque extollentem ipsa humana bona. Hoc modo se testes ac potentiae Incarnationis virtutisque Spiritus praestant
administros. Eorum hoc officium inter significantiores invenitur illius maternitatis declarationes quam, ad Mariae speciem,
cunctos erga filios suos filiasque exercet Ecclesia. (388)Idcirco graviter est cohortata Synodus personas consecratas ut
novo studio, ubi fieri quidem potest, educandi denuo suscipiatur munus per omnis generis ordinisque scholas, Studiorum
Universitates et superiora Instituta.(389) Nostram huc adiungentes synodalem sententiam, vehementerInstitutorum

5.8 Page 48

▲back to top
48
educationi devotorum cohortamur sodales ut fideles charismati suo pristino persistant suisque traditionibus, conscii
nempe sibi amorem pauperibus potius faventem insigniter adhiberi ad apta eligenda instrumenta unde a gravi illa
miseriae forma homines liberentur, quae est efformationis culturalis religiosaeque lacuna.Concesso singulari pondere
quod in educationis et evangelizationis provincia prae se ferunt Studiorum Universitates ac Facultates catholicae et
ecclesiasticae, Instituta quae illas administrant suorum meminerint officiorum atque in illis efficient ut, dum actuoso modo
diverbium cum praesentibus cultus humani condicionibus tractatur, propria catholica indoles adservatur secundum
plenam Ecclesiae Magisterio fidelitatem. Praeterea secundum rerum adiuncta parati sint horum Institutorum ac
Societatum sodales ut in ipsas educationis structuras apud civitates saeculares ingrediantur. Quod ad opus, praesertim
ob peculiarem eorum vocationem, invitantur saecularium Institutorum participes.EVANGELIZANDA CULTURA98.
Penmagnum effectum semper habuerunt vitae consecratae Instituta ad componendum tradendumque humanitatis
cultum. Hoc media aetate evenit, cum coenobia loca facta essent ubi ad cultus divitias praeteritorum temporum
accedebatur et nova humana et christiana contexebatur cultura. Hoc vere contigit quotiens in novas nationes culturaeque
formas penetravit Evangelii lumen. Culturam plurimae consecratae personae provexerunt saepiusque pervestigaverunt
et defenderunt nativas populorum culturas. Necessitas dandi operam ad cultum humanum provehendum nec non inter
culturam ac fidem dialogum hodie animadvertitur ab Ecclesia quam maxime.(390)Hac necessitate non possunt
consecrati homines quin se provocari sentiant. Etiam illi in Verbo Dei annuntiando monentur ut rationes discernant magis
idoneas complendis diversorum hominum coetuum postulatis et ubicumque pro munere artes factitantur, ut omnem vitae
humanae Christi lux locum pervadat utque salutis fermentum consortionem socialem intrinsecus transfiguret dum adiuvat
ut cultura bonis evangelicis perfusa se efferat.(391) Etiam hoc perfungens opera poterit consecrata vita ineunte iamiam
tertio millennio christiano suam confirmare congruentiam cum Dei voluntatibus qui cunctis hominibus obviam prodit qui
conscio vel inconscio modo tamquam pedetemptim Veritatem ac Vitam conquirunt.(392)Verum praeter ministerium aliis
praebitum etiam intra consecratam vitam opus est renovato quodam amore pro culturali officio, animo studiis debito
tamquam instrumentis totius formationis atque viis asceticis, maxime hoc tempore necessariis, coram communicationibus
multuplicis culturae. Imminutum educationis studium secum importare potest gravia in apostolatum effecta, dum videlicet
sensum exclusionis inferiorisque facultatis gignit vel levitatem quandam fovet et in rebus suscipiendis temeritatem.Intra
charismatum varietatem verasque singulorum Institutorum potestates, obligatio ad studia redigi non potest ad praeviam
modo institutionem neque ad titulorum dumtaxat accademicorum aut solius professionalis praeparationis consecutionem.
Significatio potius est placatae numquam cupidinis magis ac magis pernoscendi Deum, qui est luminis abyssus atque
cuiusvis humanae veritatis fons. Quapropter opus hoc non in cultum mentis abstractum includit personam consecratam
neque in orbibus strangulantis cuiusdam narcisismi continet; stimulus contra est ad collocutionem et communicationem,
conformatio facultatis iudicandi, ad contemplationem orationemque incitamentum in assidua illa inquisitione Dei eiusque
actionis in complicatis hodierni orbis negotiis.Se a Spiritu transfigurari sinens valet persona consecrata fines angustarum
cupiditatum humanarum dilatare eodemque tempore altas rationes cuiusque hominis eiusque historiae percipere, ultra
omnes aspectus magis visibiles verum saepius secundarios. Innumerabiles hodie oriuntur provocationes variis ex
culturis, quae sunt loca nova et antehac plerumque a consecratis hominibus frequentata quibuscum necesse est
frugiferas excolere coniunctionis rationes, animo quidem vigilantis censurae sed etiam confidentis curae erga eos qui
difficultates operum mentis proprias superare student, praesertim cum, datis aetatis nostrae quaestionibus omnino novis,
oportet ad novas analyses et syntheses procedere.(393) Novorum locorum seria et efficiens evangelizatio, in quibus
cultus humanus perficitur traditurque, compleri haud potest sine actuosa adiutrici opera laicorum ibidem versantium.IN
COMMUNICATIONIS SOCIALIS PROVINCIA PRAESENTES99. Quemadmodum praeteritis temporibus noverant
personae consecratae se omnibus rationibus committere evangelizationis ministerio, ingeniose difficultatem vincentes, ita

5.9 Page 49

▲back to top
49
hodie novo quodam modo eas sollicitat ipsa necessitas Evangelii testificandi per communicationis socialis instrumenta.
Iam sumpserunt sibi eadem haec instrumenta potestatem res diffundendi per totum cosmum adhibitis artificiis
valentissimis, quibus omnis attingi potest orbis particula. Quotiens maxime sui ex Instituti charismate in hac operantur
regione consecrati homines, officio tenentur ut amplam cognitionem sibi adipiscantur sermonis ipsius horum
instrumentorum proprii, ut de Christo efficaciter alloqui valeant nostri temporis homines, quorum « gaudium et spes,
luctus et angor »(394) аb iis enucleentur, sicque pariter societari aedificandae conducere valeant in qua ad Deum
peregrinantes omnes fratres se esse percipiant sororesque.Vigilandum nihilominus est de errato horum instrumentorum
usu propter miram persuadendi potentiam qua utuntur. Decet minime tegere difficultates quae hinc in ipsam defluere
possunt consecratam vitam; illuminato potius iudicio necesse est occurratur illis.(395) Ecclesiae responsio est in primis
institutoria: illuc enim spectat ut modus rectae intellegentiae virium dynamicarum nec non intenta aestimatio ethica
divulgationum foveantur, sicut et acceptio sanarum consuetudinum in iis fruendis.(396) Hoc in educandi opere, quod
prudentes receptores communicatoresque peritos conformare debet, invitantur personae consecratae ut suam
subiungant propriam testificationem de omnium rerum visibilium relativa indole, dum fratres adiuvant ad eas secundum
Dei consilium recte iudicandas pariterque etiam ut liberentur a captatione rapaci spectaculi huius mundi
transeuntis.(397)Omnis conatus hac in regione nova et tanti momenti sustentandus est ut Christi Evangelium etiam per
haec recentiora instrumenta resonet. Ad adiutricem suam praestandam operam parata esse oportet varia Instituta viribus
opibus hominibus conferendis, ut variis in socialium communicationum provinciis communia impleantur cogitata.
Praeterea consecratae personae, praesertim saecularium Institutorum sodales, suum libentes adiungant ministerium, pro
datis pastoralibus occasionibus, etiam ad religiosam formationem eorum qui praesunt et qui utuntur communicationibus
socialibus publicis vel privatis, ut ex altera parte damna fugiantur quae vitiatus instrumentorum usus importat, ex altera
vero excellentior divulgationum species adiuvetur, nuntia disseminando legem moralem observantia humanisque
christianis bonis opulenta.IV
Colloquio cum omnibus studentesCHRISTIANORUM DESERVIENTES UNITATI100. Ad Patrem directa a Christo ante
Passionem precatio ut discipuli discipulaeque in unitate permanerent,(398) in Ecclesiae precibus actionibusque etiam
nunc perseverat. Quo modo ad vitam consecratam vocati se non implicari sentire possunt? Disiunctionis vulnus quod
inter christifideles adhuc exsistit atque ipsa necessitas precandi et operandi ut omnium christianorum unitas propellatur in
Synodo maxime notata sunt. Acutus oecumenicus sensus in consecratis hominibus et mulieribus etiam conscientia
incenditur apud alias Ecclesias et christianas Communitates ecclesiales servari et florere monachismum, prout in
Ecclesiis Orientalibus fit, aut consiliorum evangelicorum professionem renovari, quemadmodum in Anglicana
Communione accidit nec non in Reformationis Communitatibus.Intimum vitae consecratae vinculum cum oecumenismi
causa collustravit Synodus nec non prementem necessitatem intentioris hac in re testificationis. Si enim oecumenismi
anima est precatio atque conversio,(399) nihil dubii est quin vitae consecratae Instituta nec non apostolicae vitae
Societates peculiari teneantur officio hoc opus agendi. Postulatur idcirco vehementer ut in vita consecratorum ampliora
aperiantur spatia oecumenicae precationi atque testimonio vere evangelico, ut Spiritus Sancti virtute moenia divisionum
praeiudiciorumque inter christianos dirui possint.OECUMENICI DIALOGI FORMAE101. Communiter peracta lectio divina
in veritate quaerenda, participatio precationis communis in qua Dominus se adfuturum esse pollicetur,(400) amicitiae ac
caritatis dialogus quo quis percipit quam iucundum sit fratres habitare in unum,(401) benigna hospitalitas fratribus ac
sororibus variarum confessionum christianarum praebita, reciproca comprehensio donorumque permutatio, consociata
opera in communibus ministerii ac testimonii coeptis, totidem sunt oecumenici dialogi rationes, communi omnium Patri
acceptae significationes nec non voluntatis documenta ut simul ad unitatem perfectam procedatur in veritatis atque
amoris semita.(402) Historiae quoque ac doctrinae ac liturgiae cognitio, tum etiam operum beneficorum et apostolicorum,

5.10 Page 50

▲back to top
50
inter alios christianos facere non poterit quin actionem oecumenicam usque efficientiorem sustineat.(403)Confirmare
cupimus illa Instituta quae nativam suam ob indolem vel propter subsequentem vocationem se promovendae
christianorum unitati dedunt et idcirco incepta studiorum et actionum concretarum pro ea excolunt. Nullum reapse vitae
consecratae Institutum sentire debet eximi ab hoc officio adlaborandi se pro unitate. Animum praeterea convertimus
nostrum ad catholicas Orientis Ecclesias, exoptantes ut etiam per monachicum virorum ac mulierum morem, cuius
prosperitas gratia est sine intermissione imploranda, ut unitati proficere valeant cum Ecclesiis orthodoxis, per caritatis
dialogum et communis spiritalitatis participationem, quod fuit indivisae Ecclesiae primi millennii patrimonium. Nominatim
vero vitae contemplativae domibus committimus oecumenismum spiritalem precationis et cordis conversionis ipsiusque
caritatis. Huius rei causa hortamur ut ibi adsint ubi variarum confessionum communitatis christianae inveniuntur ut eorum
tota devotio ei quod « unum est necessarium »,(404) ad Dei cultum et deprecationem pro hominum salute simul etiam ad
eorum evangelicae vitae testificationem secundum propria charismata, omnibus incitamentum evadat ut, secundum
Trinitatis imaginem, vivant in illa unitate quam et voluit Christus et pro omnibus suis discipulis a Patre petivit.INTER
RELIGIONES DIALOGUS102. Quandoquidem « ad Ecclesiae evangelizandi munus pertinet dialogus quoque cum
religionum ceterarum sodalibus »,(405) recusare non possunt vitae consecratae Instituta quominus in hac pariter
provincia suam navent operam, ex proprio quoque charismate et secundum ecclesiasticae auctoritatis iudicia. Prima
evangelizationis via quod attinet ad fratres sororesque alterius religionis ipsa erit vitae pauperis humilis castae testificatio
quam fraternus in omnes amor pervadit. Simul autem spiritus libertas, quae ad consecratam vitam proprie pertinet, illi «
vitae dialogo »(406) favebit in quo principale missionis nec non Evangelii Christi nuntiationis impletur exemplar. Ut
mutuae comprehensioni et reciprocae observantiae nec non caritati prosint, poterunt praeterea colere Instituta religiosa
congruas dialogi formas, benevola amicitia compositas et reciprocanti sinceritate, cum monasticis aliarum religionum
sedibus.Aliam cooperationis regionem cum viris ac feminis alterius religiosae traditionis, communis efficit de vita humana
sollicitudo, quae a misericordia ob dolores corporis et animi procedit usque ad industriam pro iustitia, pace et rerum
creatarum custodia. His in partibus in primis vitae activae Instituta consensionem quaerent cum sodalibus aliarum
religionum, in illo « operum dialogo »(407) quae ad altiorem quandam communicationem aperit viam.Peculiaris insuper
locus actuosae congressionis cum aliarum traditionum religiosarum hominibus est conquisitio et provectio dignitatis
feminarum. In aequalitatis iustaeque vicissitudinis inter virum ac feminam prospectu, beneficium praestans maxime a
mulieribus consecratis adferri potest.(408)Haec aliaque consecratorum hominum officia erga dialogum inter religiones,
idoneam poscunt in prima formatione et continuata educatione praeparationem, sicut etiam in studiis et
investigationibus,(409) quoniam in hac difficiliore regione opus est ampla christianae rei cognitione tum etiam aliarum
religionum, quam solida fides spiritalisque et humana maturitas comitantur.SPIRITALITATIS RESPONSIO
SACRUM QUAERENTIBUS DEUMQUE DESIDERANTIBUS103. Quotquot consecratam vitam viri ac mulieres
amplectuntur, ex ipsa eorum electionis natura sese praebent praecipuos illius Dei inquisitionis actores quae hominis iam
a principio agitat cor eumque ad multiplices ducit ascesis ac spiritalitatis species. Pluribus hodie locis eadem haec
inquisitio vehementer se effert tamquam responsionem cultus humani rationibus quae si non semper negant, certissime
submovere religiosam vitae rationem volunt.Congruenter pleneque exsequentes consecratae personae officia libera
voluntate in se recepta, valent responsum suorum aequalium hominum aspirationibus reddere, dum eos expediunt a
solutionibus maximam partem fallacibus saepeque negantibus salvificam Christi incarnationem,(410) quales, verbi
causa, a sectis religiosis proponuntur. Factitantes suam atque communitatis ascesim, quae totam expurgat et transfigurat
vitam, testificantur consecratae personae proprietates verae inquisitionis Dei contra egocentrismi et sensualitatis
illecebras, atque admonent ne illa misceatur cum subtili studio sui ipsius nec non cum effugio in gnosim. Obligatur
quisque consecratus homo ut interiorem percolat hominem qui ab historia non se subtrahit neque se retrahit in se. In

6 Pages 51-60

▲back to top

6.1 Page 51

▲back to top
51
oboedienti Verbi auditione perseverans, cuius custos atque interpres est Ecclesia, consecrata persona in Christo
maximopere dilecto atque in ipso Trinitatis Mysterio obiectum indicat altissimi desiderii cordis humani nec non cuiusvis
religiosi itineris portum rebus transcendentibus fideliter patens. Officium idcirco est consecratis personis ut liberaliter
receptionem et comitatum spiritalem iis praebeant qui, Dei siti permoti atque cupidi implendi fidei postulata, ad eas se
convertunt.(411)ConclusioGRATUITATIS SUPERABUNDANTIA104. Qui dubii hodie sese interrogant complures sane
sunt: « Quorsum consecrata vita? ». Cur hoc amplexandum vitae genus, cum tot interea permanent necessitates in
caritatis ipsiusque evangelizationis regione, quibus responderi quidem licet nullis vitae consecratae peculiaribus
susceptis officiis? Nonne est consecrata vita fortassis genus quoddam virium humanarum « iacturae » quae secundum
efficientiae regulam adhiberi ad bonum quoddam maius possunt in totius hominum generis Ecclesiaeque
utilitatem?Crebrius incidunt hodie haec quaesita, quoniam cultura rebus utilibus favens et technocratica arte valens
impellit, quae rerum ac ipsarum personarum momentum ex earum aestimare vult comparatione facta cum subita earum «
functione ». Ad huiusmodi interrogationes semper fuerunt, quemadmodum evangelicus unctionis Bethaniae eventus
eloquenter commonstrat: « Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis
suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti ».(412) Iudae autem qui pauperum necessitates
praetendens de tanta conquerebatur iactura respondit Iesus: « Sine illam ».(413)Haec semper valet responsio
quaestioni, quam bona quidem fide tot homines sibimet ponunt de vitae consecratae commoditate: « Nonne vita propria
collocari efficientius et rationabilius posset in societatis efficientis progressibus? ». Ecce Iesus respondet: « Sine illam
».Cui inaestimabile munus est tributum Dominum Iesum proprius sequendi, manifestum elucet posse Illum ac debere
indiviso corde amari Eique omnem devoveri posse vitam, non quosdam dumtaxat actus vel momenta quaedam vel aliqua
opera. Pretiosum effusum unguentum tamquam purus amoris actus proindeque ultra omnem « utilitatis » aestimationem
indicium superabundantiae gratuitatis est, prout in vita exprimitur quae ideo ducitur ut Dominus diligatur Eique serviatur
et ut quis eius dedicetur personae et eius Mystico Corpori. Verumtamen ex hac vita sine parsimonia « profusa » odor
dimittitur quo universa repletur domus. Domus Dei, Ecclesia nempe, hodie haud minus quam heri exornatur et vitae
consecratae praesentia ditatur.Id quod intuentibus hominibus videri potest tamquam iactura, personae Domini
pulchritudine ac bonitate intus in animo correptae manifesta amoris responsio est, gratiarum actio exsultans quia
peculiari prorsus modo admissa est ad Filii cognitionem eiusque divini in orbe muneris communionem.«Si cognoscet
aliqui Dei filius percipietque amorem divinum et Deum increatum, Deum incarnatum, Deum passum, qui summum est
bonum, Ei omnia dabit seque subtrahet non ceteris tantum creaturis immo vero etiam sibi ipsi, et sua cum omni persona
hunc Deum amoris amabit ut se totum in Deum-hominem transformet qui supremus est Amatus ».(414)CONSECRATA
VITA DEI REGNO FAMULANS105. « Quid esset de mundo si religiosi ibidem non essent? ».(415) Extra omnes leves
functionum aestimationes, in eo habet vita consecrata pondus quod ipsa est gratuitatis atque amoris abundantia, eoque
magis inter homines cum periculum est ne voragine rerum transeuntium suffocentur. « Hoc quidem dempto signo visu
manifesto, periculum est ne ipsa caritas, qua Ecclesia universa vegetatur, frigescat, mirabilis ille vulgarique opinioni
contrarius nuntius salvificus Evangelii hebescat, "sal" fidei in mundo evanescat, qui hac aetate ad saeculares accedit
condiciones ».(416) Indigent Ecclesiae vita et ipsa hominum societas iis hominibus qui totos se Deo devovere valeant et
aliis hominibus ex Dei amore.Nullo prorsus modo Ecclesiae renuntiare licet consecratae vitae, cum magna eloquentia
intimam eius « sponsalem » essentiam aperiat. Ibi enim impetum novum vimque invenit Evangelii nuntiatio omnibus
hominibus. Opus namque est iis qui paternam Dei faciem demonstrent maternumque Ecclesiae vultum, qui suam vitam
exponant ut alii vitam habeant et spem. Eget consecratorum hominum Ecclesia qui antequam sese obligent ad unius
alteriusve nobilis causae curam, gratia Dei se transfigurari patiantur atque Evangelio funditus se conforment.Suis reperit
in manibus Ecclesia hoc praestans donum atque gratissimo animo se vovet ut aestimatione et precatione illud promoveat

6.2 Page 52

▲back to top
52
nec non ut idem aperta cohortatione recipiatur. Multum quidem interest ut episcopi presbyteri diaconi, qui sibi de
evangelica huius generis vitae praestantia persuaserunt, operam dent ut detegant ac foveant praedicatione et discretione
nec non prudenti auxilio spiritali vocationum germina.Ab universis praeterea christifidelibus constans poscitur precatio
pro consecratis personis, ut eorum ardor ac facultas amandi usque augescant unde conducatur bono Christi odore(417)
intra hodiernam societatem disseminando. Omnis tandem christiana communitas - pastores, laici, personae consecratae
- vitae consecratae officium gerit tum etiam receptionis et sustentationis novis vocationibus
oblatae.(418)ADULESCENTIBUS106. Vobis, adulescentes, dicimus: Si Domini animadvertitis vocationem, ne eam
repudiaveritis! Fortiter potius inseritote vos in sanctimoniae motus, quos sancti sanctaeque illustres ad Christi sequelam
patefecerunt. Magna aetatis vestrae desideria excolite, verum alacriter etiam Dei consilio de vobis adhaerescite, si
quidem vos Ille invitat ut in consecrata vita sanctitatem quaeratis. Omnia Dei opera in orbe admiramini, at oculos in res
potius dirigere noveritis quae numquam sunt interiturae.Beneficium fidei atque industriae multitudinum iuvenum
consecratorum exspectat tertium millennium, quo tranquillior reddatur hominum orbis atque aptior ad Deum recipiendum
et in Illo cunctos eius filios ac filias.FAMILIIS107. Ad vos Nos convertimus, christianae domus. Gratias Domino, parentes,
habetote si ad consecratam vitam aliquem vestrum filium filiamve vocavit. Censendum est, sicut et semper fuit, decus
magnum si domum aliquam respexit Dominus indeque quendam eius sodalem elegit, ut eum moveat ad vitam
consiliorum evangelicorum ineundam! Voluntatem fovete Domino aliquem vestrorum liberorum donandi, ut inde Dei Amor
inter homines crescat. Quis coniugalis amoris fructus hoc ipso pulchrior esse poterit?Recordari oportet si parentes ipsi
bona evangelica vivendo non impleant, adulescentes et adulescentulas difficulter percipere vocationem posse,
perspicere sacrificiorum necessitatem ferendorum, pulchritudinem metae attingendae concipere.Accidit enim in familiis ut
primum bonorum evangelicorum experimentum iuvenes faciant tum etiam illius amoris qui Deo sese dicat ac ceteris.
Pariter necesse est ad responsalem suae libertatis usum instituantur ut possint parati esse ad altissimas vivendas
spiritales veritates suam secundum vocationem.Vos obsecramus, christianae domus, ut per precationem vitamque
sacramentalem Domino coniunctae, sedes sitis vocationibus suscipiendis idoneae.BONAE VOLUNTATIS VIRIS AC
FEMINIS108. Omnibus viris et mulieribus, qui vocem Nostram audire voluerint, hanc protendere volumus invitationem ut
vias ad Deum vivum verumque ducentes etiam in curriculis signatis vita consecrata inquirant.Hoc testificantur personae
consecratae: « Quicumque Christum sequitur, Hominem perfectum, et ipse magis homo fit ».(419) Quot ex iis inclinatae
sunt perguntque se inclinare veluti boni Samaritani in fratrum ac sororum innumerabilia vulnera quos sua offendunt in
via!Has respicite a Christo arreptas personas quae in ipsa sui dominatione, quam gratia et Dei amor sustentant,
remedium demonstrant contra possidendi cupidinem ac fruendi et dominandi. Nolite oblivisci charismatum quae mirabiles
« Dei inquisitores » conformaverunt ac hominum benefactores, quae certas straverunt vias iis qui animo sincero Deum
quaerunt. Multitudinem intuemini sanctorum hoc genere vitae maturatorum, ponderate beneficia heri hodieque hominibus
ab illis adlata qui Deo se dedicaverunt! Nonne egeat orbis hic noster laetis testibus ac prophetis beneficae Dei amoris
potentiae? Nonne etiam virorum feminarumque indiget mundus qui vita sua atque industria serere pacis ac fraternitatis
semina noverunt?(420)CONSECRATIS PERSONIS109. Vobis autem in primis, viri ac feminae consecrati, finem
facientes Exhortationis huius Nostrae fidentes Nostram intendimus vocem: penitus vestram exsequimini Deo factam
devotionem, ne huic mundo divinae venustatis deficiat radius unde humanae exsistentiae collustretur via. Christiani, in
opera huius mundi et curas inserti, sed ad sanctitatem et ipsi vocati, in vobis deprehendere debent purificata corda quae
per fidem Deum « vident » dociles nempe homines Spiritus Sancti impulsui qui expedite progrediuntur charismati fideles
vocationis ac missionis.Suscepisse vos probe novistis continuae conversionis iter, deditionis unicae Dei amori ac fratrum,
ut gratiam clarius usque testificemini qua christiana commutetur vita. Veros Christi testes mundus quaerit atque Ecclesia.
Consecrata autem vita donum est quod Deus profert ut ante omnium oculos « unum necessarium »(421) constituatur.

6.3 Page 53

▲back to top
53
Testimonium vita propria Christo reddere et operibus et verbis exsistit peculiare vitae consecratae in Ecclesia et orbe
munus.Scitis cui credideritis:(422) tribuite ei omnia! Se decipi non sinunt adulescentes: ad vos enim accedentes cernere
cupiunt quod alibi non conspiciunt. Interminatum vobis in aetatem proximam est officium: iuniores praesertim consecrati
suam testantes consecrationem adducere aequales possunt ad eorum renovandam vitam.(423) Flagrans in Iesum
Christum amor validum est reliquis iuvenibus invitamentum quos sua ex benignitate vocat ut se proxime ac semper
sequantur. Nostrae aetatis homines in consecratis personis dispicere cupiunt laetitiam quae eх eo venit quod cum
Domino manent.Vivite ergo fideles vestro erga Deum officio, consecratae personae, seniores ac iuniores, mutuo inter vos
aedificantes vicissimque sustentantes. Quamvis difficultates subsint in quas nonnumquam incidere potuistis, atque vitae
consecratae aestimatio secundum certam publicam hominum opinationem decreverit, officio tamen tenemini ut viros ac
mulieres nostrorum dierum sursus cohortemini qui oculos in altum tollant neve se cotidianis negotiis obrui patiantur, sed
a Deo abripi sinant atque eius Filii Evangelio. Non obliviscemini modo maxime proprio posse vos ac dicere debere non
modo vos esse Christi, sed « Christum esse »!(424)IN VENTURUM TEMPUS PROSPECTUS110. Non modo superest
vobis illustris historia cuius reminiscamini quamque commemoretis, verum praeclara adhuc exstruenda historia! In
futurum prospicite tempus, quo Spiritus vos proicit ut magna adhuc ex vobis mirabilia efficiat.Vestram convertite vitam in
Christi Iesu ardentem quandam exspectationem, Ei obviam procurrentes tamquam virgines prudentes quae Sponso se
obvias dant. Estote semper parati, Christo fideles et Ecclesiae, vestroque Instituto et nostrae aetatis hominibus.(425) Ita
profecto a Christo de die in diem renovabimini, ut fraternas cum Eius Spiritu constituatis communitates, ut cum Ipso
pauperum abluatis pedes et transformando mundo vestras conferatis partes quibus nihil substitui potest.Hic orbis
manibus hominis creditus, dum novum iamiam initurus est millennium, utinam magis semper humanus esse possit et
iustus, significatio ac praegustatio mundi venturi ubi Ipse, demissus Dominus et glorificatus, egenus et exaltatus,
gaudium erit plenum ac perpetuum nobis nostrisque fratribus et sororibus una cum Patre et Spiritu Sancto.TRINITATIS
IMPLORATIO111. Laetificato, Sanctissima Trinitas, beata ac beatificans, filios tuos tuasque filias, quos ad amoris tui
granditatem confitendam vocavisti, pariterque misericordis bonitatis tuae tuaeque venustatis.Pater Sancte, filios ac filias
sanctificato, qui tibi sunt ob Tui nominis gloriam consecrati. Tua potentia eos comitare ut Te omnium rerum Originem
esse ubicumque amoris ac libertatis pontem ipsi valeant testari. De vitae consecratae dono referimus Tibi grates, quae
ex fide Te inquirit ac sua in universali missione omnes invitat ut ad Te progrediantur.Iesu Redemptor, Incarnatum
Verbum, quem admodum vitae formam eos docuisti tuam quos vocaveras, ad Te allicere homines pergito qui nostri
temporis hominibus misericordiae depositarii sint, tui reditus praenuntii, futurae resurrectionis vivi indices bonorum. A Te
tuoque amore illos numquam seiungant ullae angustiae!Sancte Spiritus, Amor in corda effuse, qui mentibus gratiam
tribuis et ardorem, perennis Fons vitae, qui Christi munus numerabilibus charismatibus ad effectum adducis, pro
universis consecratis personis Te precamur. Earum repleto animos intima illa ac certa scientia se praeoptatas esse ut
diligant, laudent, serviant. Effice ut tuam amicitiam experiantur, eas tua laetitia et consolatione repleto, adiuva eas ut
difficultatum supervadant discrimina et fidentes post lapsus resurgant, speculum efficito illas divini decoris. Fortitudinem
tribue iis ut nostri aevi occurrant provocationibus et gratiam addito qua benignitatem et humanitatem Salvatoris nostri
Iesu Christi(426) adferant.VIRGINIS MARIAE INVOCATIO112. Ecclesiae figura, Maria, Sponsae sine ruga et macula
quae Te imitata « virginaliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem »,(427) suffulcito consecratas
personas ad aeternam et unicam contendentes Beatitatem.Visitationis Virgo, Tibi ipsas committimus, ut hominum
necessitatibus obviam ire noverint adiumentum at in primis Iesum ipsum adportaturae. Mirabilia proclamare illas doceto
quae in orbe Dominus patrat ut gentes cunctae nomen eius extollant. Confirma eas in navitate pro pauperibus, pro
esurientibus et spe carentibus, pro extremis relictis tum pro omnibus qui animo candido Filium tuum conquirunt.Tibi,
Mater, quae spiritalem apostolicamque tuorum filiorum ac filiarum exoptas renovationem amore nempe respondentium

6.4 Page 54

▲back to top
54
atque integra sui deditione Christo facta, fidenter nostram destinamus precem. Quae Patris effecisti voluntatem, in
oboedientia alacris, in paupertate fortis, in virginitate fecunda hospitalis, a divino impetrato Filio tuo ut, quotquot iam eius
sequelae in consecrata vita donum perceperunt, testificari sua transformata vita ipsum sciant, dum laetantes singulis cum
fratribus ac sororibus reliquis ad caelestem patriam procedunt adque lucem numquam occasuram.Hoc Te poscimus, ut
in omnibus et in singulis glorificetur honoretur ametur Summus rerum omnium Dominus, qui Pater est et Filius et Spiritus
Sanctus.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno
MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.IOANNES PAULUS PP.
II
(1) Cfr. 1 Cor. 7, 34.(2) Io. 17, 21.(3) Cfr. Propositio 2.(4) Ad Gentes, 18.(5) Cfr. Lumen Gentium, 44; PAULI VI
Evangelica Testificatio, 7; EIUSDEM Evangelii Nuntiandi, 59.(6) Cfr. Lumen Gentium, 44.(7) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II
Allocutio in Audientia generali, 5, die 28 sept. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 404 s.(8) Cfr.
Propositio 1.(9) Cfr. S. FRANCISCI SALESII Introductio ad vitam devotam, p. 1, c. 3: OEuvres, t. III, Annecy 1983, pp.
19-20.(10) Cfr. Lumen Gentium, 43.(11) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio exeunte IX Coetu Synodi Episcoporum
habita, 3, die 29 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 572.(12) Cfr. IX COETUS GENERALIS
ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Nuntius Synodi, VII, die 27 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 29
oct. 1994, p. 7.(13) Cfr. Propositio 5, B.(14) Cfr. S. BENEDICTI Regula, 4, 21.72.11.(15) Cfr. Propositio 12.(16) Cfr.
Matth. 4, 4.(17) Cfr. Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 570.(18) Cfr. 1 Tim. 5, 5.9.10; 1 Cor. 7, 8.(19) Cfr.
Perfectae Caritatis, 7; Ad Gentes, 40.(20) Cfr. Propositio 6.(21) Cfr. Propositio 4.(22) Cfr. Phil. 2, 5-11.(23) Cfr. Propositio
7.(24) Cfr. Propositio 11.(25) Cfr. Propositio 14.(26) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 605; Codex Canonum Ecclesiarum
Orientalium, can. 571; Propositio 13.(27) Act. 15, 31.(28) Cfr. Propositiones 3.4.6.7.8.10.13.28.29.30.35.48.(29) Cfr.
Propositio 3, A et B.(30) Cfr. Propositio 3, C.(31) Cfr. S. CASSIANI Conlatio 10, 6: PL 49, 827: « Secessit tamen solus in
monte orare, per hoc scilicet nos instruens suae secessionis exemplo... ut similiter secedamus »; S. HIERONYMI
Epistula ad Paulinum 58, 4, 2: PL 22, 582: « Et Christum quaeras in solitudine et ores solus in monte cum Iesu »;
VILLELMI ABBATIS S. THEODORICI Ad Fratres de Monte Dei I, 1: PL 184, 310: « (Vita solitaria) ab ipso Domino
familiarissime celebrata, ab eius discipulis ipso praesente concupita: cuius transfigurationis gloriam cum vidissent qui
cum eo in monte sancto erant, continuo Petrus... optimum sebi iudicavit in hoc semper esse ».(32) Matth. 17, 1-9.(33)
Phil. 1, 21.(34) Matth. 17, 4.(35) Ps. 45 (44), 3.(36) Lumen Gentium, 1.(37) Cfr. Matth. 10, 37.(38) Lumen Gentium,
44.(39) Cfr. Io. 10, 30; 14, 11.(40) Cfr. ibid. 17, 7.10.(41) Cfr. ibid. 4, 34.(42) Matth. 17, 5.(43) Cfr. Io. 6, 44.(44) Cfr. 1
Cor. 7, 32-34.(45) Cfr. Io. 15, 16.(46) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS
Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicaded to works of the
apostolate, 5, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum, 9, 184.(47) Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-
IIae, q. 186, a. 1.(48) Cfr. Io. 14, 6.(49) Cfr. ibid. 17, 9.(50) Cfr. Matth. 19, 27.(51) Cfr. Propositio 16.(52) Cfr. Apoc. 14,
4.(53) Cfr. Marc. 10, 21.(54) Col. 1, 15.(55) Cfr. Hebr. 1, 3.(56) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 3.(57)
Cfr. Marc. 1, 16-20; 2, 14; 10, 21.28.(58) Phil. 3, 8.(59) Cfr. Luc. 1, 38.(60) S. FRANCISCI ASSISIENSIS Regula bullata,
I, 1.(61) Luc. 1, 38.(62) Matth. 17, 5.(63) S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, III, 45, a. 4, ad 2: « Tota Trinitas
apparuit: Pater in voce, Filius in homine, Spiritus in nube clara ».(64) Ier. 20, 7.(65) Eph. 5, 27.(66) Cfr. Apoc. 21, 2.(67)
Cfr. Perfectae Caritatis, 1.(68) Lumen Gentium, 44.(69) SIMEONIS NOVI THEOLOGI Hymni, II, vv. 19-27: SCh 156, 178-
179.(70) Cfr. 1 Cor. 7, 32-34.(71) Rom. 5, 5.(72) 2 Cor. 8, 9.(73) Cfr. Io. 4, 34.(74) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in
Audientia generali, 4, die 9 nov. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 653 s.(75) Act. 4, 32.(76) Lumen
Gentium, 44.(77) Cfr. Matth. 4, 18-22; Marc. 1, 16-20; Luc. 5, 10-11; Io. 15, 16.(78) Act. 10, 38.(79) Io. 10, 36.(80) Cfr. Io.
17, 19.(81) Cfr. ibid. 10, 30; 14, 11.(82) Cfr. ibid. 6, 38; Hebr. 10, 5.7.(83) Cfr. Luc. 2, 49.(84) Phil. 2, 7-8.(85) 2 Cor. 8,

6.5 Page 55

▲back to top
55
9.(86) Luc. 9, 31.(87) Cfr. ibid. 9, 43-45.(88) S. IGNATII ANTIOCHENI Epistula ad Magnesios, 8, 2: Patres Apostolici, ed.
F. Х. Funk, II, 237.(89) Cfr. Io. 12, 32; 19, 34.37.(90) Cfr. ibid. 19, 26-27.(91) Cfr. Apoc. 14, 1-5.(92) Cfr. Propositio 3.(93)
Cfr. Is. 53, 2-3.(94) S. AUGUSTINI Enarratio in Psalmum 44, 3: PL 36, 495-496.(95) Col. 1, 24.(96) Cfr. Luc. 2, 49; Io. 4,
34.(97) Cfr. Io. 15, 16; Gal. 1, 15-16.(98) Cfr. Luc. 24, 49; Act. 1, 8; 2, 4.(99) Cfr. Io. 20, 21.(100) Cfr. Propositio 25;
Perfectae Caritatis, 17.(101) Cfr. Propositio 25.(102) Cfr. Matth. 6, 21.(103) Cfr. 1 Cor. 7, 31; 1 Petr. 1, 3-6.(104) Cfr.
Lumen Gentium, 42.(105) Ibid. 44.(106) B. ELISАВЕTHAE A TRINITATE Le ciel dans la foi. Traité Spirituel, I, 14:
OEuvres complètes, Paris 1991, p. 106.(107) Cfr. Col. 3, 1.(108) Hebr. 13, 14.(109) Phil. 3, 20.(110) Matth. 6, 33.(111)
Apoc. 22, 20.(112) Matth. 6, 10.(113) Apoc. 21, 1.(114) Ibid. 21, 4.(115) Cfr. Luc. 3, 6; Is. 40, 5.(116) Cfr. S. AUGUSTINI
Confessiones 1, 1: PL 32, 661.(117) IOАNNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali; 1, die 29 mar. 1995:
Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995) 883.(118) Lumen Gentium, 53.(119) Ibid. 46.(120) Io. 19, 27.(121) Ibid.
19, 26.(122) Cfr. ibid. 19, 27.(123) Cfr. Propositio 55.(124) Matth. 17, 4.(125) Lumen Gentium, 44.(126) Cfr. IOANNIS
PAULI PP. II Redemptionis Donum, 7.(127) Cfr. Lumen Gentium, 44; IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia
generali, 5, die 26 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 549.(128) Cfr. Lumen Gentium, 42.(129)
Cfr. Matth. 19, 10-12.(130) Cfr. RITUALE ROMANUM, Ritus Professionis religiosae: sollemnis benedictio vel consecratio
professorum, n. 67, et professarum, n. 72; PONTIFICALE ROMANUM, Ritus consecrationis Virginum, n. 38: sollemnis
oratio consecrationis; EUCOLOGION SIVE RITUALE GRAECORUM, Officium parvi habitum id est Mandiae, pp. 384-
385; PONTIFICALE IUXTA RITUM ECCLESIAE SYRORUM OCCIDENTALIUM ID EST ANTIOCHIAE, Ordo rituum
monasticorum, Typis Polyglottis Vaticanis 1942, pp. 307-309.(131) Cfr. S. PETRI DAMIANI Liber qui appellatur «
Dominus vobiscum » ad Leonem eremitam: PL 145, 231-252.(132) Cfr. Rom. 12, 3-8.(133) Cfr. Lumen Gentium, 32;
Codex Iuris Canonici, can. 208; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 11.(134) Cfr. Ad Gentes, 4; Lumen
Gentium, 4.12.13; Gaudium et Spes, 32; Apostolicam Actuositatem, 3; IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 20-21;
CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae Communionis Notio, 15, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993)
847.(135) Lumen Gentium, 31.(136) Cfr. Lumen Gentium, 12; IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici, 20-21.(137) Cfr.
Lumen Gentium, 5.(138) Cfr. Matth. 22, 30.(139) Cfr. CONCILII TRIDENTINI Sess. XXIV, can. 10: DENZ.-SCHÖNM.
1810; PII XII Sacra Virginitas: AAS 46 (1954) 174 s.(140) Cfr. Propositio 17.(141) Lumen Gentium, 41.(142) Cfr. ibid.
46.(143) Lumen Gentium, 46.(144) Cfr. Pii XII Primo Feliciter, 6: AAS 40 (1948) 285.(145) Codex Iuris Canonici, can. 713
§ 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 563 § 2.(146) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 713 § 2. Peculiaria
verba pro « sodalibus clericis » significantur ipso in can. 713 § 3.(147) Lumen Gentium, 31.(148) Cfr. Rom. 5, 5.(149) Cfr.
Act. 1, 13-14.(150) S. TERESIAE A IESU INFANTE Manuscrits аutobiographiques, B, 2 v: Cupio « tuam esse sponsam,
Iesu..., esse, tecum coniunctam, animarum matrem ».(151) Cfr. Perfectae Caritatis, 8.10.12.(152) Matth. 17, 6.(153) II
COETUS GENERALIS EXTRAORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Relatio finalis Ecclesia sub verbo Dei mysteria
Christi celebrans pro salute mundi, II A, 4, die 7 dec. 1985: Enchiridion Vaticanum 9, 1753.(154) IX COETUS
GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Nuntius Synodi, IX, die 28 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore
Romano, die 29 oct. 1994, p. 7.(155) Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-IIae, q. 184, a. 5, ad 2; Ibid., q.
186, a. 1, ad 1.(156) Cfr. Matth. 5, 6.(157) Cfr. Libellus de principiis Ordinis Praedicatorum. Acta Canonizationis Sancti
Dominici: Monumenta Ordinis Praedicatorum historica 16 (1935) 30.(158) Cfr. Ps. 34 (33), 9.(159) IOANNIS PAULI PP. II
Orientale Lumen, 12.(160) CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et
CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 51, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978)
500.(161) Cfr. Propositio 26.(162) Cfr. Propositio 27.(163) Cfr. Perfectae Caritatis, 2.(164) Cfr. Ex. 34, 33.(165) Cfr.
IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 16.(166) Cfr. Eph. 6, 10-17.(167) Cfr. Gen. 32, 23-31.(168) IOANNIS PAULI PP.
II Tertio Millennio Adveniente, 42.(169) PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.(170) Matth. 17, 7.(171) Ibid. 17, 4.(172) Luc. 9,

6.6 Page 56

▲back to top
56
31.(173) Cfr. Marc. 3, 13-15.(174) Cfr. ibid. 3, 32-35.(175) Cfr. Act. 2, 42-47; 4, 32-35.(176) Cfr. Perfectae Caritatis, 15;
S. AUGUSTINI Regula ad servos Dei, 1, 1: PL 32, 1372.(177) S. CYPRIANI De oratione Dominica, 23: PL 4, 553; cfr.
Lumen Gentium, 4.(178) Cfr. Propositio 20.(179) Cfr. Io. 13, 34.(180) Cfr. Matth. 7, 1-2.(181) Ibid. 18, 22.(182) Act. 4,
32.(183) Cfr. Rom. 5, 5.(184) S. BASILII Regulae fusius tractatae, Interrogatio 7: PG 31, 931.(185) Cfr. Matth. 18,
20.(186) Cfr. S. BASILII Regulae brevius tractatae, Interrogatio 225: PG 31, 1231.(187) Cfr. 1 Io. 1, 3.(188) Cfr.
CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's
teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 51, die 31 maii 1983: Enchiridion
Vaticanum 9, 235-237; Codex Iuris Canonici, can. 631 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 512 § 1.(189)
Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 47-53, die 2 febr. 1994. Città del
Vaticano 1994, pp. 58-64; Codex Iuris Canonici, can. 618; Propositio 19.(190) Cfr. CONGREGATIONIS PRO
INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 68, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 86-88; Propositio 21.(191) Cfr.
Act. 2, 42-47.(192) Apoc. 21, 2-3.(193) Act. 13, 52.(194) Cfr. Propositio 28.(195) CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS
ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Vita e missione dei religiosi nella Chiesa. I. Religiosi e promozione umana, II, 24, die
12 aug. 1980: Enchiridion Vaticanum 7, 455.(196) IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici; 31-32.(197) 1 Tim. 3,
15.(198) S. FRANCISCI ASSISIENSIS Regula bullata, I, 1.(199) S. CATHARINAE SENENSIS Epistulae,
109.171.196.(200) Cfr. S. IGNATII LOYOLENSIS Regulae « ad rectam sentiendi rationem inducendam de militanti
Ecclesia », quas ille ponit sub finem voluminis Exercitia Spiritualia, praecipue Regula 13.(201) S. TERESIAE A IESU
Dicta, n. 217.(202) S. TERESIAE A IESU INFANTE Manuscrits autobiographiques, B, 3 v.(203) Cfr. Propositio 30,
A.(204) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 15.(205) Cfr. Lumen Gentium, 1.(206) Cfr. 1 Cor. 12, 4-
11.(207) Ibid. 12, 31.(208) Ibid. 13, 13.(209) Cfr. CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae Communionis
Notio, 16, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993) 847-848.(210) Cfr. Lumen Gentium, 13.(211) Christus Dominus, 11.(212)
CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS
NOTAE directivae Mutuae Relationes, 11, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 480.(213) Cfr. ibid.(214) Cfr. Codex Iuris
Canonici, can. 576.(215) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 586; CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 13, die 14 maii 1978:
AAS 70 (1978) 481-482.(216) Cfr. Ad Gentes, 18.(217) Cfr. Codex Iuris Canonici, Cann. 586 § 2 et 591; Codex Canonum
Ecclesiarum Orientalium, can. 412 § 2.(218) Cfr. Propositio 29, 4.(219) Cfr. Propositio 49, B.(220) Propositio 54.(221)
Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 56, 2 febr. 1994, Città del Vaticano
1994, p. 66.(222) S. BERNARDI Apologia ad Villelmum Sancti Theodorici, IV, 8: PL 182, 903-904.(223) Cfr. Perfectae
Caritatis, 23.(224) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS
PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 21.61, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 486.503-504; Codex Iuris
Canonici, Cann. 708-709.(225) Cfr. Perfectae Caritatis, 1; Lumen Gentium, 46.(226) Cfr. Gaudium et Spes, 4.(227)
IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ad XIV Coetum Conferentiae Religiosorum Brasiliensium, die 11 iul. 1986: Insegnamenti
di Giovanni Paolo II, IX, 2 (1986) 237; cfr. Propositio 31.(228) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET
INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 63.65, die
14 maii 1978: AAS 70 (1978) 504.505.(229) Cfr. Lumen Gentium, 31.(230) S. ANTONII M. ZACCARIA Sermone II: Scritti.
Roma 1975, p. 129.(231) Cfr. Propositio 33, A et C.(232) Cfr. Propositio 33, B.(233) Cfr. CONGREGATIONIS PRO
INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICHE Instructio La vita fraterna in comunità

6.7 Page 57

▲back to top
57
« Congregavit nos in unum Christi amor », 62, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 75-77; EIUSDEM Instructio
Potissimum Institutioni, 92-93, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 123-124.(234) Cfr. Propositio 9, A.(235) Cfr. Propositio
9.(236) IOANNIS PAULI PP. II Evangelium Vitae, 99.(237) CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, V, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 685.(238) Cfr. CONGREGATIONIS
PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, I, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969)
674.(239) Cfr. Rom. 6, 11.(240) Cfr. Io. 13, 34; Matth. 5, 3.8.(241) Cfr. Matth. 5, 14-15.(242) Sacrosanctum Concilium,
2.(243) Cfr. Col. 3, 1-4.(244) Lumen Gentium, 6.(245) 1 Cor. 15, 24.28.(246) Cfr. S. IOANNIS A CRUCE Cántico
espiritual, estr. 29, 1.(247) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 667 § 4; Propositio 22, 4.(248) Cfr. PAULI VI Ecclesiae
Sanctae, II, 30-31, die 8 iun. 1966: AAS 58 (1966) 780; Perfectae Caritatis, 7.16; CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS
ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, VI, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 686.(249) Cfr. PII XII
Sponsa Christi, VII, die 21 nov. 1950: AAS 43 (1951) 18-19; Perfectae Caritatis, 22.(250) Cfr. Codex Iuris Canonici, can.
588 § 1.(251) Cfr. Perfectae Caritatis, 10.(252) Cfr. ibid. 8.10.(253) Codex Iuris Canonici, can. 588 § 3; cfr. Perfectae
Caritatis, 10.(254) Cfr. Lumen Gentium, 31.(255) Cfr. Propositio 8.(256) Rom. 8, 29.(257) IOАNNIS PAULI PP. II Allocutio
in Audientia generali, 6, die 22 febr. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995) 408.(258) Matth. 23, 8.(259)
Cfr. Perfectae Caritatis, 10.(260) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 588 § 2.(261) Cfr. Propositio 10; Perfectae Caritatis,
15.(262) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 573; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 410.(263) Cfr. Matth. 7,
16.(264) Cfr. Propositio 13, B.(265) Cfr. Propositio 13, C.(266) Gaudium et Spes, 48.(267) Cfr. Propositio 13, A.(268) Cfr.
Propositio 13, B.(269) Lumen Gentium, 1.(270) Cfr. Propositio 24.(271) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS
VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit
nos in unum Christi amor », 67, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 85-86.(272) Cfr. Matth. 9, 37-38.(273) Io. 1,
39.(274) Cfr. Propositio 48, A.(275) Cfr. Propositio 48, B.(276) Cfr. Propositio 48, C.(277) Cfr. Propositio 49, A.(278) Cfr.
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio
Potissimum Institutioni, 29, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 493.(279) Cfr. Propositio 49, B.(280) Cfr.
CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's
teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 45, die 31 maii 1983: Enchiridion
Vaticanum 9, 229.(281) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 607 § 1.(282) Cfr. Propositio 50.(283) 1 Cor. 12, 7.(284) Cfr.
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio
La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 32-33, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994,
pp. 39-42.(285) Cfr. Propositio 51.(286) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor »,
43-45, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 52-57.(287) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE
CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70, die 2 febr. 1990: AAS
82 (1990) 513-514.(288) Cfr. Deut. 6, 5.(289) Cfr. Lev. 19, 18; Matth. 22, 37-39.(290) Cfr. Sap. 9, 10.(291) Cfr. 2 Cor. 5,
14.(292) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE
APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 512.(293) Io. 10, 36.(294) Cfr.
Lumen Gentium, 46.(295) Cfr. Col. 2, 20-22.(296) Cfr. Propositio 35, A.(297) Gaudium et Spes, 4.(298) Cfr. Gal. 5, 16-
17.22; 1 Io. 4, 6.(299) Cfr. Lumen Gentium, 12.(300) PAULI VI Ecclesiam Suam, III.(301) S. GREGORII MAGNI Homilia
in Ezechielem, II, II, 11: PL 76, 954-955.(302) Io. 13, 1.2.4-5.(303) Matth. 20, 28.(304) Cfr. Io. 1, 1.(305) Cfr. ibid. 1,
14.(306) Cfr. Rom. 5, 5.(307) Matth. 17, 4.(308) S. Augustini Sermo 78, 6: PL 38, 492.(309) Cfr. IV GENERALIS
CONFERENTIAE EPISCOPORUM LATINO-AMERICANORUM Documentum Nova evangelizatio, progressio humana et
cultura christiana, Conclusio, n. 178, CELAM 1992.(310) S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur l'esprit de la

6.8 Page 58

▲back to top
58
Compagnie », die 9 febr. 1653: Correspondance, Entretiens, Documents, Coste IX, Paris 1923, p. 592.(311) Cfr.
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE GONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio
Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the
apostolate, 23-24, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 202-204.(312) Cfr. Phil. 3, 12.(313) Cfr. B. ELISABETHAE
A TRINITATE O mon Dieu, Trinité que j'adore: « OEuvres complètes », Paris 1991, pp. 199-200.(314) Cfr. PAULI VI
Evangelii Nuntiandi, 69.(315) Cfr. Propositio 37, A.(316) Cfr. Lumen Gentium, 46; PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.(317)
Cfr. Lumen Gentium, 44.46.(318) Cfr. Ad Gentes, 18.40.(319) S. FRANCISCI XAVERII Epistula ad socios Romae
incolentes, ex urbe Cochin data die 15 ian. 1544: Monumenta Historica Societatis Iesu, 67 (1944) 166-167.(320) 2 Cor.
5, 14.(321) Cfr. Lumen Gentium, 44.(322) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 69; Catechismus Catholicae
Ecclesiae, n. 927.(323) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 31.(324) Ibid. 2.(325) Ad Gentes, 18; cfr.
IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 69.(326) Cfr. Propositio 38.(327) IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio,
44.(328) Cfr. ibid. 46.(329) Cfr. ibid. 52-54.(330) Phil. 2, 7.(331) Cfr. Propositio 40, A.(332) IOANNIS PAULI PP. II
Redemptoris Missio, 55; cfr. PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO
GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti, 45-46, die 19 maii 1991: AAS
84 (1992) 429-430.(333) Cfr. Propositio 40, B.(334) IOANNIS PAULI PP. II Ecclesia in Africa, 62.(335) Cfr. PAULI VI
Evangelii Nuntiandi, 15.(336) IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Relatio ante
disceptationem, 22: Diurnarium L'Osservatore Romano, diebus 3-4 oct. 1994, p. 12.(337) IOANNIS XXIII Oratio in
sollemni sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II inauguratione, die 11 oct. 1962: AAS 54 (1962) 789.(338) Cfr. Luc. 4,
16-19.(339) Cfr. Propositio 18.(340) S. AUGUSTINI Sermo 123, 3-4: PL 38, 685-686.(341) Matth. 25, 40.(342) Cfr. S.
PAULINI NOLANI Carmen ХXI, 386-394: PL 61, 587.(343) S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur les Règles », die
30 maii 1647: Correspondance, Entretiens, Documents, Coste IX, Paris 1923, p. 319.(344) S. GREGORII MAGNI Regula
pastoralis 2, 5: PL 77, 33.(345) Act. 10, 38.(346) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 28-30.(347) Cfr. ibid. 18;
EIUSDEM Christifideles Laici, 52-53.(348) Cfr. EIUSDEM Pastores Dabo Vobis, 77.(349) Cfr. EIUSDEM Evangelium
Vitae, 78-101.(350) Cfr. Propositio 43.(351) Cfr. Lumen Gentium, 44.(352) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Oratio habita inter
sollemnem concelebrationem ob conclusionem IX Coetus Ordinarii Synodi Episcoporum, 3, die 29 oct. 1994:
Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 572.(353) Cfr. S. ATHANASII Vita Antonii, 7: PG 26, 854.(354) Cfr. 1
Reg. 18-19.(355) Cfr. Propositio 39, A.(356) Cfr. Propositiones 15, A et 39, C.(357) Cfr. Lumen Gentium, 4;
Presbyterorum Ordinis, 2.(358) Cfr. Propositio 53; IOАNNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 37.(359) Cfr.
Perfectae Caritatis, 12.(360) Cfr. Apoc. 21, 1.(361) Gr. Propositio 18, A.(362) Col. 3, 3.(363) Cfr. Perfectae Caritatis,
13.(364) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 31-35.(365) Cfr. Io. 4, 34.(366) Cfr. Ps. 18 (17), 3.(367) Ps. 119
(118), 165.(368) Cfr. Propositio 19, A; Perfectae Caritatis, 14.(369) Luc. 11, 28.(370) Cfr. Act. 20, 22 s.(371) Cfr.
Propositio 15.(372) Cfr. Matth. 4, 18-22; 19, 21.27; Luc. 5, 11.(373) Phil. 3, 8.10.(374) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II
Allocutio in Audientia generali, 2, die 8 febr. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995) 338 s.(375) Cfr. 1
Cor. 7, 7.(376) Cfr. ibid. 7, 40.(377) 2 Tim. 3, 16.(378) Dei Verbum, 21; cfr. Perfectae Caritatis, 6.(379) Catechismus
Catholicae Ecclesiae, 125; cfr. Dei Verbum, 18.(380) Cfr. Ex. 33, 11; Io. 15, 14-15.(381) Cfr. Bar. 3, 38.(382) Dei
Verbum, 2.(383) Rom. 12, 2.(384) Presbyterorum Ordinis, 5.(385) Cfr. Eph. 1, 17.(386) Cfr. Gravissimum Educationis,
8.(387) S. IOANNIS BOSCO Scritti pedagogici e spirituali, Roma 1987, p. 294.(388) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sapientia
Christiana, II.(389) Cfr. Propositio 41.(390) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sapientia Christiana, II.(391) Cfr. Propositio
36.(392) Cfr. Act. 17, 27.(393) Cfr. Gaudium et Spes, 5.(394) Ibid. 1.(395) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS
VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit
nos in unum Christi amor », 34, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 42-43.(396) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II

6.9 Page 59

▲back to top
59
Nuntius ob XXVIII diem communications socialis, die 24 ian. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 183
ss.(397) Cfr. 1 Cor. 7, 31.(398) Cfr. Io. 17, 21-23.(399) Cfr. IOANNIS PAULI РP. II Ut Unum Sint, 21.(400) Cfr. Matth. 18,
20.(401) Cfr. Ps. 133 (132).(402) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Ut Unum Sint, 28.(403) Cfr. Propositio 45.(404) Luc. 10,
42.(405) IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 55.(406) PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER
RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e
orientamenti, 42, a, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428.(407) PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER
RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e
orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428.(408) Cfr. Propositio 46.(409) PONTIFICII CONSILII PRO
DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e
annuncio. Riflessioni e orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428.(410) Cfr. 1 Io. 4, 2-3.(411) Cfr.
Propositio 47.(412) Io. 12, 3.(413) Ibid. 12, 7.(414) Liber Beatae Angelae a Fulginia. Grottaferrata 1985, p. 683.(415) S.
TERESIAE A IESU Libro de la Vida, c. 32, 11.(416) PAULI VI Evangelica Testificatio, 3.(417) Cfr. 2 Cor. 2, 15.(418) Cfr.
Propositio 48.(419) Gaudium et Spes, 41.(420) Cfr. PAULI VI Evangelica Testificatio, 53; Evangelii Nuntiandi, 69.(421)
Luc. 10, 42.(422) Cfr. 2 Tim. 1, 12.(423) Cfr. Propositio 16.(424) S. AUGUSTINI In Ioannis Evangelium, XXI, 8: PL 35,
1568.(425) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Documentum Religiosi e
promozione umana, 13-31, die 12 aug. 1980: Enchiridion Vaticanum 7, 445-453.(426) Cfr. Tit. 3, 4.(427) Lumen Gentium,
64. © Copyright 1996- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana