papa-francesco_costituzione-ap_20171208_veritatis-gaudium-la


papa-francesco_costituzione-ap_20171208_veritatis-gaudium-la

1 Pages 1-10

▲back to top

1.1 Page 1

▲back to top
The Holy See
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VERITATIS GAUDIUM
De universitatibus
et facultatibus ecclesiasticis
FRANCISCUS EPISCOPUS
Servus Servorum Dei
Ad perpetuam rei memoriam
PROOEMIUM
1. Veritatis gaudium flagrans desiderium secum fert quod cor cuiusque hominis inquietum reddit,
donec conveniat, habitet ac Dei Lucem cum omnibus communicet[1]. Veritas enim haud est
cogitatum quiddam abstractum, sed Iesus est, Dei Verbum in quo est Vita, quae est Lux hominum
(cfr Io 1,4), Dei Filius ac pariter Filius hominis. Is unus «in ipsa revelatione mysterii Patris eiusque
amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit»[2].
Ad Eum accedens, Viventem quidem (cfr Apc 1,18) et Primogenitum in multis fratribus (cfr Rom
8,29), hominis cor iam nunc experitur, in claritate obscuritateque historiae, lucem festumque sine
occasu coniunctionis cum Deo unitatisque fratrum ac sororum communi in domo creati quo sine
fine in consummata cum Deo communione fruetur. Cum Patrem Iesus precatur: «Ut omnes unum
sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint» (Io 17,21), arcanum reperitur
gaudii quod in plenitudine nobis vult praebere Iesus (cfr Io 15,11) a Patre per Spiritus Sancti
donum: Spiritus veritatis et amoris, libertatis, iustitiae et unitatis.

1.2 Page 2

▲back to top
2
Hoc est gaudium quod Ecclesia ad testificandum a Iesu impellitur et continenter renovatoque
semper studio sua in missione nuntiandum. Dei Populus in historiae semitis peregrinatur sincere
sociataque opera una cum viris mulieribusque omnium populorum ac culturarum, ut per Evangelii
lumen hominum iter collustretur ad novum amoris cultum. Cum evangelizationis Ecclesiae
missione, quae immo ex ipsius identitate oritur, prorsus conversa ad provehendum verum et
integrum humanae familiae incrementum usque ad consummatam in Deo plenitudinem, arte
coniungitur latus ac multiformis studiorum ecclesiasticorum ordo, qui saeculorum decursu floruit ex
Dei Populi sapientia, Spiritu Sancto ducente, atque in dialogo et discretione signorum temporum
ac diversarum culturae specierum.
Nihil igitur mirum Concilium Oecumenicum Vaticanum II, studiose ac prophetice Ecclesiae vitae
renovationem cum promoveret, ad vehementiorem missionem obtinendam hoc in novo historiae
cursu, per Decretum Optatam totius fidelem ingeniosamque recognitionem studiorum
ecclesiasticorum commendasse (cfr nn. 13-22). Hoc officium, post curiosum studium ac prudens
experimentum, in Constitutione apostolica Sapientia christiana repperit locum, quam sanctus
Ioannes Paulus II die XV mensis Aprilis anno MCMLXXIX evulgavit. Eius opera Ecclesiae munus
magis est promotum et in melius mutatum in «Facultates et Universitates ecclesiasticas, eas
nempe quae de christiana Revelatione et de iis, quae cum ipsa conectuntur, praesertim agunt, ac
propterea cum proprio evangelizandi munere arctius coniunguntur», una cum omnibus aliis
disciplinis, quae, «quamvis peculiarem nexum cum christiana Revelatione non habeant, attamen
ad evangelizationis opus magnopere conferre possunt»[3].
Quadraginta fere exactis annis, ad sensum ac rationes Concilii Oecumenici Vaticani II servandas
et ad opportunam hodiernae aetatis accommodationem, necessarium nunc est impellensque illam
Constitutionem apostolicam praesentibus temporibus aptari. Ipsa enim, licet suo in prophetico
consilio suoque liquido mandato valida maneat, requirit ut normis interea latis adimpleatur, ratione
simul habita provectionis quae studia ecclesiastica affecit quaeque postremis his decenniis evenit
aeque ac mutati socialis culturalisque ambitus in terrarum toto orbe, necnon praescriptorum
internationalium ad varia incepta exsequenda, quibus Sancta Sedes adhaesit.
Opportuna datur occasio procedendi per ponderatum ac propheticum propositum, omnibus ex
partibus, ad renovatum progressum promovendorum studiorum ecclesiasticorum ex ratione novi
itineris Ecclesiae missionis, gaudii testificatione notati, quod ex Iesu occursu oritur et ex Evangelio
eius nuntiato, quodque per Exhortationem apostolicam Evangelii gaudium cuncto Dei Populo pro
programmate demandavimus.
2. Constitutio apostolica Sapientia christiana maturum fructum plenissime demonstrat magnae
operae studiorum ecclesiasticorum reformationis, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II
incepit. Recipit ipsa potissimum effectus ad quos in hoc decretorio ambitu Ecclesiae missionis est
perventum, sub sapienti prudentique moderatore beato Paulo VI, atque praenuntiat pariter, iisdem
retentis vestigiis, quod post oblatum erit, docente sancto Ioanne Paulo II.

1.3 Page 3

▲back to top
3
Quemadmodum per occasionem confirmavimus, «unum ex praecipuis Concilii Oecumenici
Vaticani II emolumentis fuit quod divortium superare contendit inter theologiam et pastoralem
operam, inter fidem et vitam. Effari audemus illud evertisse quadamtenus theologiae statutum,
rationem faciendi et cogitandi credentis»[4]. Hoc utique sub lumine Decretum Optatam totius
firmiter invitat ut studia ecclesiastica «concordi ratione conspirent ad alumnorum mentibus magis
magisque aperiendum mysterium Christi quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam
iugiter influit»[5]. Ad id assequendum propositum, conciliare Decretum cohortatur ut meditatio ac
studium iugantur Sacrae Scripturae, quae «theologiae veluti anima esse debet»[6], una cum
assidua et conscia sacrae Liturgiae participatione, quae est «primus, isque necessarius fons
spiritus vere christiani»[7], addita ordinata inquisitione vivae Ecclesiae Traditionis in dialogo cum
proprii temporis hominibus, in eorum quaestionibus serio audiendis, eorum vulneribus eorumque
postulatis[8]. Tali modo – confirmat Decretum Optatam totius – «pastoralis illa sollicitudo quae
integram prorsus alumnorum institutionem informare debet»[9], eos in illam consuetudinem
adducat ut «propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et totius Ecclesiae
necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium ubique praedicandum»[10].
Praecipui passus itineris, quo a Concilii Oecumenici Vaticani II praescriptis ad Constitutionem
apostolicam Sapientia christiana pervenitur, sunt potissimum Adhortatio apostolica Evangelii
nuntiandi itemque Litterae encyclicae Populorum progressio beati Pauli VI atque Litterae
encyclicae Redemptor hominis sancti Ioannis Pauli II, mense tantummodo antequam memorata
Constitutio promulgata est, publici iuris factae. Propheticus spiritus Adhortationis apostolicae de
evangelizatione in mundo huius temporis beati Pauli VI fortiter in Prooemio personat Constitutionis
apostolicae Sapientia christiana, ubi dicitur: «Evangelizandi munus, quod proprium est Ecclesiae,
non solum postulat ut Evangelium praedicetur intra latiores semper locorum fines atque hominum
multitudines usque maiores, sed etiam ut ipsius Evangelii virtute informentur rationes cogitandi,
criteria iudicandi, normae agendi; ut paucis dicamus, oportet ut tota hominis cultura Evangelio
perfundatur»[11]. Sanctus Ioannes Paulus II, sua ex parte, potissimum in Litteris encyclicis Fides
et ratio, confirmavit altiusque investigavit, intra dialogi fines inter philosophiam et theologiam,
conscientiam quae Concilii Oecumenici Vaticani II doctrinam contingit, quae edicit «hominem
visionem unicam et ordinatam scientiae assequi posse. Hoc unum officiorum est quod christiana
cogitatio proximo quidem christianae aetatis millennio in se recipere debebit»[12].
Etiam Litterae encyclicae Populorum progressio decretorias egerunt partes, sub Concilii
Oecumenici Vaticani II lumine, in studiis ecclesiasticis reficiendis, una cum Adhortatione
apostolica Evangelii nuntiandi cum praeberent, ut diversarum Ecclesiarum localium itineris
testimonium confirmavit, praeclara incitamenta certaque consilia ad Evangelii inculturationem
assequendam necnon evangelizationem culturarum in diversis regionibus orbis terrarum, ad
hodiernis provocationibus subveniendum. Etenim encyclicae hae Litterae sociales beati Pauli VI
asseveranter testificantur populorum progressio, momentum nempe necessarium ad iustitiam
pacemque toto in terrarum orbe obtinendam,integra sit oportere, «scilicet cuiuslibet hominis ac
totius hominis profectui consulere debet»[13], et necessario «requiruntur viri sapientes, ad

1.4 Page 4

▲back to top
4
cogitandum acuti, qui ad novum humanismum investigandum se conferant, vi cuius nostrae
aetatis homines (…) se ipsos quasi invenire possint»[14]. Litterae encyclicae Populorum
progressio prophetico spiritu socialem quaestionem veluti anthropologicam quaestionem
interpretantur quae universae humanae familiae sortem complectitur.
Hoc est discretivum argumentum quod ad subsequentem Ecclesiae socialem doctrinam perducet,
in Litteris encyclicis a Laborem exercens ad Sollicitudo rei socialis, ad Centesimus annus sancti
Ioannis Pauli II adque Caritas in veritate Benedicti XVI, et Nostras Laudato si’. Cum ad novam
cogitandi aetatem aggrediendam, Litterarum encyclicarum Populorum progressio suasu
inductuque, invitationem rursus susciperet, Summus Pontifex Benedictus XVI urgentem
necessitatem collustravit, ad quam «globalizatio humanitatis per relationes, communionem
participationemque ad rem deducatur et dirigatur»[15], dum confirmaret Deum velle humanum
genus consociare cum ineffabili illo mysterio communionis cum Sanctissima Trinitate, cuius
Ecclesia in Christo Iesu signum est et instrumentum[16]. Ut hoc propositum re obtineatur, invitat
ipse ad «dilatandum rationem» ut ea sit apta permagnis novis viribus cognoscendis
ordinandisque, quae humanam familiam premunt, eaeque ut excitentur «sub prospectu “cultus
amoris”, cuius semen Deus posuit in omni populo, in omni cultura»[17], «ad operandum inter
diversos gradus scientiae humanae»[18], cum theologicae et philosophicae, tum socialis et
scientificae.
3. Tempus nunc est ut luculentum hoc patrimonium altarum inquisitionum indiciorumque, quod
investigatum est et locupletatum, ut ita dicamus, «in campo» per assiduum erga Evangelium
culturalis socialisque mediationis officium, quod a Dei Populo diversis in provinciis atque per
dialogum cum diversis culturis effectum est, operam det ut studia ecclesiastica sapientem illam et
animosam renovationem adipiscantur, quam postulat transfiguratio missionaria Ecclesiae «in
exitu».
Etenim hodie primum postulatur ut universus Dei Populus «spiritu»[19] se comparet ad novum
evangelizationis iter suscipiendum. Id secum fert «promptum discretionis, purificationis
reformationisque processum»[20]. Et hoc in processu magni ponderis partes agit congrua
renovatio ordinis studiorum ecclesiasticorum. Ipsa enim non modo vocantur ad loca et insignis
institutionis curricula praebenda presbyterorum, sodalium vitae consecratae et studiosorum
laicorum, verum efficiunt quadamtenus providum culturae laboratorium, in quo Ecclesia exercet
rerum interpretationem, quoad institutionem, quae ab Iesu Christi eventu scatet et Sapientiae
Scientiaeque donis alitur, quibus Spiritus Sanctus variis sub formis omnem Dei Populum
locupletat: cum sensu fidei fidelium tum Pastorum magisterio, cum charismate prophetarum tum
doctorum ac theologorum.
Id Ecclesiae «in exitu» necessarium est bonum! Eo magis quod hodie non modo in quadam
vivimus aetate mutationum, sed in ipsa mutatione aetatum[21], in universum per
«anthropologicum discrimen»[22] significatam et «discrimen sociale ambitale»[23], in quo magis in

1.5 Page 5

▲back to top
5
dies «extremi discriminis conspici videntur indicia, propter magnam mutationum detrimentique
celeritatem, quae tum in naturae ruinis apud quasdam regiones, tum in socialibus vel etiam
nummariis discriminibus manifestantur»[24]. Agitur tandem ut «ex toto progressus ratio
immutetur» ac de «progressu iterum finiendo»[25]: «Est quod necessariam culturam nondum
habemus ad huic discrimini occurrendum et oportet ut signifer fingatur viam demonstraturus»[26].
Hoc ingens et non differendum munus requirit, quod ad culturalem gradum institutionis
academicae scientificaeque inquisitionis attinet, promptam voluntatem eamque ad exemplar
penitus mutandum conversam, immo, paene dicimus «in animosam culturalem
commutationem»[27]. Hoc de officio universalis series Universitatum Facultatumque
ecclesiasticarum ad dandam operam vocatur ut adiumentum decretorium afferatur fermenti, salis
et Iesu Christi Evangelii lucis necnon vivae Ecclesiae Traditionis, quae novis prospectibus
novisque inceptis usque patet.
Id hodie magis magisque liquet: «Vera hermeneutica evangelica opus est ut melius vita, mundus,
homines intellegantur, non summatim, sed spiritali animo inquisitionis ac certitudinis, quae in
rationis fideique veritatibus nititur. Philosophia ac theologia sinunt ut persuasiones acquirantur
quae in ordinem redigunt roborantque intellectum et voluntatem illuminant … sed haec omnia sunt
feracia solummodo si aperta mente flexoque genu efficiuntur. Theologus qui suis adimpletis
finitisque cogitationibus delectatur mediocris est ingenii. Bonus quidem theologus itemque
philosophus patentes habet cogitationes, id est imperfectas, semper ad maius quiddam patet, ad
Deum, ad veritatem, usque progredientem, secundum legem illam, quam sanctus Vincentius
Lerinensis ita describit: “Annis consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate” (Commonitorium
primum, 23: PL, 50, 668)»[28].
4. Hoc in lato insolitoque rerum prospectu, nobis patenti, quae debent esse praecipua principia ad
renovationem et iteratum impulsum obtinendum subsidii studiorum ecclesiasticorum Ecclesiae
missionariae in exitu? Saltem eorum quattuor hic enuntiare possumus secundum Concilii
Oecumenici Vaticani II doctrinam Ecclesiaeque experientiam, quae his decenniis eius ex schola
effecta est, dum Spiritus Sanctus et necessitates item altiores et acutiores humanae familiae
interrogationes auscultantur.
a) In primis discernendi primum permanensque principium respicit contemplationem et
introductionem spiritus, intellectus et exsistentiae in corde kerygmatos, id est usque novi et
allicientis laeti Iesu Evangelii nuntii[29], «quod plus plusque ac melius usque caro fit»[30] in
Ecclesiae generisque humani vita. Hoc nimirum est salutis mysterium cuius Ecclesia est in Christo
signum et inter homines instrumentum[31]: «Mysterium nempe quod in Trinitate radices agit, sed
suam habet historicam certitudinem in peregrinanti evangelizantique populo, quod omnem
institutionis manifestationem, quamvis necessariam, praetergreditur (…) quodque suum
postremum fundamentum in libera et gratuita Dei opera reperit»[32].

1.6 Page 6

▲back to top
6
Ex hac vitali laetaque contuitione in Dei vultum in Iesu Christo ut divitis in misericordia Patris
revelati (cfr Eph 2,4)[33] liberans responsabilisque oritur experientia vivendi ut Ecclesia «mysticam
illius nos»[34] quae fit fermentum illius universalis fraternitatis, «quae sacram proximi granditatem
respicit, quae in cunctis hominibus Deum detegit, quae molestias tolerat communis convictus, Dei
amori adhaerens, quae cor divino amori patefacit, aliorum felicitatem quaesitura quemadmodum
eam requirit eorum bonus Pater»[35]. Inde mandatum in corde auscultandi et in mente volvendi
pauperum ac terrae clamorem[36], certitudinis praebendae causa «indoli sociali
evangelizationis»[37] ut missionis Ecclesiae integrae partis: quia «Deus, in Christo, singularem
personam non modo redimit, verum etiam sociales inter homines necessitudines»[38]. Verum
enim est «Evangelii pulchritudinem congruenter a nobis haud semper manifestari posse, sed
adest signum quod numquam abesse debet: ultimorum selectio, illorum scilicet quos reicit et abicit
societas»[39]. Haec selectio imbuere debet et veritatis christianae pervestigationem permeare.
Inde rursus peculiarem in modum pondus extollitur de cultura formanda christianae mentis, ut in
omni creatione trinitarium vestigium detegatur unde mundus in quo vivimus «est relationum
contextus» in quo «cuiusque viventis est tendere ad alterum», dum affert «spiritalitatem
solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio»[40].
b) Alterum discernendi ducens principium, quod arte cum primo coniungitur et ex eo consequitur,
ad amplissimum dialogum spectat, non sicut merum procedendi modum, sed intrinsecam
necessitatem, ut communitatis experientia Veritatis laetitiae obtineatur eiusque significationes
practicaeque implicationes altius investigentur. Quod Evangelium et Ecclesiae doctrina hodie
promovere debent, liberaliter aperteque collatis viribus cum omnibus certisque postulatis quae
humanae conscientiae universalis incrementum afficiunt, id veram occursus culturam respicit[41],
culturam nempe, probe effari possumus, occursus omnium verarum vitaliumque culturarum,
permutationis ope propriorum cuiusque donorum in lucis spatio quod Dei amor omnibus creaturis
reserat.
Quemadmodum Summus Pontifex Benedictus XVI confirmavit, «Veritas namque est “lógosqui
efficit diá-logon” ideoque communicationem et communionem»[42]. Hoc sub lumine, Constitutio
apostolica Sapientia christiana, revocans Constitutionem conciliarem Gaudium et spes, ut faveatur
vult dialogo cum christianis qui ad alias Ecclesias et communitates ecclesiales pertinent et cum iis
item qui alias opiniones religiosas vel humanas persequuntur, et pariter ut scientiarum sacrarum
cultores«commercium foveant cum aliarum disciplinarum cultoribus, sive de credentibus sive de
non credentibus agatur, atque conentur eorum affirmationes discernere et interpretari ac sub
veritatis revelatae lumine diiudicare»[43].
Inde felix impellensque oritur opportunitas hoc in rerum prospectu spirituque recognoscendi
structuram et methodicum processum curriculorum studiorum, quae ecclesiasticorum studiorum
ordo proponit, in eorum monumentis theologicis, eorum in principiis ductoribus atque eorum in
diversis gradibus disciplinae, paedagogiae et docendi operae coniunctionum. Haec opportunitas

1.7 Page 7

▲back to top
7
per severum sed perquam frugiferum munus evolvitur: oportet denuo ponderare et ad hodiernam
aetatem accommodare proposita et ordinem disciplinarum et docendi operam, quae in
ecclesiasticis studiis geruntur, secundum hanc ipsam rationem et hoc ipsum consilium. Hodie
enim «necessaria est evangelizatio quae novum animum Deo, aliis et ambitui se referendi
collustret necnon praecipua bona concitet. Perveniatur oportet illuc ubi novae narrationes et
exemplaria finguntur»[44].
c) Inde discernendi tertium exstat principium quod rursus porrigere volumus: interdisciplinarem et
transdisciplinarem operam, sapienter ingenioseque exercitam sub Revelationis lumine. Quod
academicam, institutoriam et inquisitivam ordinis studiorum ecclesiasticorum exhibitionem, sive de
re sive de methodo, designat, vitale intellectivumque est principium unitatis doctrinae, distinctis et
servatis multiplicibus, iniunctis et coeuntibus eius partibus.
Agitur, per diversos cursus, quos ecclesiastica studia secum ferunt, de offerendis pluribus
doctrinis, ad multiformes rerum divitias spectantibus, sub luce quam Revelationis eventus
concitavit, quae eadem opera congruenter ac dynamice in eius transcendentis fontis et historicae
metahistoricaeque contentionis unitatem conveniant, sicut in Christo Iesu ad eschatologiae
rationem explicatur: «in quo – scribit Paulus apostolus - sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi» (Col 2,3). Principium hoc theologicum et anthropologicum, exsistentiale et
epistemicum peculiarem significationem importat et ad omnem suam efficacitatem exhibendam
vocatur non modo intra studiorum ecclesiasticorum ordinem, cum cohaerentiam una cum
flexibilitate, partium congruentiam una cum vi dynamica praestet, verum etiam pro vinculo cum
dissipato et haud raro perfracto prospectu hodierno studiorum in universitatibus necnon cum
pluralismo incerto, discordi vel relativistico consiliorum culturaliumque optionum.
Hodie – sicut confirmavit Papa Benedictus XVI in Litteris encyclicis Caritas in veritate, beati Pauli
VI altius investigans culturalem nuntium Litterarum encyclicarum Populorum progressio
percipitur «deesse sapientiam, meditationem, cogitationem, unde fieri posset quoddam
compendium directivum»[45]. Hic nominatim missio in discrimen venit, quae studiorum
ecclesiasticorum ordini demandatur. Hoc certum ac directorium iter non modo intrinsecam
significationem veritatis ordinis studiorum ecclesiasticorum patefacit, verum etiam re ostendit,
hodie potissimum, ipsorum culturae et humanitatis praestantiam. Hoc sensu iuvat prorsus et
proficit quod hodie inter disciplinas nexus denuo detegitur principium[46], non modo in eius
«debili» forma quae meram multiplicitatem disciplinarum respicit, qua melius attingitur et iuvatur
intellectus variis ex partibus inquisitionis obiecti, verum potius in eius «forti» forma quae disciplinas
transcendit, aeque atque omnes scientiae collocantur et miscentur intra spatium Lucis Vitaeque,
quod Sapientia a Dei Revelatione manans suppeditat.
Sic qui intra institutiones excolitur, quas studiorum ecclesiasticorum ordo praebet – ut beatus J.H.
Newman optabat – is sciat «ubinam se propriamque scientiam collocet, ad quam pervenit, ut ita
dicamus, ex summo vertice, postquam omnem doctrinam in universum est complexus»[47].

1.8 Page 8

▲back to top
8
Beatus Antonius Rosmini quoque, inde a saeculo XIX, reformationem de educatione christiana
strenue propugnabat, quattuor restituens principia in quibus primis christiani aevi saeculis ipsa
radicitus nitebatur: «scientiae unicitas, sanctitatis communicatio, vitae consuetudo, amoris
permutatio». Praecipua est pars – is argumentabatur – materiae, prospectus, obiecti unitatem
iterum scientiae tribuere, quae dispertitur initio sumpto a Dei Verbo eiusque fastigio in Christo
Iesu, Dei Verbo carne facto. Si vivus hic praecipuus locus abest, «neque radices neque unitatem»
habet scientia, et tantum «haeret ut ita dicamus iuvenili memoriae». Sic solummodo superari
potest «perniciosa seiunctio inter theoriam et practicam», quandoquidem in scientiae ac sanctitatis
unitate «stat ipsa vera doctrinae indoles, ad mundum servandum destinata», cuius «adeptio
[antiquis temporibus] brevi quadam cotidiana lectione non terminabatur, sed continuatam
conversationem inter magistros et discipulos desiderabat»[48].
d) discernendi quartum ac postremum principium urgentem necessitatem prae se fert «rete
faciendi» varias inter institutiones, quae ubique terrarum studia ecclesiastica colunt ac provehunt,
congruum virium concursum firmiter concitando etiam cum academicis institutionibus diversarum
Nationum nec non cum iis quae ex diversis culturae religionisque traditionibus impulsum hauriunt,
dum eodem tempore sedes singulares inquisitionum efficiuntur, quae summas quaestiones
inquirant, quibus hodie humanum genus involvitur, quasdam opportunas realesque suggerendo
explicationis rationes.
Sicut in Litteris encyclicis Laudato siediximus, «inde a medio saeculo praeterito, multis
difficultatibus victis, orbis ut patria et humanum genus ut populus, communem domum incolens,
haberi paulatim coepta sunt»[49]. A nobis cognita «mutua subiectio ad unum mundum, unum
commune propositum cogitandum nos obstringit»[50]. Ecclesia potissimum, in syntonia conscia et
prophetica ad renovatam praesentiam missionemque suam in historia compulsa per Concilium
Oecumenicum Vaticanum II, ut experiatur vocatur catholicam fidem, qua signatur ut fermentum in
diversitate unitatis communionisque in libertate prae se ferre et propitiare «intentionis cursum inter
rem particularem et universalem, unum et multiplicitatem, simplicitatem et complicationem. Qui
hanc intentionem adimit, Spiritus vitae aversatur»[51]. Agitur enim de cognitionis rerumque
interpretandarum forma exercenda per «sensum Christi» (1Cor 2,16), in quo relationis
solvendarumque quaestionum exemplar «non est sphaera (…) in qua singula puncta aeque a
centro distant neque dissimilitudo adest inter puncta», sed est «polyhaedrum in quo omnes
convergentes partes referuntur quae in eo suam peculiaritatem servant»[52].
Revera, «sicut in Ecclesiae historia observare possumus, christiana religio culturae uno exemplari
caret, sed “semper perseverans esse fidelisque nuntio evangelico ac Traditioni Ecclesiae gestabit
faciem etiam tot humanitatis formarum totque populorum, ubi suscepta est atque inserta”[53].
Diversis in gentibus quae Dei donum experiuntur suas secundum culturas, suam veram
catholicam indolem ostendit Ecclesia eaque fruitur “hac multiplicis vultus venustate”[54]. In
christianis manifestationibus evangelizati populi, Spiritus Sanctus Ecclesiam collustrat, ei novas
Revelationis facies demonstrans eique novum donans vultum»[55].

1.9 Page 9

▲back to top
9
Hic rerum prospectus – prorsus liquet – officiosum munus designat commissum theologiae, aeque
ac aliis disciplinis, ad ecclesiastica studia spectantibus, suis cuiusque in provinciis. Per venustam
quandam similitudinem Papa Benedictus XVI, Ecclesiae Traditionem repetens, asseruit «ipsam
transmissionem haud esse rerum verborumve, rerum mortuarum collectum. Tradio flumen est
vivum, cum originibus nos coniungens, flumen vivum in quo semper adsunt origines»[56].
«Flumen hoc diversas terras alluit, diversas geographias alit, efficiens ut melior illius terrae pars,
illius culturae germinet. Hoc modo, Evangelium in cuncta terrarum orbis loca se inserere pergit,
nova subinde ratione»[57]. Theologia, indubitanter, in Sacra Scriptura viventique Traditione
radices agere debet et fundari, at hanc ob causam culturales ac sociales processus simul comitari
debet, transitiones praesertim difficiles. Immo «hac aetate in se recipere debet theologia
contentiones quoque, eas non modo quas intra Ecclesiam experimur, verum etiam eas quae ad
universum terrarum orbem attinent»[58]. Agitur de «accipienda, toleranda certatione, eaque
sedanda ac transformanda in coniunctionis instrumentum novi processus», dum «nova historiae
struendae ratio acquiritur, vitalis ambitus, ubi certationes, contentiones et opposita multiformem
unitatem attingere possunt, novam vitam gignentem. Quod non sibi vult syncretismum, neque ut
inter se misceantur, sed ut in superiorem ordinem transeant qui in se pretiosas vires servet
disparium directionum»[59].
5. In studiis ecclesiasticis refovendis viva animadvertitur necessitas scientificae investigationis
denuo commovendae, quae nostris in Universitatibus Facultatibusque ecclesiasticis agitur.
Constitutio apostolica Sapientia christiana investigationem praebuit ut «primarium munus», quod
nititur in «assidua cum rebus ipsis consuetudine (...) ad aptiorem modum inquirendum doctrinam
communicandi cum coaevis hominibus, in diversis culturis versantibus»[60]. At nostra aetate, quae
culturarum stirpiumque multiplicitate signatur, novae sociales culturalesque vires haec proposita
amplificata secum ferunt. Etenim ad salvificam Ecclesiae missionem implendam «non sufficit ut
Evangelii praeco omnem personam attingere studeat […]. Evangelium culturis simul sumptis etiam
nuntiatur»[61]. Ecclesiastica studia intra fines contineri non possunt cognitiones, munera,
experientias praebendi viris mulieribusque nostri temporis, qui sua in christiana conscientia
adolescere volunt, sed urgens officium adipisci debent exstruendi intellectus instrumenta quae
actionis cogitationisque exemplaria sibi sumant, ad nuntium tradendum apta coram terrarum orbe
qui ethico religiosoque pluralismo notatur. Quod postulat non modo altam theologicam
conscientiam, verum facultatem fingendi, designandi et efficiendi christianae religionis
manifestandae rationes, quae in varias culturales structuras penitus descendant. Haec omnia
qualitatis scientificae investigationis requirunt auctum necnon crescentem progressum gradus
studiorum theologicorum et scientiarum quae cum iis nectuntur. Non agitur tantummodo de loco
amplificando cognitionis, de elementorum complexione locupletanda, quae praesto sunt, ad
realitatem intellegendam[62], sed de altius investigando «ut Evangelii veritas certo in contextu
melius communicetur, haud neglectis veritate, bono ac luce, quae afferre potest, cum perfectio
fieri non potest»[63].
Cumprimis investigationi, quae in Universitatibus, Facultatibus et Institutis ecclesiasticis fit, illam

1.10 Page 10

▲back to top
10
«apologeticam originalem» augendi munus committimus, de qua in Adhortatione apostolica
Evangelii gaudium diximus, ut opem ferant «condicionibus procurandis ut Evangelium ab omnibus
audiatur»[64].
Hoc in rerum contextu, necessaria fit constitutio novarum praestantiumque investigationis sedium
in quibus responsabili cum liberate et mutua claritudine inter se agere possint – quemadmodum in
Litteris encyclicis Laudato sioptavimus –investigatores, e diversis religionibus procedentes ac
diversis scientificis cognitionibus instructi, «ut dialogus inter eas instituatur ad naturam curandam,
ad pauperes tuendos, ad observantiae fraternitatisque structuras instruendas»[65]. Cunctis in
Nationibus Universitates sedes sunt praecipua scientificae investigationis ad cognitionis ac
societatis progressionem obtinendam, partes agentes magni momenti de oeconomico, sociali
culturalique proventu adipiscendo, hoc potissimum tempore ut nostrum, cum celeres, constantes
et magnae mutationes exstant in scientiarum ac technologiarum provincia. Inter Nationes etiam in
foederibus praecipuum Universitatis officium extollitur in investigationibus componendis iisque
necessario ordinandis, dum structurae sedium speciales disciplinas tradentium efficiuntur, ut, inter
cetera, inquisitorum mobilitas habeatur.
Hac ratione, praeclari loci designantur varias disciplinas complectentes necnon incepta ad
progredientes technologias novi generis comitandas, ad humanas copias notandas et integrationis
proposita definienda. Studia quoque ecclesiastica, in spiritu Ecclesiae «in exitu», vocantur ut
sedibus, peculiares disciplinas sectantibus, instruantur, quae dialogum altius investigent diversos
inter ambitus scientiarum. Singulariter, investigatio communiter concorditerque acta inter
diversarum disciplinarum cultores peculiarem in modum Dei Populo inservit, nominatim
Magisterio, atque Ecclesiae missionem sustinet in bono Christi nuntio omnibus proclamando,
dialogum instituens varias inter scientias, ut veritas personalem socialemque vitam magis
magisque afficiat ac pervadat.
Ecclesiastica studia itaque peculiarem ac necessariam operam suggerentem ordinantemque
afferre valebunt, et enucleare ac nova specie, interpellanti quidem et reali, suum officium gerere
poterunt. Semper fuit sicque erit! Theologia et christianae inspirationis cultura suae missioni pares
fuerunt cum periculose fideliterque apud fines vixerunt. «Nostri populi interrogationes, eius
aegritudines, pugnae, somnia, contentiones, sollicitudines, hermeneuticam habent vim, quam
ignorare non possumus si serio animo incarnationis principium accipere volumus. Eius
interrogationes nos adiuvant ad nos interrogandos, eius obsecratio nos obsecrat. Haec omnia
efficiunt ut Dei Verbi mysterium altius investigemus, quod Verbum flagitat et requirit ut dialogus
instituatur et communio praestetur»[66].
6. Quae hodie nostros ob oculos versatur est «magna provocatio culturalis, spiritalis et educativa
quae latos regenerationis processus implicabit»[67], etiam quod ad Universitates et Facultates
ecclesiasticas spectat.

2 Pages 11-20

▲back to top

2.1 Page 11

▲back to top
11
Nos ducat, nos illuminet, nos sustineat hac in gravi allicientique aetate, quae voluntate notatur
renovandi et in longitudinem cernendi prospectum studiorum ecclesiasticorum, laeta firmaque
fides in Iesum crucifixum et resuscitatum, historiae caput et Dominum. Eius resurrectio una cum
perquam copioso Spiritus Sancti dono, «cunctis in locis germina concitat huius novi mundi, quae
etiam si caeduntur, denuo emergunt, quandoquidem Domini resurrectio absconditam huius
historiae complexionem iam pertransivit»[68].
Beata Virgo Maria, quae Angelo nuntiante, ineffabili gaudio Veritatis Verbum concepit, nostrum iter
comitetur, a Patre omnium gratiarum lucis amorisque benedictionem impetrans, quam filiorum
fiducia in spe ab eius Filio et Domino nostro Iesu Christo, in Spiritus Sancti gaudio, exspectamus!
PARS PRIMA
NORMAE COMMUNES
Titulus I
DE UNIVERSITATUM FACULTATUMVE ECCLESIASTICARUM
NATURA ET FINE
Art. 1. Ecclesia, ad evangelizationis ministerium implendum a Christo sibi concreditum, ius et
officium habet erigendi ac promovendi Universitates et Facultates, quae ex ipsa pendeant[69].
Art. 2. § 1. Universitates et Facultates ecclesiasticae in hac Constitutione eae institutiones
educationis superioris dicuntur quae, ab Apostolica Sede canonice erectae vel approbatae,
sacram doctrinam et scientias, quae cum ipsa conectuntur, excolunt et tradunt, cum iure gradus
academicos conferendi auctoritate Sanctae Sedis[70].
§2. Eae esse possunt Universitas vel Facultas ecclesiastica sui iuris, Facultas ecclesiastica intra
Universitatem catholicam[71] vel Facultas ecclesiastica intra aliam Universitatem.
Art. 3. Fines Facultatum ecclesiasticarum sunt:
§1. scientifica investigatione proprias disciplinas excolere atque provehere, eas videlicet quae
directe vel indirecte cum christiana Revelatione conectuntur, vel quae Ecclesiae missioni directe
serviunt, eius veritates systematice enucleare, novas orientes quaestiones in earum luce
considerare et coaevis hominibus in diversis culturis accommodata ratione exhibere;

2.2 Page 12

▲back to top
12
§2. studentes in propriis disciplinis secundum doctrinam catholicam altius instituere, eosque ad
munera obeunda congrue praeparare, atque formationem continuam seu permanentem in
Ecclesiae ministris promovere;
§3. in toto evangelizationis opere Ecclesiis, tum particularibus tum universali, arcta cum Hierarchia
coniunctione, pro sua natura, impensam operam praestare.
Art. 4. Conferentiarum Episcopalium munus est vitam ac progressum Universitatum Facultatumve
ecclesiasticarum sollicite prosequi ob peculiare earum momentum ecclesiale.
Art. 5. Canonica erectio vel approbatio Universitatum et Facultatum ecclesiasticarum reservatur
Congregationi de Institutione Catholica, quae ad normam iuris easdem moderatur[72].
Art. 6. Solis Universitatibus et Facultatibus a Sancta Sede canonice erectis vel approbatis, atque
ad normam huius Constitutionis ordinatis, ius est conferendi gradus academicos, qui valorem
canonicum habeant[73], salvo peculiari iure Pontificiae Commissionis Biblicae[74].
Art. 7. Statuta uniuscuiusque Universitatis vel Facultatis, ad normam huius Constitutionis
conficienda, approbatione indigent Congregationis de Institutione Catholica[75].
Art. 8. Facultates ecclesiasticae a Sancta Sede erectae vel approbatae in Universitatibus non
ecclesiasticis, quae gradus academicos conferant tum canonicos tum civiles, praescripta huius
Constitutionis servare debent, ratione habita conventionum cum bilateralium tum multilateralium,
quae a Sancta Sede cum variis Nationibus vel cum ipsis Universitatibus initae sint.
Art. 9. § 1. Facultates, quae a Sancta Sede non sunt canonice erectae neque approbatae,
nequeunt gradus academicos conferre valorem canonicum habentes.
§2. Gradus academici ab his Facultatibus collati, ut valere possint ad quosdam definitos effectus
canonicos, agnitione Congregationis de Institutione Catholica indigent.
§3. Ad quam agnitionem, peculiari ex causa singulis gradibus concedendam, condiciones ab
eadem Congregatione statutae implendae sunt.
Art. 10. Ad hanc Constitutionem rite exsequendam serventur Ordinationes a Congregatione de
Institutione Catholica editae.
Titulus II

2.3 Page 13

▲back to top
13
DE COMMUNITATE ACADEMICA EIUSQUE REGIMINE
Art. 11. § 1. Universitas vel Facultas quaedam est studii, investigationis formationisque
communitas quae ex institutione operatur ad primarios fines obtinendos qui in art. 3 indicantur,
iuxta principia evangelizandi Ecclesiae missionis.
§2. In communitate academica omnes personae, tum singulae tum in consilium congregatae,
responsabiles sunt boni communis et operam dant, sua pro cuiusque parte, ad fines eiusdem
communitatis consequendos.
§3. Quam ob rem earum iura et munera in ambitu communitatis academicae accurate
determinentur oportet, ut servatis limitibus in Statutis delineatis convenienter exerceantur.
Art. 12. Magnus Cancellarius Sanctam Sedem repraesentat apud Universitatem vel Facultatem
pariterque hanc apud Sanctam Sedem, eius conservationem atque progressum promovet,
communionem fovet cum Ecclesia particulari et universali.
Art. 13. § 1. Universitas vel Facultas a Magno Cancellario iure pendent, nisi Apostolica Sedes
aliter statuerit.
§2. Ubi adiuncta suadeant, haberi potest etiam Vices gerens Magni Cancellarii, cuius auctoritas in
Statutis determinanda est.
Art. 14. Si Magnus Cancellarius sit alius ac Ordinarius loci, normae statuantur, quibus uterque
proprium munus concorditer implere valeat.
Art. 15. Auctoritates academicae sunt personales et collegiales. Auctoritates personales sunt
imprimis Rector vel Praeses, et Decanus. Auctoritates collegiales sunt varia Organa directoria seu
Consilia Universitatis vel Facultatis.
Art. 16. Universitatis vel Facultatis Statuta accuratius determinent nomina et officia Auctoritatum
academicarum, quibusque modis et ad quod tempus designentur, ratione habita tum naturae
canonicae Universitatis vel Facultatis, tum praxis universitatum propriae regionis.
Art. 17. Auctoritates academicae designentur ex personis, quae universitatis vitae vere peritae
sint, et communiter ex alicuius Facultatis docentibus.
Art. 18. Ad Congregationem de Institutione Catholica pertinent nominatio vel saltem confirmatio
titularium officiorum quae sequuntur:
- Rectoris Universitatis ecclesiasticae.

2.4 Page 14

▲back to top
14
- Praesidis Facultatis ecclesiasticae sui iuris,
- Decani Facultatis ecclesiasticae intra Universitatem.
Art. 19. § 1. Statuta determinent quomodo inter se cooperari debeant Auctoritates personales et
collegiales, ita ut, ratione collegiali in rebus praesertim gravioribus, in primis academicis, sedulo
servata, Auctoritates personales ea potestate fruantur, quae earum officio vere respondeat.
§2. Quod imprimis de Rectore dicendum est, quippe qui officium totam Universitatem moderandi
habeat atque aptis modis eius unitatem, cooperationem et progressum promovendi.
Art. 20. § 1. Ubi Facultates partes sunt Universitatis ecclesiasticae vel Universitatis catholicae,
earum regimen Statutis rite componatur cum totius Universitatis regimine, ita ut bonum tum
singularum Facultatum tum Universitatis convenienter promoveatur atque cooperatio omnium
Facultatum inter se foveatur.
§2. Canonicae vero necessitates Facultatum ecclesiasticarum servandae sunt etiam cum hae in
Universitatem non ecclesiasticam insertae sint.
Art. 21. Si Facultas cum aliquo Seminario Maiore vel Collegio coniuncta sit, salva debita
cooperatione in omnibus quae ad bonum studentium pertinent, Statuta clare et efficaciter
provideant ut rectio academica et administratio Facultatis a regimine et administratione Seminarii
Maioris vel Collegii rite distinguantur.
Titulus III
DE DOCENTIBUS
Art. 22. In unaquaque Facultate numerus docentium, imprimis stabilium, habeatur, qui ponderi et
incremento singularum disciplinarum, necnon debitae curae et profectui studentium respondeat.
Art. 23. Sint varii ordines docentium, in Statutis determinandi secundum gradum praeparationis,
insertionis, stabilitatis et responsabilitatis in Facultate, ratione opportune habita praxis
Universitatum propriae regionis.
Art. 24. Statuta definiant, ad quas Auctoritates spectent cooptatio, nominatio et promotio
docentium, praesertim cum agatur de munere stabili eis conferendo.
Art. 25. § 1. Ut quis inter Facultatis docentes stabiles legitime cooptetur, requiritur ut:

2.5 Page 15

▲back to top
15
1° doctrinae copia, christianae et ecclesialis vitae testimonio et responsabilitatis sensu perspectus
sit;
2° doctoratu congruenti vel aequipollenti titulo, aut prorsus singularibus meritis scientificis
praeditus sit;
3° certis documentis, speciatim dissertationibus publici iuris factis, ad investigationem scientificam
idoneum se probaverit;
4° didacticam habilitatem ad docendum demonstret.
§2. Haec requisita ad docentes stabiles cooptandos congrua ratione applicanda sunt docentibus
non stabilibus.
§3. Requisita scientifica ad docentes cooptandos in praxi universitatum regionis vigentia
opportune considerentur oportet.
Art. 26. § 1. Omnes cuiusvis generis docentes vitae probitate, doctrinae integritate ac muneris
diligentia iugiter praediti sint ut ad finem consequendum institutionis academicae ecclesiasticae
proprium efficaciter conferre valeant. Cum ex his requisitis saltem unum deest, docentes a munere
sunt amovendi, procedendi servata ratione[76].
§2. Qui docent res ad fidem vel mores spectantes, conscii sint oportet hoc munus explendum esse
in plena communione cum authentico Magisterio Ecclesiae, imprimis Romani Pontificis[77].
Art. 27. § 1. Missionem canonicam a Magno Cancellario, vel ab eius delegato, accipere debent,
professione fidei peracta[78], qui disciplinas ad fidem et mores spectantes docent; non enim
propria auctoritate docent, sed vi missionis ab Ecclesia acceptae. Ceteri vero docentes a Magno
Cancellario, vel ab eius delegato, licentiam docendi accipere debent.
§2. Docentes omnes, antequam muneris stabilis collationem accipiant vel antequam ad supremum
ordinem didacticum promoveantur, vel in utroque casu, prout in Statutis definiatur, declaratione
«nihil obstat» Sanctae Sedis indigent.
Art. 28. Promotio ad superiores ordines fit congruo temporis intervallo elapso, iuxta docendi
peritiam, investigationes peractas, opera scientifica publici iuris facta, spiritum cooperationis in
docendo et investigando, et Facultati se devovendi studium.
Art. 29. Docentes, ut suo muneri satisfacere possint, liberi sint ab aliis muneribus, quae cum
eorum officio investigandi et docendi, prout a singulis docentium ordinibus in Statutis postuletur,
componi nequeant[79].

2.6 Page 16

▲back to top
16
Art. 30. Statuta determinent:
a) quando et quibus condicionibus docentes a munere cessent;
b) quales ob causas qualique procedendi modo a munere suspendi vel amoveri vel etiam officio
privari possint, ita ut iuribus tuendis tum docentis, tum Facultatis vel Universitatis, imprimis eius
studentium, necnon ipsius communitatis ecclesialis, apte provideatur.
Titulus IV
DE STUDENTIBUS
Art. 31. Facultates ecclesiasticae iis omnibus patent qui, legitimo testimonio praediti, vitae moribus
ac studiis praeviis expletis idonei sint ut Facultati adscribantur.
Art. 32. § 1. Ut quis Facultati ad gradus academicos consequendos adscribi possit, afferre debet
studiorum titulum, qui necessarius sit ad admissionem in Universitatem civilem propriae nationis
vel regionis, in qua sit Facultas.
§2. Facultas in propriis Statutis determinet, quaenam, praeter ea quae in § 1 dicta sunt, forte
requirantur ad proprium studiorum curriculum ingrediendum, etiam quoad linguarum sive
antiquarum sive recentium cognitionem.
§3. Facultas provideat ut in Statutis agendi rationes definiantur ad modos aestimandos
tractandorum casuum perfugarum, profugorum et personarum in similibus condicionibus
versantium, ad normam postulatis documentis carentium.
Art. 33. Studentes normas Facultatis circa generalem ordinationem ac disciplinam — imprimis
circa rationem studiorum, frequentiam, examina — necnon cetera omnia, quae ad vitam Facultatis
pertinent, fideliter servare debent. Hanc ob causam Universitas et singulae Facultates rationes
accommodent ut studentes Statuta et Ordinationes cognoscant.
Art. 34. Statuta definiant quomodo studentes, sive singuli sive consociati, partem habeant in vita
communitatis academicae circa ea, in quibus ad bonum commune Facultatis vel Universitatis ipsi
conferre valeant.
Art. 35. Statuta pariter determinent quomodo studentes, ob graves causas, a quibusdam iuribus
suspendi vel iis privari possint, vel etiam a Facultate excludi, ita ut iuribus tuendis tum studentis
tum Facultatis vel Universitatis, necnon ipsius communitatis ecclesialis, apte provideatur.

2.7 Page 17

▲back to top
17
Titulus V
DE OFFICIALIBUS ET PERSONIS ADMINISTRANTIBUS
AC SERVIENTIBUS
Art. 36. § 1. In Universitate vel Facultate regenda et administranda Auctoritates adiuventur ab
Officialibus, in proprio munere rite versatis.
§2. Officiales sunt imprimis Secretarius, Bibliothecarius, Oeconomus et alii quos institutio
opportunos iudicat. Eorum iura et officia a Statutis et Ordinationibus sunt definienda.
Titulus VI
DE RATIONE STUDIORUM
Art. 37. § 1. In ratione studiorum apparanda accurate serventur principia et normae, quae pro
diversitate materiae in documentis ecclesiasticis, praesertim Concilii Oecumenici Vaticani II,
continentur; simul vero ratio habeatur probatarum acquisitionum, quae ex progressu scientifico
oriuntur et ad quaestiones solvendas, quae in praesenti agitantur, peculiariter conferunt.
§2. Methodus scientifica in singulis Facultatibus adhibeatur postulationibus respondens, quae
singularum scientiarum propriae sunt. Recentes quoque methodi didacticae et paedagogicae
opportune applicentur, quibus personalis studentium navitas eorumque in studiis pars actuosa
aptius promoveantur.
Art. 38. § 1. Ad normam Concilii Oecumenici Vaticani II, pro singularum Facultatum propria indole:
1° iusta agnoscatur libertas[80] in investigando et docendo, ut verus progressus obtineri possit in
veritate divina cognoscenda et intellegenda;
2° simulque pateat:
a) veram libertatem in docendo necessario contineri intra limites Verbi Dei, prout iugiter a vivo
Magisterio Ecclesiae docetur;
b) item veram libertatem in investigando necessario niti firma adhaesione Verbo Dei et obsequenti
sui dispositione erga Magisterium Ecclesiae, cui munus concreditum est Verbum Dei authentice

2.8 Page 18

▲back to top
18
interpretandi.
§2. Quapropter in re tam gravi multaeque prudentiae, cum fiducia et sine suspicione, simul vero
cum consilio et sine temeritate, praesertim in docendo, procedendum est; insuper postulationes
scientificae cum pastoralibus necessitatibus populi Dei studiose componendae sunt.
Art. 39. In qualibet Facultate studiorum curriculum rite ordinetur per varios gradus seu cyclos,
aptandos prout materia postulet, ita ut communiter:
a) imprimis generalis notitia tradatur, per cohaerentem omnium disciplinarum expositionem, una
cum introductione in usum methodi scientificae;
b) dein in aliqua disciplinarum sectione studium profundius instituatur, ac simul in usu scientificae
investigationis methodi plenius exerceantur studentes;
c) tandem ad scientificam maturitatem progressus fiat, praesertim per opus scriptum, quod ad
scientiae profectum vere conferat.
Art. 40. § 1. Disciplinae determinentur, quae ad proprium Facultatis finem obtinendum necessario
requirantur, et illae quae ad ipsum consequendum diversa ratione adiuvent, ita ut opportune inter
se distinguantur.
§2. Disciplinae ita ordinentur in singulis Facultatibus ut corpus organicum constituant, solidae et
cohaerenti studentium formationi inserviant, ac mutuam docentium cooperationem faciliorem
reddant.
Art. 41. Lectiones, praesertim in cyclo institutionali, necessario habendae sunt et studentibus
frequentandae secundum normas in ratione studiorum.
Art. 42. Exercitationes et seminaria, praecipue in cyclo specializationis, sub docentium ductu,
assidue fiant, ac studio privato et frequenti cum docentibus colloquio iugiter compleantur.
Art. 43. Ratio studiorum Facultatis definiat quae examina vel aequipollentia experimenta
studentibus subeunda sint, sive scripto sive oretenus facta, in fine semestris vel anni, ac
praesertim cycli, ut eorum profectus comprobetur ad studia in Facultate prosequenda et ad gradus
academicos consequendos.
Art. 44. Statuta vel Ordinationes pariter determinent, quae ratio habenda sit studiorum, quae alibi
peracta sint, respectu praesertim dispensationis concedendae a quibusdam disciplinis vel
examinibus, vel etiam ipsius studiorum curriculi contrahendi, servatis ceterum praescriptis
Congregationis de Institutione Catholica.

2.9 Page 19

▲back to top
19
Titulus VII
DE GRADIBUS ACADEMICIS ALIISQUE TITULIS
Art. 45. § 1. Post singulos cyclos curriculi studiorum congruens gradus academicus conferri
potest, qui pro singulis Facultatibus statuendus est, attentis tum spatio cycli tum disciplinis in eo
traditis.
§2. Quare, secundum normas communes et speciales huius Constitutionis, in Statutis singularum
Facultatum accurate determinentur omnes gradus, qui conferantur et quibus condicionibus.
Art. 46. Gradus academici, qui a Facultate ecclesiastica conferuntur, sunt: Baccalaureatus,
Licentia, Doctoratus.
Art. 47. Gradus academici in Statutis singularum Facultatum aliis quoque nominibus exprimi
possunt, ratione habita praxis universitatum propriae regionis, dummodo aequipollentia cum
gradibus academicis supra memoratis clare significetur atque uniformitas servetur in Facultatibus
ecclesiasticis eiusdem regionis.
Art. 48. Nemo gradum academicum obtinere potest nisi Facultati fuerit rite adscriptus, studiorum
curriculum ratione studiorum praescriptum absolverit, atque in examinibus vel in aliis experiendi
modis probatus fuerit.
Art. 49. § 1. Ut quis ad Doctoratum admittatur, oportet ut Licentiam consecutus sit.
§2. Ad Doctoratum consequendum requiritur praeterea dissertatio doctoralis, quae ad scientiae
progressum vere conferat, sub docentis ductu exarata, publica disceptatione expensa, collegialiter
approbata, et saltem praecipua ex parte publici iuris facta.
50. § 1. Doctoratus est gradus academicus, qui aliquem habilem reddit ad docendum in Facultate
ideoque ad id requiritur; Licentia est gradus academicus, qui habilem reddit ad docendum in
Seminario Maiore vel aequipollenti instituto ideoque ad id requiritur.
§2. Gradus academici, qui requiruntur ad varia munera ecclesiastica obeunda, a competenti
Auctoritate ecclesiastica statuuntur.
Art. 51. Doctoratus honoris causa ob peculiaria merita scientifica vel culturalia in promovendis
scientiis ecclesiasticis acquisita conferri potest.

2.10 Page 20

▲back to top
20
Art. 52. Praeter gradus academicos, Facultates alios titulos conferre possunt, secundum
diversitatem Facultatum et rationis studiorum in singulis Facultatibus.
Titulus VIII
DE REBUS DIDACTICIS
Art. 53. Ad peculiares fines proprios assequendos, maxime ad investigationes scientificas
peragendas, in unaquaque Universitate vel Facultate congruens bibliotheca adsit, ad docentium et
studentium usum accommodata, recto ordine disposita et opportunis catalogis instructa.
Art. 54. Congrua pecuniae summa, quotannis assignata, bibliotheca continuo augeatur libris, tum
antiquis tum recenter scriptis, atque praecipuis commentariis periodicis, ita ut disciplinis tam
investigandis et tradendis quam discendis atque exercitationibus et seminariis perficiendis
efficaciter servire possit.
Art. 55. Bibliothecae praeficiatur peritus in hac re, qui apto Consilio adiuvetur, et Consilia
Universitatis vel Facultatis opportune participet.
Art. 56. § 1. Instrumenta quoque informatica et technica audivisifica, etc., quae artem didacticam
et investigationem iuvent, Facultati praesto sint.
§2. Pro peculiari Universitatis vel Facultatis natura et fine, etiam instituta investigationis et
laboratoria scientifica habeantur, aliaque subsidia ad proprium finem obtinendum necessaria.
Titulus IX
DE REBUS OECONOMICIS
Art. 57. Universitati vel Facultati bonorum copia praesto sit ad peculiarem finem suum
convenienter assequendum necessaria. Status vero patrimonialis et iura proprietatis accurate
describantur.
Art. 58. Statuta determinent munus Oeconomi, necnon partes Rectoris vel Praesidis et
Consiliorum in Universitatis vel Facultatis re oeconomica gerenda iuxta normas rectae
oeconomiae, ita ut administratio sana servetur.

3 Pages 21-30

▲back to top

3.1 Page 21

▲back to top
21
Art. 59. Administris, docentibus et non docentibus, congrua remuneratio tribuatur, ratione habita
consuetudinum in regione vigentium, etiam quoad protectionem cautionesque sociales.
Art. 60. Statuta pariter determinent normas generales de modis, quibus studentes sumptus
Universitatis vel Facultatis participent, academica tributa solvendo.
Titulus X
DE FACULTATUM PRAESTITUTA DISTRIBUTIONE ET COOPERATIONE
Art. 61. § 1. Facultatum praestituta distributio seu, ut aiunt, planificatio sedulo curanda est ut
provideatur tum ipsarum Universitatum et Facultatum conservationi et progressui, tum earum
congruae in variis terrae partibus distributioni.
§2. Ad hoc perficiendum Congregatio de Institutione Catholica consiliis adiuvetur Conferentiarum
Episcopalium et Commissionis peritorum.
Art. 62. § 1. Novae Universitatis vel Facultatis erectio vel approbatio a Congregatione de
Institutione Catholica decernitur[81], cum omnia, quae requiruntur, praesto sint, habita etiam
sententia Episcopi dioecesani vel eparchialis, Conferentiae Episcopalis, necnon peritorum,
praesertim ex vicinioribus Facultatibus.
§2. Ut Universitas ecclesiastica canonice erigatur quattuor Facultates ecclesiasticae, ut
Athenaeum ecclesiasticum erigatur tres Facultates ecclesiasticae sunt necessariae.
§3. Universitas ecclesiastica ac Facultas ecclesiastica sui iuris personalitate iuridica publica ipso
iure fruuntur.
§4. Ad Congregationem de Institutione Catholica spectat per decretum personalitatem iuridicam
Facultati ecclesiasticae Universitatis civilis concedere.
Art. 63. § 1. Affiliatio Instituti alicui Facultati, ad Baccalaureatum consequendum, a Congregatione
de Institutione Catholica decernitur, post impletas condiciones ab eadem determinatas.
§2. Enixe optatur, ut Studia Theologica tum dioecesium tum institutorum religiosorum alicui
Facultati Theologiae affilientur.
Art. 64. Aggregatio et Incorporatio Instituti alicui Facultati, ad superiores etiam gradus academicos
consequendos, a Congregatione de Institutione Catholica decernuntur, post impletas condiciones

3.2 Page 22

▲back to top
22
ab eadem determinatas.
Art. 65. Ut Institutum Superius Scientiarum Religiosarum erigatur coniunctio postulatur cum
quadam Facultate Theologiae secundum praecipuas normas a Congregatione de Institutione
Catholica editas.
Art. 66. Cooperatio inter Facultates, sive eiusdem Universitatis, sive eiusdem regionis, sive etiam
maioris amplitudinis, sedulo curanda est[82]. Multum enim iuvat ad docentium investigationem
scientificam et studentium meliorem formationem promovendam; necnon ad eam fovendam
rationem, quae interdisciplinaris appellari solet et in dies magis necessaria apparet; similiter ad
complementarietatem, ut dicitur, inter varias Facultates provehendam; atque universe ad
sapientiae christianae penetrationem in totam culturam procurandam.
Art. 67. Cum Universitas vel Facultas non amplius condiciones adimplent quae ab earum
erectione vel approbatione postulantur, spectat ad Congregationem de Institutione Catholica,
antea monitis Magno Cancellario, et Rectore vel Praeside secundum rerum adiuncta, audita
sententia Episcopi dioecesani vel eparchialis et Conferentiae Episcopalis, decernere de
suspensione iurium academicorum, revocatione approbationis tamquam Universitatis vel
Facultatis ecclesiasticae vel suppressione institutionis.
PARS ALTERA
NORMAE SPECIALES
Art. 68. Praeter normas omnibus Facultatibus ecclesiasticis communes, in prima parte huius
Constitutionis propositas, normae speciales hic dantur pro quibusdam Facultatibus, attenta earum
peculiari natura et momento in Ecclesia.
Titulus I
DE FACULTATE THEOLOGIAE
Art. 69. Facultas Theologiae eo tendit ut doctrina catholica, ex divina Revelatione maxima cura
hausta, methodo scientifica sibi propria alte perspiciatur et systematice enucleetur; atque
humanorum problematum solutiones sub ipsius Revelationis lumine sedulo investigentur.

3.3 Page 23

▲back to top
23
Art. 70. § 1. Sacrae Scripturae studium sit veluti anima Theologiae, quae in Verbo Dei scripto, una
cum viva Traditione, tamquam in perenni fundamento innititur[83].
§2. Singulae vero disciplinae theologicae ita tradantur, ex internis rationibus proprii cuiusque
obiecti et in conexione cum aliis disciplinis, veluti iure canonico et philosophia, necnon cum
scientiis anthropologicis, ut unitas totius institutionis theologicae aperte clarescat, omnesque
vergant ad intime cognoscendum Christi mysterium, Populo Dei omnibusque gentibus efficacius
inde annuntiandum[84].
Art. 71. § 1. Veritas revelata consideretur quoque in conexione cum progredientis aetatis
acquisitionibus scientificis ut clare perspiciatur «quomodo fides et ratio in unum verum
conspirent»[85] atque eius expositio talis sit, quae, sine veritatis immutatione, ingenio indolique
uniuscuiusque culturae accommodetur, peculiari ratione habita philosophiae et sapientiae
populorum, seclusa tamen omnis syncretismi et falsi particularismi specie[86].
§2. Valores positivi, qui in variis philosophiis et culturis inveniuntur, sedulo investigandi, seligendi
et assumendi sunt; non tamen accipienda sunt systemata et methodi, quae cum fide christiana
componi nequeant.
Art. 72. § 1. Quaestiones oecumenicae, iuxta normas a competenti Auctoritate ecclesiastica
editas, accurate pertractandae sunt[87].
§2. Relationes quoque cum religionibus non christianis attente considerandae sunt.
§3. Sedula cura examinanda sunt problemata, quae ex hodierno atheismo aliisque opinationibus
hodiernae culturae oriuntur.
Art. 73. In doctrina catholica investiganda et docenda fidelitas erga Ecclesiae Magisterium semper
eluceat. In docendi munere explendo, praesertim in cyclo institutionali, ea imprimis tradantur, quae
ad patrimonium acquisitum Ecclesiae pertinent. Probabiles et personales opiniones, quae ex novis
investigationibus oriantur, nonnisi ut tales modeste proponantur.
Art. 74. Studiorum curriculum Facultatis Theologiae complectitur:
a) primum cyclum, institutionalem, qui per quinquennium seu decem semestria protrahitur, vel per
triennium seu sex semestria, si biennium philosophiae antea requiratur.
Primum biennium praesertim impendendum est solidae institutioni philosophicae, quippe quae
necessaria sit ad studium theologiae congrue obeundum. Baccalaureatus adeptus in ecclesiastica
Facultate Philosophiae substituit cursus philosophicos primi cycli consequendos in Facultatibus
Theologiae. Baccalaureatus autem in philosophia adeptus in Facultate non ecclesiastica ratio non

3.4 Page 24

▲back to top
24
est plane dispensandi studentem a primi cycli cursibus philosophicis in Facultatibus Theologiae.
Disciplinae theologicae ita tradantur ut organica expositio totius doctrinae catholicae praebeatur,
una cum introductione in methodum scientificae investigationis.
Cyclus concluditur gradu academico Baccalaureatus vel alio congruo gradu academico in Statutis
Facultatis determinando.
b) secundum cyclum, specializationis, qui protrahitur per biennium seu quattuor semestria.
In eo disciplinae peculiares secundum diversam specializationis indolem traduntur, ac seminaria
et exercitationes habentur ad scientificae investigationis usum acquirendum.
Cyclus concluditur gradu academico Licentiae specializatae.
c) tertium cyclum, quo per congruum tempus scientifica formatio perficitur, praesertim per
dissertationis doctoralis elaborationem.
Cyclus concluditur gradu academico Doctoratus.
Art. 75. § 1. Ut quis Facultati Theologiae adscribi valeat, oportet studia antea requisita absolverit
ad normam art. 32 huius Constitutionis.
§2. Ubi primus Facultatis cyclus est triennalis, studens testimonium afferre debet de biennio
philosophico apud probatam Facultatem Philosophiae ecclesiasticam vel Institutum rite absoluto.
Art. 76. § 1. Facultatis Theologiae peculiare officium est curare scientificam formationem
theologicam eorum qui ad presbyteratum contendunt et eorum qui ad specialia munera
ecclesiastica explenda praeparantur; idcirco necesse est ut congruus adsit numerus docentium
presbyterorum.
§2. Ad hunc finem speciales etiam disciplinae, sacrorum alumnis accommodatae, praesto sint;
immo opportune ab ipsa Facultate ad pastoralem formationem complendam institui potest «Annus
pastoralis», qui post absolutum quinquennium institutionale ad presbyteratum requiritur et
collatione specialis Diplomatis concludi potest.
Titulus II
DE FACULTATE IURIS CANONICI

3.5 Page 25

▲back to top
25
Art. 77. Facultas Iuris Canonici, Latini vel Orientalis, disciplinas canonisticas in lumine legis
evangelicae excolere ac provehere intendit, in iisdemque studentes altius instituere ut ad
investigationem et magisterium formentur necnon ad peculiaria munera ecclesiastica obeunda
praeparentur.
Art. 78. Studiorum curriculum Facultatis Iuris Canonici complectitur:
a) primum cyclum, per biennium seu quattuor semestria protrahendum, pro iis qui debita
formatione philosophico-theologica carent, non exceptis iis qui gradum academicum in iure civili
iam consecuti sunt; in hoc cyclo studium impenditur generalibus institutionibus iuris canonici iisque
disciplinis philosophicis et theologicis quæ ad superiorem formationem canonisticam requiruntur;
b) secundum cyclum, per triennium seu sex semestria protrahendum, qui altiore studio impenditur
canonicae Ordinationi omnibus ex partibus praeceptorum, iurium, doctrinae ac praxis, et in primis
Codicum Ecclesiae Latinae vel Ecclesiarum Orientalium per plenam tractationem eiusdem fontium
sive magisterialium sive disciplinarium, addito studio affinium disciplinarum;
c) tertium cyclum, per congruam temporis periodum protrahendum, quo scientifica formatio
perficitur, praesertim per dissertationem doctoralem elaborandam.
Art. 79. § 1. Quoad disciplinas in primo cyclo praescriptas, Facultas uti potest cursibus in aliis
Facultatibus traditis, qui ab ipsa propriis postulatis respondentes agnoscantur.
§2. Secundus cyclus concluditur Licentia; tertius vero Doctoratu.
§3. Ratio studiorum Facultatis peculiaria requisita ad singulos gradus academicos consequendos
definiat, ratione habita praescriptorum Congregationis de Institutione Catholica.
Art. 80. Ut quis Facultati Iuris Canonici adscribi possit, oportet studia antea requisita absolverit ad
normam art. 32 huius Constitutionis.
Titulus III
DE FACULTATE PHILOSOPHIAE
Art. 81. § 1. Facultas ecclesiastica Philosophiae intendit problemata philosophica methodica
investigatione perscrutari et, «patrimonio philosophico perenniter valido»[88]innixa, eorum
solutionem naturali rationis lumine inquirere, atque cum christiana mundi, hominis et Dei visione
cohaerentiam monstrare, relationes philosophiae cum theologia recta in luce ponendo.

3.6 Page 26

▲back to top
26
§2. Studentes dein ita instituere sibi proponit ut apti evadant ad magisterium aliaque congrua
intellectualia munera obeunda necnon ad christianam promovendam culturam et ad fructuosum
instituendum dialogum cum hominibus sui temporis.
Art. 82. Studiorum curriculum Facultatis Philosophiae complectitur:
a) primum cyclum, institutionalem, in quo, per triennium seu sex semestria, cohaerens fit expositio
variarum philosophiae partium, quae de mundo, homine et Deo tractant, necnon historiae
philosophiae, una cum introductione in methodum investigationis scientificae;
b) secundum cyclum, inchoatae specializationis, in quo, per biennium seu quattuor semestria,
specialibus disciplinis et seminariis altior consideratio philosophica instituitur in aliqua philosophiae
parte;
c) tertium cyclum, in quo, saltem per tres annos, maturitas philosophica perficitur, praesertim
dissertationis doctoralis elaboratione.
Art. 83. Primus cyclus concluditur Baccalaureatu, secundus Licentia specializata, tertius
Doctoratu.
Art. 84. Ut quis in primo cyclo Facultatis Philosophiae adscribi possit, oportet studia antea
requisita absolverit ad normam art. 32 huius Constitutionis apostolicae.
Si studens quidam, qui cursus ordinarios philosophiae primi cycli Facultatis Theologiae feliciter
peregerit, deinde studia philosophica prosequi voluerit ad Baccalaureatum in ecclesiastica
Facultate Philosophiae obtinendum, ratio necessario habenda est de cursibus in praedicto
curriculo frequentatis.
Titulus IV
DE ALIIS FACULTATIBUS
Art. 85. Praeter Facultates Theologiae, Iuris Canonici et Philosophiae, aliae Facultates
ecclesiasticae canonice erectae sunt vel erigi possunt, attentis Ecclesiae necessitatibus, ad
peculiares fines obtinendos, qui sunt:
a) altior investigatio quarundam disciplinarum maioris momenti ex disciplinis theologicis, iuridicis,
philosophicis et historicis;

3.7 Page 27

▲back to top
27
b) promotio aliarum scientiarum, imprimis scientiarum humanarum, quae arctiorem nexum
habeant cum disciplinis theologicis vel cum opere evangelizationis;
c) cultus quoque altior litterarum, quae peculiariter iuvent sive ad christianam Revelationem melius
intellegendam, sive ad opus evangelizationis efficacius implendum;
d) praeparatio demum accuratior tum clericorum tum laicorum ad specialia munera apostolatus
rite exercenda.
Art. 86. Congregationis de Institutione Catholica officium erit normas speciales opportune statuere
pro his Facultatibus vel Institutis, sicut superioribus titulis factum est pro Facultatibus Theologiae,
Iuris Canonici et Philosophiae.
Art. 87. Etiam Facultates et Instituta, pro quibus normae speciales editae nondum sunt, propria
Statuta conficere debent, quae sint conformia normis communibus in prima parte huius
Constitutionis edictis, atque rationem habeant peculiaris naturae et finis sibi propriorum.
NORMAE FINALES
Art. 88. Praesens Constitutio applicabitur a primo die anni academici MMXVIII-MMIX vel anni
academici MMIX, secundum Kalendarium scholasticum variarum regionum.
Art. 89. § 1. Singulae Universitates vel Facultates propria Statuta et rationem studiorum, recognita
secundum hanc Constitutionem, exhibere debent Congregationi de Institutione Catholica ante
diem VIII mensis Decembris anno MMXIX.
§2. Mutationes si quae forte in Statuta vel in rationem studiorum inducendae sint, necesse est a
Congregatione de Institutione Catholica approbentur.
Art. 90. In singulis Facultatibus studia ita ordinentur, ut studentes consequi valeant gradus
academicos secundum normas huius Constitutionis, salvis iuribus antea ab iisdem acquisitis.
Art. 91. Statuta et ratio studiorum novarum Facultatum approbanda erunt ad experimentum, ita ut
intra triennium ab approbatione perfici possint, definitivae approbationis consequendae causa.
Art. 92. Facultates, quae cum Auctoritate civili iuridicum nexum habent, si opus fuerit, longiore
temporis spatio uti poterunt ad Statuta recognoscenda, probante Congregatione de Institutione
Catholica.

3.8 Page 28

▲back to top
28
Art. 93. § 1. Congregationis de Institutione Catholica munus erit, cum labente tempore adiuncta id
postulaverint, mutationes in hanc Constitutionem inducendas proponere, ut eadem Constitutio
novis Facultatum ecclesiasticarum postulatis iugiter accommodetur.
§2. Congregatio de Institutione Catholica tantum a quibusdam articulis observandis huius
Constitutionis vel Ordinationum, vel Statutorum et rationis studiorum approbatorum pro singulis
Universitatibus vel Facultatibus dispensare valet.
Art. 94. Vigentes in praesenti contra hanc Constitutionem leges vel consuetudines, sive
universales sive particulares, etiam specialissima et individua mentione dignae, abrogantur. Item
privilegia a Sancta Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa,
quae eiusdem Constitutionis praescriptis contraria sint, omnino abrogantur.
Quae hac Constitutione apostolica decrevimus, iubemus omnibus in suis partibus serventur,
contrariis quibusvis nihil obstantibus, etiam peculiari mentione dignis, et publici iuris fiant per
editionem in Commentariis officialibus Acta Apostolicae Sedis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in sollemnitate Conceptionis
Immaculatae Beatae Mariae Virginis, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.
FRANCISCUS PP.
APPENDIX I
Prooemium Constitutionis apostolicae Sapientia christiana (MCMLXXIX)
I
Sapientia christiana, quam ex divino mandato Ecclesia docet, Christifideles continuo incitat ut
humanas res atque navitates in unam vitalem synthesim colligere studeant cum religiosis bonis,
sub quorum ordinatione omnia in Dei gloriam atque ad integram hominis perfectionem, corporis
animique bona complectentem, mutuo nexu componuntur[89].
Etenim evangelizandi munus, quod proprium est Ecclesiae, non solum postulat ut Evangelium
praedicetur intra latiores semper locorum fines atque hominum multitudines usque maiores, sed

3.9 Page 29

▲back to top
29
etiam ut ipsius Evangelii virtute informentur rationes cogitandi, criteria iudicandi, normae agendi; ut
paucis dicamus, oportet ut tota hominis cultura Evangelio perfundatur[90].
Culturalis ambitus enim, in quo homo vivit, magnam vim habet ad eius cogitandi rationem et
consequenter agendi habitum; quare discidium inter fidem et culturam haud leve exstat
impedimentum evangelizationis, e contra cultura spiritu christiano informata instrumentum favens
est Evangelii diffusioni.
Evangelium praeterea, quod omnibus populis cuiusvis aetatis et regionis destinatur, cum nulla
particulari cultura unice conectitur, sed omnes culturas ita pervadere valet ut eas divinae
Revelationis lumine illustret, hominumque mores purificet et in Christo restauret.
Quare Ecclesia Christi Bonum Nuntium ita ad omnes usque ordines generis humani afferre nititur
ut singulorum hominum, et omnium universim, conscientiam convertere valeat, atque eorum opera
et incepta, ac totam eorum vitam necnon omnem, in quo ipsi versantur, socialem ambitum
Evangelii luce perfundere. Hac ratione Ecclesia, humanum quoque civilemque cultum
promovendo, proprium implet evangelizandi munus[91].
II
In hac Ecclesiae actione circa culturam peculiare momentum habuerunt et habent Catholicae
studiorum Universitates, quae natura sua ad hoc tendunt ut «veluti publica, stabilis atque
universalis praesentia efficiatur mentis christianae in toto culturae altioris promovendae
studio»[92].
Etenim in Ecclesia a prima eius aetate - ut Decessor Noster Pius PP. XI, felicis recordationis,
recolebat in prooemio Constitutionis Apostolicae Deus scientiarum Dominus[93] - a prima eius
aetate didascaleia exorta sunt ad christianam sapientiam docendam, qua vita moresque
imbuerentur. Ex his christianae sapientiae domiciliis suam hauserunt scientiam praestantissimi
Ecclesiae Patres et Doctores, Magistri et Scriptores ecclesiastici.
Labentibus vero saeculis, sollerti potissimum Episcoporum ac monachorum opera, prope
cathedrales ecclesias atque monachorum coenobia scholae constitutae sunt, quae tum
ecclesiasticam doctrinam tum civilem cultum, veluti unum quiddam efficientes, promovebant. Inde
ortae sunt studiorum Universitates, gloriosum illud Mediae Aetatis institutum, quod ab initio
Ecclesiam liberalissimam matrem atque patronam habuit.
Postquam vero rei publicae moderatores, boni communis solliciti, proprias Universitates instaurare
et promovere coeperunt, Ecclesia, pro sibi indita natura, eiusmodi sapientiae veluti sedes
docendique instituta condere atque fovere non destitit, sicuti testantur plures Catholicae
Universitates recentiore quoque tempore in omnibus fere mundi partibus erectae. Etenim Ecclesia,

3.10 Page 30

▲back to top
30
conscia salvifici sui muneris in universo terrarum orbe, peculiariter coniuncta sibi habere cupit
haec superioris institutionis domicilia, eaque vult ubique vigere atque efficaciter operari ut verum
Christi nuntium in humanae culturae provincia praesentem efficiant ac provehant.
Quo melius Catholicae Universitates hunc assequerentur finem, earum sociatam operam fovere
voluit Decessor Noster Pius PP. XII cum, Litteris Apostolicis die XXVII mensis Iulii anno MCMXLIX
datis, Catholicarum studiorum Universitatum Foederationem erexit ac constituit, quae «complecti
valeat Athenaea, quae vel Sancta Sedes ipsa per orbem canonice erexit erigetve in posterum, vel
tamquam ad normam catholicae institutionis directa eique plane conformata aperte agnoverit»[94].
Quare Concilium Vaticanum II hoc asserere non dubitavit: «has altioris ordinis scholas Ecclesia
sedula prosequitur cura»; et impense hortatum est ut Universitates Catholicae «in diversis terrae
partibus convenienter distributae promoveantur», in iisque «alumni formentur homines doctrina
vere praestantes, gravioribus officiis in societate obeundis parati atque fidei in mundo testes»[95].
Ut enim Ecclesia probe novit, «sors societatis et ipsius Ecclesiae cum iuvenum altiora studia
excolentium profectu intime conectitur»[96].
III
Mirum tamen non est inter Catholicas Universitates Ecclesiam singulari iugiter studio promovisse
Facultates et Universitates Ecclesiasticas, eas nempe quae de christiana Revelatione et de iis,
quae cum ipsa conectuntur, praesertim agunt, ac propterea cum proprio evangelizandi munere
arctius coniunguntur.
His Facultatibus imprimis gravissimum concredidit officium proprios studentes peculiari cura
praeparandi ad ministerium sacerdotale, ad magisterium in scientiis sacris exercendum, ad magis
ardua apostolatus munera suscipienda. Harum Facultatum pariter officium est «varias sacrarum
disciplinarum regiones altius pervestigare ita ut profundior in dies Sacrae Revelationis intellectus
obtineatur, patrimonium sapientiae christianae a maioribus traditum plenius aperiatur, dialogus
cum fratribus seiunctis et cum non christianis promoveatur atque quaestionibus a doctrinarum
progressu exortis respondeatur»[97].
Etenim novae scientiae et nova inventa nova ponunt problemata, quae disciplinas sacras
interrogant et provocant. Quare oportet ut scientiarum sacrarum cultores, dum primarium munus
adimplent theologica inquisitione altiorem veritatis revelatae cognitionem assequendi,
commercium foveant cum aliarum disciplinarum cultoribus, sive de credentibus sive de non
credentibus agatur, atque conentur eorum affirmationes discernere et interpretari ac sub veritatis
revelatae lumine diiudicare[98].
Ex hac assidua cum rebus ipsis consuetudine incitantur quoque theologi ad aptiorem modum
inquirendum doctrinam communicandi cum coaevis hominibus in diversis culturis versantibus;

4 Pages 31-40

▲back to top

4.1 Page 31

▲back to top
31
etenim «aliud est ipsum depositum fidei, seu veritates quae veneranda doctrina nostra
continentur, aliud modus quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia»[99].
Quod valde iuvabit ut in populo Dei religionis cultus animique probitas pari gressu procedant cum
scientiarum et technicarum artium progressu, atque in cura pastorali fideles ad puriorem et
maturiorem fidei vitam gradatim ducantur.
Coniunctioni vero cum evangelizandi munere locus est etiam in Facultatibus illarum scientiarum
quae, quamvis peculiarem nexum cum christiana Revelatione non habeant, attamen ad
evangelizationis opus magnopere conferre possunt, et hac ratione ab Ecclesia considerantur, uti
Facultates Ecclesiasticae eriguntur, et propterea cum Sacra Hierarchia peculiarem
necessitudinem habent.
Quare Apostolica Sedes, ad proprium munus implendum, ius et officium persentit Facultates
Ecclesiasticas erigendi ac promovendi, quae ex ipsa pendeant, sive separatim exsistentes sive in
Universitates insertae, ad sacrorum alumnos necnon ad laicos studentes destinatae, et
vehementer exoptat totius populi Dei sub Pastorum ductu cooperationem, ut haec sapientiae
domicilia ad fidei et vitae christianae incrementum efficaciter conferant.
IV
Facultates Ecclesiasticae - quae ad bonum commune Ecclesiae ordinantur atque quiddam
pretiosum toti communitati ecclesiali sunt habendae - consciae sint oportet proprii momenti in
Ecclesia suaeque participationis, pro sua parte, in Ecclesiae ministerio. Illae vero ex iis, quae
proxime de christiana Revelatione tractant, etiam memores sint mandati, quod Christus Supremus
Magister eidem Ecclesiae circa hoc ministerium hisce verbis dedit: «Euntes ergo docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia
quaecumque mandavi vobis» (Mt 28, 19-20). Quibus omnibus perpensis, absoluta consequitur
harum Facultatum adhaesio, qua integrae Christi doctrinae iunguntur, cuius authenticus interpres
et custos volventibus saeculis Magisterium Ecclesiae semper exstitit.
Conferentiae Episcoporum apud singulas nationes et regiones exstantes huiusmodi Facultates
sedula prosequantur cura earumque progressum, simul vero fidelitatem erga Ecclesiae doctrinam
incessanter foveant, ut toti fidelium communitati testimonium praebeant animi plene dediti praefato
Christi mandato. Quod testimonium tum Facultas qua talis, tum omnia et singula eius membra
ostendant oportet. Universitates enim Facultatesque Ecclesiasticae in Ecclesiae aedificationem ac
profectum Christifidelium constitutae sunt, idque semper prae oculis tamquam criterium suae
impensae operae habeant necesse est.
Docentes imprimis, graviore responsabilitate instructi, utpote qui peculiare Verbi Dei ministerium
obeant sintque iuvenibus magistri fidei, sint pro studentibus ceterisque Christifidelibus vivae
veritatis evangelicae testes necnon fidelitatis erga Ecclesiam exempla. Expedit quidem ad rem

4.2 Page 32

▲back to top
32
graviora Pauli Papae VI verba memorare: «Theologi munus exercetur ad communionis ecclesialis
aedificationem, ut populus Dei in fidei experientia crescat»[100].
V
Ad proprios fines obtinendos oportet ut Facultates Ecclesiasticae ita ordinentur ut novis volventis
aetatis postulationibus apte respondeant; quare ipsum Concilium Vaticanum II statuit earum leges
recognoscendas esse[101]. (Gravissimum educationis,11).
Etenim Constitutio Apostolica Deus Scientiarum Dominus, a Decessore Nostro Pio PP. XI die
XXIV mensis Maii anno MCMXXXI promulgata, multum suo tempore contulit ad superiora studia
ecclesiastica renovanda; attamen ob nova vitae adiuncta opportunas accommodationes et
innovationes requirit.
Revera, decursu quinquaginta fere annorum, mutationes magnae factae sunt, non tantum in
societate civili, sed etiam in ipsa Ecclesia. Magni enim eventus acciderunt, velut imprimis
Concilium Vaticanum II, qui tum internam Ecclesiae vitam affecerunt, tum eius relationes externas,
sive cum christianis aliarum Ecclesiarum, sive cum non christianis atque cum non credentibus
necnon cum omnibus humanioris cultus fautoribus.
Illud praeterea accidit quod scientiae theologicae magis in dies animos intentos faciunt non solum
clericorum sed etiam laicorum, qui semper frequentiores ad scholas theologicas accedunt, quae
propterea annis proxime praeteritis valde multiplicatae sunt.
Denique novus mentis habitus apparet circa ipsam Universitatis et Facultatis, tum civilis tum
ecclesiasticae, compagem, ob iustum desiderium vitae universitatis magis participandae, quo
omnes moventur, qui quocumque modo in ea partem habent.
Neque neglegenda est magna evolutio in methodis paedagogicis et didacticis, quae novas
rationes studia ordinandi postulant; atque arctior nexus, qui in dies sentitur inter varias scientias et
disciplinas, necnon desiderium maioris cooperationis in toto universitatis ambitu.
Ut his novis postulatis satisfaceret, Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, Concilii mandato
obsecuta, iam anno MCMLXVII renovationem ad mentem Concilii aggressa est; ac die XX mensis
Maii anno MCMLXVIII ab ea promulgatae sunt «Normae quaedam ad Constitutionem Apostolicam
Deus scientiarum Dominusde studiis academicis ecclesiasticis recognoscendam», quae salutarem
vim hisce annis exercuerunt.
VI
Nunc vero opus complendum et perficiendum est nova lege, quae - abrogata Constitutione

4.3 Page 33

▲back to top
33
Apostolica Deus scientiarum Dominus, cum adnexis Ordinationibus, necnon memoratis Normis ab
eadem Sacra Congregatione die XX mensis Maii anno MCMLXVIII editis - elementa, quae in his
documentis adhuc valida habentur, assumat ac novas normas statuat, quibus renovatio, iam
feliciter inchoata, explicetur et compleatur.
Neminem sane fugiunt difficultates, quae opponi videntur novae Constitutionis Apostolicae
promulgationi. Est imprimis «temporis fluxus», qui tam celeres mutationes affert ut nihil stabile ac
permanens statui posse videatur; est praeterea «locorum diversitas» quae talem pluralismum,
quem vocant, postulare censetur ut normae communes, ubique terrarum vigentes, fere
impossibiles esse videantur.
Attamen, cum ubique terrarum Facultates Ecclesiasticae habeantur, quae a Sancta Sede erectae
vel approbatae sint, et nomine eiusdem Apostolicae Sedis gradus academicos conferant, necesse
est ut quaedam substantialis unitas servetur et res requisitae ad gradus academicos
consequendos clare determinentur et ubique vigeant.
Curandum sane est, ut ea, quae necessaria sint quaeque satis stabilia fore praevideatur, lege
statuantur, simulque congrua relinquatur libertas ut in propriis singularum Facultatum Statutis
ulterius res definiantur, ratione habita regionum adiunctorum et universitatum usus in unaquaque
regione vigentis. Hoc modo legitimus studiorum academicorum progressus non impeditur nec
coarctatur, sed potius recta semita dirigitur quo uberiores fructus obtinere valeat; simul vero in
legitima Facultatum diversitate unitas Catholicae Ecclesiae etiam in his superioris institutionis
domiciliis omnibus innotescet.
Quapropter Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, Decessoris Nostri Pauli VI mandato,
consilia imprimis iniit cum ipsis Universitatibus et Facultatibus Ecclesiasticis, necnon cum
Romanae Curiae Dicasteriis aliisque, quorum interest; postea vero virorum peritorum coetum
constituit qui, sub eiusdem Congregationis moderamine, leges de studiis academicis ecclesiasticis
accurate recognovit.
Quibus feliciter peractis, in eo erat ut Paulus VI hanc Constitutionem promulgaret, sicut ardenter
optabat, cum e vivis ereptus est; et pariter inopinata mors impedivit quominus Ioannes Paulus I
idem perficeret. Nos vero, re iterum diligenter perpensa Nostra Apostolica Auctoritate has, quae
sequuntur, leges et normas decernimus atque statuimus.
ORDINATIONES CONGREGATIONIS DE INSTITUTIONE CATHOLICA
AD CONSTITUTIONEM APOSTOLICAM VERITATIS GAUDIUM
FIDELITER EXSEQUENDAM
Congregatio de Institutione Catholica, ad normam art. 10 Constitutionis apostolicae Veritatis

4.4 Page 34

▲back to top
34
gaudium, Ordinationes, quae sequuntur, Universitatibus et Facultatibus ecclesiasticis tradit
easdemque fideliter servandas praescribit.
PARS PRIMA
NORMAE COMMUNES
TITULUS I - DE UNIVERSITATUM FACULTATUMVE ECCLESIASTICARUM NATURA ET FINE
(Const. ap., artt. 1-10)
Art. 1. § 1. Normae de Universitatibus et Facultatibus ecclesiasticis applicantur, ratione habita
earum peculiaritatis, congrua congruis referendo, etiam quod attinet ad alias institutiones
superioris educationis, quae a Sancta Sede canonice erectae vel approbatae sint, cum iure
gradus academicos conferendi eiusdem Sanctae Sedis auctoritate.
§2. Universitates et Facultates ecclesiasticae, necnon aliae institutiones educationis superioris, ex
norma subiciuntur ad iudicium aestimationis Procurationis Sanctae Sedis ad Aestimandam et
Promovendam Qualitatem Universitatum et Facultatum ecclesiasticarum (AVEPRO).
Art. 2. Ad scientificam investigationem fovendam valde suadentur speciales inquisitionis sedes,
commentaria periodica et collectiones, necnon scientifici conventus et quaecumque alia forma
apta ad scientificam cooperationem.
Art. 3. Munera, quibus obeundis studentes praeparantur, esse possunt proprie scientifica, sicut
investigatio et magisterium, vel potius pastoralia. Huius diversitatis ratio habenda est in curriculis
studiorum ordinandis et in gradibus academicis definiendis, scientifica semper eorum indole
servata.
Art. 4. Actuosa participatio in ministerio evangelizationis actionem Ecclesiae respicit in re pastorali,
oecumenica et in Missionibus; atque ad fidem altius intellegendam, tuendam et diffundendam
imprimis dirigitur; proinde ad totum ambitum culturae et societatis humanae extenditur.
Art. 5. Conferentiae Episcopales, cum Sancta Sede hac etiam in re coniunctae, sedula cura
Universitates et Facultates prosequentes:
1° una cum Magnis Cancellariis progressum earum foveant et, servata quidem autonomia
scientiae, ad mentem Concilii Oecumenici Vaticani II, imprimis de earum condicione scientifica et
ecclesiali sint sollicitae;

4.5 Page 35

▲back to top
35
2° quod attinet ad quaestiones communes intra fines propriae regionis exstantes, earum actiones
adiuvent, inspirent, apto nexu componant;
3° Alto scientifico gradu usque servato, curent ut earum aequus numerus habeatur, congruus
necessitatibus Ecclesiae et progressui culturali propriae regionis.
4° ad haec perficienda de suo gremio specialem Commissionem constituant, a peritis adiuvatam.
Art. 6. Institutio, cui Congregatio de Institutione Catholica ius tribuit tantummodo tribuendi gradum
academicum secundi et/vel tertii cycli, appellatur “Institutum ad instar Facultatis”.
Art. 7. § 1. Ad Statuta et rationem studiorum conficienda prae oculis habeantur Normae, quae in
Appendice I harum Ordinationum continentur.
§2. Ad rationes in Statutis definitas, Universitates et Facultates propria auctoritate Ordinationes
constituere possunt, quae, Statutis observatis, distinctius definiant quae ad earum constitutiones,
earum moderandi et agendi modos referuntur.
Art. 8. § 1. Valor canonicus gradus academici significat illum gradum habilitare ad suscipienda
munera ecclesiastica, pro quibus idem requiratur, imprimis ad docendas scientias sacras in
Facultatibus, Seminariis Maioribus et aequipollentibus institutis.
§2. Condiciones implendae ad singulorum graduum agnitionem, de qua in art. 9 Constitutionis,
praeter consensum competentis Auctoritatis ecclesiasticae localis vel regionalis, respicient
imprimis collegium docentium, rationem studiorum atque subsidia scientifica.
§3. Gradus ad quosdam tantum effectus canonicos agniti numquam gradibus academicis
canonicis plene aequiparentur.
TITULUS II - DE COMMUNITATE ACADEMICA EIUSQUE REGIMINE
(Const. ap., artt. 11-21)
Art. 9. Ad Magnum Cancellarium pertinet:
1° Universitatem vel Facultatem constanter provehere, eius scientificam navitatem et identitatem
ecclesiasticam promovere, curare ut ibi doctrina catholica integra servetur atque Statuta et
praescripta Sanctae Sedis fideliter impleantur;

4.6 Page 36

▲back to top
36
2° communionem fovere inter omnia communitatis academicae membra;
3° proponere Congregationi de Institutione Catholica nomina sive illius qui ad normam art. 18
Constitutionis Rector, Praeses vel Decanus nominandus vel confirmandus sit, sive docentium pro
quibus “Nihil obstat” sit postulandum;
4° professionem fidei Rectoris vel Praesidis vel Decani accipere[102];
5° licentiam docendi vel missionem canonicam docentibus conferre vel auferre, ad normam
Constitutionis;
6° a Congregatione de Institutione Catholica petere quod “nihil obstat” quominus conferantur
doctoratus honoris causa.
7° Congregationem de Institutione Catholica de rebus gravioribus certiorem facere, eique singulis
quinquenniis accuratam relationem de statu academico, morali et œconomico Universitatis vel
Facultatis atque rationem procedendi, suo cum iudicio, secundum schema eiusdem
Congregationis, mittere.
Art. 10. Si Universitas vel Facultas ex auctoritate collegiali pendeat (v.g. e Conferentia Episcopali),
aliquis ex ea designetur, qui munus Magni Cancellarii exerceat.
Art. 11. Ordinarius loci, qui non est Magnus Cancellarius, eo quod vitae pastoralis in sua dioecesi
responsabilitatem habet, cum compererit quaedam in Universitate vel Facultate fieri contra
doctrinam vel mores vel ecclesiasticam disciplinam, Magnum Cancellarium certiorem faciat ut
provideat; si Magnus Cancellarius non providerit, ipse liber est Sanctam Sedem adeundi, salva
obligatione per se providendi in casibus gravioribus et urgentioribus, qui periculum afferant
propriae dioecesi.
Art. 12. Nominatio vel confirmatio, quae in art. 18 Constitutionis recensentur, necessariae sunt
etiam ad novum munus supra memoratorum titularium.
Art. 13. Quae in art. 19 Constitutionis statuuntur, in Statutis Universitatis vel singularium
Facultatum explicanda sunt, maius momentum pro casibus tribuendo vel regimini collegiali vel
regimini personali, dummodo utraque forma servetur, ratione habita praxis universitatum regionis
in qua Facultas sit, vel Instituti religiosi ad quod Facultas pertineat.
Art. 14. Praeter Consilium Universitatis (Senatum Academicum) et Consilium Facultatis - quae etsi
diverso nomine ubique habentur - opportune Statuta constituere possunt etiam alia specialia
Consilia vel Commissiones pro rebus scientificis, paedagogicis, disciplinaribus, oeconomicis, etc.
expediendis et provehendis.

4.7 Page 37

▲back to top
37
Art. 15. § 1. Iuxta Constitutionem Rector est qui praeest Universitati; Praeses, qui praeest Instituto
vel Facultati sui iuris; Decanus, qui praeest Facultati, quae sit pars Universitatis; Director qui
Instituto academico aggregato vel incorporato praeest.
§2. In Statutis determinandum est, ad quod tempus ii eligantur et quomodo et quoties continuo in
munere confirmari possint.
Art. 16. Ad Rectoris vel Praesidis munus pertinet:
1° totam communitatis academicae navitatem dirigere, promovere ac coordinare;
2° Universitatem vel Institutum Facultatemve sui iuris repraesentare;
3° Consilia Universitatis vel Instituti Facultatisve sui iuris convocare eisque praesidere ad normam
Statutorum;
4° administrationi oeconomicae prospicere;
5° ad Magnum Cancellarium de rebus gravioribus referre;
6° invigilare ut per electronicam formam ad praesentia redigantur quotannis rationaria institutionis,
quae sunt in Indiciorum Thesauro Electronico Congregationis de Institutione Catholica.
Art. 17. Ad Decanum Facultatis pertinet:
1° totam navitatem Facultatis, praesertim circa studia, promovere et coordinare, eiusque
necessitatibus tempestive providere;
2° convocare Consilium Facultatis eique praesidere;
3° studentes, nomine Rectoris, admittere vel excludere ad normam Statutorum;
4° referre ad Rectorem quae a Facultate fiant vel proponantur;
5° exsequenda curare, quae ab Auctoritatibus superioribus statuta sint.
6° ad praesentia accommodare per electronicam formam saltem semel in anno rationaria
institutionis, quae sunt in Indiciorum Thesauro Congregationis de Institutione Catholica.
TITULUS III - DE DOCENTIBUS

4.8 Page 38

▲back to top
38
(Const. Ap., artt. 22-30)
Art. 18. § 1. Docentes stabiliter Facultati adscripti sunt ii imprimis, qui pleno ac definitivo iure in
eam cooptati sunt et vocari solent Ordinarii; proxime accedunt Extraordinarii; alii quoque utiliter
haberi possunt, secundum Universitatum praxim.
§2. Facultates numerum minimum docentium stabilium habere debent: duodecim Facultatis
Theologiae (casu saltem tres philosophicis titulis postulatis sint praediti: cfr Ord. art. 57), septem
Facultatis Philosophiae et quinque Facultatis Iuris Canonici, necnon quinque vel quattuor in
Institutis Superioribus Scientiarum Religiosarum, prout Institutum 1° et 2° cyclum habeat aut 1°
cyclum tantum. Reliquae Facultates saltem quinque docentes stabiles habere debent.
§3. Praeter docentes stabiles alii haberi solent, vario nomine designati, in primis qui ex aliis
Facultatibus invitantur.
§4. Assistentes denique opportune habentur ad peculiaria munera academica implenda, qui
congruenti titulo praediti sint oportet.
Art. 19. § 1. Doctoratus congruens intellegitur secundum disciplinam, quam quis docere debet.
§2. In Facultatibus Theologiae et Iuris Canonici, si agitur de disciplina sacra vel cum ea conexa,
ordinarie postulatur Doctoratus canonicus; si Doctoratus non est canonicus, saltem Licentia
canonica requiritur.
§3. Ceteris in Facultatibus si docens sive Doctoratu canonico sive Licentia canonica caret, docens
stabilis nominari potest tantummodo si eius institutio congrua sit identitati Facultatis ecclesiasticae.
In iudicandis candidatis ad doctrinam tradendam oportet ob oculos habeantur, praeter
necessariam disciplinae eis commissae peritiam, congruentia quoque et adhaesio in eorum
scriptis et in opere docendi veritati per fidem transmissae.
Art. 20. § 1. Docentibus aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesiarum, cooptatis secundum
normas competentis Auctoritatis ecclesiasticae[103], docendi licentia datur a Magno Cancellario.
§2. Docentes aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesiarum curricula doctrinae in primo cyclo
docere non possunt, sed alias disciplinas explicare possunt[104]; in secundo cyclo, ii vocari
possunt ut docentes invitati[105].
Art. 21. § 1. Statuta indicent quando habeatur collatio muneris stabilis, respectu declarationis “nihil
obstat” obtinendae ad normam art. 27 Constitutionis.
§2. “Nihil obstat” Sanctae Sedis est declaratio, ad normam Constitutionis atque peculiarium

4.9 Page 39

▲back to top
39
Statutorum, nullum officere impedimentum nominationi propositae, quod ipsum nullum praebet
docendi ius. Cum vero aliquod impedimentum sit, id cum Magno Cancellario communicetur, qui
docentem de eo audiet.
§3. Si peculiaria adiuncta temporis vel loci impediant, quominus declaratio “nihil obstat” Sanctae
Sedis petatur, Magnus Cancellarius cum Congregatione de Institutione Catholica consilia ineat de
opportuna solutione invenienda.
§4. In Facultatibus sub peculiari iure concordatario positis serventur normae in eo statutae et, si
sint, eae peculiares normae a Congregatione de Institutione Catholica editae.
Art. 22. Temporis intervallum ad promotionem requisitum, quod saltem triennium esse debet, in
Statutis determinandum est.
Art. 23. § 1. Docentes, imprimis stabiles, operam inter se sociare studeant. Suadetur quoque
cooperatio cum docentibus aliarum Facultatum, praesertim quoad disciplinas affines vel mutuo
conexas.
§2. Nemo potest simul esse docens stabilis in pluribus Facultatibus.
Art. 24. § 1. In Statutis accurate definiatur ratio procedendi cum de suspensionis vel amotionis
casibus docentis agatur, praesertim ob causas doctrinam respicientes.
§2. Curandum est ut imprimis res privatim componatur inter Rectorem vel Praesidem vel
Decanum et ipsum docentem. Si non componatur, res opportune tractetur a Consilio vel
Commissione competenti, ita ut prima casus examinatio in ipso Universitatis vel Facultatis gremio
fiat. Si non sufficiat, res deferatur ad Magnum Cancellarium, qui cum peritis, sive Universitatis vel
Facultatis, sive externis, rem consideret, ut opportune provideat. Semper tribuendum est docenti
ius causam ac probationes cognoscendi aeque ac proprias rationes manifestandi et defendendi.
Manet vero ius recurrendi ad Sanctam Sedem, ut casus definitive solvatur[106].
§3. Attamen, in casibus gravioribus vel urgentioribus, ut studentium et fidelium bono provideatur,
Magnus Cancellarius docentem ad tempus suspendat, donec ordinarius processus concludatur.
Art. 25. Clerici dioecesani et religiosi et iis in iure aequiparati ut Facultatis docentes fiant et
maneant, indigent consensu proprii Ordinarii dioecesani, Hierarchae aut Superioris, servatis
normis a competenti Auctoritate ecclesiastica de hac re editis.
TITULUS IV - DE STUDENTIBUS

4.10 Page 40

▲back to top
40
(Const. ap., artt. 31-35)
Art. 26. § 1. Legitimum testimonium ad normam art. 31 Constitutionis:
1° de vitae moribus, pro clericis, sacrorum alumnis et personis consecratis datur a proprio
Ordinario vel Hierarcha, Superiore vel ab eorum delegato; pro ceteris a quodam ecclesiastico;
2° de studiis praeviis est studiorum titulus, qui requiritur ad normam art. 32 Constitutionis.
§2. Cum studia ad Universitatem ingrediendam requisita in variis nationibus inter se differant,
Facultas ius et officium habet examinandi an e testimonio omnes disciplinae rite apparent ad
exitum perductae, quae ab ipsa Facultate necessariae habentur.
§3. Congrua linguae Latinae cognitio in Facultatibus scientiarum sacrarum requiritur, ut studentes
harum scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intellegere atque adhibere possint[107].
§4. Si qua disciplina nullo modo vel non satis tradita sit, Facultas exigat ut eius studium suppleatur
tempore opportuno et eius examen sustineatur.
Art. 27. Praeter studentes ordinarios, eos videlicet qui ad gradus academicos consequendos
contendunt, ad curricula frequentanda admitti possunt studentes extraordinarii secundum normas
in Statutis determinatas.
Art. 28. Transitus studentis ab una ad aliam Facultatem tantum initio anni academici vel semestris
fieri potest, accurate quidem perpenso eiusdem statu academico et disciplinari; ita vero ut nemo
ad gradum academicum admittatur nisi omnia absolverit, quae ad illum gradum consequendum
secundum Statuta ac rationem studiorum requirantur.
Art. 29. In normis determinandis ad suspensionem vel exclusionem studentis a Facultate in tuto
ponatur ius studentis sese defendendi.
TITULUS V - DE OFFICIALIBUS ET PERSONIS ADMINISTRANTIBUS AC SERVIENTIBUS
(Const. ap., art. 36)
TITULUS VI - DE RATIONE STUDIORUM
(Const. ap., artt. 37-44)

5 Pages 41-50

▲back to top

5.1 Page 41

▲back to top
41
Art. 30. Ratio studiorum indiget approbatione Congregationis de Institutione Catholica[108].
Art. 31. Rationes studiorum singularum Facultatum definiant, quae disciplinae (principales et
auxiliares) obligatoriae sint et ideo ab omnibus frequentandae, quae vero liberae seu optionales.
Art. 32. Pariter ratio studiorum statuit exercitationes et seminaria, quibus studentes non tantum
interesse debeant, verum actuose operam dare, cum sodalibus cooperantes et propria opera
scripta parantes.
Art. 33. § 1. Lectionum et exercitationum distributio apte ordinetur, ita ut studium privatum et labor
personalis sub docentium ductu certe foveatur.
§2. Curriculorum pars per doctrinam ex longinquo traditam explicari potest, si ratio studiorum, a
Congregatione de Institutione Catholica approbata, id sinat et eiusdem condiciones statuat, ad
examina potissimum quod attinet.
Art. 34. § 1. Determinent quoque Statuta vel Ordinationes Universitatis vel Facultatis, qua ratione
examinatores iudicium de candidatis significare debeant.
§2. In iudicio ultimo de candidatis ad singulos gradus academicos, ratio habeatur omnium
suffragiorum, quae in variis experimentis eiusdem cycli, sive scripto sive ore factis, tulerint.
§3. In examinibus ad gradus concedendos, praesertim ad Doctoratum, etiam docentes externi
utiliter invitari possunt.
TITULUS VII - DE GRADIBUS ACADEMICIS ALIISQUE TITULIS
(Const. ap., artt. 45-52)
Art. 35. In Universitatibus vel Facultatibus ecclesiasticis canonice erectis vel approbatis gradus
academici conferuntur auctoritate Sanctae Sedis.
Art. 36. § 1. Statuta determinent quae sint requisita ad dissertationem doctoralem conficiendam
necessaria, et normas de eiusdem publica defensione atque editione.
§2. Dissertatio in electronica forma edi potest, si ratio studiorum id sinit et condiciones statuit ita ut
ad eam perpetuus accessus praestetur.
Art. 37. Exemplar in charta confectum dissertationum, quae publici iuris factae sunt, mittatur ad

5.2 Page 42

▲back to top
42
Congregationem de Institutione Catholica. Suadetur ut exemplar mittatur etiam ad Facultates
ecclesiasticas, saltem propriae regionis, de iisdem scientiis agentes.
Art. 38. Documenta authentica de collatis gradibus academicis subscribantur ab Auctoritatibus
academicis, secundum Statuta, necnon a Secretario Universitatis vel Facultatis, cuius etiam
sigillum iisdem apponatur.
Art. 39. In Nationibus in quibus internationales pactiones cum Sancta Sede initae id postulant
atque in institutionibus quarum academicae auctoritates id congruum putant, documentis
authenticis academicorum graduum documentum addatur in quo ulteriores notitiae de studiorum
cursu contineantur (ex. gr. Diploma Supplement).
Art. 40. Doctoratus “honoris causa” ne conferatur nisi Magnus Cancellarius consenserit, qui antea
“nihil obstat” Sanctae Sedis obtinere atque Universitatis vel Facultatis Consilium audire debet.
Art. 41. Ut Facultas, praeter gradus academicos Sanctae Sedis auctoritate collatos, alios titulos
conferre possit, necessse est:
1° ut Congregatio de Institutione Catholica “nihil obstat” dederit ad congruentem titulum
conferendum;
2° ut attinens ratio studiorum tituli naturam statuat, manifesto declarans haud agi de academico
gradu auctoritate Sanctae Sedis collato;
3° ut ipsum Diploma declaret titulum haud conferri auctoritate Sanctae Sedis.
TITULUS VIII - DE REBUS DIDACTICIS
(Const. ap., artt. 52-55)
Art. 42. Universitas vel Facultas auditoria habeat vere apta et decora, quae disciplinis tradendis et
studentium numero accommodata sint.
Art. 43. Bibliotheca consultationis praesto sit, in qua inveniantur opera praecipua ad opus
scientificum tum docentium tum studentium necessaria.
Art. 44. Bibliothecae normae ita statuantur ut eius accessus et usus praecipue docentibus et
studentibus facile pateant.

5.3 Page 43

▲back to top
43
Art. 45. Foveantur quoque cooperatio et coordinatio inter bibliothecas eiusdem urbis vel regionis.
TITULUS IX - DE REBUS OECONOMICIS
(Const. ap., artt. 57-60)
Art. 46. § 1. Ad administrationem in bono statu servandam, curent Auctoritates academicae ut
statis temporibus certiores fiant de re oeconomica, et haec periodicae recognitioni accurate
subiciatur.
§2. Singulis annis Rector vel Praeses relationem Magno Cancellario mittat de oeconomico statu
Universitatis vel Facultatis.
Art. 47. § 1. Opportunis modis provideatur ne tributorum solutio aditum ad gradus academicos illis
studentibus praecludat, qui, claro ingenio praediti, spem faciant se Ecclesiae valde utiles esse
futuros.
§2. Quare curandum est ut particularia constituantur studentibus subsidia oeconomica, ex origine
ecclesiali, civili vel privata, ad eos adiuvandos destinata.
TITULUS X - DE FACULTATUM PRAESTITUTA DISTRIBUTIONE ET COOPERATIONE
(Const. ap., artt. 61-67)
Art. 48. § 1. Cum de nova Universitate vel Facultate erigenda agatur, oportet ut:
a) ostendatur necessitatem vel veram utilitatem adesse, cui satisfieri nequeat per affiliationem vel
aggregationem vel incorporationem;
b) praesto sint necessaria requisita, quorum praecipua sunt:
1° docentium stabilium numerus eorumque tituli secundum naturam et postulata Facultatis;
2° studentium congruus numerus;
3° bibliotheca aliaque subsidia scientifica et auditoria;
4° subsidia oeconomica Universitati vel Facultati vere sufficientia;

5.4 Page 44

▲back to top
44
c) exhibeantur Statuta, una cum ratione studiorum, praesenti Constitutioni et congruis
Ordinationibus accommodata.
§2. Congregatio de Institutione Catholica - audita sententia tum Conferentiae Episcopalis, tum
Episcopi dioecesani vel eparchialis, praesertim sub aspectu pastorali, tum peritorum, praecipue ex
vicinioribus Facultatibus, sub aspectu potius scientifico - decernit de opportunitate procedendi ad
novam erectionem.
Art. 49. Cum autem de Universitate vel Facultate approbanda agatur, opus est:
a) tum Conferentiae Episcopalis tum Episcopi dioecesani vel eparchialis consensus adsint;
b) condiciones in superiore art. 48 § 1 sub b) et c) statutae impleantur.
Art. 50. Condiciones affiliationis respiciunt praesertim docentium numerum et qualitatem, rationem
studiorum, bibliothecam atque officium Facultatis affiliantis adsistendi Instituto affiliato; ideoque
plerumque Facultas affilians et Institutum affiliatum in eadem natione vel regione culturali sint
oportet.
Art. 51. § 1. Aggregatio est coniunctio cum Facultate alicuius Instituti, quae primum et secundum
cyclum complectatur, ad respondentes gradus academicos per Facultatem consequendos.
§2. Incorporatio est insertio in Facultatem alicuius Instituti, quod secundum vel tertium vel
utrumque cyclum complectatur, ad respondentes gradus academicos per Facultatem
consequendos.
§3. Aggregatio et incorporatio concedi nequeunt nisi agatur de Instituto congrue instructo ad illos
gradus consequendos, ita ut certa spes sit fore ut ex eius conexione cum Facultate optatus finis
vere obtineatur.
Art. 52. § 1. Fovenda est cooperatio inter ipsas Facultates ecclesiasticas, tum per docentium
permutationem, tum per mutuam communicationem proprii operis scientifici, tum per communes
investigationes provehendas in populi Dei utilitatem.
§2. Promovenda item est cooperatio cum aliis Facultatibus, etiam non catholicis, propria tamen
identitate sedulo servata.
PARS ALTERA

5.5 Page 45

▲back to top
45
NORMAE SPECIALES
TITULUS I - DE FACULTATE THEOLOGIAE
(Const. ap., artt. 69-76)
Art. 53. Disciplinae theologicae ita tradantur ut earum organicus nexus clare appareat et in luce
ponantur variae rationes seu dimensiones, quae ad doctrinae sacrae indolem intrinsecus
pertinent, quae imprimis est biblica, patristica, historica, liturgica et pastoralis. Studentes vero
ducantur ad altam materiae acquisitionem simulque ad personalem synthesim formandam, ad
methodum inquisitionis scientificae comparandam atque idonei fiant ad sacram doctrinam apte
exponendam.
Art. 54. In doctrina tradenda normae observentur quae in documentis Concilii Oecumenici Vaticani
II reperiuntur[109] aeque ac in recentioribus Apostolicae Sedis documentis[110], quatenus ad
studia academica quoque spectent.
Art. 55. Disciplinae obligatoriae sunt:
1° In primo cyclo:
a) Disciplinae philosophicae ad theologiam requisitae, quales sunt imprimis philosophia
systematica et historia philosophiae (antiqua, mediaevalis, moderna, hodierna). Methodus
systematice docendi, praeter introductionem generalem, partes principales philosophiae complecti
debet: 1) metaphysicam (philosophiam entis et theologiam naturalem), 2) philosophiam naturae,
3) philosophiam hominis, 4) philosophiam moralem et politicam, 5) logicam et philosophiam
cognitionis.
- Humanis scientiis exclusis, disciplinae stricte philosophicae (cfr Ord., art. 60, 1° a) sexaginta
centesimas saltem partes constituant oportet creditorum ex primis duobus annis. Pro singulis
annis requirendus est numerus creditorum quae respondeant spatio unius anni studiorum
universitariorum pleno tempore.
- Valde praeoptandum est ut cursus philosophici primis duobus annis institutionis philosophicae-
theologicae persolvantur. Haec philosophica studia, intuitu studiorum theologiae peracta, cum
cursibus introductionis theologiae per hoc biennium coniungentur.

5.6 Page 46

▲back to top
46
b) Disciplinae theologicae, nempe:
– Sacra Scriptura: introductio et exegesis;
– Theologia fundamentalis, ratione etiam habita quaestionum de oecumenismo, de religionibus
non christianis atque de atheismo, necnon de aliis nostrae aetatis culturae vulgatis opinionibus.
– Theologia dogmatica;
– Theologia moralis et spiritualis;
– Theologia pastoralis;
– Liturgia;
– Historia ecclesiastica, Patrologia et Archaeologia;
– Ius Canonicum.
c) Disciplinae auxiliares, nempe quaedam scientiae humanae et, praeter linguam Latinam, linguae
biblicae quatenus ad sequentes cyclos requirantur.
2° In secundo cyclo:
Disciplinae peculiares, quae opportune in variis sectionibus instituantur secundum diversas
specializationes, cum propriis exercitationibus et seminariis, quadam quoque dissertatione
conscripta.
3° In tertio cyclo:
Determinet Facultatis ratio studiorum an et quaenam disciplinae peculiares tradendae sint, cum
exercitationibus et seminariis, et quas linguas antiquas ac modernas intellegere debeat studens
ad dissertationem comparandam.
Art. 56. In quinquennio institutionali primi cycli sedulo curandum est ut omnes disciplinae eo
ordine, amplitudine ac propria methodo tractentur, ita ut harmonice et efficaciter ad finem
conspirent tradendi studentibus solidam, organicam et completam institutionem in re theologica,
qua apti fiant tum ad superiora studia in secundo cyclo prosequenda, tum ad certa ecclesiastica
munera congruenter exercenda.
Art. 57. Numerus docentium philosophiam tradentium tres saltem attingat, insignitos requisitis
titulis philosophicis (cfr Ord., artt. 19 et 67, 2). Opus est ut ii sint stabiles, id est pleno tempore

5.7 Page 47

▲back to top
47
dediti ad philosophiam docendam et ad investigationem in hoc ambitu exsequendam.
Art. 58. Praeter examina vel aequipollentia experimenta de singulis disciplinis, in fine primi et
secundi cycli habeatur vel examen comprehensivum vel aequipollens experimentum, quo studens
comprobet se scientificam plenamque formationem acquisivisse, respectivo cyclo postulatam.
Art. 59. Facultatis est determinare, quibus condicionibus studentes, qui curriculum philosophicum-
theologicum in Seminario Maiore vel alio Instituto superiore approbato rite perfecerint, ad
secundum cyclum admitti possint, ratione accurate habita studiorum iam peractorum et, prout res
ferat, etiam peculiaribus cursibus et examinibus impositis.
TITULUS II - DE FACULTATE IURIS CANONICI
(Const. ap., art. 77-80)
Art. 60. In Facultate Iuris Canonici, Latini vel Orientalis, curandum est ut tum historia et textus
legum ecclesiasticarum, tum earundem ratio et nexus, tum earum fundamenta theologica modo
scientifico exponantur.
Art. 61. Disciplinae obligatoriae sunt:
1° in primo cyclo:
a) elementa philosophiæ: anthropologia philosophica, metaphysica, ethica;
b) elementa theologiæ: introductio in S. Scripturam; theologia fundamentalis: divina revelatio,
eiusdemque transmissio et credibilitas; theologia trinitaria; christologia; tractatus de gratia;
peculiari autem modo ecclesiologia, theologia sacramentalis generalis et specialis, theologia
moralis fundamentalis et specialis;
c) institutiones generales iuris canonici;
d) lingua Latina.
2° in secundo cyclo:
a) Codex Iuris Canonici vel Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium omnibus eorundem ex
partibus aliæque normae vigentes;
b) disciplinæ conexæ: theologia iuris canonici; philosophia iuris; institutiones iuris Romani;

5.8 Page 48

▲back to top
48
elementa iuris civilis; historia institutionum canonicarum; historia fontium iuris canonici; relationes
inter Ecclesiam et societatem civilem; praxis canonica administrativa et iudicialis;
c) introductio in Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium pro studentibus Facultatis Iuris
Canonici Latini; introductio in Codicem Iuris Canonici pro studentibus Facultatis Iuris Canonici
orientalis;
d) lingua Latina;
e) cursus optionales et exercitationes atque seminaria ab unaquaque Facultate præscripta.
3° in tertio cyclo:
a) Latinitas canonica;
b) cursus optionales vel exercitationes ab unaquaque Facultate præscripta.
Art. 62. § 1. Studentes qui curriculum philosophico-theologicum in Seminario Maiore vel in
Facultate theologica absolverint, directe ad secundum cyclum admitti possunt, nisi Decanus
necessarium iudicet aut opportunum aliquem cursum prævium linguæ Latinæ vel institutionum
generalium iuris canonici exigere.
Qui aliquibus disciplinis primi cycli in apta Facultate vel Instituto universitario se iam rite studuisse
comprobaverint, ab iisdem dispensari possunt.
§2. Qui gradum academicum in iure civili iam consecuti sunt, ab aliquibus cursibus secundi cycli
(ut iure Romano et iure civili) dispensari possunt, sed a triennio ad Licentiam eximi non possunt.
§3. Secundo cyclo absoluto, studentes linguam Latinam ita cognoscant ut Codicem Iuris Canonici
et Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium et alia documenta canonica bene intellegant; in
tertio autem cyclo, praeter linguam Latinam, ita ut fontes Iuris rite interpretari possint, alias quoque
linguas necessarias ad dissertationem parandam.
Art. 63. Praeter examina vel aequipollentia experimenta de singulis disciplinis, in fine secundi cycli
habeatur vel examen comprehensivum vel aequipollens experimentum, quod comprobet
studentem scientificam plenamque formationem acquisivisse, ab hoc cyclo postulatam.
TITULUS III - DE FACULTATE PHILOSOPHIAE

5.9 Page 49

▲back to top
49
(Const. ap., artt. 81- 84)
Art. 64. § 1. Investigatio et institutio philosophica in ecclesiastica Facultate Philosophiae
innitendae sunt “patrimonio philosophico perenniter valido”[111], quod per saeculorum decursum
enucleatum est, peculiari ratione habita operum sancti Thomae Aquinatis. Eodem tempore
oportebit ut philosophia in Facultate ecclesiastica tradita pateat contributionibus quas recentiores
investigationes praebuerunt et afferre pergunt. Ratio quidem sapientialis ac metaphysica
philosophiae confirmandae sunt.
§2. In primo cyclo, philosophia ita tradatur ut studentes qui ad Baccalaureatum aspirant, ad
solidam cohaerentemque synthesim doctrinae perveniant, ac diversa philosophorum systemata
examinare et diiudicare addiscant, necnon personali considerationi philosophicae paulatim
assuefiant.
§3. Si primi cycli studiorum theologicorum studentes cursus primi cycli in Facultate Philosophiae
frequentant, curetur ut specificus sensus materiae et finis cuiusque itineris formativi servetur.
Expleta huiusmodi institutione philosophica non confertur titulus academicus in philosophia (cfr
VG, art. 74 a); at studentes requirere possunt testificationem de cursibus frequentatis et creditis
adeptis.
§4. Institutio in primo cyclo obtenta perfici poterit in subsequenti cyclo initae specializationis per
maiorem animi intentionem in partem philosophiae ac per intensiorem sedulitatem studentis in
consideratione philosophica.
§5. Perspicue distinguendum est inter studia apud ecclesiasticas Facultates Philosophiae et
curriculum philosophicum quod constituens pars est studiorum apud Facultatem Theologiae vel
Seminarium Maius. In institutione ubi inveniuntur insimul et ecclesiastica Facultas Philosophiae et
Facultas Theologiae, cum cursus philosophiae, qui partem constituunt primi cycli quinquennalis
theologiae, absolvuntur apud Facultatem Philosophiae, auctoritas quae rationem studiorum
determinat est decanus Facultatis Theologiae, dummodo legem vigentem servet et artam
cooperationem cum Facultate Philosophiae confirmet.
Art. 65. In doctrina philosophica tradenda normae de ipsa sunt servandae quaeque in documentis
Concilii Oecumenici Vaticani II reperiuntur[112] aeque ac in recentioribus Apostolicae Sedis
documentis[113], eo quod etiam ad academica studia referuntur.
Art. 66. Disciplinae quae in variis cyclis traduntur sunt:
1° In primo cyclo:
a) Materiae fundamentales obligatoriae:

5.10 Page 50

▲back to top
50
– Introductio generalis cuius particularis finis tendet ad sapientialem amplitudinem philosophiae
exhibendam.
– Disciplinae philosophicae praecipuae: 1) metaphysica (scilicet philosophia entis et theologia
naturalis), 2) philosophia naturae, 3) philosophia hominis, 4) philosophia moralis et politica, 5)
logica et philosophia cognitionis. Ob peculiare metaphysicae pondus, congruens numerus
creditorum huic disciplinae respondere debet.
– Historia philosophiae: antiqua, mediaevalis, moderna et hodierna. Investigatio attenta opinionum
quae maius habuerunt pondus sustinebitur, quantum fieri potest, lectione textuum auctorum
praestantiorum. Addetur, pro necessitate, philosophiarum localium studium.
Disciplinae fundamentales obligatoriae constituant oportet saltem sexagenas centesimas partes et
ne excedant septuagenas numeri creditorum primi cycli.
b) Materiae obligatoriae adiunctae:
– Investigatio necessitudinum inter rationem et fidem christianam seu inter philosophiam et
theologiam, sub respectu systematico et historico, quae prospiciat tam autonomiae camporum
quam earum nexui.
– Lingua Latina, ita ut studentes opera philosophica (praesertim auctorum christianorum) Latine
exarata intellegere possint. Usus linguae Latinae intra primos duos annos comprobari debet.
– Quaedam lingua moderna praeter linguam patriam, cuius cognitio comprobanda est intra finem
tertii anni.
– Introductio ad methodum studii atque laboris scientifici quae opportune inducat ad usum
instrumentorum investigationis et ad exercitium argumentationis.
c) Materiae additiciae optionales:
– Elementa litterarum et artium;
– Elementa cuiusdam scientiae humanae vel cuiusdam scientiae naturalis (e.g. psychologiae,
sociologiae, historiae, biologiae, physicae). Praecipue curandum est ut inter scientias et
philosophiam nexus quidam statuatur.
– Alia quaedam disciplina philosophica optionalis: e.g., philosophia scientiarum, philosophia
culturae, philosophia artis, philosophia rei technicae, philosophia sermonis, philosophia iuris,
philosophia religionis.

6 Pages 51-60

▲back to top

6.1 Page 51

▲back to top
51
2° In secundo cyclo:
– Nonnullae disciplinae speciales, quae opportune in varias sectiones distribuantur secundum
diversas specializationes, cum propriis exercitationibus et seminariis, quadam quoque speciali
dissertatione scripta.
– Rudimenta vel altior cognitio linguae Graecae antiquae aut adeptio cuiusdam secundae linguae
modernae, praeter eam requisitam in primo cyclo, vel altior huius cognitio.
3° In tertio cyclo:
Determinet Facultatis ratio studiorum an et quae disciplinae speciales, cum exercitationibus et
seminariis, tradendae sint. Necessarium erit aliam novam linguam discere aut unam ex illis prius
cognitis perdiscere.
Art. 67. § 1. Facultas habere debet, tamquam stabiles, saltem septem docentes rite qualificatos ita
ut ii institutionem cuiusque materiae obligatoriae fundamentalis praebere possint (cfr Ord. artt. 66,
1°; 48, § 1, b).
Praesertim in primo cyclo saltem quinque stabiles docentes habeantur oportet ita distributi: unus in
metaphysica, unus in philosophia naturae, unus in philosophia hominis, unus in philosophia morali
et politica, unus in logica et philosophia cognitionis.
Quod ad alias materias, sive obligatorias sive optionales, facultas auxilium aliorum docentium
quaerere potest.
§2. Docens aptus fit ad docendum in facultate ecclesiastica si gradus academicos requisitos in
ecclesiastica Facultate Philosophiae consecutus fuerit (cfr Ord., art. 19).
§3. Docens vero qui nec Doctoratum canonicum nec Licentiam canonicam possidet, adnumerari
potest uti docens stabilis ea tamen condicione ut praeditus sit institutione philosophica, quoad
materiam et ad methodum, congrua institutioni in Facultate ecclesiastica propositae. In candidatis
de idoneitate docendi in ecclesiastica Facultate Philosophiae iudicandis, perpendere oportebit:
peritiam necessariam in materia iis assignata; congruam aperitionem ad universitatem scientiae;
in publicationibus et in navitate didactica adhaesionem veritati quam fides docet; intellectionem
satis altam concordis necessitudinis inter fidem et rationem.
§4. Curandum erit ut ecclesiastica Facultas Philosophiae semper maiorem partem habeat
docentium stabilium qui possideant Doctoratum ecclesiasticum in philosophia, vel Licentiam
ecclesiasticam in quadam scientia sacra simul cum Doctoratu in philosophia apud Universitatem
non ecclesiasticam adepto.

6.2 Page 52

▲back to top
52
Art. 68. In universum, ut studens admitti possit ad secundum cyclum in philosophia, necesse est ut
Baccalaureatum ecclesiasticum in philosophia consecutus sit.
Si studens philosophica studia perfecerit in Facultate Philosophiae non ecclesiastica apud
Universitatem catholicam vel in alio Instituto altiorum studiorum, admitti potest ad secundum
cyclum tantummodo si, per conveniens examen, demonstraverit se praeparationem habere quae
par sit illi propositae in ecclesiastica Facultate Philosophiae, et lacunas, si quae fuerint, repleverit,
quod ad annos et ad rationem studiorum attinet prout secundum praesentes Ordinationes
praevidetur pro primo cyclo. Cursuum selectio favere debet synthesi materiarum traditarum (cfr
VG art. 82, a). His integrativis studiis expletis, studens admittetur ad secundum cyclum, quin
obtineat Baccalaureatum ecclesiasticum in philosophia.
Art. 69 § 1. Ratione habita reformationis primi cycli triennalis studiorum ecclesiasticorum
philosophiae qui Baccalaureatu in philosophia concluditur, affiliatio philosophica conformanda est
iis quae de primo cyclo statuta sunt, quatenus ad numerum annorum et ad rationem studiorum (cfr
Ord., art. 66, 1°); in quolibet Instituto philosophico affiliato adnumerentur saltem quinque docentes
stabiles postulatis qualificationibus praediti (cfr Ord., art. 67).
§2. Ratione habita reformationis secundi cycli biennalis studiorum ecclesiasticorum philosophiae,
qui Licentia in philosophia concluditur, aggregatio philosophica conformanda est iis quae et pro
primo et pro secundo cyclo statuta sunt, quatenus ad numerum annorum et ad rationem studiorum
(cfr VG, art. 74 a et b; Ord., art. 66); in Instituto philosophico aggregato numerus docentium
stabilium attingere debet saltem sex, qui postulatis qualificationibus fruantur (cfr Ord., art. 67).
§3. Ratione habita reformationis itineris philosophiae inclusi in primo cyclo philosophico ac
theologico qui Baccalaureatu in theologia concluditur, institutio philosophica in Instituto theologiae
affiliato conformetur oportet iis quae circa rationem studiorum statuta sunt (cfr Ord., art. 55, 1°);
numerus docentium stabilium duos saltem recensere debet.
TITULUS IV - DE ALIIS FACULTATIBUS
(Const. ap., artt. 85-87)
Art. 70. Ad proposita consequenda, quae in art. 85 Constitutionis indicantur, conditae iam sunt et
facultate praeditae ad gradus academicos conferendos Sanctae Sedis auctoritate, Facultates vel
Instituta ad instar Facultatis quae sequuntur:
- Archaeologia christiana
- Bioethica

6.3 Page 53

▲back to top
53
- Communicatio Socialis
- Ius
- Litterae Christianae et Classicae
- Liturgia
- Missiologia
- Musica Sacra
- Oriens Antiquus
- Psychologia
- Scientiae Educationis
- Scientiae Religiosae
- Scientiae Sociales
- Spiritualitas
- Historia Ecclesiae
- Studia Arabica et Islamistica
- Studia Biblica
- Studia Orientalia
- Studia de Matrimonio et Familia
Quas Ordinationes omnes et singulas Summus Pontifex Franciscus confirmavit et evulgari iussit,
contrariis quibuscumque non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Congregationis de Institutione Catholica, die XXVII mensis Decembris,
in festo S. Ioannis Apostoli, anno MMXVII.
Iosephus S.R.E. Card. Versaldi
Praefectus
Angelus Vincentius Zani
Arch. tit. Volturnensis
A Secretis
APPENDIX I
ad art. 7 Ordinationum

6.4 Page 54

▲back to top
54
Normae ad Universitatis vel Facultatis statuta conficienda
Iis consideratis quae in Constitutione Apostolica et Ordinationibus adnexis continentur – propriis
Ordinationibus iis relictis quae sunt singulariora et mutabiliora – Statuta Universitatis vel Facultatis
de sequentibus praecipue agere debent:
1. De nomine, natura et fine Universitatis vel Facultatis (cum brevi notitia historica in prooemio).
2. De regimine – de Magno Cancellario; de Auctoritatibus academicis personalibus et
collegialibus: quaenam earum munera; quomodo Auctoritates personales eligantur et quamdiu
munere fungantur; quomodo Auctoritatum collegialium seu Consiliorum membra eligantur et in
quod tempus munere fungantur.
3. De docentibus – qui eorum numerus saltem esse debeat in unaquaque Facultate; in quos
ordines docentes sive stabiles sive non stabiles distinguantur; quibus requisitis praediti esse
debeant; quomodo cooptentur, nominentur, promoveantur et a munere cessent, rationibus
descriptis et procedendi modis; de eorum officiis et iuribus.
4. De studentibus – de requisitis ad eorum adscriptionem; de rationibus et procedendi modis
eorundem suspensionis; de eorum officiis et iuribus.
5. De officialibus et personis administrantibus ac servientibus – de eorum officiis et iuribus.
6. De gradibus academicis – qui gradus conferantur in unaquaque Facultate et quibus
condicionibus; de aliis titulis.
7. De subsidiis didacticis et informaticis – de bibliotheca: quomodo eius conservationi et
incremento provideatur; de aliis subsidiis didacticis et de laboratoriis scientificis, si necessariis.
8. De administratione oeconomica – de patrimonio Universitatis vel Facultatis, et de eius
administratione; de normis circa honoraria pro auctoritatibus, docentibus et officialibus et circa
studentium tributa, necnon de subsidiis oeconomicis iis destinatis.
9. De relationibus cum aliis Facultatibus, Institutis, etc.
Ratio Studiorum

6.5 Page 55

▲back to top
55
1. Quae sit in unaquaque Facultate.
2. Qui sint cycli.
3. Quae disciplinae doceantur: earum obligatiorietas et frequentia.
4. Quae sint seminaria et exercitationes.
5. Quae sint examina vel probationes aequipollentes.
6. Si fiat, ratio doctrinam ex longinquo tradendi.
APPENDIX II
In art. 70 Ordinationum
Sectores studiorum ecclesiasticorum
secundum eorum hodiernam (anno 2020) ordinationem academicam in Ecclesia
INDEX
Animadversio. – Singuli Sectores studiorum, ordine alphabetico hic enumerati, nunc vigent. Infra
eos specializationes in unum congeruntur.
Specializationes exsistentes reperiuntur in Indiciorum Thesauro Electronico Institutionum
Studiorum Superiorum Ecclesiasticorum, ad quas per interrete accedi potest www.educatio.va
Praeterea Indiciorum Thesaurus supra memoratus complectitur omnes Institutiones Studiorum
Superiorum, erectas vel approbatas a Congregatione de Institutione Catholica, veluti partes
rationis educativae Sanctae Sedis.
- Archaeologia Christiana
- Bioethica
- Communicatio Socialis
- Ius Canonicum
- Ius
- Philosophia
- Litterae Christianae et Classicae

6.6 Page 56

▲back to top
56
- Liturgia
- Missiologia
- Musica Sacra
- Oriens Antiquus
- Psychologia
- Scientiae Educationis
- Scientiae Religiosae
- Scientiae Sociales
- Spiritualitas
- Historia Ecclesiae
- Studia Arabica et Islamistica
- Studia Biblica
- Studia Iudaica et Relationes Hebraicae-Christianae
- Studia de Oecologia Integra
- Studia Orientalia
- Studia de Matrimonio et Familia
- Studia in Scientiis de Pace
- Theologia.
[1] Cfr S. Augustinus, Confessiones, X, 23.33; I, 1,1.
[2] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.ù
[3] Sapientia christiana, Prooemium, III (cfr infra, Appendix I).
[4] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam
Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015).
[5] N. 14.
[6] Ibid., 16.
[7] Ibid.
[8] Cfr ibid.
[9] Ibid., 19.

6.7 Page 57

▲back to top
57
[10] Ibid., 20.
[11] I.
[12] N. 85.
[13] N. 14.
[14] N. 20.
[15] Litt. enc. Caritas in veritate, 42.
[16] Cfr ibid., 54; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium,1.
[17] Litt. enc. Caritas in veritate, 33.
[18] Ibid., 30.
[19] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, cap. V.
[20] Ibid., 30.
[21] Cfr Sermo V Congressui nationali Ecclesiae Italicae, Florentiae (10 Novembris 2015).
[22] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 55.
[23] Litt. enc. Laudato si’, 139.
[24] Ibid., 61.
[25] Cfr ibid., 194.
[26] Ibid., 53; cfr n. 105.
[27] Ibid., 114.
[28] Sermo Communitati Pontificiae Universitatis Gregorianae atque Consociatis Pontificii Instituti
Biblici et Pontificii Instituti Orientalis (10 Aprilis 2014): AAS 106 (2014), 374.
[29] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 11; 34 ss.; 164-165.
[30] Ibid., 165.

6.8 Page 58

▲back to top
58
[31] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.
[32] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 111.
[33] Cfr Bulla Misericordiae vultus de Iubilaeo extraordinario indicendo (11 Aprilis 2015).
[34] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 87 et 272.
[35] Ibid., 92.
[36] Cfr Litt. enc. Laudato si’, 49.
[37] Adhort. ap. Evangelii gaudium, cap. IV.
[38] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 52;
cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 178.
[39] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 195.
[40] Litt. enc. Laudato si’, 240.
[41] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 239.
[42] Litt. enc. Caritas in veritate, 4.
[43] Prooemium, III; Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis
Gaudium et spes, 62.
[44] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 74.
[45] N. 31.
[46] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 134.
[47] The Idea of a University, Sermo VII, 6.
[48] Cfr Delle cinque piaghe della Santa Chiesa, cura A. Valle (ex operibus Antonii Rosmini, vol.
56), Città Nuova Ed., Romae 19982, cap. II, passim.
[49] N. 164.
[50] Ibid.

6.9 Page 59

▲back to top
59
[51] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam
Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015).
[52] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 236.
[53] Ioannes Paulus II, Litt. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 40.
[54] Ibid.
[55] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 116.
[56] Catechesis (26 Aprilis 2006).
[57] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam
Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015);
cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 115.
[58] Epistula transmissa Magno Cancellario Pontificiae Universitatis Catholicae Argentinae
centesimo Facultatis Theologiae interveniente anno (3 Martii 2015).
[59] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 227-228.
[60] Prooemium, III.
[61] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 133.
[62] Cfr Litt. enc. Laudato si’, 47; Adhort. ap. Evangelii gaudium, 50.
[63] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 45.
[64] Ibid., 132.
[65] N. 201.
[66] Nuntius televisificus transmissus Congressui Internationali Theologiae apud Pontificiam
Universitatem Catholicam Argentinam «Santa Maria de los Buenos Aires» (1-3 Septembris 2015).
[67] Litt. enc. Laudato si’, 202.
[68] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 278.
[69] Cfr can. 815 CIC.

6.10 Page 60

▲back to top
60
[70] Cfr can. 817 CIC; can. 648 CCEO.
[71] Cfr Ioannes Paulus II, Const. ap. de Universitatibus catholicis Ex corde Ecclesiae, art. 1, § 2:
AAS 82 (1990), 1502.
[72] Cfr can. 816, § 1 CIC; can. 649 CCEO; Ioannes Paulus II, Const. ap. Pastor bonus, art. 116, §
2; AAS 80 (1988), 889.
[73] Cfr can. 817 CIC; can. 648 CCEO.
[74] Cfr Paulus VI, Motu proprio Sedula cura: AAS 63 (1971), 665 ss.; Pontificia Commissio
Biblica, Ratio periclitandae doctrinae: AAS 67 [1975], 153 ss.
[75] Cfr can. 816, § 2 CIC; can. 650 CCEO.
[76] Cfr cann. 810, § 1 et 818 CIC.
[77] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25; necnon Congregatio
pro Doctrina Fidei, Instructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis (24 Maii 1990): AAS
82 (1990), 1550-1570.
[78] Cfr can. 833, n. 7 CIC.
[79] Cfr can. 152 CIC; can. 942 CCEO.
[80] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
59.
[81] Cfr Can. 816 § 1 CIC; cann. 648-649 CCEO.
[82] Cfr can. 820 CIC.
[83] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 24.
[84] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis
(24 Maii 1990): AAS 82 (1990), 1552.
[85]Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 10;
Ioannes Paulus II, Litt. enc. Veritatis splendor (6 Augusti 1993): AAS 85 (1993), 1133 ss., et Litt.
enc. Fides et ratio (14 Septembris 1998): AAS 91 (1999), 5 ss.
[86] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 22.

7 Pages 61-70

▲back to top

7.1 Page 61

▲back to top
61
[87] Cfr Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum fovendam, Directorium ad Principia ac
Normas de Oecumenismo applicanda: AAS 85 (1993), 1039 ss.
[88] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, 15.
[89] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
43 ss.
[90] Cfr Paulus VI, Adhort. ap. Evangelii nuntiandi, 19-20: AAS 68 (1976), 18.
[91] Cfr ibid., 18, AAS 68 (1976), 17 s., et Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo
huius temporis Gaudium et spes, 58.
[92] Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 10.
[93] AAS 23 (1931), 241.
[94] AAS 42 (1950), 387.
[95] Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 10.
[96] Ibid.
[97] Ibid., 11.
[98] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
62.
[99] Cfr Ioannes XXIII, Allocutio ad inchoandum Conc. Oecum. Vat. II: AAS 54 (1962), 792; Conc.
Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 62.
[100] Paulus VI, Epistula Le transfert à Louvain-la-Neuve, Ad Magnificum Rectorem Universitatis
Catholicae Lovaniensis (13 Septembris 1975): cfr L’Osservatore Romano, 22-23 Septembris
1975; cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis, 19: AAS 71 (1979), 305 ss.
[101] Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de Educatione christiana Gravissimum educationis, 11.
[102] Cfr can. 833, 7° CIC.
[103] Cfr Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum fovendam, Directorium ad Principia ac
Normas de Oecumenismo applicanda: AAS 85 (1993), 1107 ss.

7.2 Page 62

▲back to top
62
[104] Cfr ibid., n. 192: AAS 85 (1993), 1107-1108.
[105] Cfr ibid., n. 195: AAS 85 (1993), 1109.
[106] Cfr cann. 1732-1739 CIC; cann. 996-1006 CCEO; can. 1445, § 2 CIC; Ioannes Paulus II,
Const. ap. Pastor bonus, 123: AAS 80 (1988), 891-892.
[107] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, 13; Paulus VI,
Chirographum Romani Sermonis: AAS 68 (1976), 481 ss.
[108] Cfr can. 816 § 2 CIC; can. 650 CCEO.
[109] Cfr praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum; Decr.
de Institutione sacerdotali Optatam totius.
[110] Cfr praesertim Paulus VI, Epistula Lumen Ecclesiae, Ad P. Vincentium de Couesnongle,
O.P., de S. Thoma Aquinate (20 Novembris 1974): AAS 66 (1974), 673 ss.; Sacra Congregatio
proInstitutione Catholica, Litt. De institutione theologica (22 Februarii 1976); De institutione
canonica (1 Martii 1975); De institutione philosophica (20 Ianuarii 1972), De institutione liturgica (3
Iunii 1979); De institutione in mediis communicationis (19 Martii 1986); De institutione in doctrina
sociali Ecclesiae (30 Decembris 1988); De patrum Ecclesiae studio (10 Novembris 1989); De
institutione circa matrimonium et familiam (19 Martii 1995).
[111] Cfr can. 251 CIC et Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius,
15.
[112] Cfr praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Institutione acerdotali Optatam totius et Decl.
de Educatione christiana Gravissimum educationis.
[113] Cfr praesertim Paulus VI, Epistula Lumen Ecclesiae, Ad P. Vincentium de Couesnongle,
O.P., de S. Thoma Aquinate (20 Novembris 1974): AAS 66 (1974), 673 ss.; Sacra Congregatio
pro Institutione Catholica, Litt. De institutione philosophica (20 Ianuarii 1972); Ioannes Paulus II,
Litt. enc. Fides et ratio: AAS 91 (1999), 5 ss.; Id, Litt. enc. Veritatis splendor: AAS 85 (1993), 1133
ss.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana