papa-francesco_20150524_enciclica-laudato-si-la


papa-francesco_20150524_enciclica-laudato-si-la

1 Pages 1-10

▲back to top

1.1 Page 1

▲back to top
The Holy See
FRANCISCI
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE ENCYCLICAE
LAUDATO SI'
DE COMMUNI DOMO COLENDA
1. “Laudato si’, mi’ Signore”, sanctus Franciscus Assisiensis cantabat. Venusto hoc in cantico nos
ille monebat nostram communem domum esse quoque sororem, quacum exsistentiam
communicamus, atque veluti pulchram matrem in complexum nos recipere. “Laudatus sis, mi
Domine, propter sororem nostram matrem terram quae nos sustentat et gubernat, et producit
diversos fructus cum coloratis floribus et herba”.[1]
2. Haec soror obiurgat nos sibi damnum facientes propter insanum usum bonorumque sibi a Deo
datorum abusum. Adolevimus cogitantes eius nos esse possessores ac dominos, facultatem eam
vastandi habentes. Violentia quae in hominis corde, peccato sauciato, insidet, in morbi etiam
indiciis manifestatur, quem inesse in solo, aqua, aëre, animantibus percipimus. Quapropter inter
desertiores vexatioresque pauperes nostra annumeratur oppressa vastataque terra, quae
«congemiscit et comparturit» (Rom 8,22). Obliviscimur nos de limo terrae ipsos esse (cfr Gn 2,7).
Ipsum nostrum corpus orbis terrarum ex elementis constat, eodem ex aëre spiritum trahimus
atque eius aqua nos vivificat ac reficit.
Huius mundi nihil nobis indifferens
3. Amplius quinquaginta abhinc annis, cum nucleare ob discrimen terrarum orbis vacillaret,
Sanctus Ioannes XXIII Litteras encyclicas edidit, quibus non modo bellum reppulit, verum etiam

1.2 Page 2

▲back to top
2
pacis propositum praebere voluit. Suum nuntium, cuius titulus Pacem in terris, toti “catholico orbi”
transmisit, sed se vertit etiam “omnibus hominibus bonae voluntatis”. Nunc coram universali
vastatione orbis terrarum, singulis personis terram incolentibus dirigere Nos volumus. Nostra in
Adhortatione apostolica Evangelii gaudium Ecclesiae participibus scripsimus, ut processus
concitetur missionalis adhuc complendae reformationis. Litteras per has encyclicas potissimum
cum omnibus de nostra communi domo dialogum instituere cupimus.
4. Octo post annos quam Pacem in terris Litterae encyclicae sunt evulgatae, anno MCMLXXI,
beatus Paulus VI de oecologica quaestione egit, cum idem exhiberet discrimen, quod ex
immoderata humana industria “funeste manat”: “Per inconsideratum immodicumque rerum
naturae usum, periculum adit ne eam deleat atque vicissim se ipsum in hanc ruinam immittat”.[2]
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus
industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat
“hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae
scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi
cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.[3]
5. Sanctus Ioannes Paulus II hoc argumentum studiosius usque tractavit. Suis in primis Litteris
encyclicis animadvertit: “Huius ambitus naturalis saepe videtur homo non alias significationes
percipere quam eas quae proximo usui et rerum consumptioni inserviunt”.[4] Deinceps ad
conversionem quandam oecologicam universalem vocavit.[5] Eadem opera notavit parum poni
curae de “oecologiae humanae condicionibus moralibus tutandis”.[6] Quod humanus ambitus
deletur, id pergrave est, quandoquidem Deus mundum homini non modo commisit, verum ipsius
vita est donum a multiplicibus detrimenti formis arcendum. Cum curare ac meliorem reddere
mundum studeatur, penitus mutari debent “vivendi mores rationesque efficiendi et consumendi res
necnon ipsae regiminis compages iam obfirmatae quibus hodie regitur societas”.[7] Verus
humanus progressus morali indole praestat atque secum fert integram personae humanae
observantiam, sed etiam naturali mundo vacare debet et “oportet contra aestimetur uniuscuiusque
entis natura et mutua conexio in ordine composito”.[8] Itaque realitatis commutandae hominis
facultas progredi debet supra fundamentum primigeniae rerum donationis, a Deo tributae.[9]
6. Decessor Noster Benedictus XVI rursus est cohortatus “ut constitutivae causae oeconomiae
mundialis infirmitatis deleantur et progressus exemplaria emendentur, quae inania ad ambitus
observantiam praestandam videntur”.[10] Commemorat nempe mundum vestigari non possse
solummodo singillatim consideratis adspectibus, quandoquidem “naturae liber unus est et
indivisibilis”, et ambitum, vitam, sexualitatem, familiam, sociales necessitudines, et cetera,
complectitur. Quapropter “naturae corruptio cum cultura arte coniungitur quae humanum
convictum fingit”.[11] Nobis illud Benedictus XVI inculcavit ut agnosceremus naturae ambitum
vulneribus repleri, quae noster arbitrarius agendi modus intulit. Socialis etiam ambitus sua habet
vulnera. Sed omnia eodem malo sunt illata, id est cum cogitatur certas veritates haud exstare,
nostram vitam dirigentes, humanam ideo libertatem limitibus carere. Illud memoria non tenetur:

1.3 Page 3

▲back to top
3
“Non modo homo est quaedam libertas quam ipse per se efficit. Homo haud se ipsum creat.
Spiritus ipse est et voluntas, sed etiam natura”.[12] Paterna quidem sollicitudine nos invitavit ut
agnosceremus creationem in discrimine versari “ubi nos ipsi novissima simus proposita, ubi
universitas mera sit nostra proprietas quam nobis tantum consumamus ipsis. Creationis profusio
inde oritur, ubi supra nos nulla agnoscimus proposita, sed solummodo nos ipsi conspicimus”.[13]
Eadem sollicitudine coniuncti
7. Haec scripta Summorum Pontificum considerationes colligunt complurium scientiae cultorum,
philosophorum, theologorum et socialium institutionum, his de argumentis Ecclesiae opinationes
locupletantium. Ignorare tamen non possumus etiam extra Catholicam Ecclesiam, alias Ecclesias
et christianas Communitates – aeque ac alias religiones – magnam sollicitudinem manifestasse et
magni momenti de his argumentis cogitationem, de quibus omnes sollicitamur. Ut unum
praestansque exemplum supponamus, summatim cogitationes perstringere volumus dilecti
Patriarchae Oecumenici Bartholomaei, quocum plenae ecclesialis communionis spem
participamus.
8. Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam
exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia “unusquisque nostrum perinde ac exiguis
inferendis naturae damnis dat operam”, ad agnoscendum vocamur “nostrum parvum aut magnum
opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert”.[14] Hac de re ipse firmiter solliciteque
iterum iterumque est effatus, concitans nos ut adversus creationem peccata agnosceremus:
“Homines biologicam diversitatem in Dei creatione delere; homines terrae integritatem in
discrimen adducere et climatis mutationi operam dare, compilantes naturales silvas terrae vel uda
loca vastantes; homines aquas, solum, aërem corrumpere: haec omnia esse peccata”.[15]
Quandoquidem “crimen contra naturam est crimen contra nosmet ipsos ac contra Deum
peccatum”.[16]
9. Eodem tempore Bartholomaeus in lucem evocavit radices ethicas spiritalesque ambitalium
quaestionum, quae nos concitant ad eas expediendas non modo per technicam artem, verum
etiam per hominis mutationem, quoniam alioquin solummodo indicia aggrediemur. Nobis proposuit
ut a consumptione ad continentiam transiremus, ab avaritia ad liberalitatem, a profusione ad
communicandi facultatem, in ascesi quadam, quae “significat discere dare, e non tantum recusare.
Modus quidam est amandi, gradatim transeundi ab eo quod cupio ad id quo Dei mundus indiget. A
metu, ab avaritia, a servitute est liberatio”.[17] Nos christiani insuper vocamur “ad mundum uti
communionis sacramentum suscipiendum, modum quidem participandi cum Deo proximoque in
universali contextu. Humiliter conscii sumus divinum humanumque in particulas convenire vestis
inconsutilis Dei creationis, in postremum utique orbis nostri pulveris granulum”.[18]
Sanctus Franciscus Assisiensis

1.4 Page 4

▲back to top
4
10. Hasce Litteras encyclicas proferre nolumus, nisi pulchrum movensque exemplum exhibeamus.
Eius nomen veluti ducem auctoremque Nobis indidimus, cum Romae Episcopus eligeremur.
Franciscum putamus perinsigne praebere exemplum de rebus debilibus servandis deque integra
oecologia, quae laetanter vereque tenetur. Sanctus est patronus illorum omnium qui oecologiae
student et in ea operantur, a compluribus etiam non christianis amatus. Peculiarem quidem in
modum de Dei creatione atque de pauperrimis desertissimisque sollicitus fuit. Amabat et amabatur
suam propter laetitiam, suam liberalem deditionem, suum universale cor. Mysticus fuit et
peregrinus qui simplicitate vivebat et mira consensione cum Deo, cum aliis, cum rerum natura ac
cum se ipso. In eo animadvertitur quatenus sint indissolubiles de natura, iustitia erga pauperes,
sociali studio ac pace interiore sollicitudines.
11. Eius testimonio apertum est etiam integram oecologiam sibi vindicare patefactionem in
quasdam rationes, quae scientiarum exactarum vel biologiae sermonem transgrediuntur nosque
hominis essentiae coniungunt. Sic quemadmodum usu venit cum amore alicuius personae
capimur, quotiescumque Franciscus solem, lunam, minima animalia intuebatur, ad cantum
inducebatur, sua in laude omnes alias creaturas complectens. Omnibus creaturis miscebatur,
atque vel floribus praedicabat, “et ad laudem eos dominicam invitabat ac si ratione vigerent”.[19]
Eius agendi modus multo plus valuit quam intellectuale quiddam oeconomicumve, quandoquidem,
quod ad eum attinebat, omnis creatura ipsi soror erat, ei affectus vinculo coniuncta. Qua de causa
ad omnia quae sunt tuenda se vocari sentiebat. Eius discipulus sanctus Bonaventura narravit:
“Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas
quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus”.[20] Opinatio haec non est
despicienda tamquam romanticismus carens ratione, quia ea afficit quae nostros mores
moderantur. Si naturam ambitumque adimus stupore dempto et admiratione, si fraternitatis
pulchritudinisque verba in nostra cum mundo necessitudine amplius non proferimus, nostri mores
erunt illius qui dominatur, consumit vel solum naturalibus opibus abutitur, ac sua commoda
proxima continere non valet. Contra autem si cum omnibus exsistentibus nos arte coniungi
animadvertimus, sobrietas et cura sua sponte manabunt. Paupertas et austeritas sancti Francisci
non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus: scilicet noluit ut realitas
tantummodo ad usum et dominatum redigeretur.
12. Ceterum sanctus Franciscus, Scripturae fidelis, nobis suadet ut naturam agnoscamus
pulchrum librum, in quo Deus nos alloquitur atque suae gratiae bonitatisque aliquid nobis praebet:
“A magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri” (Sap
13,5) et “invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur”
(Rom 1,20). Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret,
unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum
elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem.[21] Mundus est maius quiddam quam quaestio
solvenda, laetabile est mysterium, quod in gaudio laudeque contemplamur.
Nostra adhortatio

1.5 Page 5

▲back to top
5
13. Urgens custodiendi communem domum nostram provocatio sollicitudinem amplectitur de tota
familia humana congreganda ad tolerabilem et integram progressionem inquirendam, quia scimus
res mutari posse. Creator nos non relinquit, numquam decedit suo de amoris proposito, non
paenitet eum nos creavisse. Humanum genus usque consociata opera nostram domum
communem exstruere valet. Desideramus gratos sensus patefacere, animum addere et gratias
agere omnibus qui, variis in provinciis humanae actuositatis, operam dant domui protegendae
quam participamus. Speciales merentur grates illi qui cum vigore certant ut gravia solvantur
consectaria degradationis ambitus apud pauperrimos mundi. Iuvenes a nobis mutationem
postulant. Illi percontantur quomodo fieri possit ut futurum tempus melius constituatur, si ambitus
discrimen aeque ac dolores negliguntur illorum qui e societate segregati sunt.
14. Invitamus vehementer ad novum suscipiendum dialogum quomodo futurum tempus
aedificemus terrarum orbis. Egemus collocutione quae nos omnes in unum congreget, quia
provocatio ambitalis quam vivimus eiusque humanae radices ad nos spectant nosque omnes
contingunt. Motus oecologicus mundialis iam perfecit longum frugiferumque iter atque complures
generavit civium consociationes quae vocem iuverunt conscientiae. Pro dolor, multi conatus ad
quaerendas aptas solutiones ambitalis discriminis ad nihilum saepe recidunt non solum ob
potentium recusationem, sed etiam ceterorum ob neglegentiam. Consuetudines quae vias
solutionis impediunt, etiam inter credentes, a negatione quaestionis transeunt ad indifferentiam, ad
tolerantiam commodam vel ad caecam fiduciam in solutiones technicas. Nova universali egemus
solidarietate. Sicut Episcopi Africae Australis dixerunt, “talenta et implicatio omnium necessaria
sunt ad damnum reparandum abusu humano creationi Dei allatum”.[22] Omnes cooperari
possumus veluti instrumenta Dei ad curandam creationem, unusquisque propria cultura et peritia,
propriis inceptis et facultatibus.
15. Speramus fore ut hae Litterae encyclicae, quae Magisterio sociali Ecclesiae adduntur, nos ad
magnitudinem iuvent recognoscendam, agendi necessitatem et pulchritudinem provocationis quae
nobis instat. Primum, brevem explanationem de variis aspectibus discriminis oecologici nostrae
aetatis praebebimus ut optimos fructus capiamus ex inquisitione scientifica, quae hodie praesto
est; nos ipsos penitus tangi sinamus atque solidum ponamus fundamentum explanationi ethicae et
spiritali quae sequitur. Initium sumentes ab hac descriptione, quaedam iterum argumenta
tractabimus quae e traditione Iudaea Christiana manant, ut congruentius nostrum de ambitu
officium reddamus. Deinde ad radices pervenire conabimur hodiernae condicionis, ut non solum
signa colligamus sed etiam gravissimas causas. Hoc modo proponere oecologiam valebimus
quae, suis in variis rationibus, locum amplectatur peculiarem quem homo hoc in mundo occupat
eiusque necessitudines cum realitate quae circa eum est. Eiusmodi considerationis sub lumine
pervenire velimus ad quasdam amplas sententias dialogi actionisque quae tum unumquemque
nostrum involvunt tum politicam internationalem. Denique, cum persuasum habeamus
unamquamque mutationem rationibus egere nec non itinere educationis, quaedam lineamenta
maturationis humanae ostendemus, ex thesauro spiritalitatis christianae deprompta.

1.6 Page 6

▲back to top
6
16. Unumquodque caput, licet propria habeat argumenta propriamque methodum, recipit vicissim
magni momenti quaestiones in capitibus praecedentibus tractatas. Hoc potissimum spectat ad
quaedam lineamenta praecipua quae totas decurrunt Litteras encyclicas. Exempli gratia: intima
inter pauperes et orbis fragilitatem necessitudo; persuasio de intima omnium in mundo rerum
conexione; critica ratio erga novum paradigma novasque potestatis formas quae a technologia
manant; invitatio ad alios quaerendos modos intellegendae oeconomiae et progressionis;
uniuscuiusque creaturae bonum proprium; humanus oecologiae sensus; necessitas sincerarum et
honestarum disputationum; gravis politicae internationalis et localis responsalitas; cultura
detractionis atque propositum novae vitae rationis. Haec argumenta numquam clauduntur vel
relinquuntur, immo constanter suscipiuntur et locupletantur.
CAPUT PRIMUM
DE HODIERNO DOMUS NOSTRAE STATU
17. Considerationes theologicae vel philosophicae de condicione humani generis et mundi haberi
possunt sicut nuntium repetitum et vacuum, si non iterantur, initio sumpto a comparatione cum
circumstantiis aetatis nostrae, in hoc quod nondum pro historia humani generis editum est. Quam
ob rem, antequam agnoscamus quomodo fides novas rationes et postulata coram mundo afferat
cuius nos sumus participes, constituimus breviter id considerare quod communi domui nostrae
evenit.
18. Continuata mutationum humani generis orbisque celeritas hodie coniungitur cum augmento
modulationum vitae et laboris, in illa quam in Hispanico sermone quidam “rapidación” appellant.
Quamvis mutatio pars sit progressionis rationum multiplicium, velocitas quam actiones humanae
ei hodie imponunt, naturali obsistit evolutionis biologicae lenitati. Cui additur quod proposita huius
celeris et constantis mutationis non necessario ad commune bonum diriguntur adque humanam
progressionem, tolerabilem integramque. Mutatio quiddam est optabile, sed inquietat cum peiorem
reddit mundum et vitae qualitatem maioris partis humani generis.
19. Post tempus irrationalis fiduciae in progressionem humanasque capacitates, quaedam
societatis pars in aetatem ingreditur maioris conscientiae. Crescens animadvertitur ambitus
naturaeque curandae sensus, et sincera adulescit dolensque sollicitudo rerum quae nostro in orbe
accidunt. Iter faciamus quod procul dubio imperfectum erit, per illas quaestiones quae hodie nos
inquietant quasque iam non possumus sub tapete, ut aiunt, abscondere. Haud proponitur ut
notitiae colligantur vel nostra satietur curiositas, sed ut dolens conscientia habeatur, in dolorem
personalem transformetur id quod in mundo accidit, et ita agnoscatur quale sit opus quod
unusquisque conferre possit.

1.7 Page 7

▲back to top
7
I. CONTAMINATIO ET CLIMATIS MUTATIO
Contaminatio, eiectamenta et detractionis cultus
20. Species exstant contaminationum quae cotidie in personas invadunt. Ad aëris contaminationes
expositio multum multisque modis, peculiarem in modum valetudinem pauperrimorum afficit, atque
innumerorum hominum immaturum comportat interitum. Aegrotant, exempli gratia, propter nimii
fumi aspirationem, qui ex rebus combustis editur, quae coquendi vel calefaciendi causa
adhibentur. Ad hoc additur contaminatio quae omnes afficit, quam afferunt vehicula, industriae
fumi, res abiectae, quae solum et aquam acido corrumpunt, materiae fertilitati augendae, venena
insectis, fungis interneciva, medicamenta herbarum deletilia atque in universum venenata
insecticidia. Technologia, rei nummariae coniuncta, quae sibi vindicare vult se unam quaestiones
solvere posse, reapse saepe multiplicium consortionum mysterium, cum rebus constitutarum,
conspicere non valet, et hac de causa nonnumquam difficultatem expedit, dum quasdam alias
gignit.
21. Contaminatio est quoque consideranda quae eiectamentis efficitur, illis additis periculosis,
diversis in locis positis. Sescentae tonnae eiectamentorum singulis annis efferuntur, quorum multa
biodegradabilia non sunt: eiectamenta domestica et mercatoria, reliquiae destructionis,
eiectamenta clinica, electronica vel industriae, eiectamenta prorsus venenifera et radiante vi
praedita. Terra, domus nostra, in immensum sordium depositum magis magisque demutari
videtur. Multis orbis terrarum locis, senes praeteriti temporis prospectus desiderio recordantur, qui
nunc sordibus mergi conspiciuntur. Cum industriae eiectamenta, tum chimicae res, quae in
urbibus agrisque adhibentur, efficere possunt ut in corpora illorum in vicinia incolentium biologicus
cumulus inferatur, quod usu venit etiam cum veneniferum elementum, quod quodam in loco adest,
exiguum est. Consilia compluries capiuntur solummodo cum quaedam de valetudine personarum
evenerunt insanabilia.
22. Quaestiones hae cum detractionis cultu arte coniunguntur, quae cum homines seiunctos tum
res quae celeriter in sordes immutantur contingunt. Animadvertamus, exempli gratia, chartam
confectam maiore ex parte proici et haud denuo adhiberi. Vix agnoscimus oecosystemata
naturalia mirum in modum suo munere fungi: plantae nutrimenta efficiunt quae herbilia animalia
alunt; quae vicissim carne vescentes bestias alunt, quae magnam organicorum eiectamentorum
copiam praebent, unde nova virentia generentur. E contrario industriae ordo, confectionis
consumptionisque processu absoluto, eiectamenta et scorias exhauriendi iterumque adhibendi
facultatem non reperit. Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui
omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes
non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes
exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur. Si haec quaestio agitaretur, modus
exstaret detractionis cultum arcendi, qui totum terrarum orbem opprimit, sed hac in parte
progressus perexiguos esse conspicimus.

1.8 Page 8

▲back to top
8
Clima veluti commune bonum
23. Clima commune est bonum, omnium et pro omnibus. Illud, universali ratione, implicatum est
systema quod cum multis essentialibus vitae humanae condicionibus sociatur. Peramplus exstat
consensus scientificus qui indicat quandam inesse calefactionem systematis climatici quae
sollicitudinem concitat. Postremis decenniis eiusmodi calefactio constanti ducta est augmento
gradus maris, quod praeterea facile coniungitur cum augmento eventuum meteorologicorum
extremorum, quamvis causa ex scientia determinabilis unicuique eventui non sit singillatim
adscribenda. Humanitas citatur ut conscia fiat de necessitate mutationum rationum vitae,
productionis et consumptionis ad superandam hanc calefactionem vel, saltem, ad humanas
causas depellendas quae eam inducunt vel eam augent. Verum est alia etiam adstare elementa
(vulcanorum reiectiones, variationes orbitae et axis terrestris, cursum solis), sed multae
inquisitiones scientificae demonstrant maiorem partem calefactionis universalis postremis
decennis gasiorum ex cumulatione oriri quae loci clausi gignunt (dioxydum carbonicum,
methanum, oxyda nitrogeni et alia) quae emittuntur potissimum ob humanam industriam. Eorum in
aëre cumulatio impedit quominus calor radiorum solis a terra repercussorum in spatium
evanescat. Hoc maiorem etiam vim obtinet a methodo progressionis quae in crebro usui innititur
combustibilis materiae fossilis, quae quidem systematis energetici mundialis praecipuum occupat
locum. Ad hanc rem etiam augmentum praxis mutationis usus soli contulit, praesertim vastatio
silvarum ob agrorum cultum.
24. Calefactio deinde cyclum afficit carbonii. Circulum creat vitiosum qui graviorem etiam reddit
condicionem sicque facultatem afficiet essentialibus opibus utendi veluti aqua potabili, energia et
agrorum fetu regionum calidiorum atque ex parte biodiversitatem orbis terrarum pessumdabit.
Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum
denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac
magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit. Deperditae deinde silvae tropicae peiores
reddunt res, cum illae mitigationem iuvent mutationis climatis. Contaminatio quam dioxydum
carbonicum facit oceanorum aciditatem auget atque seriem laedit alimentariam marinam. Si
hodiernus cursus producitur, hoc saeculum inauditas mutationes climatis experiri potest atque
destructionem quae antea numquam fuit oecosystematum, gravibus additis consecutionibus in
omnes recidentibus. Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare
extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia
maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
25. Mutationum climaticarum quaestio ad universam humanitatem attinet, quae secum fert graves
implicationes ambitales, sociales, oeconomicas, distributivas et politicas atque praecipuis item
provocationibus nostrae aetatis de humano genere annumeratur. Graviores impactiones
probabiliter proximis decenniis Nationes ad prosperitatem progredientes contingent. Multi
pauperes in locis vivunt peculiariter eventibus tactis qui cum calefactione iunguntur atque eorum
alimenta acriter e copiis pendent naturae atque sic dictis elementis oecosystematis veluti

1.9 Page 9

▲back to top
9
agricultura, piscium captura atque abundantia silvarum. Desunt eis alia oeconomica subsidia
atque alia bona quae sinant ut climaticis impactionibus sese accommodent vel eventus
calamitosos sustineant, atque perexigua sunt iis societatis subsidia tutelaque. Exempli gratia,
mutationes climatis animalium satorumque inducunt migrationes quae non semper se aptare
possunt et hoc vicissim facultates afficit productionis pauperrimorum qui se sentiunt etiam
obligatos ad migrandum, nescientes futurum vitae suae suorumque filiorum. Perniciosum est
augmentum migrantium qui miseriam fugiunt graviorem degradatione ambitali redditam, qui non
agnoscuntur tamquam profugi in conventionibus internationalibus et pondus ferunt propriae
desertae vitae quam sine ulla legum tutela degunt. Pro dolor hae tantae calamitates negligenter
conspiciuntur, quae hodie in compluribus orbis terrarum partibus accidunt. Eo quod coram
eiusmodi nostrorum fratrum et sororum pessimis condicionibus nihil agitur, id indicium est
deperditi responsalitatis sensus erga nostros proximos, quo omnis civilis societas nititur.
26. Multi eorum quibus plus opum est et potestas oeconomica vel politica attente in primis
quaestiones contegere videntur vel signa occulere, quasdam negativas impactiones climatis
mutationum tantum minuentes. Sed multa signa demonstrant hos effectus peiores usque fieri
posse si uti hodiernis modis productionis et consumptionis pergimus. Quocirca instat idque impellit
ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate
inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et
fontes augendo energiae renovabilis. In orbe adest gradus exiguus accessus ad energias
expolitas et renovabiles. Provehendae sunt usque technologiae cumulationis. Tamen quibusdam
in Nationibus progressiones factae sunt alicuius ponderis, licet longe absint ab assequendo magni
momenti gradu. Quaedam etiam pecuniae sunt destinatae ad genera productionis et vectionis
quae minorem insumunt energiam et minorem postulant quantitatem materiae primae, sicut etiam
ad rationes constructionis vel restitutionis aedificiorum, aptiore efficacitate energetica praeditorum.
Sed hae bonae consuetudines longe absunt ut generales fiant.
II. DE AQUA
27. Alia hodiernae condicionis indicia ad deficientes naturales opes attinent. Probe novimus
praesentis consumptionis gradum Nationum maiore incremento pollentium nec non partium
ditiorum societatis sustineri non posse, ubi res profundendi et abiciendi mos quaedam inaudita
attigit. Quidam iam limites sunt superati consumptionis terrarum orbis, paupertatis haud soluto
negotio.
28. Potabilis puraque aqua summi ponderis est quaestio, cum ad vitam humanam sit necessaria
et ad terrestria et aquatica oecosystemata sustinenda. Aquae dulcis fontes ordinibus sanitatis,
agrorum rerumque pastoriciarum atque industriae inserviunt. Aquae copia plus minusve longo
temporis tractu eadem fuit, sed nunc multis in locis quod petitur praetergreditur quod offertur et
sustineri potest, et id in breve longumque tempus gravia consectaria contrahet. Amplae urbes,
quae magna copia aquarum fruuntur, imminutam aquae copiam nonnumquam patiuntur, quae,

1.10 Page 10

▲back to top
10
discrimine exstante, congruo usu aequoque iure non semper ministratur. Publicae aquae penuria
potissimum in Africa habetur, ubi magnae populorum partes potabilibus tutisque aquis frui non
possunt, vel siccitates patiuntur, propter quas difficulter alimenta comparantur. Quibusdam in
Nationibus sunt regiones ubi aqua abundat, dum aliae gravem penuriam patiuntur.
29. Quaestio pergravis est, quae ad aquae qualitatem attinet, pauperibus tribuendae, quae cotidie
multorum interitum comparat. Inter pauperes crebri sunt morbi, qui cum aqua coniunguntur, illis
additis qui microorganismis et chimicis rebus inducuntur. Dysenteria et cholera, quae hygienicis
apparatibus aquarumque copia incongruis importantur, multum afferunt doloris mortisque
infantium. Subterraneas aquas multis in locis contaminatio minatur, quam quaedam extractionis,
agrorum, industriae opera efficiunt, in Nationibus potissimum ubi regulae inspectionesque
sufficientes deficiunt. Ne cogitemus solummodo de fabricarum eiectamentis. Detergentia et
chimicae res confectae, a gentibus adhibita, multis in mundi locis in flumina, lacus et maria inferri
pergunt.
30. Dum aquae, quae praesto est, qualitas usque in deterius labitur, quibusdam in locis invalescit
mos exiguas has opes ad privatam possessionem redigendi, eaque in mercem immutatur,
mercatus legibus temperatam. Reapse potabilis tutaeque aquae facultas adhibendae essentiale,
praecipuum universaleque est hominum ius, quia efficit ut personae vivant, atque hanc ob rem
aliis humanis iuribus fruantur. Mundus hic grave debitum sociale in pauperes habet, qui ad
potabilem aquam accedere non possunt, quia hoc ius detrahitur vitae, quod eorum inalienabili
dignitati haeret. Hoc debitum ex parte maioribus oeconomicis subsidiis persolvitur, ut aqua munda
et purificationis apparatus pauperioribus gentibus praebeantur. Attamen aqua dissipata habetur
non modo in longius progressis Nationibus, verum etiam in illis quae progredi nituntur quaeque
magnam eiusdem copiam habent. Hoc planum facit aquae quaestionem ex parte ad institutionem
culturamque pertinere, quandoquidem gravitatis talium morum deest conscientia in magnae
inaequalitatis contextu.
31. Maior aquae inopia efficiet ut alimentorum sumptus augeatur aeque ac varii proventus, qui
eius ex usu pendent. Quaedam inquisitiones monent periculum esse ne aquarum inopia intra
pauca decennia laboremus, nisi huic rei sollicite consulatur. Impactiones ambitales innumeras
personas attingere poterunt, ceterumque provideri potest aquae occupationem, quam magnae
mundi societates habent, in praecipuam hoc vertente saeculo transituram pugnam.[23]
III. BIODIVERSITAS AMISSA
32. Terrae quoque opes sunt expilatae propter rationes intellegendi rem oeconomicam atque
commercium productionemque, quae nimis proximo fini coniunguntur. Silvae ac luci deperditi
secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non
modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria
gerenda. Variae species gena habent, quae opes cardines futuro tempore esse possunt ad

2 Pages 11-20

▲back to top

2.1 Page 11

▲back to top
11
quasdam humanas necessitates vel aliquas ambitales quaestiones solvendas.
33. Sed non sufficit ut de diversis speciebus cogitetur, ut “opibus”, quae adhiberi possint, dum
obliviscimur eas in se ipsas valere. Singulis annis sescentae species plantarum et animalium
amittuntur, quas iam cognoscere non poterimus, quas nostri filii conspicere non poterunt, in
perpetuum amissas. Permagna pars ob causas exstinguitur, quae ad quandam hominum operam
spectant. Nostra causa sescentae species sua exsistentia Deum non clarificabunt neque suum
nuntium nobiscum communicare poterunt. Nullum huius rei habemus ius.
34. Probabiliter angimur scientes mammiferum vel avem quandam esse exstinctam quia
adspectabiliora sunt. Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam
fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas. Nonnullae
species rarae, quae plerumque non notantur, praecipuas decretoriasque agunt partes, ut loci
temperamentum firmetur. Verum est homini esse agendum cum geosystema in discrimine
versatur, sed hodie intervenientis hominis gradus in sic implicata realitate naturae talis est, ut
continuata damna ab homine illata novum opus postulent, ita ut humana actio ubique sit, una cum
omnibus incumbentibus periculis, quae id secum fert. Vitiatus circuitus efficitur in quo,
interveniente homine cuiusdam difficultatis solvendae causa, compluries gravior fit condicio.
Exempli gratia, multae aves et insecta, quae propter insecticidia venenata, technologia facta,
exstinguuntur, ipsam agri culturam iuvant, atque iis sublatis, alia technologica actio sit oportet,
quae probabiliter denuo noxios effectus feret. Laudabile admirabileque opus est quod rerum
naturae inquisitores ac technici studiose faciunt ut difficultates vincant, quas homo ipse attulit. At
mundum spectantes, animadvertimus gradum hunc intervenientis hominis, qui saepenumero
rebus nummariis ac immodicae consumptioni deservit, reapse efficere ut terrarum orbis in quo
vivimus, minus locuples fiat et minus venustus, magis magisque coartatus pallensque, dum
eodem tempore technologiae progressus et consumptiones oblatae sine finibus progrediuntur.
Hac ratione decipi videmur substituentes non iterabilem et non recuperabilem pulchritudinem pro
alia quadam a nobis confecta.
35. Cum ambitalis impactio alicuius oeconomici incepti perpenditur, in solum, aquam et aërem
considerari effectus solent, sed non semper explorata additur inquisitio de affecta biodiversitate,
perinde ac si nonnullae species vel coetus deperditi sive animalium sive plantarum aliquid parvi
sint momenti. Viae, novae culturae, saepimenta, aquae receptacula atque aliae exstructiones,
naturales sedes sunt occupatura atque nonnumquam easdem in fragmenta sic redigunt, ut
animalium turmae neque migrare neque se libere movere possint, ita ut periculum sit nonnullae
species ne pereant. Aliae sunt optiones quae harum industriarum affectionem saltem imminuant,
ut biologica curricula facienda, sed in paucis Nationibus huic curae ac diligentiae prospicitur. Cum
aliquae species mercatoria ratione adhibentur, non semper earum modus incrementum capiendi
affectatur, ut ipsarum nimia imminutio vitetur, quae exinde oecosystematis aequilibrium conturbet.
36. Oecosystemata curanda postulant ut ultra proxima progrediatur intuitus, quia, cum

2.2 Page 12

▲back to top
12
oeconomicum emolumentum citatum facileque tantum requiritur, nullius interest ea vere servare.
At damnorum sumptus, quae adportat illiberalis incuria, oeconomico beneficio, quod obtineri
potest, multo est maior. Si de amissione vel aliquarum specierum damno agitur, de bonis
loquimur, omnem computationem excedentibus. Quam ob rem testes possumus esse silentes
gravissimarum inaequalitatum, cum quis magna beneficia obtinere vult, a reliqua hominum
generatione, praesenti ac futura, maximam pro ambitus detrimento exigens impensam.
37. Nonnullae Nationes in quibusdam locis plagisque servandis – cum in terra tum in oceanis –
multum sunt progressae ubi omne hominis opus inhibetur quominus eorum faciem immutet aut
eorum primigeniam constitutionem deformet. In biodiversitate curanda, periti de necessitate
attendunt peculiarem in modum loca colendi, specierum varietatibus praedita, illius loci specierum,
quae sunt rarae vel efficaci tutela minus pollent. Sunt quidem loca quae propter singulare suum
pondus, quod ad mundi oecosystema attinet, peculiarem curam sibi vindicent, vel amplum
habeant aquae receptaculum ac sic alias vitae formas inducant.
38. Memoramus, exempli gratia, illum terrarum orbis pulmones, biodiversitate repletos, qui sunt
Amazonia, nec non fluvialem Congi locum, vel magna aquarum glacierumque receptacula.
Omnibus perlate patet horum locorum momentum, quod spectat ad totum orbem et futurum
humanitatis tempus. Oecosystemata tropicarum silvarum biodiversitatem habent magna
multiplicitate fruentem, quae plane cognosci fere non potest, sed cum silvae hae uruntur aut ad
nihilum reducuntur, ut sata easdem occupent, paucis annis innumerae species amittuntur, aut eae
plagae in aridas solitudines convertuntur. Attamen aequa ponderatio requiritur, cum his de locis
agitur, quoniam ne ignorari quidem possunt praegrandia oeconomica emolumenta internationalia
quae, sub ea curandi obtentu, in discrimen nationalem potestatem adducere possunt. Re quidem
vera sunt “internationalia Amazoniae proposita, quae oeconomicis emolumentis societatum
transnationalium tantum inserviunt”.[24] Laudabile est studium internationalium institutionum
civiliumque societatis institutorum, quae populos concitant atque scienter cooperantur, etiam
coercitionis legitimis adhibitis instrumentis, ut omne regimen proprium et non transmittendum
officium gerat loca servandi aeque ac naturales opes propriae Nationis, illicitis locorum
exterarumque Nationum repulsis emolumentis.
39. Ne herbae quidem silvestres in silvarum locum per arbores suppositae, cum plerumque de
monocultura agatur, congruenter sunt inquisitae. Revera biodiversitati graviter ipsa nocere potest,
quae novis insertis speciebus non est recepta. Uda quoque loca, quae in sativa praedia
immutantur, magnam biodiversitatem, quam habebant, amittunt. Quibusdam litoralibus locis
magnae sollicitudini est quod oecosystemata, mangroviis constituta, defecerunt.
40. Oceani non modo in terrarum orbe maiorem aquae partem obtinent, sed amplae varietatis
viventium maiorem partem, quorum multa sunt nobis incognita ac multiplices ob causas in
discrimine versantur. Ceterum in fluminibus, lacubus oceanisque vita, quae plerosque mundi
populos alit, piscatus sine legibus captis copiis afficitur, qua de re aliquot species prorsus

2.3 Page 13

▲back to top
13
imminuentur. Adhuc seligendi piscatum mores augentur et continuantur, quam ob rem magna ex
parte species captae pessum eunt. Peculiarem in modum viventia maris quae praetermittimus in
discrimen adducuntur, veluti quaedam formae quae plancton vocantur, quaeque in alimentorum
maris serie magni momenti partem sustinent, ex quibus tandem pendent species quas victus
causa adhibet homo.
41. Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae
aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se
recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas. Multa orbis corallica saepta hodie
sunt sterilia seu continenter imminuuntur: “Quis mira haec maris loca in coemeteria subaquanea
commutavit, vita coloreque destituta?”.[25] Quod magna ex parte inquinatio efficit, quae ad mare
pervenit veluti effectus silvarum exactarum, agri monoculturarum, industriae eiectamentorum
atque rationum damnose piscandi, earum potissimum quae cyanido atque dynamitide utuntur. Id
gravius evenit eo quod oceanorum calor est auctus. Haec omnia nos iuvant ut intellegamus
quidquid de natura agatur quaedam importare consectaria posse, quae aspectu primo non
animadvertimus, atque aliquae abusus opum formae per quaedam detrimenta obtinentur quae ima
oceanorum attingunt.
42. Necesse quidem est plus opum in inquisitione impendere, quo melius intellegatur quomodo
agant oecosystemata utque congruenter diversae varietates ponderentur quae afficiant et
quomodocumque commutent graviter ambitum. Quoniam creaturae cognatione quadam inter se
continentur, unaquaeque affectu admirationeque est ponderanda, et nos omnes, quippe qui creati
simus, alii aliis indigemus. Singula loca officio tenentur hanc familiam custodiendi, idcirco
diligentem indicem oportet faciant specierum quas habent, ut proposita et rationes tuitionis
apparentur, dum cura in interituris speciebus potissimum adhibetur.
IV. HUMANAE VITAE QUALITATIS PRAVITAS ET SOCIALE DETRIMENTUM
43. Si consideramus hominem quoque huius mundi creaturam esse, quae ius habet vivendi
felicitateque fruendi, et praeterea peculiari dignitate pollere, facere non possumus quin effectus
ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita
respiciamus.
44. Conspicimus hodie, exempli gratia, immoderate inordinateque crevisse multas urbes, ubi
salubriter homines vivere non possunt, non modo propter contaminationem, emissionibus
venenatis effectam, verum etiam ob urbanas perturbationes, commeatus difficultates atque visus
auditusque inquinationem. Multae urbes magnae sunt structurae quae suo non funguntur munere,
quaeque immoderate aquam vimque insumunt. Sunt suburbia quae, licet sint nuper aedificata,
sunt referta et inordinata, sufficientibus locis viridibus carentia. Non est incolarum huius terrarum
orbis vivere, lithocolla, bitumine, vitro et metallis opprimentibus, sine coniunctione physica cum
natura.

2.4 Page 14

▲back to top
14
45. Quibusdam in agrestibus urbanisque locis, quaedam spatia ad privatam administrationem
translata effecerunt ut cives difficulter ad regiones singularis pulchritudinis accedere possent; alibi
regiones urbis habitabiles creatae sunt “oecologicae”, paucis solummodo addictae, ubi cavetur ne
alii intrent facticiam quietem perturbaturi. Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum
vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt
ex societate depulsi.
46. Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae
nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium
aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis
aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum
stupefactivorum, identitatis amissio. Signa sunt inter cetera quae ostendunt incrementum in
superioribus duobus saeculis verum integrumque progressum melioremque vitae qualitatem
omnibus ex partibus minime induxisse. Quaedam ex his signis eodem tempore veri socialis
detrimenti, silentis fracturae vinculorum compositionis socialisque communionis sunt indicia.
47. Huic adduntur communicationis socialis instrumentorum digitalis provinciae vires, quae cum
ubique adsunt, progressioni non favent facultatis prudenter vivendi, alte cogitandi, studiose
amandi. Insignes pristini sapientes, hac in re, in periculum venirent ne dissipanti ex strepitu
notitiarum eorum sapientia exstingueretur. Hoc a nobis conatum postulat ut talia instrumenta in
novam culturae humanitatis progressionem et non in detrimentum eius altiorum divitiarum
demutentur. Germana sapientia, cogitationis, dialogi liberalisque personarum conventionis fructus,
per meram elementorum acervationem non obtinetur, unde saturatio eveniat et confusio, in
quadam mentis contaminatione. Eadem opera realium cum aliis necessitudinum in locum, una
cum cunctis additis provocationibus, aliud communicationis genus, per interrete factum, subditur.
Hoc sinit ut nostro arbitratu seligantur aut deleantur necessitudines, atque sic animi commotionum
facticiarum novum genus saepenumero gignitur, quae magis ad apparatus electronicos quam ad
personas naturamque attinent. Hodierna instrumenta permittunt ut cognitiones affectusque nos in
vicem communicemus ac participemus. Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem,
tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus.
Quapropter minime mirum debet videri, una cum proventibus petulanter praebitis, augeri in
necessitudinibus inter personas altam maestamque displicentiam, aut noxiam solitudinem.
V. MUNDANA INAEQUALITAS
48. Humanus naturalisque ambitus una simul detrimentum patiuntur atque de ambitus detrimento
congruenter agere nequimus nisi causas consideraverimus, quae ad humanum socialeque
detrimentum spectant. Re quidem vera ambitus societatisque detrimentum peculiariter debiliores
orbis terrarum afficit: “Cum communis ordinariae vitae experientia, tum scientifica inquisitio planum
faciunt graviores effectus omnium ambitus aggressionum pauperiores gentes afficere”.[26]
Exempli gratia, consumpta piscium copia potissimum eos afficit qui propria navicula victum

2.5 Page 15

▲back to top
15
quaeritant, qui alio modo obtineri non potest; aquae pollutio praesertim pauperiores contingit, qui
aquam in lagoenis servatam emere non possunt; atque maris aucta aqua peculiarem in modum
gentes maritimas afficit pauperes factas, quibus facultas non est alio eundi. Hodiernarum
inaequalitatum affectio manifestatur in immaturo quoque interitu multorum pauperum, in
contentionibus quae deficientibus opibus excitantur nec non in compluribus aliis difficultatibus
quae non satis in mundi rebus agendis reperiuntur.[27]
49. Considerare volumus saepe perspicuam abesse conscientiam quaestionum quae distractos
praecipue occupant. Maiorem partem ipsi designant terrarum orbis, innumerae quidem personae.
De quibus hodie in politicis oeconomicisque internationalibus disputationibus agitur, sed
plerumque eorum difficultates quaedam esse appendix videntur, quaestio quidem, quae fere ex
officio aut leviter tractatur, nisi si merum “damnum finitimum” ipsae considerantur. Enimvero cum
re fieri debent, saepenumero novissimum locum obtinent. Hoc accidit quod artem exercentes,
publicae opinionis relatores, communicationis instrumenta et dicionum sedes procul ab eis
reperiuntur, in segregatis urbium locis, eorum quaestionibus haud proxime perspectis. Vivunt et
ratiocinantur a commoditate sumentes initium cuiusdam progressionis vitaeque qualitatis, quae
maiori mundi parti populorum praesto non sunt. Eo quod physica contagio et conventio desunt,
quibus interdum nostrarum urbium dissolutio favet, id conscientiam inurere ac realitatis partem per
fragmentarias inquisitiones neglegere iuvat. Id nonnumquam cum “viridi” sermone nectitur.
Attamen hodie facere non possumus quin agnoscamus verum oecologicum propositum semper
fieri sociale propositum, quod in disputationibus de ambitu iustitiam complecti debet, ut tam terrae
clamor quam clamor pauperum audiatur.
50. Potius quam pauperum negotia agant et de mundo diverso cogitent, nonnulli tantummodo de
imminuendo natorum numero sollicitantur. Nec desunt internationales conatus in Nationes ad
prosperitatem progredientes, qui oeconomica subsidia quibusdam politicis actionibus
“procreationis salutis” subdunt. Attamen “si quidem verum est populos opesque quae praesto sunt
inaequabiliter distributa progressioni tolerabilique ambitus usui obstare, agnoscendum est
populorum incrementum cum integro solidalique progressu plane coniungi posse”.[28] Si
populorum incrementum et non rerum consumendarum extrema selectaque nonnullorum
immoderatio arguitur, id agitur ut quaestio non dissolvatur. Sic volunt hodiernam distribuendi
rationem ratam habere, qua minor pars sibi ius vindicat quadam ex mensura consumendi, quae ad
omnes transferri non potest, cum terrarum orbis talis consumptionis ne eiectamenta quidem
continere possit. Praeterea novimus tertiam fere alimentorum confectorum partem pessumdari,
atque “egestus cibus veluti pauperum ex mensa detractus consideratur”.[29] Quidquid est, certum
est in populis secundum regiones distribuendis inaequalitatem esse considerandam, sive pro
nationibus sive pro toto mundo, quandoquidem aucta consumptio implicatas regionum
condiciones fert, propter quaestionum coniunctionem, quae cum ambitali contaminatione, vecturis,
eiectamentis elaborandis, opibus amissis, vitae qualitate nectuntur.
51. Inaequalitas non modo singulos homines afficit, verum etiam integras Nationes, atque impellit

2.6 Page 16

▲back to top
16
ad ethicam internationalium relationum cogitandam. Adest enim verum “oecologicum debitum”,
potissimum inter septentrionalem et meridianam orbis partem, quod cum perturbationibus
mercatus oecologicum ambitum deformantibus, nec non cum inaequli naturalium usu opum
sociatur, quibus nonnullae Nationes historice fruuntur. Quaedam evectae naturales materiae
primariae, quae dicuntur, ut mercatibus septentrionalium Nationum, industriis pollentium,
satisfieret, locis damna adportarunt, sicut contaminationem hydrargyrio auri in fodinis vel in
aerariis fodinis dioxido sulphuris. Peculiarem in modum ambitalis spatii usus est ponderandus in
toto orbe terrarum, ad eiectamenta gasiosa deponenda, quae superioribus duobus saeculis sunt
acervata atque condiciones quasdam induxerunt, quae nunc omnes mundi Nationes afficiunt.
Calefactio, quam immanis nonnullarum divitum Nationum consumptio concepit, pauperiora terrae
loca afficit, in Africa potissimum, ubi calor auctus una cum siccitate valde pernicioseque culturae
proventibus nocet. Huic damna adduntur quae dant solida fluxaque venenata eiectamenta in
Nationes ad prosperitatem progredientes allata nec non polluens industria societatum, quae in
Nationibus minus progredientibus operantur, quod facere non possunt in Nationibus quae opes
capitales praebent: “Animadvertimus societates sic operantes saepe esse multinationales, quae
hic faciunt quod in Nationibus progressis vel in primo mundo, qui dicitur, agere non sinuntur.
Plerumque cum ab opere cessant et de loco decedunt, gravia hominum ambitusque damna
relinquunt, ut laboris vacuitatem, vicos sine vita, nonnullas naturales copias exhaustas, silvas
excisas, agriculturam locique pastionem ad inopiam redactas, crateres, colles absumptos, flumina
polluta et nonnullas sociales operas, quae sustineri iam non possunt”.[30]
52. Debitum exterum pauperum Nationum instrumentum factum est inspectionis, sed idem de
oecologico debito non fit. Multifarie populi ad prosperitatem progredientes, ubi ampliores
biosphaerae reperiuntur copiae, iuvare pergunt ditiorum Nationum progressionem, sui praesentis
futurique temporis impendio. Terra pauperum meridianae partis dives est et parum contaminata,
sed proprietatis bonorum copiarumque occupatio, ut eorum vitae necessitatibus subveniatur,
propter systema perverse confectum vinculorum commercialium et proprietatis prohibetur.
Nationes progressae oportet partes agant, ut hoc debitum solvatur, magna ex parte vim non
renovabilem insumptam minuentes et subsidia in indigentiores Nationes conferentes, ad politicas
actiones progressionisque tolerabilis incepta sustinenda. Regiones pauperioresque Nationes in
novis rationibus de impactione ambitali minuenda suscipiendis minus possunt, quandoquidem
institutione carent ad necessarios processus augendos et sumptus suggerere non valent.
Quocirca probe conscii esse debemus in demutato climatis statu variatas responsalitates dari
atque, quemadmodum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcopi edixerunt,
oportere “potissimum de pauperum, debilium, iniuriae obnoxiorum necessitatibus agere,
disputatione inducta, in qua potentiora negotia dominantur”.[31] Conscientiam roborare debemus
nos unam esse hominum familiam. Fines non sunt neque politica socialiave saepimenta quae
patiuntur nos segregari, ideoque ne locus quidem est neglegentiae globalizationis.
VI. RESPONSIONUM DEBILITAS

2.7 Page 17

▲back to top
17
53. Terrae sororis gemitum hae exprimunt condiciones, qui cum mundi desertorum gemitibus
iungitur, per lamentationem quandam quae a nobis ut iter mutemus postulat. Numquam ut
superioribus duobus saeculis nostram communem domum vexavimus laesimusque.
Instrumentorum autem Dei Patris ad tuendas partes vocamur, ut noster terrarum orbis is sit quem
Ipse creando optavit sitque pacis, pulchritudinis plenitudinisque eius proposito congruus. Hoc
nimirum illud est quod nos necessaria cultura caremus ut huic discrimini occurramus atque oportet
principatus instituere, qui vias demonstrent, necessitatibus subvenientes hodiernarum
generationum, omnibus adscriptis, nullo futuris generationibus importato detrimento. Necessarium
prorsus est legum ordinem instituere qui insuperabiles fines complectatur atque oecosystemata
tueatur, antequam novae dominatus formae, quas exemplar technicum oeconomicumque
constituat, non modo rem politicam, verum etiam libertatem iustitiamque ad nihilum redigant.
54. Digna quae notetur est debilitas politicae actionis internationalis. Quod res politica in
servitutem redigitur technologiae reique nummariae, id dissolutae mundanae de ambitu
Congressiones ostendunt. Immodica sunt peculiaria lucra atque oeconomicum lucrum communi
bono facillime antecedit atque nuntios corrumpit, ne sua proposita peti conspiciat. Hoc rerum in
contextu Documentum Apparitiopolitanum requirit “ut ne in naturalibus opibus tractandis
praevaleant coetuum oeconomicorum emolumenta, quae irrationabiliter vitae delent fontes”.[32]
Inter oeconomiam et technologiam foedus omnia exterminat quae ad eorum proxima lucra non
pertinent. Sic quaedam tantum leves declarationes prospectantur, philanthropici singulares actus,
et etiam conatus ad affectionem erga ambitum demonstrandam, dum reapse quodcumque
socialium institutionum de rebus mutandis inceptum molestum conspicietur a lepidis somniatoribus
susceptum vel impedimentum putatur tollendum.
55. Nonnullae Nationes paulatim magni ponderis prae se ferre possunt progressiones, auctas
inspectiones efficaciores atque adversus corruptionem apertiorem dimicationem. Apud populos
oecologicus sensus maior est, etiamsi non sufficit, ut perniciosi mores immodice consumendi
mutentur, qui auferri non videntur, sed potius amplificari augerique. Quod accidit, ut unum tantum
supponamus exemplum, per crebrum augescentemque usum atque vim instrumentorum aëri
temperando: mercatus, quippe qui subitaneum beneficium persequantur, plus plusque quaesita
concitant. Si quis extrarius mundi societatem inspiceret, prae tali agendi ratione obstupesceret,
quae nonnumquam sui videtur interemptrix.
56. Interea oeconomicae potestates praesentem mundi ordinem comprobare pergunt, in quo
praevalent quaestus studium nec non quaesitum lucrum nummarium, quae omnia constituta et in
humana dignitate ambituque effectus ignorant. Sic manifestatur ambitale detrimentum et
humanum moraleque detrimentum artum communeque habere vinculum. Multi dicent eos
conscios non esse se immoralia patrare, quia perpetua mentis aberratio animum adimit angusti
finitique mundi realitatem considerandi. Hac de causa hodie “quidquid est imbecillum, ut ambitus,
immunitum manet, commodis consideratis consecrati mercatus, quae in absolutam regulam sunt
conversa”.[33]

2.8 Page 18

▲back to top
18
57. Id provideri potest, coram nonnullis interituris opibus, scaenam quandam comparari, nova
bella prospectantem, quae nobilibus expostulationibus teguntur. Bellum semper gravia damna ad
ambitum culturalesque populorum divitias affert, atque pericula permagna fiunt, cum de atomicis
biologicisque armis agitur. Etenim “quamvis internationalia foedera chemicum, bacteriologicum ac
biologicum bellum prohibeant, apertum est in laboratoriis inquisitionem produci ad nova arma,
laedendo apta, reperienda, quae facultate polleant naturales mutandi aequabilitates”.[34] Illud
requiritur ut politica actio sudiosius in arcendas solvendasque causas convertatur, quae novas
contentiones parere possunt. Sed potestas, quae cum re nummaria sociatur, magis huic conatui
renititur, atque politica proposita carent saepenumero consiliorum amplitudine. Cur hodie potestas
servatur, quae memoria tenebitur propter eius agendi inhabilitatem, instante illud faciendi
properatione necessitateque?
58. Quibusdam in Nationibus probanda exstant exempla, quae ad progressus in ambitu
restituendo spectant, quae sunt nonnulla flumina mundata, tot per decennia corrupta, silvae
autochthonae recuperatae, vel prospectus ambitalis restitutionis operibus exculti, vel aedificiorum
incepta magnae pulchritudinis, progressus in munda energia comparanda, publicus commeatus
melior factus. Haec quae aguntur universales quaestiones non solvunt, sed confirmant hominem
suam posse probabiliter praestare operam. Ut amet cum creatus sit, intra eius limites necessario
liberalitatis, solidarietatis curaeque florent actus.
59. Eodem tempore levis vanave quaedam adolescit oecologia, quae torporem quendam et
temerariam responsalitatem roborat. Ut crebro temporibus magno distinctis discrimine accidit,
quae audacia requirunt consilia, arbitramur accidentia certa non esse. Si leviter respicimus,
praeter quaedam conspicua contaminationis detrimentique indicia, res haud tam graves esse
videntur terrarumque orbis perdiu in hodiernis condicionibus manere posse. Dubius hic mos nobis
commodo est, ut vivendi, faciendi consumendique consuetudines servemus. Ratio quidem haec
est qua homo sese accommodat ad omnia vitia sui ipsius eversionis pascenda, eadem
dissimulans, non agnoscens, gravia consilia procrastinans eaque pro nihilo reputans.
VII. OPINIONUM DIVERSITAS
60. Agnoscimus tandem varias opiniones et cogitationis genera de condicione deque inceptis
suscipiendis exstitisse. Hinc progressus fabellam nonnulli quacumque ratione tuentur atque
autumant oecologicas quaestiones per nova technica tantum expediri instrumenta, sublatis ethicis
considerationibus necessariisque omnino mutationibus. Illinc quidam arbitrantur hominem, quovis
suo opere, unum minari et oecosystema mundanum in periculum adducere posse, convenit ideo
ut eius in terrarum orbe praesentia minuatur eiusdemque opus cuiuscumque generis impediatur.
Intra utrumque finem futuri prospectus, qui fieri possunt, sunt considerandi, quia non una tantum
datur solutionis ratio. Hoc ipsum complura adiumenta praeberet, quae cum integris inceptis
coniungi possent.

2.9 Page 19

▲back to top
19
61. Multis de finitis quaestionibus Ecclesia nihil habet definiti quod suadeat atque intellegit
meditatam disputationem esse auscultandam promovendamque inter scientiae cultores, variis
opinationibus observatis. Sufficit autem sincere realitatem conspicere ut cernamus magnum
nostrae domus communis detrimentum. Spes nobis suadet ut agnoscamus semper aliquod esse
effugium, cursum semper nos mutare posse, ad negotia expedienda aliquid nos efficere posse.
Procul dubio extremi discriminis conspici videntur indicia, propter magnam mutationum
detrimentique celeritatem, quae tum in naturae ruinis apud quasdam regiones, tum in socialibus
vel etiam nummariis discriminibus manifestantur, cum mundi quaestiones neque ponderari neque
explicari seiunctim possint. Sunt regiones quae singulariter in discrimine versentur, et praeter
magnam quamlibet provisam perniciem, certum est praesentem mundi ordinem multis ex partibus
sustineri non posse, quia de finibus humanorum actuum cogitare desiimus: “Si intuitus regiones
decurrit nostri orbis, statim animadvertitur humanum genus decepisse divinas exspectationes”.[35]
CAPUT SECUNDUM
CREATIONIS EVANGELIUM
62. Quid quod huic documento, bonae voluntatis hominibus converso, capitulum de fidei
persuasionibus additur? Conscii sumus in rei politicae opinionumque provincia quosdam Creatoris
cogitationem prorsus respuere, aut eam nullius momenti putare, ita ut ad irrationalia divitias
referant, quas religiones praebere possint integrae oecologiae plenoque profectui humani generis.
Alias ipsae ad secundae notae culturam pertinere putantur, quae tantum tolerari debet. Attamen
scientia ac religio, quae varia ratione realitatem attingunt, crebrum et utrique frugiferum dialogum
instituere possunt.
I. LUX FIDE OBLATA
63. Si oecologici discriminis eiusque multiplicium causarum implicationem perpendimus,
agnoscere debemus una ratione interpretandi realitatemque transformandi eam solvi non posse.
Oportet praeterea variae culturales populorum divitiae, artes ac poesis, interior vita ac spiritalitas
adhibeantur. Si utique oecologiam vere aedificare volumus, quae omnia deleta restituere sinat,
tum nullum scientiarum genus nullaque prudentiae forma est neglegenda, ne religiosa quidem per
propriam indolem. Catholica praeterea Ecclesia philosophicae provinciae dialogo patet, atque id
sinit ut inter fidem et rationem varia compendia comparentur. Quod ad sociales quaestiones
attinet, id in progredienti doctrina sociali Ecclesiae reperiri potest, quae novis concertationibus
magis magisque ad se locupletandam vocatur.
64. Ceterum, etiamsi hae Litterae encyclicae cum omnibus dialogum instituunt, ut liberationis viae
una simul inveniantur, inde a principio ostendere volumus quomodo fidei certitudines gravia

2.10 Page 20

▲back to top
20
argumenta christianis praebeant, et partim etiam aliarum religionum sectatoribus, ut natura
debilioresque fratres sororesque curentur. Si, quod homines tantummodo sumus, personae ad
ambitum colendum inducuntur, cuius sunt participes, “christiani peculiarem in modum sentiunt sua
intra creatum munera, sua officia pro natura et Creatore fidei esse partem”.[36] Itaque pro
hominibus mundoque bonum est nos credentes melius oecologica munera agnoscere, quae
nostris de mentibus manant.
II. BIBLICARUM NARRATIONUM SAPIENTIA
65. Integra creationis posthabita theologia, quaerimus quid magnae biblicae narrationes de
hominis cun mundo necessitudine dicant. In prima operae creatricis narratione, apud Genesis
librum, Dei consilium hominis creationem complectitur. Post hominem creatum dicitur: “Viditque
Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona" (Gn 1,31). Biblia docent quemque hominem
amore creari, ad Dei imaginem et similitudinem factum (cfr Gn 1,26). Quod dictum est permagnam
cuiusque humanae personae ostendit dignitatem, quae “non est solum res aliqua, sed aliquis.
Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi
cum aliis personis”.[37] Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus
peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, “infinitam dignitatem ei tribuat”.[38]
Ii qui dignitati personarum defendendae operam dant ex fide christiana altiora argumenta pro hoc
officio haurire possunt. Quae mira est certitudo scire cuiusque personae vitam in desperata
quadam perturbatione non dissipari, in mundo quodam quem merus casus aut rerum
vicissitudines sine sensu iteratae moderantur! Unicuique nostrum Creator dicere potest:
“Priusquam te formarem in utero, novi te” (Ier 1,5). In Dei corde concepti sumus ideoque
“unusquisque nostrum fructus est Dei cogitationis. Unumquemque nostrum optavit Deus,
unumquemquem amavit; unusquisque est necessarius”.[39]
66. In Genesis libro creationis narrationes, suum per figurae ac narrationis sermonem, altam de
humana exsistentia et historica realitate doctrinam complectuntur. Narrationes hae secum ferunt
humanam exsistentiam tribus praecipuis vinculis niti, quae inter se arte coniunguntur, nempe cum
Deo, cum proximo et cum terra. Iuxta Biblia, tres hae vitales necessitudines pessumdatae sunt,
non modo extra, verum etiam intra nos. Haec fractio peccatum est. Convenientia inter Creatorem,
humanitatem omnemque creationem est deleta, cum Dei locum nos sumere voluissemus, haud
agnoscentes nos finitas esse creaturas. Quod etiam naturam decepit mandati “subiciendi” terram
(cfr Gn 1,28) et “operandi et custodiendi” eam (cfr Gn 2,15). Sic effectum est ut bene composita
inter hominem et naturam necessitudo in contentionem conversa est (cfr Gn 3,17-19). Quapropter
praestat ut congruentia, quam sanctus Franciscus Assisiensis una cum omnibus creaturis coluit,
huius fracturae sanatio quaedam habita sit. Sanctus Bonaventura ait: Franciscus quodammodo
“per universalem conciliationem ad singula refigurabat ad innocentiae statum”.[40] Longe aliter
hodie res se habet: in bellis, in diversis violentiae iniuriarumque speciebus, in debilioribus relictis,
in adversus naturam incursibus peccatum omni sua delendi vi manifestatur.

3 Pages 21-30

▲back to top

3.1 Page 21

▲back to top
21
67. Deus non sumus nos. Terra nos praecedit nobisque data est. Id nobis dat copiam insimulationi
respondendi, in doctrinam Hebraicam et christianam illatae: dictum est, a Genesis narratione
sumpto initio, ubi ad “subiciendam” terram invitatur (cfr Gn 1,28), immoderato naturae usui sine
lege obsecundari, cum ostendatur hominis dominatoris eversorisque effigies. Haec non est
Bibliorum recta interpretatio ad Ecclesiae mentem. Quamvis sit verum nonnumquam christianos
Scripturas haud recte esse interpretatos, hodie strenue abicere debemus, eo quod ad imaginem
Dei creati simus et nobis munus sit commissum terram subiciendi, concludi posse nobis
absolutum aliarum creaturarum dominatum tributum esse. Magni refert biblica scripta eorum in
contextu legere, recta interpretatione, et recordari hominem ipsa invitare ut operetur et custodiat
(cfr Gn 2, 15) mundi paradisum. Cum “operari” significet terram confodere, arare vel agros colere,
“custodire” autem significat protegere, tueri, praeservare, servare, vigilare. Id inter hominem et
naturam mutua requirit responsalia officia. Quaeque communitas ex terrae bonitate omnia
depromit ad victum necessaria, sed tueri etiam debet et studere ut eius fertilitas in futuras
generationes producatur. Utique “Domini est terra” (Ps 24,1), ad Eum pertinent “terra et omnia,
quae in ea sunt” (Dt 10,14). Idcirco Deus prohibet quominus absoluta proprietas vindicetur: “Terra
quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis” (Lv 25,23).
68. Coram terra, quae Dei est, responsalitas postulat ut homo, intellectu praeditus, observet
naturae leges nec non subtiles inter huius mundi res aequabilitates, “quia ipse mandavit, et creata
sunt; statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit” (Ps
148,5b-6). Inde fit ut biblicae leges varias normas homini ferant, non modo quod ad alios homines
spectat, verum etiam ad alia viventia: “Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non
subtrahes te […]. Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem
pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis” (Dt 22,4.6). In hoc ordine, septimi diei
requies non modo hominibus praebetur, verum etiam datur “ut requiescat bos et asinus” (Ex
23,12). Sic intellegimus non ansam habere Biblia imperiosi anthropocentrismi, quippe qui ceteras
creaturas neglegat.
69. Dum recte rebus uti possumus, ad agnoscendum vocamur cetera viventia coram Deo sua ex
natura valere atque “ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant”,[41] cum
“laetetur Dominus in operibus suis” (Ps 104,31). Suam propter unicam dignitatem atque quippe qui
intellectu polleat homo ad creatum una cum aeternis eius legibus tuendum vocatur, quia “Dominus
sapientia fundavit terram” (Prv 3,19). Hodie leviter non asserit Ecclesia reliquas creaturas hominis
bono prorsus subici proinde ac si in se ipsae non valeant ac nos eas nostro arbitratu adhibere
possimus. Sic Germaniae Episcopi declaraverunt aliis de creaturis “dici posse eas prius esse
quam esse utiles”.[42] Catechismus directe prorsus instanterque de aberranti anthropocentrismo
disputat: “Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias […].
Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo,
infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam
uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus”.[43]

3.2 Page 22

▲back to top
22
70. In Cain et Abel narratione animadvertimus aemulationem ad summam iniuriam patrandam
adversus fratrem Cain compulisse. Quod vero necessitudinem violavit quae Deo erat cum Cain et
Cain cum terra, ex qua eiectus est. Hic eventus per turbidum inter Deum et Cain colloquium
summatim est narratus. Deus ait: “Ubi est Abel frater tuus?”. Cain dicit se id nescire et Deus
rursus: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris
procul ab agro” (Gn 4, 9-11). Si colendi studium atque aequam necessitudinem servandi cum
proximo neglegitur, quem curare et custodire debeo, interior consortio mecum, cum aliis, cum Deo
et terra deletur. Cum omnes hae necessitudines negleguntur, cum iustitia iam terram non habitat,
Biblia dicunt vitam in discrimine versari. Hoc nos docet Noe narratio, cum minatus est Deus
homines delere propter continuatam eorum inhabilitatem ad vivendum secundum iustitiam ac
pacem: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum” (Gn
6,13). In his tam vetustis narrationibus, praeclaro symbolismo refertis, praesens mens iam
continebatur: omnia implicari, atque certam curam nostrae sane vitae nostraeque necessitudinis
cum natura, a fraternitate, iustitia et erga alios probitate separari non posse.
71. Tametsi “multa malitia hominum esset in terra” (Gn 6,5) et “paenituit Dominum quod hominem
fecisset” (Gn 6,6), tamen per Noe, qui integer iustusque manebat, decrevit Deus salutis viam
facere. Tali modo hominibus facultatem dedit novum sumendi initium. Unus probus sufficit homo
ut spes adsit! Biblica traditio palam statuit hanc restitutionem secum ferre ordines iterum detectos
ac servatos, qui Creatoris manu in natura sunt insculpti. Id, exempli gratia, in Shabbath lege
conspicitur. Deus “requievit die septimo ab universo opere” (Gn 2,2). Israel praecepit Deus ut
octavo quoque die, Shabbath, requietis dies haberetur (cfr Gn 2,2-3; Ex 16,23; 20,10). Ceterum
sabbaticus etiam annus Israel eiusque terrae est statutus, octavo quoque anno (cfr Lv 25,1-4),
quo tempore terra prorsus quiescebat, neque serebatur et colligebantur solummodo ad victum et
hospites alendos necessaria (cfr Lv 25,4-6). Tandem septem hebdomadis annorum, id est
undequinquaginta annis, exactis, Iubilaeum celebrabatur, annus universalem ad veniam et
“remissionem in terra cunctis habitatoribus eius” (Lv 25,10). Hae progredientes leges
aequabilitatem et aequitatem in necessitudinibus praestabant quae erant homini cum ceteris
hominibus et terra, ubi vivebat et operabatur. Sed eodem tempore agnoscebatur terrae donum
una cum fructibus ad omnem populum pertinere. Qui terram colebant ac tuebantur, eius fructus
communicare debebant, peculiarem in modum cum pauperibus, viduis, pupillis et advenis: “Cum
messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas
colliges. Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et
peregrinis carpenda dimittes” (Lv 19,9-10).
72. Psalmi hominem subinde concitant ad Deum creatorem laudandum: “Qui expandit terram
super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius” (Ps 136,6). Sed alias quoque creaturas ad
laudem invitant: “Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes. Laudate eum,
caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. Laudent nomen Domini, quia ipse
mandavit, et creata sunt” (Ps 148,3-5). Non modo per Dei potentiam sumus, verum etiam coram
Eo et cum Eo. Idcirco nos eum adoramus.

3.3 Page 23

▲back to top
23
73. Prophetarum scripta in difficilioribus condicionibus ad vim inveniendam invitant per
omnipotentis Dei contemplationem, qui universum creavit. Infinita Dei potentia non efficit ut eius
paterna lenitas devitetur, quia in Eo affectio et vis iunguntur. Re quidem vera omnis sana
spiritalitas vult eadem opera divinum amorem recipere et fiducialiter Dominum adorare infinitam
eius ob potentiam. Apud Biblia in liberando et salvando idem Deus est qui in universo creando,
atque hae duae divine agendi rationes arte et indissolubili modo nectuntur: “Heu, Domine Deus,
ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi
difficile omne verbum […]. Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in
portentis” (Ier 32,17.21). “Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet
neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius, qui dat lasso virtutem et invalido robur
multiplicat” (Is 40,28b-29).
74. Experta Babiloniae servitus spiritale discrimen attulit quod effecit ut altior fides in Deo fieret,
cum suam creatricem omnipotentiam liquidius manifestaret, populum hortaturus ut spem in sua
infelici condicione denuo inveniret. Saeculis post, aliis exstantibus probationibus
persecutionibusque, cum Romanum Imperium suum absolutum dominatum intulisset, solacium
spemque reppererunt fideles, suam fiduciam in Deo omnipotenti augentes, atque canebant:
“Magna et mirabilia opera tua; iustae et verae viae tuae!” (Apc 15,3). Si Deus ex nihilo creare
universum potuit, in hoc mundo agere quoque potest atque omnes mali species vincere. Quocirca
iniustitia invicta non est.
75. Spiritalitatem tueri non possumus quae omnipotentem Deum creatoremque obliviscitur. Hoc
modo alias mundi potestates adoraremus aut Domini locum occuparemus, vel studentes
realitatem ab eo creatam proculcare, haud fines agnoscentes. Rectior ratio hominem in proprio
loco collocandi et finem imponendi eius postulationi, ad quam absolute terram vult dominari, tum
datur, cum Patris creatoris unicique mundi domini effigies rursus ob oculos habetur, quia aliter,
realitati proprias leges propriaque commoda imponere usque homo contendet.
III. UNIVERSI MYSTERIUM
76. Ad Iudaicam christianam traditionem “creatio” plus est quam naturam dicere, quandoquidem
Dei amoris consilium complectitur, ubi singulae creaturae valent et significantur. Natura
saepenumero complexio habetur quaedam, quae pensatur, comprehenditur agiturque, at creatio
ut donum tantum intellegi potest, quod de patenti omnium Patris manu manat, sicut illuminata
amore realitas quae ad universalem communionem nos congregat.
77. “Verbo Domini caeli facti sunt” (Ps 33,6). Sic nobis ostenditur mundum a quadam deliberatione
proficisci, haud chao casuve, et id magis eum elevat. Libera est electio in creatrice voce
significata. Universum non ortum est per quandam omnipotentiam ad arbitrium agentem, per vim
demonstratam vel per sui affirmandi studium. Creatio ad amoris genus spectat. Dei amor
praecipua est totius creati ratio: “Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti;

3.4 Page 24

▲back to top
24
nec enim, si odisses, aliquid constituisses” (Sap 11,24). Sic Patris affectio in unamquamque
creaturam recidit, cui in mundo tribuit locum. Quin immo caduca vita illius qui inanior est amatur,
atque paucis illis exsistentiae momentis eum suo affectu Ipse complectitur. Sanctus Basilius
Magnus ait esse Creatorem etiam “sine invidia bonitatem”,[44] et Dantes Aligherii de amore “qui
solem ceteras et stellas movet”[45] est locutus. Quapropter a creatis operibus ascenditur “ad eius
amabilem misericordiam”.[46]
78. Eodem tempore mythicam rationem de natura detraxit Iudaica christiana schola. Licet suum ob
splendorem suamque immensitatem haud desita sit admiratione affici, nota divina ei iam non
tributa est. Hac ratione nostrum officium pro ea ultra confirmatur. Ad naturam regressus
incommodo hominis libertatis ac responsalitatis accidere non potest, qui pars est mundi quique
proprias facultates colere debet ad eum tuendum eiusque vires explicandas. Si praestantiam et
naturae debilitatem, et eadem opera facultates agnoscimus, quas tribuit nobis Creator, id hodie
nobis dat copiam finem recenti opinationi imponendi de infinito rerum progressu. Debilis mundus,
perinde ac homo, cui curam eius commisit Deus, nostrum intellectum percontatur, ut agnoscamus
quomodo dirigere, colere et continere nostram potestatem debeamus.
79. Hoc in universo, qui patentibus systematibus, inter se communicantibus, componitur, innumera
necessitudinis participationisque genera reperire possumus. Quod efficit ut cogitemus
universitatem ad Dei transcendentiam patere, intra quam evolvitur. Fides sinit ut sensum
arcanamque pulchritudinem illius accidentis rei interpretemur. Hominis libertas aliquid ad certam
progressionem prudenter conferre potest, attamen nova quoque damna, novas aegritudinis
causas et verae regressionis momenta addere potest. Id commoventem gravemque humanam
historiam efficit, quae parere valet aut florentem liberationem, incrementum, salutem amoremque
aut procedentem occasum et mutuam dissolutionem. Itaque Ecclesia cum operam dat ut in
memoria teneatur curandae naturae officium, tum simul “ante omnia hominem servare debet
contra ipsius exstinctionem”.[47]
80. Nihilominus, Deus, qui nobiscum agere nostraque opera uti cupit, aliquid boni ex malis a nobis
patratis depromere potest, quoniam “Spiritus Sanctus infinitam excogitandi habet vim, divinae
mentis propriam, quae humanas vicissitudines vel complexiores et impenetrabiliores expedire
valet”.[48]Quodammodo se Ipse finire voluit, cum mundum progressione indigentem crearet, ubi
complura, quae nos mala, pericula vel doloris originem putamus, ad parturientis reapse dolores
attinent, qui nos cum Creatore ad cooperandum incitant.[49] Ipse in intimis omnium rerum
praesens est, haud suae creaturae auferens autonomiam, et etiam istud terrestribus realitatibus
legitimam autonomiam praestat.[50] Dei haec praesentia, quae efficit ut quidquid est maneat et
augeatur, est continuatio “actionis qua dat esse”.[51] Dei Spiritus universum virtutibus replevit,
quae sinunt ut ex ipso rerum gremio semper aliquid novi germinare possit: “Unde patet quod
natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet divinae, indita rebus, qua ipsae res
moventur ad finem determinatum: sicut si artifex factor navis posset lignis tribuere, quod ex se
ipsis moverentur ad navis formam inducendam”.[52]

3.5 Page 25

▲back to top
25
81. Homo, quamvis progressionis processus secum ferat, novitate quadam fruitur, quae aliorum
systematum patentium evolutione plane explicari non potest. Unusquisque nostrum in se personali
identitate pollet, ut dialogum instituere cum ceteris et cum Deo ipso valeat. Cogitandi facultas,
ratiocinatio, vis creatrix, interpretatio, artis opus et ceterae primigeniae facultates quandam
demonstrant singularitatem, quae physicam biologicamque provinciam praetergreditur. Qualitatis
novitas quae cuiusdam rei personalis ortum intra materialem universum complectitur, directam Dei
actionem, vocationem peculiarem ad vitam nec non ad necessitudinem cuiusdam “Tu” cum altero
“tu” requirit. A biblicis scriptis sumpto initio, hominem consideramus velut subiectum, qui ad obiecti
genus haudquaquam redigi potest.
82. Error tamen quoque esset si arbitraremur cetera viventia mera obiecta esse consideranda,
quae suo nutu arbitratuque homo moderaretur. Cum natura proponitur et consideratur solummodo
lucri emolumentique obiectum, inde oriuntur gravia societati consectaria. Cogitatio, quae fortioris
arbitrium roborat, infinitas inaequalitates, iniustitias et violentiam apud maiorem hominum partem
iuvit, cum opes qui primus advenerit arripiat aut is qui plus polleat: omnia capit victor. Concordiae,
iustitiae, fraternitatis pacisque effigies quam Iesus proponit ab hoc exemplari prorsus abhorret,
quod ipse sic significabat, illius temporis consideratis potestatibus: “Scitis quia principes gentium
dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. Non ita inter vos, sed
quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister” (Mt 20,25-26).
83. Universi itineris meta in plenitudine est Dei, quam iam attigit Christus resuscitatus, universalis
maturitatis cardo.[53]Hoc modo aliud addimus argumentum ad tyrannicum arbitrariumque
dominatum hominis in alias creaturas repellendum. Novissimus finis aliarum creaturarum nos non
sumus. At omnes una nobiscum procedunt ac per nos, ad communem metam, quae est Deus, in
transcendenti plenitudine, ubi Christus resuscitatus cuncta complectitur et collustrat. Homini
namque, intellectu et amore fruenti atque Christi plenitudine pellecto, munus imponitur omnes
creaturas ad Creatorem perducendi.
IV. OMNIUM CREATURARUM NUNTIUS IN TOTIUS CREATI CONGRUENTIA
84. Cum instamus dicentes imaginem Dei esse hominem, hoc non patitur ut obliviscamur
unamquamque creaturam suas agere partes ac nullam supervacaneam esse. Omnis materialis
universus de Dei amore deque eius immensa erga nos affectione loquitur. Solum, aqua, montes,
omnia sunt Dei blanditia. Propriae amicitiae cum Deo historia in quodam geographico loco usque
succrescit, qui perquam personale fit signum, atque in unoquoque nostrum memoria residet
locorum, permultum iuvantium. Qui in montibus adolevit, vel puer prope rivum sedebat potaturus,
vel in sui suburbii platea ludebat, cum ad ea loca redit, animadvertit ad propriam reciperandam
identitatem se vocari.
85. Pulcherrimum librum scripsit Deus, “cuius litteras exarat multitudo creaturarum in universo
praesentium”.[54] Episcopi Canadienses probe edixerunt nullam creaturam extra hanc Dei

3.6 Page 26

▲back to top
26
manifestationem esse: “Ex amplissimis prospectibus ad minimam vitae formam, natura mirationem
reverentiamque indesinenter concitat. Ipsa est proinde continuata rerum divinarum
revelatio”.[55]Iaponienses Episcopi sua pro parte, quaedam permoventia pronuntiaverunt:
“Omnem creaturam percipere, suae exsistentiae canentem hymnum, laetanter est vivere in Dei
amore ac spe”.[56] Haec creati contemplatio efficit ut omnium rerum ope quandam doctrinam
detegamus, quam nobiscum communicare Deus vult, quia “credenti creatum contemplari est etiam
nuntium auscultare, vocem inopinatam silentemque audire”.[57]Dicere possumus “iuxta ipsam
revelationem, quam Sacra Scriptura continet, datur utique divina manifestatio in fulgenti sole nec
non vesperascente caelo”.[58]Huic manifestationi animum intendens, homo se ipsum agnoscere
discit, ad ceteras creaturas relatum: “Ego me ostendo mundum ostendens: meam vestigo sacram
indolem, cum eandem mundanam scrutor”.[59]
86. Universum totum, suis multiplicibus vinculis, clarius inexhaustas Dei divitias exhibet. Sanctus
Thomas Aquinas sapienter significavit “ex intentione primi agentis” multiplicitatem varietatemque
manare, Qui voluit “ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex
alia”,[60]quia eius bonitas “per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest”.[61]
Quapropter rerum varietatem ipsarum in multiplicibus implicationibus percipere
debemus.[62]Itaque liquidius intelleguntur pondus ac sensus cuiusque creaturae, si intra totum
Dei consilium ea consideratur. Id docet Catechismus: “Creaturarum interdependentia a Deo est
voluta. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et
inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi
in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias”.[63]
87. Cum illud cognitum est Deum ex omnibus quae sunt referri, desiderium experitur cor per
omnes creaturas et una cum iis Dominum adorandi, ut in pulcherrimo sancti Francisci Assisiensis
hymno manifestatur:
“Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua,
principaliter cum domino fratre sole,
qui est dies, et illuminas nos per ipsum.
Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
de te, Altissime, profert significationem.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas,
quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum
et propter aërem et nubes et serenitatem et omne tempus,
per quod das tuis creaturis alimentum.

3.7 Page 27

▲back to top
27
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam,
quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem,
per quem noctem illuminas,
et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis”.[64]
88. Brasilienses Episcopi planius exposuerunt omnem naturam, praeter quam quod Deum
manifestat, locum esse eius praesentiae. In cunctis creaturis eius vivificans Spiritus habitat, qui ad
necessitudinem cum Eo instaurandam nos vocat.[65] Praesentia haec reperta in nos “virtutum
oecologicarum”[66] progressionem concitat. Sed cum haec asserimus, non est obliviscendum
infinitam esse longinquitatem, huius mundi res Dei plenitudinem non habere. E contrario neque
creaturis prodessemus, cum earum proprium verumque locum non agnosceremus, ac iniuria ex iis
id quaereremus, quod earum tenuitas praestare non posset.
V. UNIVERSALIS COMMUNIO
89. Huius mundi creaturae bonum sine domino considerari non possunt: “Tua sunt, Domine, qui
amas animas” (Sap 11,26). Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus,
nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam,
praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos
compellit. Memorare cupimus “tam arte Deum circumiacienti mundo nos sociare, ut solum, in
solitudinem conversum, morbus unicuique habeatur, atque quampiam amissam speciem veluti
quandam amputationem conqueri possimus”.[67]
90. Hoc non sibi vult omnia viventia inter se aequari et homini peculiare illud bonum demere, quod
eadem opera formidandam responsalitatem complectitur. Ne consecrationem quidem terrae sibi
vult, quae nos officio cooperationis cum ea et tutelae item ipsius debilitatis exuit. Haec cogitata
novas inaequalitates efficient ad realitatem vitandam, quae nos interrogat.[68] Animadvertitur
nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus
decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia. Verum quidem est
dandam esse operam ne alia viventia inconsulto tractentur. At potissimum permovere nos debent
permagnae iniquitates quae inter nos sunt, quandoquidem toleramus nonnullos digniores
considerari quam alios. Non iam animadvertimus quosdam in ignobilem miseriam delabi, nulla
reali data progrediendi facultate, dum alii nesciunt quidem suis de bonis quid faciant; sua coniecta
de praestantia gloriantur atque talis est eorum bonorum profusio, quae sine orbis eversione dilatari
non possit. Admittere re pergimus nonnullos se ceteris putare humaniores, proinde quasi ortu
maioribus iuribus fruantur.
91. Sensus intimae coniunctionis cum reliquis naturae rebus germanus esse non potest, si eodem
tempore in corde desunt lenitas, miseratio atque in homines sollicitudo. Patet incongruentia illius

3.8 Page 28

▲back to top
28
qui adversus animalium periturorum commercium pugnat, sed pro personarum commercio
indifferens est, pauperes neglegit, vel est promptus ad alium hominem, sibi ingratum, delendum.
Quod sensum pro ambitu decertandi in discrimen adducit. Haud casu in hymno quo per creaturas
Deum laudat, sanctus Franciscus hanc sententiam addit: “Laudatus sis, mi Domine, propter illos,
qui dimittunt propter tuum amorem”. Omnia coniunguntur. Idcirco de ambitu sollicitudo requiritur,
quae cum sincero in homines amore nectitur atque cum continuato studio erga societatis
quaestiones.
92. Ceterum, cum ad universalem communionem patet cor, nihil ac nemo a tali fraternitate
distrahitur. Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi
creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere. Cor unum est atque eadem
miseria, quae ad animal vexandum inducit, mox in aliis convenientibus personis manifestabitur.
Quodvis cuiuslibet creaturae tormentum “humanae dignitati est contrarium”.[69] Personae putari
non possumus quae vere amant, si ex nostris studiis realitatis partem detrahimus: “Pax, iustitia et
creati tutela tres sunt res inter se prorsus cohaerentes, quae separari non possunt, ita ut seiunctim
considerentur, nisi ad extenuatam rationem cogitandi denuo perveniatur”.[70] Omnia inter se
conexa et apta sunt, atque nos omnes homines ut fratres sororesque in mira quadam
peregrinatione coniungimur, amore devincti, quem in unamquemque creaturam Deus infundit, et
qui nos in vicem coniungit, blando affectu, fratri soli, sorori lunae, fratri flumini ac matri terrae.
VI. BONA CUNCTIS COMMUNICANTUR
93. Hodie inter credentes ac non credentes convenit terram potissimum commune esse
patrimonium, cuius fructus omnium commoditati destinari debent. Credentibus est id fidelitatis
aliquid erga Creatorem, quoniam pro omnibus creavit mundum Deus. Quapropter cuncta
oecologica tractatio propositum sociale complecti debet, quod praecipua debiliorum servet iura.
Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis
fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”.[71]
Christiana traditio numquam absolutum inviolabileque agnovit ius privatae proprietatis, atque
sociale munus extulit cuiusvis privatae proprietatis generis. Sanctus Ioannes Paulus II hanc
doctrinam graviter in memoriam revocavit: “Deus terram dedit universo humano generi ut ea
omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito”.[72] Densa graviaque sunt verba.
Idem liquidius addidit: “Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura,
personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et
populorum iura non coleret nec proveheret”.[73] Perlucide explanavit “Ecclesiam utique legitimum
privatae proprietatis ius tueri, at nec minore perspicuitate docere in omni privata proprietate inesse
sociale officium, quoniam bona generali proposito inserviunt, quam eis dedit Deus”.[74] Idcirco ait
“non ad Dei consilium pertinere hoc donum ministrare ita ut eius beneficia tantummodo in
utilitatem paucorum recidant”.[75] Hoc iniquas consuetudines alicuius humanitatis partis in grave
discrimen adducit.[76]

3.9 Page 29

▲back to top
29
94. Dives ac pauper eadem dignitate fruuntur, quia “utriusque operator est Dominus” (Prv 22,2),
“pusillum et magnum ipse fecit” (Sap 6,7), et “solem suum oriri facit super malos et bonos” (Mt
5,45). Ex quo id re similiter consequitur quod Paraguaiani Episcopi edixerunt: “Quisque agricola
naturali fruitur iure congruam agri partem possidendi, ubi suam domum exstruere, se operando
suamque familiam sustentare atque suam aetatem tuto agere possit. Tale ius praestari oportet ut
eius usus non sit vanus sed realis. Quod, praeter proprietatis titulum, secum fert agricolam
instrumentis frui debere technicae educationis, pecuniarum commoditatibus, cautionibus et
mercandi facultate”.[77]
95. Ambitus bonum est commune, totius humanitatis patrimonium, cuius omnes sunt responsales.
Qui illius habet partem administrator est tantum in cunctorum beneficium. Si id non facimus,
conscientiam pondere oneramus aliorum exsistentiam negandi. Idcirco Novae Zelandiae Episcopi
quaesiverunt quid significaret mandatum “non occides”, cum “vicenae centesimae orbis populorum
ita absumerent opes, ut pauperibus Nationibus futurisque generationibus victui necessaria
abriperent”.[78]
VII. IESU CONTUITUS
96. Biblicam fidem in Deum creatorem sibi sumit Iesus et praecipuum quiddam extollit: Deus est
Pater (cfr Mt 11,25). Cum suis colloquens discipulis, eosdem ad paternam necessitudinem
agnoscendam invitabat, quam Deus omnibus cum suis creaturis habet, atque ipsis moventi
blandimento memorabat quomodo suos ob oculos unaquaeque earum magnum habeat pondus:
“Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo” (Lc
12,6). “Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et
Pater vester caelestis pascit illa” (Mt 6,26).
97. Alios invitare ad pulchritudinem, in mundo praesentem, spectandam poterat Dominus,
quandoquidem ipse subinde naturae proximus erat, quam magno affectu obstupefactus
respiciebat. Cum quaeque terrae suae loca lustraret, pulchritudinem a Patre suo satam
contemplabatur, et discipulos invitabat in rebus ad divinum nuntium agnoscendum: “Levate oculos
vestros et videte regiones quia albae sunt ad messem” (Io 4,35). “Simile est regnum caelorum
grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus
seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor” (Mt 13,31-32).
98. Iesus plena cum creaturis concordia vivebat, et alii mirabantur: “Qualis est hic, quia et venti et
mare oboediunt ei?” (Mt 8,27). Non conspiciebatur asceta a mundo seiunctus aut gratarum terrae
rerum inimicus. De se ipse aiebat: “Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: «Ecce
homo vorax et potator vini»” (Mt 11,19). Alienus erat a doctrinis philosophicis quae corpus,
materiam et huius mundi res spernebant. Attamen insani hi dualismi apud nonnullos christianos
doctos annorum decursu magnum habuerunt pondus atque Evangelium depravarunt. Iesus suis
manibus operabatur, cotidie materiam a Deo creatam tangens, ut eam gnarus artifex informaret.

3.10 Page 30

▲back to top
30
Nota est dignum maiorem eius vitae partem hoc munere esse peractam, in modica quadam
exsistentia, nulla admiratione affecta: “Nonne iste est faber, filius Mariae?” (Mc 6,3). Opus sic
sanctificavit eique ad nostrum provectum peculiare tribuit bonum. Sanctus Ioannes Paulus II
docuit: “Homo igitur, laboris fatigationem una cum Christo pro nobis cruci affixo perferens,
operatur quodam modo simul cum Dei Filio ad generis humani redemptionem”.[79]
99. Ad christiano more realitatem intellegendam, totius creationis sors ex Christi mysterio pendet,
qui inde ab omnium rerum ortu adstat: “Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt” (Col 1,16).[80]
Evangelii Ioannis prologus (1,1-18) creatricem Christi operositatem ostendit, quippe qui sit divinum
Verbum (Logos). At prologus hic admirationem movet eo quod asserit: “Verbum caro factum est”
(Io 1,14). Trinitatis Persona in universum creatum se immisit, suam sortem participans usque ad
crucem. Inde a mundi origine, at peculiari modo ab incarnatione, Christi mysterium intra naturae
realitatem tecte operatur, servans tamen eius autonomiam.
100. Novum Testamentum non modo de terrestri Iesu eiusque prorsus certa amabilique cum
rebus necessitudine loquitur. Ipsum etiam resuscitatum gloriosumque ostendit, in toto creato Eius
per universalem dominatum praesentem: “in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per
eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive
quae in caelis sunt” (Col 1,19-20). Quod ad novissima tempora nos proicit, cum Filius omnia Patri
tradet, “ut sit Deus omnia in omnibus” (1Cor 15,28). Tali modo, huius mundi creaturae non iam
ostenduntur sicut mera naturae realitas, quia Resuscitatus arcane eas involvit easque ad
plenitudinis statum dirigit. Ipsi campi flores et aves quae stupens suos per oculos est
contemplatus, nunc Eius lucida praesentia replentur.
CAPUT TERTIUM
HUMANA OECOLOGICI DISCRIMINIS RADIX
101. Nihil nos iuvabit indicia describere, si oecologici discriminis humanam radicem haud
agnoverimus. Adest modus hominis vitam actionemque intellegendi qui aberravit atque rebus
contradicit usque ad eas corrumpendas. Cur non possumus sistere ut de hoc cogitemus? Hac in
consideratione proponimus ut praecipuum paradigma technocraticum inspiciamus atque locum
quem in eo habet homo eiusque actio in mundo.
I. TECHNOLOGIA: CREATIVITAS ET POTESTAS
102. Genus humanum novum aevum ingressum est ubi technologiae dominium nobis binam
optionem praebet. Heredes sumus duorum saeculorum in quibus ingentes series habentur
mutationum in re technica: machinamentum motorium vapore actum, ferrivia, telegraphum,

4 Pages 31-40

▲back to top

4.1 Page 31

▲back to top
31
electrica vis, autocinetum, aëroplanum, industriae chimicae, medicina hodierna, disciplina
informatica ac recentiore tempore digitalis rerum commutatio, ars robotica, biotechnologiae et
nanotechnologiae. Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas
facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus
mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”.[81] Naturam transformare utilitatis causa
proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars “hominis animum, qui ad
quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit”.[82] Technologia finem
imposuit plurimis malis qui hominem affligebant et coërcebant. Magni aestimare debemus
gratiasque agere pro technica progressione, praesertim in medicina, disciplina machinali et in
nuntiis vulgandis. Quidni agnoscamus conatus multorum scientiae ac technicae cultorum qui
reppererunt optiones pro tolerabili progressione?
103. Bene ordinata technoscientia non solum res magni pretii revera efficere potest ut melior
reddatur humanae vitae qualitas, incipiendo a domesticis rebus usque ad magna vehicula, pontes,
aedificia, publicos locos. Pulchrum etiam gignere valet atque hominem materiali mundo involutum
ad pulchritudinis ambitum proicere. Num negari potest aëroplani aut quorundam caeliscalpiorum
species? Sunt quaedam picturae et musicae pretiosa opera per usum novorum technicorum
instrumentorum effecta. Hoc modo a pulchritudinis artificis desiderio nec non ab illo qui eam
contemplatur pulchritudinem ad quandam vere humanam plenitudinem pervenitur.
104. Attamen ignorare non possumus atomicam vim, biotechnologiam, disciplinam informaticam,
ipsius nostri DNA, compendiariis litteris sic appellati, cognitionem aliasque facultates quas
acquisivimus, nobis formidandum imperium praebere. Quin immo, iis qui cognitionem detinent ac
praesertim ea utendi dominatum oeconomicum, eae permagnum dominationem praebent super
totum humanum genus superque mundum universum. Homines numquam tale imperium super se
ipsi habuerunt, atque nulla cautio datur eos bene illud adhibituros, in primis si consideratur
quomodo illo utantur. Satis est recordari pyrobolos atomicos vicesimo ipso saeculo deiectos
tamquam magnam technologiae ostentationem a Nazistis ceterisque tyrannicis regiminibus
effectam ad innumeros homines necandos, nec obliviscendum est hodie ad bellum praesto esse
instrumenta magis magisque mortifera. Cuius est cuiusque in manus potest incidere tantum
imperium? Perniciosum est periculum ne illud ad parvam humani generis partem pertinere possit.
105. Facile creditur “quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis
augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis”,[83] proinde ac si realitas,
bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia. Attamen “homo
hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”,[84] quoniam immensum
technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad
responsalitatem, bona et conscientiam attinet. Quaeque aetas excolere studet quandam exiguam
sui conscientiam suos agnoscendi limites. Hanc ob rationem fieri potest ut hodie genus humanum
provocationum quae adsunt gravitatem haud percipiat, atque “facultas hominis imperium male
adhibendi constanter augescit”, cum “libertatis normae desunt, sed solum opinatae utilitatis

4.2 Page 32

▲back to top
32
securitatisque sunt necessitates”.[85] Homo non est plane liber. Libertas eius infirmatur cum ad
caecas vires rationis expertes, proximas necessitates, immodicum sui amorem, feritatem se tradit.
Hoc sensu nudus est et expositus coram sua ipsa potestate quae usque crescit, nulla habens
elementa ad eam continendam. Ei praesto esse possunt quaedam leves machinationes, tamen
asserere possumus eum non habere prorsus solidam ethicam, culturam ac spiritalitatem quae
revera ei praebeant limitem eumque intra clarum sui ipsius dominatum contineant.
II. GLOBALIZATIO TECHNOCRATICI PARADIGMATIS
106. Primaria quaestio alia est, adhuc altior: nempe modus quo re genus humanum technologiam
suscepit eiusque progressionem una cum quodam paradigmate unius formae dimensionisque.
Quo in paradigmate effertur conceptio subiecti quod progressive, in processu logico et rationali,
comprehendit et sic possidet obiectum extrarium. Huiusmodi subiectum explicatur per methodum
scientificam, cum conexa experimentatione, quae iam manifesta est quaedam possidendi,
dominandi et transformandi technica. Est aeque ac si subiectum sit coram rebus informibus quod
omnino praesto est ut eius commodis aptentur. Semper homo naturam tractavit, sed longo
tempore facultatibus ipsis rebus oblatis subvenit seseque accommodavit. De iis accipiendis
agebatur quae natura ipsa offerebat veluti manum porrigendo. E contra, nunc interest ut e rebus,
quantum fieri potest, omnia extrahantur per hominis manus impositionem, qui ignorare aut oblivisci
videtur res ipsas quas ante oculos habet. Quapropter homo et res cessaverunt sibi in amicitia
auxiliari, et coeperunt vicissim inter se pugnare. Ab hoc facile transitur ad notionem incrementi
sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et
technologiae. Hoc autem mendacium supponit bona terrae sine finibus praesto esse, quod ducit
ad “eam exhauriendam” usque ad finem et ultra. Agitur de falsa coniectura, “exstare quantitatem
sine limitibus energiae rerumque adhibendarum, earum continuam regenerationem fieri posse
atque perniciosos effectus pravi naturae usus facile superari posse”.[86]
107. Affirmare igitur possumus plurimas hodierni mundi difficultates oriri praesertim ex
propensione, cuius haud semper conscii sumus, ad quam methodologia et technoscientiae
incepta disponuntur secundum comprehensionis paradigma quod personarum vitam ac societatis
agendi rationem afficit. Huius exemplaris adhibiti effectus, ad omnem realitatem, humanam
socialemque pertinentes, in ambitus degradatione reperiuntur, quae tamen signum est tantum
reductionis motus qui humanam vitam societatemque afficit omnibus earum in rationibus.
Agnoscere oportet res a technica factas indifferentes non esse, quoniam rete efficiunt quod
demum vitae formas inducit et sociales possibilitates in commoda dirigunt certorum dominatus
coetuum. Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae
ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur.
108. Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti
tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile
sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non

4.3 Page 33

▲back to top
33
dominetur. Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere,
quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod
omnia complectitur et ad gregem redigit. Re quidem vera technica sibi proponere solet ut ne
aliquid extra eius strictissimam logicam maneat, et “homo qui eius primas sustinet partes scit eam
ad extremum minime dirigi ad utilitatem nec beneficium, sed ad dominationem; dominationem
quidem strictissimo verbi adhibito sensu”.[87] Quapropter ille “conatur tam naturae quam humanae
vitae elementa complecti”.[88] Extenuantur sic facultas decernendi, verior libertas et optivae
hominum creatricis operae locus.
109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem
politicam exercendum. Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum
consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt.
Res nummaria realem oeconomiam demergit. Nihil a discrimine pecuniario mundiali homines
didicerunt ac perquam lente ab ambitali detrimento. In quibusdam coetibus asseritur hodiernam
oeconomiam atque technologiam soluturas esse omnes ambitus quaestiones, eodem modo ac
asseritur, per sermonem haud academicum, famis inopiaeque in mundo quaestiones solutum iri
utique per mercati augmentum. Non agitur de quadam re theoriarum oeconomicarum, quas
fortasse hodie nemo defendere audet, sed de earum collocatione in activa oeconomiae
progressione. Qui illud verbis non affirmant, sustinent hoc factis, cum haud solliciti videntur de
aequa productionis extensione, divitiarum meliore distributione, responsali ambitus cura vel
futurarum generationum iuribus tuendis. Suis quidem moribus confirmant sibi maxima lucra
consequenda sufficere. Solus tamen mercatus integram humanam progressionem socialemque
inclusionem non praestat.[89] Interea homines “fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati
superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis
condicioni”,[90] dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales
quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant. Denique non satis
intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione
coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi.
110. Singulare technologiae studium secum fert magnam difficultatem cernendi totam rem.
Scientiarum fragmentatio tum suum explet munus cum certas consequitur applicationes, sed
saepius sensum universalitatis amittit, vinculorum quae inter res intercedunt, ampli campi, qui
inanis fit. Hoc ipsum obstat quominus inveniantur congruae viae ad magis implicatas nostri
temporis mundi quaestiones expediendas, potissimum ad ambitum ac pauperes pertinentes, quae
geri nequeunt ab uno tantum conspiciendi loco vel commodo. Scientia quae praesumit magnas
quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae
partibus, inclusa philosophia et ethica sociali. Attamen hodie hic mentis habitus difficulter explicari
potest. Qua de causa ne agnosci quidem possunt veri ethici fines ad quos referri necesse est. Vita
fit se tradere circumstantiis pendentibus a technica, quae consideratur veluti primum subsidium ad
exsistentiam interpretandam. In realitate certa quae nos provocat varia signa exstant errorem
monstrantia, sicut ambitus detrimentum, anxietas, vitae et consortii sensus amissio. Sic iterum

4.4 Page 34

▲back to top
34
demonstratur “realitatem superiorem esse notione”.[91]
111. Oecologica cultura redigi nequit ad seriem urgentium partialiumque responsionum ad
quaestiones quae oriuntur de ambitus degradatione, naturalium opum absumptione atque
contaminatione. Diversa fieri debet visio, mens quaedam, ratio politica, inceptum educativum,
vitae habitus et spiritalitas quae impedimento sint progredienti paradigmati technocratico. Aliter
etiam meliora oecologica incepta demum concludi possunt eadem logica globalizata. Quaerere
solummodo remedium technicum omni ambitus negotio quod apparet significat res in realitate
coniunctas segregare et veras altioresque systematis mundialis quaestiones occultare.
112. Procul dubio fieri potest ut conspectus rursus amplificetur, et humana libertas technicam
artem continere valeat, eam dirigere atque disponere ut inserviat alterius generis progressioni,
saniori, magis humanae, sociali integraeque. Liberatio a dominanti technocratico paradigmate re
accidit quibusdam in occasionibus. Exempli gratia, cum parvorum fabricatorum societates
systemata productionis minus inquinantia suscipiunt, sustinentes vitae, gaudii necnon vitae
communis genus, a nimia consumptione aversum. Vel cum technica ars dirigitur ante omnia ad
aliorum realia negotia solvenda, addito proposito adiuvandi alios ut maiore cum dignitate et minore
aegritudine vivant. Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare
valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in
pulchritudine et in persona illud contemplante. Humanitas authentica, quae ad novam synthesim
invitat, videtur in media technologica civilitate clam sistere, tamquam nebula quae per clausam
ianuam transit. Eritne permanens promissio, quae nihilominus oritur tamquam obstinata resistentia
illius quod est authenticum?
113. Ceterum, homines haud credere amplius videntur in felix futurum tempus, non confidunt
caece crastinum diem futurum meliorem, initium sumendo ab hodiernis mundi condicionibus
praesentibusque technicae facultatibus. Conscii sunt scientiae artisque technicae progressum
idem non esse ac humani generis historiaeque progressum, et perspiciunt alias esse vias
fundamentales ad futurum felix aevum. Attamen homines minime putant se abicere velle quae
technologia offert. Genus humanum penitus mutatum est et novarum rerum cumulus fugacitatem
consecrat quae superficiali modo in unam directionem nos trahit. Sistere difficile fit ut vitae altitudo
recuperetur. Si architectura animum cuiusdam aetatis reddit, ingentes structurae et domus
ordinatim dispositae spiritum artis technicae globalizatae exprimunt, in qua permanens rerum
confectarum novitas cum gravi taedio coniungitur. Ne feramus hoc aequo animo neve recusemus
quaestiones nobis ponere de cuiusque rei finibus et sensu. Aliter tantummodo vigentem
condicionem comprobaremus et rerum succedanearum plus ad vacuum ferendum opus esset.
114. Quae eveniunt nos in urgenti necessitate ponunt ut in animosam culturalem commutationem
procedamus. Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque
ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt.
Nemo requirit ut ad aetatem cavernarum revertamus, tamen omnino necessarium est iter morari ut

4.5 Page 35

▲back to top
35
realitatem alio modo conspiciamus, certos et probabiles progressus colligamus simulque bona
magnosque fines qui ob effrenationem gloriae insane cupidam ad nihilum redacti sunt
recuperemus.
III. DISCRIMEN ET CONSECTARIA MODERNI ANTHROPOCENTRISMI
115. Anthropocentrismus modernus, praeter opinationem, technicam rationem collocavit denique
supra realitatem, quoniam hic homo “naturam iam non percipit tamquam validam normam, nec
tamquam vivens refugium. Respicit eam haud hypothesin obiective, veluti spatium et materiam ubi
opera perficiatur in quam se immittat, iis neglectis quae sint eventura”.[92] Hoc modo orbis
intrinsecum infirmatur bonum. Si tamen homo suum verum locum non detegit, congruenti modo se
ipsum non intellegit ac denique ipsi suae naturae adversatur. “Non solum terra a Deo homini data
est, qui ea uti debet primigenium propositum observans pro quo ei tamquam bonum est data; sed
etiam homo sibi ipsi a Deo datus est eique est ideo observanda structura naturalis et moralis qua
est donatus”.[93]
116. Aetate moderna praestabilis anthropocentrica accessio facta est, quae alio sub nomine hodie
minari pergit omnem communem relatum omnemque conatum socialia vincula roborandi.
Quapropter tempus advenit ut denuo attendamus realitati una cum limitibus quos ipsa imponit, qui
vicissim iuvare possunt progressum humanum et socialem salubriorem quidem fecundioremque.
Christianae anthropologiae incongruens expositio effecit ut de hominis cum mundo consuetudine
errata conceptio sustineretur. Pluries somnium Prometheicum super mundum dominatus
translatum est propter quod naturae curatio ad homines debiliores pertinere videbatur. E contrario
hominis, universi quidem domini, conceptio recte retenta, ea est quae ipsum officii conscium vult
administratorem.[94]
117. Quod sollicitudo deest ut damna naturae illata et impactio ambitalis consiliorum existimentur,
tantum visibile signum est nullius voluntatis nuntium agnoscendi quem natura in ipsis suis
structuris inscriptum fert. Cum in realitate ipsa non agnoscitur quod pondus habeant pauper,
humanus embryo, persona inhabilis – ut quaedam tantum exempla supponamus – difficulter
clamores ipsius naturae audientur. Omnia conectuntur. Si homo declarat se autonomum esse a
realitate et se absolutum dominatorem constituit, ipsum fundamentum eius exsistentiae atteritur,
quoniam “potius quam suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo creando, homo in Dei
locum succedit sicque naturae concitat seditionem”.[95]
118. Haec condicio ducit nos ad constantem schizophreniam, quae tum exaltationem
technocraticam, in aliis creaturis eorum bonum haud agnoscentem, complectitur, tum utique
reactionem hominis omne peculiare bonum negantem. Attamen humana natura praeteriri nequit.
Nova necessitudo cum natura non habebitur sine novo homine. Non datur oecologia sine congrua
anthropologia. Cum humana persona tantum additum quiddam in alia consideratur, quae casu
oritur vel ex quodam physico determinismo, “periculum est ne in personis responsalitatis

4.6 Page 36

▲back to top
36
conscientia extenuetur”.[96] Anthropocentrismus deviatus non debet necessario in quendam
“biocentrismum” recidere, cum hoc importet novam inferendam aequilibrii deturbationem, quae
non solum difficultates haud expediet, sed eis alias addet. Ab homine exigi non potest studium in
mundum, nisi eodem tempore eius cognitionis, voluntatis, libertatis et responsalitatis peculiares
facultates agnoscuntur et extolluntur.
119. Deviati anthropocentrismi reprobatio necessitudinum inter personas momentum ne
postponere quidem debet. Si oecologicum discrimen est patefactio vel extraria manifestatio ethici,
culturalis et spiritalis aetatis modernae discriminis, nostram relationem cum natura et ambitu
sanare nequimus, nisi cunctae necessitudines fundamentales hominis sanantur. Cum christiana
mens vindicat in hominem peculiare bonum supra ceteras creaturas, locum praebet aestimationi
cuiusque personae humanae et hoc modo efficit ut alius agnoscatur. Ex eo quod ad “tu” patet,
cum cognoscere, amare et colloqui possit, id maximam praestat personae humanae nobilitatem.
Hac de causa ad congruam necessitudinem cum creato non est infirmanda socialis ratio hominis
nec eius ratio transcendens, eius aperitio ad “Tu” divinum. Nam vinculum ambitus segregatum a
necessitudinibus cum aliis personis et cum Deo proponi nequit. Hoc quidam individualismus
romanticus esset, oecologica specie indutus, et artissima in immanentia interclusio.
120. Quoniam omnia vinculis obstringuntur, ne coniungi quidem potest naturae defensio cum
abortus iustificatione. Acceptabile non videtur iter educativum ad personas infirmas accipiendas
quae inter nos sunt, quaeque nonnumquam molestae vel importunae sunt, cum embryo humanus
non custoditur, etiamsi eius adventus causa sit incommodorum et difficultatum: “Si amittitur
personalis et socialis sensus novam vitam admittendi, aliae etiam formae admissionis ad vitam
socialem idoneae exarescunt”.[97]
121. Adhuc novae synthesis progressio exspectatur quae superiorum saeculorum falsas
dialecticas superet. Christiana ipsa religio, suae identitati ac veritatis thesauro a Iesu Christo
suscepto fidelis, usque noviter se considerat seque exprimit in dialogo cum novis historicis rerum
adiunctis, sic efficiens, ut sua floreat aeterna novitas.[98]
Relativismus practicus
122. Anthropocentrismus depravatus dat locum vitae generi depravato. In Adhortatione apostolica
Evangelii gaudium de relativismo practico locuti sumus, qui nostram designat aetatem quique est
“multo periculosior relativismo doctrinali”.[99] Cum homo in praecipuo loco se ipse collocet,
absolutam praecedentiam nimirum dat suis proximis commoditatibus, omniaque reliqua relativa
fiunt. Quapropter mirandum non est, cum ubique adsit paradigma technocraticum et humanum
imperium sine limitibus adoretur, simul progredi in personis hunc relativismum in quo omnia sint
nullius momenti nisi proximis inserviunt propriis utilitatibus. In hoc quaedam ratio invenitur quae
sinit intellegere quomodo aliae alias alant variae consuetudines eodem tempore facientes ambitus
et societatis detrimentum.

4.7 Page 37

▲back to top
37
123. Relativismi cultura eadem est pathologia quae alterum compellit ut altero utatur eumque uti
merum obiectum tractet, eundem ad opera coacta obstringendo aut ob debitum ei servitutem
imponendo. Eadem est logica quae sexu ad parvulos abutendos inducit, vel ad seniores
derelinquendos quippe qui utilitatibus propriis inutiles sint. Logica est etiam interior eorum qui
affirmant: “Sinamus ut invisibiles mercatus vires oeconomiam regant, quia eorum impulsus in
societatem et naturam sunt damna quae vitari nequeunt”. Si obiectivae veritates non dantur neque
solida principia, praeter voluntatem propriis optatibus ac proximis necessitatibus satisfaciendi,
quosnam limites habere possunt homines venumdati, criminum factio, narcoticorum mercatus,
comercium adamantium cruentatorum vel pellium periturorum animalium? Nonne eadem logica
est relativismi quae iustificat organorum pauperum acquisitionem ut venumdentur aut experimenti
causa adhibeantur, vel parvulos reiectos quoniam desideriis suorum parentum haud respondent?
Eadem est sane logica illius “adhibe et proice”, quae generat tot eiectamenta ob unum desiderium
inordinatum consumendi plus quam re quispiam indiget. Ideo non possumus opinari politica
incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura
corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges
tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
Necessitas tuendi laboris
124. In qualibet perscrutatione de oecologia integra quae hominem non excludat, oportet pondus
laboris addatur, tam sapienter a sancto Ioanne Paulo II eius in Litteris encyclicis Laborem
exercens explanatum. Recordamur, secundum narrationem biblicam de creatione, Deum
hominem in paradisum collocavisse modo creatum (cfr Gn 2,15) non solum ut ea quae exsisterent
curaret (custodiret), sed ut ibi operaretur (coleret) ad fructus gignendos. Hoc modo operarii et
artifices «creaturam laboris confirmabunt» (Eccli 38,39). Re vera, humanum opus quod prudentem
adiuvat progressionem creati, formam aptissimam constituit ad curam adhibendam de eo ipso,
quia se ponit Dei instrumentum, ut virtutes manifestentur quas Ipse in res inseruit: “Altissimus
creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa” (Eccli 18,4).
125. Si cogitamus quae aptae sint necessitudines hominis cum mundo qui eum circumdat,
necessitas congruae notionis laboris exstat, quia, si loquimur de necessitudine inter hominem et
res, interrogatio proponitur de significatione et proposito actionis humanae super realitate. Non
loquimur solum de manuum opere vel de agro colendo, sed de qualibet industria quae aliquam
comportet transformationem rerum, ab elaboratione inquisitionis socialis usque ad inceptum
cuiusdam progressionis technologicae. Quaelibet forma operis notionem praesumit de
necessitudine quam homo potest aut debet cum alio constituere. Spiritalitas christiana, simul cum
admiratione contemplativa creaturarum quam apud sanctum Franciscum Assisiensem invenimus,
copiosam etiam et sanam operis conceptionem explanavit, quam, exempli gratia, in vita beati
Caroli de Foucauld eiusque discipulorum agnoscere possumus.
126. Colligamus etiam quaedam ex diuturna traditione monastica, quae initio fugam a mundo

4.8 Page 38

▲back to top
38
quodammodo affectavit, se subducens ab urbana corruptela. Hanc ob rem monachi solitudinem
quaerebant, sibi conscii aptum inibi se inventuros locum ad praesentiam Dei agnoscendam.
Postea, sanctus Benedictus de Nursia voluit ut sui monachi in communitate viverent, orationem et
studium coniungentes cum manuum opere (ora et labora). Eiusmodi introductio manuum operis,
spiritali sensu imbuti, nova omnino apparuit. Maturitas et sanctificatio quaerebantur in consociata
opera inter meditationem et laborem. Eiusmodi laboris tractatio nos attentiores et observantiores
reddit in ambitum et nostrum nexum cum mundo sana implet sobrietate.
127. Hoc confirmamus: “Homo enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis
est”.[100] Nihilominus, cum in homine capacitas contemplationis et obsequii amittitur, condiciones
inducuntur ut operis notio deformetur.[101] Semper memorandum est hominem eodem tempore
valere “in rerum temporalium regione, condicionem suam mutare in melius, profectum moralem
suum persequi, spirituales dotes explicare”.[102] Oportet opus locus sit huius multiplicis
progressionis personalis, in qua multae vitae rationes agitantur: creandi ingenium, futuri
prospectus, explicatio facultatum, bonorum exercitatio, cum aliis communicatio, adorationis
consuetudo. Hanc ob rem, hodierni mundi realitas socialis, praeter definitas utilitates societatum
bonis gignendis atque controversae rationis oeconomicae, postulat ut “pro omnibus promoveatur
in primis propositum accedendi ad laborem eumque servandi”.[103]
128. Iam inde a nostra creatione ad opus vocamur. Non est nitendum ut progressio technologica
plus plusque humanum substituat opus: si id ageret, genus humanum se ipsum laederet. Opus
necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque
personalis perfectionis. Hoc posito, pauperes pecunia iuvare semper debet solutio esse
temporaria ad impellentibus necessitatibus subveniendum. Illud vero propositum semper est
persequendum ut illi operantes dignam vitam exigant. Attamen oeconomiae directio
progressionem technologicam conciliavit, quae pretium productionis minuat, operariorum numero
imminuto, quorum locum occupant machinamenta. Postremus hic modus demonstrat qua ratione
navitas humana contra hominem ipsum se vertere possit. Locorum imminutio operandi “negativum
infert incursum in ordinem oeconomicum, per gradualem erosionem «patrimonii socialis», hoc est
illius summae necessitudinum fiduciae, credibilitatis et observantiae legum, quae necessaria
habentur ad quamlibet civilem consortionem”.[104] Denique “Humani sumptus sunt iugiter
sumptus oeconomici, et oeconomicae disfunctiones semper prae se ferunt insumptus quoque
humanos”.[105] Desinere studere personis deferre ad maiorem directum proventum accipiendum,
pessimum est pro societate negotium.
129. Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis
diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem. Exempli gratia, magna exstat varietas
rationis alimentariae agricolarum et parvi gradus quae maiorem partem populorum mundi nutrire
pergit, parvam adhibendo partem territorii et aquae atque afferendo minora residua, sive in parvis
agris, hortis, sive in venatione et fructuum silvarum collectione, sive in modicae piscationis artificio.
Oeconomiae scalarum, quae dicuntur, potissimum in provincia agriculturae, parvos student cogere

4.9 Page 39

▲back to top
39
agricolas ad eorum terras vendendas vel eorum translaticias culturas relinquendas. Aliquorum ex
iis conatus alias productionis formas creandi, maiore varietate definitas, in vanum irritumque
recidunt propter difficultates ad mercatus regionales et globales accedendi vel ob substructionem
venditionis et rei vectoriae magnis societatibus inservientem. Auctoritatibus ius est atque
responsalitas modos adhibendi manifesti et firmi adiumenti erga parvos productores atque
varietatem productionis. Ut oeconomica sit libertas a qua omnes realiter beneficium accipiant,
nonnumquam necessarium est fines illis ponere quibus maximae sunt copiae et pecuniae
potestas. Oeconomica libertas tantummodo declamata, in qua tamen verae condiciones multis
impediunt realem accessum, atque in qua deterior ad laborem accessus redditur, sermo fit
contradictorius qui politicam contaminat. Operositas societatis quae nobilem constituit vocationem
ad productionem directam copiarum adque meliorem mundum pro omnibus reddendum, modus
potest fieri valde fecundus ad regionem illam promovendam in qua operositates societatis
collocantur, potissimum si intellegitur auctos opeandi locorum numeros necessariam esse partem
ad communi bono inserviendum.
Innovatio biologica ab ipsa inquisitione incohanda
130. In cogitatione philosophica et theologica creationis, quam demonstrare studuimus, clare
animadvertitur personam humanam, sua cum peculiari ratione suaque scientia, non esse
elementum externum qui ex toto excludi debeat. Attamen etiamsi homo in plantarum
animaliumque provincia agere eaque, cum necessarium sit, ad suam vitam, adhibere potest,
Catechismus docet experimenta in animalia exercita esse tantum legitima “si intra rationabiles
permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas”.[106] Firmiter enuntiat:
humana potestas limitibus coërcetur atque “humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter
dolores inferre et eorum dilapidare vitas”.[107] Quivis usus et experimentum “integritatis creationis
religiosam postulat observantiam”.[108]
131. Recolere hic volumus aequam sententiam sancti Ioannis Pauli II qui in lucem evocavit
beneficia progressionum scientiae et technologiae, quae “manifestant quam sit nobilis vocatio
hominis ad responsaliter participandam actionem creatricem Dei”, sed eodem tempore idem
memoravit “omnem actionem intra oecosystemata neglegere non posse consecutionum
considerationes in aliis provinciis”.[109]Affirmavit Ecclesiam magnopere subsidia aestimare
“inquisitionis et usuum biologiae molecularis, aliis disciplinis veluti genetica eiusque technologicis
usibus in agricultura et industria completae”.[110] Quamquam etiam dixit hanc rem non esse
causam compellentem ad “indiscriminatum usum geneticum”[111] qui negativos ignoret effectus
harum actionum. Creatricis hominum actionis fecunditas reprimi non potest. Si artis cultor
prohiberi non potest quominus vim suam effingendi exprimat, ne ii quidem impediri possunt quibus
peculiares sunt facultates scientias promovendi et technologias, quorum facultates a Deo datae
sunt aliorum iuvandorum gratia. Eodem tempore fieri non potest quin denuo considerentur incepta,
effectus, circumstantiae et limites ethici huius humanae operae, quae formam constituit potestatis,
cui gravia pericula adduntur.

4.10 Page 40

▲back to top
40
132. Hoc in rerum contextu oportet quaevis consideratio collocetur actionis hominis in plantarum
animaliumque provincia, quae hodie mutationes geneticas implicat, biotechnologia effectas, ut
possibilitates adhibeantur rebus materialibus insitae. Fidei erga rationem observantia postulat ut
ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis
lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus. Utcumque
res se habet, legitima est actio quae ad naturam spectat “ut ea adiuvetur secundum suam
essentiam ad sese explicandam, quam est creationis, quam Deus voluit”.[112]
133. Difficulter generale datur iudicium de progressionibus animantium transgeneticorum (quae
OGM compendiariis litteris appellantur), plantarum animaliumve ad proposita medica vel
agriculturam attinentium, quia inter se variae omnino esse possunt atque singulares postulare
considerationes. Ceterum, pericula non semper ad ipsam technicam sunt referenda, sed ad eius
incongruentem aut immoderatam applicationem. Re quidem vera, geneticae mutationes saepe ab
ipsa natura effectae sunt et efficiuntur. Ne illae quidem ab homine inductae novum constituunt
eventum. Animalia condocefacta, alienorum generum coniugium nec non alii pristini usus atque
universaliter probati his in considerationibus includi possunt. Opportunum est memorare
progressiones scientificas in cerealibus transgeneticis ab observatione sumpsisse initium
bacteriorum quae naturaliter et sponte mutationem in genomate fecerunt alicuius plantae. Attamen
apud naturam horum processuum modus est lentus, qui cum celeritate conferri non potest,
imposita hodiernis technologicis progressionibus, etiam cum eiusmodi progressus scientifica
provectione nituntur saeculorum.
134. Quamvis nobis haud praesto sint certa argumenta damnum comprobantia quod cerealia
transgenetica hominibus dare possint, atque quibusdam in regionibus eorum usus oeconomicam
iuverit progressionem, quasdam quaestiones expedituram, graves animadvertuntur difficultates
quae non sunt extenuandae. Multis in regionibus, ob has illatas culturas, cumulatio notatur
terrarum cultus in paucorum manibus, quae secum fert “progredientem deminutionem parvorum
operatorum, qui ob amissas terras cultas coacti sunt ut a productione directa decederent”.[113]
Debiliores operarii fiunt incerti et multi mercenarii rurales in misera urbium loca se conferunt. Hae
amplificatae culturae delent rationem multiplicem oecosystematum, diversitatem diminuunt in
productione atque praesens futurumve tempus oeconomiarum regionalium afficiunt. Variae
Nationes in augendum paucorum dominium inclinantur super productione seminum aliorumque
proventuum qui necessarii sunt ad culturam, et subiectio gravior fit si productio consideratur
granorum sterilium quae agricolas cogat, ut ea a societatibus productionis emant.
135. Sine dubio assidua oportet sit attentio quae sinat omnes ethicos inhaerentes considerare
aspectus. Ad eiusmodi propositum assequendum opus est disputatione scientifica socialique quae
responsalis sit et ampla, quaeque consideret omnes notitias quae praesto sint et res earum
nomine appellare valeat. Cognitio completa quandoque non consideratur, sed ea eligitur
secundum propriam utilitatem, politicam, oeconomicam vel ideologicam. Hoc difficile reddit opus
adimplendi iudicii aequi et prudentis de diversis quaestionibus, respiciendo omnia variabilia cum

5 Pages 41-50

▲back to top

5.1 Page 41

▲back to top
41
iis coniuncta. Necessariae sunt sedes disputationis in quibus omnes illi qui quodammodo directe
vel indirecte se sentiunt implicatos (agricultores, consumptores, auctoritates, docti viri
mulieresque, vivaria, gentes infectis agris proximae et alii) suas exponere possint quaestiones vel
ad latam cognitionem et fide dignam accedere ut deliberationes adhibeantur ad commune bonum
assequendum praesens futurumque. Quaestio quae OGM respicit est prorsus implicata, quae
postulat ut ipsa omnibus ex partibus pensitetur. Quod saltem maiorem poscit conatum, ut pecunia
in varias autonomas interdisciplinaresque inquisitiones dispertiatur quae novam lucem afferre
possint.
136. Ceterum sollicitudinis profecto est causa quod quidam motus oecologici integritatem ambitus
defendunt et merito iureque definitos limites postulant scientificae inquisitionis, dum nonnumquam
eadem principia vitae humanae non adhibent. Saepe aequum videtur omnes limites superari, cum
experimenta vivorum embryonum humanorum aguntur. Memoria non tenetur bonum hominis,
quod abalienari non potest valde praetergredi suam progressionem. Aequabiliter, cum technica
non agnoscit magna principia ethica, quamvis legitimam considerat actionem. Sicut hoc in capite
animadvertimus, technica ab ethica separata propriam sui ipsius continere potestatem difficulter
poterit.
CAPUT QUARTUM
INTEGRA OECOLOGIA
137. Eo quod omnia inter se arte coniunguntur nec non quaestiones nostrae aetatis visionem
postulant quae omnes aspectus mundani discriminis consideret, quasdam nunc proponimus de
diversis aspectibus oecologiae integrae sententias quae liquido rationes humanas socialesque
amplectatur.
I. OECOLOGIA AMBITALIS, OECONOMICA ET SOCIALIS
138. Oecologia vincula inter animantia perscrutatur et ambitum in quo crescunt. Ipsa cogitationem
quoque postulat disputationemque de condicionibus vitae et de societate an sit futura, addita
honestate vocandi in dubium exemplaria progressionis, productionis et consumptionis. Non est
supervacaneum rursus affirmare omnia inter se complicari. Tempus et spatium non sunt inter se
separata, neque atomi vel particulae subatomicae separate considerari possunt. Sicut diversa
orbis elementa – physica, chimica et biologica – alia aliis sociantur, ita species viventes rete
quoddam formant quod numquam penitus agnoscimus et intellegimus. Magna nostrae geneticae
condicionis pars cum multis animantibus communicatur. Ob eiusmodi rationem, cognitiones
fragmentariae singularesque in quandam ignorantiam recidere possunt si integrationi obsistunt in
ampliore quadam realitatis visione.

5.2 Page 42

▲back to top
42
139. Dum de “ambitu” loquimur, peculiari modo necessitudinem quandam significamus:
necessitudinem nempe quae inter naturam intercedit et societatem quae in ea incolit. Hoc impedit
quominus consideremus naturam veluti seiunctum a nobis quiddam aut veluti merum nostrae vitae
marginem. Includimur in ea, participamus eam atque ea imbuimur. Rationes ob quas locus quidam
inquinatur analysim postulant agendae societatis, eius oeconomiae, eius agendi rationis, eius
modorum quibus realitatem intellegit. Propter mutationum amplitudinem, non iam possumus
propriam liberamque invenire responsionem ad unamquamque quaestionis partem. Magni
momenti est integras quaerere solutiones, quae mutuas considerent actiones naturalium
systematum inter se et cum systematibus socialibus. Non dantur duo seiuncta discrimina, alterum
videlicet ambitale et alterum sociale, sed unum solum et multiplex discrimen sociale ambitale.
Lineamenta solutionis postulant ut coniunctim paupertati bellum inferatur, dignitas desertorum
restituatur et eodem tempore natura curetur.
140. Ob quantitatem varietatemque elementorum considerandorum, cum ambitalis impactio
definitur alicuius certi negotii, necessarium fit ut inquisitoribus praecipua missio tribuatur eorumque
mutua actio facilior reddatur, ampla praestita libertate academica. Haec constans inquisitio sinere
debet agnoscere etiam quomodo diversae creaturae inter se nexus habeant, illas unitates maiores
formantes quae hodie “oecosystemata” appellantur. Non consideramus ea solummodo ut
determinemus qualis sit eorum usus rationalis, sed quod intrinsecum bonum habent ab eiusmodi
usu seiunctum. Quemadmodum quivis animans est bonus et in se ipso admirabilis quia creatura
est Dei, idem evenit toti animantium congruenti universitati in loco quodam definito, quod ut
systema operatur. Etiamsi haud conscii huius rei sumus, ex hac congrua structura pendemus ipsa
pro nostra exsistentia. Memorandum est oecosystemata operari in dioxydo carbonico captando,
aqua purificanda, morbis infectionibusque arcendis, solo componendo, eiectamentis dissolvendis
compluribusque aliis servitiis quae obliviscimur vel ignoramus. Quod cum multi rem istam
animadvertunt, iterum conscii fiunt nos vivere agereque a realitate initium sumentes, quae in
antecessum nobis data est quaeque nostras capacitates et exsistentiam praecedit. Dum igitur
loquimur de “usu tolerabili”, oportet semper introducatur consideratio quaedam de capacitate
regenerationis uniuscuiusque systematis in diversis eius sectionibus et aspectibus.
141. Ceterum, oeconomica progressio efficit ut automatismi et homogeneae rationes inducantur,
ut processus simpliciores fiant atque sumptus minuantur. Hanc ob rem necessaria est oecologia
oeconomica, apta ad realitatem ampliore modo considerandam. Revera “tuendus ambitus
constituere debebit partem necessariam processus progressionis et considerari non poterit
segregato modo”.[114] Eodem tamen tempore hodierna fit impellens necessitas humanismi qui
varias vocat scientias, etiam illas oeconomicas, ad visionem magis integram magisque
completivam. Hodie inquisitio quaestionum ambitalium separari non potest a perscrutatione
circumstantiarum humanarum, familiarium, operis, urbanarum nec non a relatione uniuscuiusque
personae secum, quae definitum generat modum relationum cum aliis et cum ambitu. Adest
mutua actio inter oecosystemata et inter diversos mundos rationis socialis, et hoc modo iterum
demonstratur “totum praetergredi partem”.[115]

5.3 Page 43

▲back to top
43
142. Si omnia societatis vinculo continentur, etiam status salutis institutionum alicuius societatis
secum importat pro ambitu et qualitate vitae humanae consecutiones: “Omnis laesio solidarietatis
et amicitiae civium damna in naturam inferunt”.[116] Ad hanc significationem, oecologia socialis
est necessario institutionalis atque gradatim diversas assequitur mensuras quae a coetu sociali
primario, familia, progrediuntur usque ad vitam internationalem, per communitatem localem
transeuntes et Nationem. Intra unumquemque coetum socialem et inter eos, institutiones
conformantur quae regulas dant vinculis humanis. Omnia quae eas depravant, effectus secum
ferunt nocivos, sicut libertatis amissionem, iniustitiam et violentiam. Diversae Nationes ordine
quodam institutionali incerto reguntur, impendio dolorum populi atque in beneficium illorum qui ex
his rebus lucrantur. Tum intra administrationem Status, tum in diversis formis societatis civilis, vel
in vinculis incolarum inter se, nimia cum frequentia modus agendi conspiciuntur a legibus aversi.
Leges recte ferri possunt, sed saepe nullam habent vim. Possumusne id sperare fore ut leges et
normae de ambitu realiter efficaces sint? Novimus, exempli gratia, Nationes haud dubiis fruentes
legibus, silvas tuentibus, testes esse mutos frequentis harum legum violationis. Praeterea quod
evenit in quadam regione, directe vel indirecte, in alias recidit regiones. Ita, exempli gratia,
consumptio stupefactivorum medicamentorum in divitibus societatibus constantem inducit et
crescentem necessitatem proventuum qui e regionibus pauperibus depromuntur, in quibus mores
corrumpuntur, vitae delentur atque tandem ambitus pervertitur.
II. OECOLOGIA CULTURALIS
143. Simul cum patrimonio naturali, historicum adest patrimonium, artisticum et culturale,
aequaliter versans in discrimine. Pars est identitatis communis alicuius loci atque fundamentum ad
aedificandam urbem habitabilem. Non agitur de delendis deque creandis novis urbibus coniectura
magis oecologicis, in quibus non semper vivere desideratur. Oportet simul accipiantur historia,
cultura et architectura certi loci, servata eius germana identitate. Oecologia igitur sollicitudinem
etiam postulat culturalium divitiarum humanitatis latiore sensu. Instantius postulat ut animus in
locales culturas intendatur tempore quo de quaestionibus disputatur super ambitu, dialogo
videlicet instituto inter sermonem technicum scientificum et sermonem popularem. Agitur de
cultura intellecta non solum veluti monumentis praeteriti temporis, sed peculiariter eius in viva,
dynamica et activa notione, quae excludi non potest tempore quo iterum cogitatur de
necessitudine inter hominem et ambitum.
144. Imago hominis consumptionis plena, quam machinamenta fovent actualis oeconomiae
globalis, ad assimilandas culturas tendit et minuendam immensam varietatem culturalem, quae
thesaurus est humanitatis. Quam ob rem cum expedire student omnes difficultates normis
aequalibus vel technicis usibus, id ad neglegendas ducit complexas quaestiones locales quae
activam postulant incolarum participationem. Novi orientes processus non semper concludi
possunt schematibus extrinsecus constitutis, at cultura locali exstantibus. Sic quemadmodum vita
et mundus dynamice moventur, cura de mundo oportet sit flexibilis et dynamica. Solutiones mere
technicae periculum adeunt ne indicia considerent quae altioribus quaestionibus non respondeant.

5.4 Page 44

▲back to top
44
Necessarium est iura respicere populorum et culturarum, atque hoc modo intellegere
progressionem alicuius coetus socialis historicum secum ferre processum intra contextum
culturalem et postulare constantem principatum localium actorum socialium, initio sumpto ab
eorum propria cultura. Neque notio qualitatis vitae imponi potest, sed est intellegenda intra
mundum signorum et consuetudinum propriorum uniuscuiusque coetus humani.
145. Multae formae, crebrae compilationis degradationisque ambitus, exhaurire possunt non
solum subsidia subsistentiae loci, sed etiam sociales opes quae modum vivendi praestiterunt, qui
perdiu sustinuit culturalem identitatem atque sensum exsistentiae convictusque. Alicuius culturae
amissio gravis potest esse vel gravior quam ipsa amissio cuiusdam animalis vel plantae. Onus
impositum rationis hegemonicae vitae, quod cum productionis consuetudine nectitur, tam nocivum
esse potest quantum oecosystema mutatum.
146. Hoc rerum in contextu, oportet potissimum intendatur animus in communitates aboriginum, in
earumque traditiones culturales. Quae inter alia minorem tantum partem non costituunt, sed potius
opus est ut colloquii fiant principales participes, praesertim tempore quo grandia incepta
suscipiuntur, ad eorum loca spectantia. Iis revera terra non est bonum oeconomicum, sed donum
Dei et avorum qui in ea requiescunt, locum sacrum quocum oportet una simul agere ut eorum
identitas ac bona alantur. Cum propriis in territoriis manent, ii sunt qui melius ea curent. Tamen,
diversis in partibus mundi, coguntur ut sua deserant territoria eaque libera relinquant pro operibus
extractionis, agriculturae vel pastionis, nulla cura data naturae et culturae periturae.
III. OECOLOGIA COTIDIANAE VITAE
147. Ut loqui de germana progressione possimus, necessarium est explorare an melior condicio
integralis efficiatur in qualitate vitae humanae, et hoc analysim implicat loci in quo personae vivunt.
Ambitus in quibus vivimus, magnum habent pondus apud nostram vivendi, sentiendi et agendi
considerandam rationem. Eodem tempore, nostro in cubiculo, nostra in domo, nostro in loco
operis nostraque in urbis parte ambitu utimur ad nostram identitatem significandam. Nos ambitui
accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico
saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem
integratam et felicem.
148. Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus
valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res
confusas mutabilesque. Exempli gratia, quibusdam in locis, in quibus frontes aedificiorum multo
sunt in deterius mutatae, sunt personae quae percuriose partes internas suarum habitationum
colant, vel optime se sentiant ob benignitatem amicitiamque gentis. Vita socialis positiva et
benefica incolarum lucem effundit in ambitum adspectu primo incommodum. Laudabilis est
interdum oecologia humana quam promovere, quamvis complures sint limites, pauperes possunt.
Sensus suffocationis, quae glomeratis domibus ac locis plurimorum inhabitantium gignitur, vincitur

5.5 Page 45

▲back to top
45
si vincula humana proximitatis et caloris evolvuntur, si communitates creantur, si limites ambitales
intra unamquamque personam compensantur, quae se ipsam sentit in complexum communionis
et proprietatis insertam. Hoc modo quivis locus iam non est infernus et in contextum convertitur
vitae dignae.
149. Comprobatum praeterea est extremam penuriam, quam homines vivunt quibusdam in
ambitibus sine harmonia, amplitudine et integrationis facultate, concitare posse perversos mores
et usum personarum per criminales consociationes. Quod ad incolas attinet suburbanos, opibus
laborantes, cotidianus transitus ab hominum frequentia ad anonymam societatem in qua homines
in magnis urbibus vivunt, afferre potest sensum eradicationis quae adversus societatem
consuetudines fovet et violentiam. Tamen confirmare volumus amorem fortiorem esse. Complures
personae, his in circumstantiis, proximitatis et convictus vincula nectere valent, quae turbam
mutant in experientiam communem in qua parietes illius «ego» franguntur et nimii sui amoris
saepimenta superantur. Haec ipsa experientia salutis communis studiosus impetus elicit ad melius
reddendum aedificium vel partem urbis.[117]
150. Cum commune sit vinculum inter urbis spatium et consuetudinem humanam, illi qui aedificia,
partes urbium, spatia publica et urbes designant, auxilio egent variarum disciplinarum quae
intellegere processus sinant, symbolismum et personarum consuetudines. Non sufficit in
delineanda forma pulchritudinis inquisitio, quia plus valet alii servire pulchritudinis generi: qualitati
vitae personarum, earum cum ambitu harmoniae, occursui et mutuo auxilio. Etiam hanc ob rem
maximi est momenti ut incolarum loci opinio urbibus describendis instruendisque semper illigetur.
151. Necesse est ut publica curentur spatia, prospectus et signa urbis propria quae nostram
augent notionem nos ad illam pertinere, nos ibi radices agere, nos « domi esse » in urbe quae nos
continet nosque coniungit. Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coeant
utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte
claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati. Quidquid
mutamenti de prospectu urbano ruralive considerare debet quomodo diversa loci elementa totum
constituant quod ab incolis intellegitur veluti imago quaedam cum ubertate congruens
significationum. Tali quidem modo alii cessant se extraneos sentire illique percipi possunt veluti
pars « nostrum » quippe qui unum constituamus. Hanc ob rationem, cum in urbano tum in rurali
ambitu, opportunum est quaedam loca servare in quibus humani evitentur interventus qui ea
continenter mutent.
152. Penuria habitationum gravis est multis in partibus mundi, sive in regionibus ruralibus sive in
magnis urbibus, etiam quia rationes expensarum status ex more solummodo parvae respondent
petitionis parti. Non solum pauperes, sed magna societatis pars graves perpetitur difficultates ut
propriam habeat domum. Proprietas domus magnum habet pondus pro personarum dignitate et
familiarum progressione. Agitur de praecipua oecologiae humanae quaestione. Si in quodam certo
loco iam labantes domus nullo ordine coacervatae sunt, oportet in primis ut his in partibus forma

5.6 Page 46

▲back to top
46
detur urbis, neve evellantur et expellantur ex iis incolae. Cum pauperes in suburbiis vivunt
inquinatis vel in periculosis urbium frequentibusque aedificiis, “si forte transferri debeant, ne dolor
dolori addatur, necesse est ut in antecessum apta notitia detur, aliae dignae praebeantur
habitationes et ipsi incolae directo implicentur”.[118] Eodem tempore, ingenium adducere debet ad
miseras urbium partes in urbem libenter accipientem inserendas. “Quam pulchrae sunt urbes quae
insanam superant diffidentiam et diversos integrant et in eiusmodi integrationem novum conferunt
progressionis elementum! Quam pulchrae sunt urbes quae, etiam in sua architectonica forma,
plenae sunt spatiorum quae coniungunt, vincula efficiunt, alterius hominis agnitionem
fovent!”.[119]
153. Qualitas vitae in urbibus magna ex parte cum vehiculis coniungitur quae saepe incolis
magnam incommoditatem afferunt. In urbibus multa transeunt vehicula quibus una vel duae
personae utuntur, quam ob rem commeatus urbanus increscit, contaminatio augetur, magna
energiae non renovabilis vis insumitur et necessaria fit constructio aliarum viarum et autoraedarum
stationum, quae urbanae structurae damnum inferunt. Multi periti homines de necessitate
consentiunt tribuendi primas partes vehiculis publicis. Quaedam tamen necessaria remedia
difficulter pacifico modo a societate accipientur, absque meliore praecipuaque condicione
eiusmodi retis vehiculorum, quod multis in urbibus secum indignam importat personarum
tractationem ob civium multitudinem, incommoditatem vel raram vehiculorum frequentiam et
deficientem tutelam.
154. Agnitio peculiaris dignitatis hominis pluries cum turbida vita conflictatur quam debent
personae nostris in urbibus agere. Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis
neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia
essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et
exspectationibus vitae dignioris.
155. Oecologia humana etiam altius quiddam implicat nempe necessarium vinculum vitae hominis
cum lege morali in eius propria natura inscripta, necessarium quippe ad efficiendum ambitum
digniorem. Ait Benedictus XVI adstare “oecologiam hominis” quia “etiam homini natura est quam
observare debet quamque non potest libidinose adhibere”.[120] Hoc in rerum contextu, oportet ut
agnoscatur nostrum corpus directo sociari cum ambitu aliisque creaturis viventibus. Proprii
corporis acceptio veluti Dei doni necessaria est ad accipiendum et admittendum totum mundum
veluti donum Patris et domum communem; at contra, logica proprii corporis temperandi in logicam
nonnumquam transformatur subtilem creati dominandi. Discere proprium corpus accipere, id
curare atque eius praecipuas notiones observare res est essentialis pro vera oecologia humana.
Etiam proprium corpus aestimare eius in feminino aut masculino genere necessarium est ad
recognoscendos nos ipsos in occursu cum alio, a nobis diverso. Hoc modo fieri potest ut
gaudenter accipiamus peculiare donum viri vel feminae, operae Dei Creatoris, et mutuo divites
nos efficiamus. Quam ob rem, illa non est sana consuetudo quae velit “differentiam sexualem
delere quia iam nescit cum ea se conferre”.[121]

5.7 Page 47

▲back to top
47
IV. PRINCIPIUM BONI COMMUNIS
156. Humana oecologia a notione boni communis separari non potest; agitur de principio quod
essentiale et unificans munus exercet in ethica sociali. Est “summa eorum vitae socialis
condicionum quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius
atque expeditius consequantur”.[122]
157. Bonum commune praesumit personam humanam ut talem observandam, cum iuribus
fundamentalibus et quae abalienari non possunt, ordinatis ad eius integralem progressionem.
Dispositiones etiam postulat boni et securitatis socialis nec non progressionem diversorum
coetuum mediorum, principium adhibendo subsidiarietatis. In his potissimum excellet familia veluti
primaria societatis cellula. Postremo, bonum commune socialem postulat pacem, stabilitatem
videlicet et securitatem certi ordinis qui non efficitur sine peculiari cura iustitiae distributivae, quae
violata semper violentiam generat. Tota societas – et in ea potissimum Status – commune bonum
defendere ac promovere debet.
158. In condicionibus hodiernis mundanae societatis, in qua plures conspiciuntur inaequalitates et
frequentiores usque sunt personae quae excluduntur ac fraudantur fundamentalibus iuribus
humanis, principium communis boni continuo transformatur, veluti logica et necessaria consecutio,
in appellationem ad solidarietatem et in optionem quandam praeferentem pauperes. Haec optio
postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut
demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium,[123] ante omnia
immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum
fidei. Satis est rerum veritatem observare ut intellegatur hodie hanc optionem exigentiam
constituere ethicam fundamentalem ad bonum commune re efficiendum.
V. IUSTITIA INTER GENERATIONES
159. Notio boni communis complectitur etiam futuras generationes. Difficultates oeconomicae
internationales acriter demonstraverunt nocivos effectus quos secum fert ignoratio finis communis,
a quo excludi nequeunt illi qui post nos sunt venturi. Iam non possumus de tolerabili loqui
progressione sine solidarietate inter generationes. Cum de condicione cogitamus ad quam
terrarum orbis relinquitur venturis generationibus, aliam in logicam ingredimur, illam nempe doni
gratuiti quod accipimus quodque communicamus. Si quidem terra nobis datur, nobis non licet iam
cogitare tantummodo de quadam regula ad utilitatem attinente productionemque pro lucro
singulorum. Non loquimur de proposito optionali, sed de quaestione essentiali iustitiae,
quandoquidem terra quam accepimus etiam ad illos pertinet qui sunt venturi. Episcopi Lusitaniae
ad sumendum hoc iustitiae onus sunt adhortati: “Ambitus in logica accipiendi collocatur. Mutuum
est quod quaelibet generatio recipit et sequenti generationi transmittere debet”.[124] Oecologia
integra amplum habet eiusmodi prospectum.

5.8 Page 48

▲back to top
48
160. Quod mundi genus transmittere volumus illis qui post nos venturi sunt, parvulis nempe qui
crescunt? Haec interrogatio non spectat dumtaxat ad ambitum ab aliis rebus seiunctum, quia
quaestio agitari aliqua tantum ex parte non potest. Cum nos ipsos interrogamus quem mundum
velimus relinquere, potissimum de eius directione generali cogitamus, de eius sensu deque eius
bonis. Nisi praecipua haec interrogatio agitatur, non credimus nostras oecologicas sollicitudines
magni momenti effectus habere posse. Sed si haec quaestio audacter ponitur, ad alias
interrogationes omnino directas nos necessario ducit: Cur sumus hoc in mundo? Quod ob
propositum in hanc venimus vitam? Cur operamur et certamus? Cur haec terra indiget nobis?
Quam ob rem non sufficit ut dicamus nos curam adhibere de futuris generationibus debere.
Intellegere debemus hic de ipsa nostra agi dignitate. Nostra potissimum interest transmittere
habitabilem orbem humanitati post nos venturae. Fatalis est nobis ipsis casus quia significationem
implicat nostri per hanc terram transitus.
161. Calamitosae praesensiones contemptione ac disimulatione non sunt iam iudicandae.
Venturis generationibus nimium multas relinquere possumus ruinas, solitudines et sordes.
Frequentia consumptionis, profusionis atque corrupti ambitus tolerantiam superavit orbis, ita ut
ratio vitae hodiernae, cum sit intolerabilis, possit solum in calamitates recidere, sicut iam re ex
intervallis diversis in regionibus evenit. Attenuatio effectuum praesentis perturbati aequilibrii ab eo
pendet quod nunc facimus, potissimum si de responsalitate cogitamus quam nobis tribuent illi qui
peiores consecutiones sustinere debebunt.
162. Difficultas, ut serio animo haec accipiatur provocatio, cum deteriore coniungitur condicione
ethica et culturali quae detrimentum oecologicum comitatur. Vir et femina mundi postmoderni
permanens adeunt periculum ne sui commodi effrenati sint fautores, et multae difficultates
sociales nostrae aetatis referendae sunt ad ea quae ob propriam proximam utilitatem quaeruntur,
discrimine interveniente vinculorum familiarium socialiumque, difficultatibus exstantibus alium
agnoscendi. Saepe animadvertitur consumptio immoderata improvidaque parentum quae filiis
nocet, qui magis ac magis difficultates perpetiuntur ad propriam emendam domum atque familiam
condendam. Praeterea, haec incapacitas serio animo cogitandi de futuris generationibus cum
nostra coniungitur incapacitate amplificandi prospectum nostrarum sollicitudinum et cogitandi de
illis qui a progressione excluduntur. Relinquamus cogitationem de futuris pauperibus; sufficit nostri
temporis pauperes memorare, quibus pauci sunt anni vitae hac in terra et non possunt amplius
exspectare. Quocirca “praeter sinceram solidarietatem inter generationes, oportet urgens iteretur
necessitas moralis renovatae solidarietatis intra generationes”.[125]
CAPUT QUINTUM
QUAEDAM DISPONENDA ET AGENDA

5.9 Page 49

▲back to top
49
163. Ponderare studuimus hodiernam humanitatis condicionem, tum in rimis orbis, quem
incolimus, tum in causis potissimum humanis ambitalis detrimenti. Licet haec rerum contemplatio
in se ipsa nobis iam demonstret cursum nobis esse immutandum atque nobis quaedam esse
suscipienda patefaciat, magna dialogi curricula describere nunc contendimus, quae nos adiuvent
ad nostri interitus, in quem vergimus, complicationem deserendam.
I. DE AMBITU DIALOGUS APUD INTERNATIONALEM REM POLITICAM
164. Inde a medio saeculo praeterito, multis difficultatibus victis, orbis ut patria et humanum genus
ut populus, communem domum incolens, haberi paulatim coepta sunt. Apud mundum reciproce
obnoxium non modo intellegi debet perniciosa consectaria formae vivendi, efficiendi, consumendi
modorum omnes contingere, verum etiam, praecipue, est nitendum ut remedia ex toto prospectu,
non modo commodis nonnullarum Nationum defendendis sint suscipienda. Mutua subiectio ad
unum mundum, unum commune propositum cogitandum nos obstringit. At idem ingenium, ad
praestantem technologicum progressum obtinendum usurpatum, efficaces rationes operandi
reperire non valet inter Nationes, ut graves difficultates ambitus societatisque amoveantur.
Praecipuae ut solvantur quaestiones, quas singulae agentes Nationes solvere non possunt,
mundiali consensu opus est, qui efficiat, exempli gratia, ut tolerabilis variataque agricultura
inducatur, iterabilia et parum inquinantia energiae genera augeantur, maior energiae efficientia
sustineatur, silvarum mariumque copiae congruentius adhibeantur, aqua potabili fruendi omnibus
potestas tribuatur.
165. Scimus technologiam, quae combustibilibus fossiciis nititur, quae multum polluunt –
praesertim carbo, sed etiam petroleum et minus gasium –, paulatim et absque cunctatione esse
substituendam. Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi
iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere.
Attamen in internationalibus communitatibus congruae pactiones de illorum responsalitate non
obtinentur, qui maiores energeticae transitionis sumptus tolerare debent. Novissimis decenniis
ambitalibus de quaestionibus ampla instituta est publica disputatio, quae effecit ut in civili societate
eximium studium liberalisque actuositas augeretur. Res politica et industria machinalis segniter se
gerunt et procul omnino a mundanis provocationibus solvendis absunt. Hoc sensu dici potest, cum
humanitas, annis industriam vigentem subsequentibus, uti omnium neglegentissima in historia
memoretur, esse optandum ut humanitas saeculo XXI incohato memorari possit, quod liberaliter
gravis sui officii habuit conscientiam.
166. Oecologicus motus mundialis longum iam fecit iter, auctum multarum societatis civilis
institutionum operositate. Eae hic integre memorari non possunt, neque earum collata subsidia
recenseri. Sed tanto studio ambitales quaestiones magis ac magis inter publicas agendas locum
invenerunt et stabile factae sunt invitamentum ad longioris temporis spatium meditandum.
Nihilominus, summae orbis de ambitu potestates postremis temporibus optatibus non steterunt,
quia, nulla habita politica deliberatione, de toto ambitu graviter efficaciterque non consenserunt.

5.10 Page 50

▲back to top
50
167. Est memoranda de Terra Congressio anno MCMXCII apud urbem Flumenianuariensem
celebrata. Ibi est declaratum “homines praecipuas sollicitudines de tolerabili progressu sibi
vindicare”.[126] Quaedam consilia Declarationis Holmiensis (anno MCMLXXII) commemorans,
inter alia statuit internationalem cooperationem ad oecosystema totius terrae colendum,
obligationem contaminantium id oeconomice sustinendi, officium impactionem ambitalem in
unoquoque opere vel proposito ponderandi. Illud statuit ut quantitas gasii saepti in aëre sisteretur,
ut cursus globalis calefactionis mutaretur. Quaedam quoque agenda singulaque facienda paravit,
de biologica diversitate pactionem nec non principia de silvis enuntiavit. Licet illa congressio
quaedam nova ac prophetica, ut illa aetate, adduxisset, pactiones minus attente sunt ad effectum
adductae, quia inspectionis, periodicae recognitionis ac promissi non impleti sanctionis rationes
non sunt institutae. Principia praescripta efficaces celeresque modos ad rem gerendam adhuc
requirunt.
168. Inter efficaces experientias, exempli gratia, memorari potest Basileensis Conventio de
periculosis eiectamentis, denuntiationum, certae quantitatis inspectionisque ordine statuto; aeque
ac obstringens Conventio de internationali mercatu generum animalium ac silvestrium plantarum
interiturarum, quae probationis effectae rei missiones complectitur. De tuenda ozonii parte eiusque
effectu per Montis Regalis disciplinam et ipsius emendationes,Vindobonensis Conventionis ope,
huius partis extenuatae quaestio finem habitura videtur.
169. De cura diversitatis biologicae ac soli in solitudinem conversi progressus multo minus
luculenti fuerunt. Quod ad caeli mutationes attinet, proposita sunt pro dolor exigua. Gasiorum
saeptorum deminutio honestatem, animum ac responsalitatem requirit, potissimum apud
potentiores et magis polluentes Nationes. Nationum Unitarum Consilium de tolerabili progressu,
Rio+20 nuncupatum (in urbe Flumenianuariensi anno MMXII), tam amplam quam inefficacem
finalem Declarationem edidit. Internationales pactiones multum progredi non possunt propter
Nationum voluntates quae universo omnium bono propria commoda nationalia anteferunt. Ii qui
consectaria patientur quae Nos dissimulare studemus, hanc amissam conscientiam
responsalitatemque recordabuntur. Cum Litterae hae encyclicae conscribebantur, disputatio
vehementior est facta. Nos credentes facere non possumus quin pro felici exitu hodiernarum
disputationum Deum deprecemur, ne advenientes generationes ob imprudentes cunctationes
quaedam detrimenta patiantur.
170. Quaedam agendi rationes de exigua gasiorum contaminantium effusione ambitales sumptus
internationales reddere student, periculo Nationibus minoribus opibus pollentibus gravia de
emissionibus minuendis munera imponendi, similia Nationibus quaestuosa industria provectis.
Haec imposita mandata indigentioribus progressu Nationibus damnum inferunt. Hoc modo nova
additur iniustitia sub ambitus curandi specie. Ut semper fit, filum tenuiore a parte rumpitur.
Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam
severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad
instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt. Certum est

6 Pages 51-60

▲back to top

6.1 Page 51

▲back to top
51
communes esse responsalitates, sed distinctas, eo quod, ut Episcopi Boliviani aiunt, “Nationes
quae ex altioris gradus inducta industria utilitatem perceperunt, per magnam gasii saepti emissi
quantitatem, maiorem habent responsalitatem ad quaestiones ex parte solvendas, quas
induxerunt”.[127]
171. Emendi vendendique mos “titulos emissionis” nova quaestus studii genera afferre potest
atque nihil confert ad gasiorum inquinantium emissionem ex toto minuendam. Haec ratio solutio
videtur celer facilisque, sub specie alicuius in ambitum officii, quod tamen immutationem minime
secum fert, quae condicionibus requiritur. Immo praetextus fieri potest qui facultatem nonnullis
Nationibus ac partibus det quam maxime consumendi.
172. Primum pauperes Nationes ab indigentia sunt radicitus expediendae atque earum incolarum
socialis progressus persequendus; eodem tempore indignus gradus consumendi aliquarum populi
partium prosperarum est ponderandus atque efficacius corruptelae obsistendum. Procul dubio
energia instrumentis minus polluentibus est elicienda, quapropter adiumento opus est Nationum
quae impendio hodiernae contaminationis orbis multum adoleverunt. Rectus usus copiosae solis
energiae requirit ut rationes et subsidia statuantur ita ut Nationes ad progressionem nitentes
translatam technologiam, technicum iuvamen et rei nummariae copias adhibere possint, at
semper certis consideratis condicionibus, quoniam “congruenter usque non ponderatur
convenientia instrumentorum cum contextu ad quem referuntur”.[128] Tenues essent sumptus, si
discrimini compararentur climatis immutationis. Quidquid est, ante omnia ethica est deliberatio,
quae omnium populorum solidarietate nititur.
173. Oportet ut internationales pactiones protinus ferantur, exigua considerata vi localium
potestatum efficaciter agendi. Inter Status necessitudines uniuscuiusque dominium servare
debent, at etiam procedendi communiter statuere rationes, ut locorum ruinae, omnibus damnum
facturae, vitentur. Rationes rectae omnia complectentes opus sunt quae officia tribuant atque
improbandos actus impediant, sicut usu venit ut impotentes Nationes in alias Nationes
eiectamenta industriasque praeter modum contaminantia inferant.
174. Oceanos moderandi etiam memoramus ordinem. Etenim, licet complura inter Nationes et
regiones sint inita foedera, comminuta tamen officiorum divisio, ordinationis, inspectionis
sanctionisque deficientibus severis rationibus, efficit ut omnes conatus hebetentur. Eo quod
quaestio increbruit eiectamentorum marium atque illorum locorum tuendorum ultra nationales
fines, provocatio producitur specialis. Itaque pactione opus est de rationibus moderandis, quae
omnem seriem complectantur bonorum communium globalium nuncupatorum.
175. Eadem ratio, quae efficit ut firmae deliberationes ad cursum globalis calefactionis
invertendum difficulter suscipiantur, radicitus paupertatem evellere non sinit. Oportet contra
universaliter et officii constantia agatur, ut contaminationi minuendae ac simul Nationibus
progredientibus pauperibusque regionibus subveniatur. Saeculum XXI, dum moderationem servat

6.2 Page 52

▲back to top
52
propriam praeteritarum aetatum, conspicit nationales Status potestatem amittere, praesertim quod
oeconomica nummaria ratio, quae transnationalem habet indolem, rei politicae dominari student.
Hoc posito, fortiorum et efficaciter compositarum institutionum internationalium progressus
necessarius fit, auctoritatibus pari iure designatis per pactiones inter nationalia regimina ac
sanciendi potestate fruentibus. Ait Benedictus XVI, eandem calcans viam quam doctrina socialis
Ecclesiae: “Ut mundana oeconomia temperetur; ut crisi affectis oeconomiis subveniatur, ad ipsius
deteriores condiciones vitandas itemque maiores inaequalitates prohibendas; ut tota
armamentorum ademptio, ciborum pacisque securitas efficiantur; ut rerum natura servetur atque
migrantium turmae ordinentur, oportet vera Auctoritas politica mundialis adsit, quae a Decessore
Nostro beato Ioanne XXIII est iam adumbrata”.[129] Hoc in rerum prospectu legatorum actio
insolitum obtinet pondus ad internationales processus promovendos, ut graviora vitentur, omnes
comprehensura.
II. DE NOVIS POLITICIS REBUS NATIONALIBUS LOCALIBUSQUE DIALOGUS
176. Non modo inter Nationes victores sunt et victi, verum etiam intra pauperes Nationes, in
quibus variae responsalitates conspici debent. Quam ob rem de ambitu ac progressu oeconomico
quaestiones iam poni non possunt tantum a Nationum dissimilitudine sumpto initio, sed requirunt
ut politicae res nationales localesque considerentur.
177. Cum fieri possit ut humanae facultates absque officii conscientia adhibeantur, quisque Status
sine cunctatione munus intra propriam regionem gerere debet describendi, coordinandi, vigilandi
ac sanciendi. Quomodo disponit custoditque societas proprium futurum aevum intra usque
innovatam technologiam? Id quod ut temperamentum re agit est ius, quod normas statuit ad
mores adhibendos sub boni communis lumine. Fines quos statuere debet sana, firmata ac nemini
obnoxia societas, spectant ad provisiones, cautiones, congruas normas, vigilantiam normarum
adhibitarum, corruptelae repudiationem, efficacem inspectionem effectuum ex productione
exstantium, qui non expetuntur, nec non aptam actionem in incerta adventiciaque propulsanda
pericula. Exstat augescens iuris scientia quae contaminationis effectus ergolabicorum operum
minuere vult. At politica et institutionalis structura non modo datur ut malae actiones vitentur,
verum etiam ut bonae actiones iuventur, ingenium concitetur ad novas vias reperiendas, ad
personalia communiaque incepta suscipienda.
178. Rei politicae calamitas, proximis effectibus nitentis, populis immodice consumentibus fultae,
secum fert ut pusillum temporis oporteat incrementum afferatur. Suffragiorum propter causas,
regimina haud facile pericula adeunt populum turbandi per incepta quae consumptionis gradum
afficiunt aut exterae pecuniae collocationem in periculum afferunt. Haud prudens potestatis
aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
E memoria illud elabitur “tempus superius esse spatio”,[130] fecundiores nos esse cum de
processibus gignendis potius quam de moderandis tractibus dominandi sollicitemur. Politica
magnitudo ostenditur cum, difficilioribus temporibus, praestantibus principiis agitur atque de bono

6.3 Page 53

▲back to top
53
communi, longo temporis spatio, congitatur. Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc
officium laboriose suscipit.
179. Quibusdam in locis ad renovabiles energias adhibendas cooperativae societates augescunt,
quae propriis loci necessitatibus satisfacere sinant, quin immo supervacaneam productionem
vendere. Hoc merum exemplum demonstrat, dum mundanae exstantes auctoritates
responsalitates sibi sumere non valent, loci dicionem aliter agere posse. Inibi enim oriri possunt
maior responsalitas, altus communitatis sensus, peculiaris curandi facultas ac liberalius ingenium,
flagrans in proprium solum amor et cogitatio item quid filiis nepotibusque relinquatur. Admodum
altas radices apud aboriginum gentes haec bona habent. Quoniam ius, interdum, propter
corruptelam suo non fungitur munere, instante populo, politica deliberatio requiritur. Societas, per
institutiones ad regimen non spectantes, et medii ordinis consociationes, regimina cogere debet,
ut normas, rationes et inspectiones firmiores augeant. Si cives politicae potestati – nationali,
regionali et municipali – non invigilant, ne fieri quidem potest ut ambitali detrimento obsistatur.
Ceterum municipii leges efficaciores esse possunt si inter proximas gentes pactio initur, ut
eaedem ambitus politicae actiones sustineantur.
180. Paria praecepta cogitari non possunt, quandoquidem quaestiones et fines peculiares sunt
singularum Nationum regionumque. Verum quoque est politicum realismum incepta ac
technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim
ac necessario gerendorum, prorsus iugantur. Eodem autem tempore, intra Nationum et locorum
fines multa usque sunt facienda, exempli gratia, energeticae parsimoniae genera promovenda. Id
secum fert modis favere industriae fructus gignendi summam per energeticam efficientiam ac
minorem primarum materiarum usum, manufactis a mercatu amotis, quae sunt parum efficacia,
quod ad energiam attinet, et plus contaminant. Memorare etiam possumus rem vectoriam bene
gestam vel rationes aedificandi et aedes restituendi, ut energiae consumptio et contaminationis
gradus minuantur. Ceterum politica locorum actio dirigi potest ad consumptiones demutandas,
provehendam eiectamentorum rerumque iterum adhibitarum oeconomiam, certa genera tuenda et
variam culturam satorum vicibus disponendam. Fieri potest ut agriculturae faveatur pauperum
regionum per pecuniae collocationem in ruris substructionibus, in locorum nationisve mercatu
componendo, in rigationis instrumentis, in tolerabilis agriculturae technicis artibus promovendis.
Cooperationis vel communis agendi rationis genera iuvari possunt, quae parvorum operatorum
commoda tueantur atque a compilatione locorum oecosystemata servent. Multum est quod fieri
potest!
181. Necessaria est continuatio, quoniam politicae climatis variationum actiones et ambitus tutelae
demutari non possunt quotiescumque regimen mutat. Effectus multum temporis sibi vindicant et
repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt.
Quam ob rem, non impellentibus populo et institutionibus, obsistetur usque actioni, immo magis
cum premunt agendi necessitates. Has sumens responsalitates, additis congruis sumptibus,
politicus homo ad rationem maximae actuositatis et “proximitatis” oeconomiae ac politicae

6.4 Page 54

▲back to top
54
hodiernae non se accommodat, sed si id faciet, iterum dignitatem agnoscere poterit, quam ei ut
personae tribuit Deus atque, suum in hac historia post transitum, testimonium relinquet liberalis
responsalitatis. Maior probae politicae locus est dandus, quae institutiones reformare easque
bonis agendi modis instruere valet, quae sinunt ut vitiosae pressurae segnitiaeque superentur.
Attamen est addendum meliores animadversiones decidere, cum desint praestantia proposita,
bona, humanitatis et sensus plenus intellectus, quae cunctis societatibus nobilem liberalemque
cursum comparare valeant.
III. IN DELIBERATIONIS PROCESSIBUS DIALOGUS AC SINCERITAS
182. Provisa impactio ambitalis consiliorum ergolabicorum et inceptorum sinceros politicos et per
dialogum excussos processus requirit, dum corruptela, quae veram ambitalem impactionem
incepti per gratiarum commutationem tegit, saepe ad dubias pactiones faciendas ducit, quae ab
officio renuntiationis nec non a diligenti dialogo abducunt.
183. Impactionis ambitalis inquisitio consilio productionis inito vel cuilibet politicae proposito vel
rerum agendarum indici non est posthabenda. Ab initio est ponenda atque per rationem
interdisciplinarem, sinceram et item ab omni oeconomico politicove impetu seiunctam est
facienda. Cum operandi condicionum inquisitione coniungi debet, fortuitis quoque effectibus
consideratis in valetudinem corporis mentisque personarum, in localem oeconomiam, securitatem.
Oeconomici sic effectus provideri certius possunt, iis spectatis quae fieri possunt et forte
necessitate praecepta plus pecuniae collocandi, ad effectus haud optatos expediendos, qui
emendari possunt. Oportet semper ut consensus inter societatis partes habeatur, quae varios
prospectus, solutiones et optiones afferre possunt. At in disputando peculiarem condicionem
obtinere debent locorum incolae, qui sententiam rogantur de iis quae sibi suisque filiis volunt, et
proposita considerare possunt, quae proximam oeconomicam utilitatem transgrediuntur. Cogitatio
deserenda est “interventuum” ambitus, ut res politicae ponderatae et ab omnibus participibus
excussae habeantur. Participatio vult ut omnes de variis adspectibus variisque periculis et
occasionibus congruenter doceantur, et deliberatione, initio facta, alicuius propositi ipsa non
continetur, sed requirit ut inspectio vel instrumentis adhibitis monitoriis exploratio continenter
agantur. Sinceritate veritateque in scientificis politicisque dissertationibus opus est, absque
finitione considerandi quid ex lege liceat aut quid non liceat.
184. Cum fortuita pericula exstant ambitus, quae ad praesens futurumque bonum commune
attinent, haec condicio requirit ut “deliberationes ex comparatione decernantur periculorum et
beneficiorum, quae ex omnibus optionibus elegi possunt”.[131] Id potissimum vim habet si
inceptum quoddam incrementum afferre potest in utendis naturae opibus, emissionibus et
retrimentis, eiectamentis effectis, vel manifesta prospectus mutatione, naturali generum
custoditorum domicilio vel publico loco. Quaedam incepta, quae meditata inquisitione non
sustinentur, vitae cuiusdam loci qualitatem radicitus afficere possunt per actus inter se
diversissimos, ut exempli gratia per auditoriam contaminationem improvisam, latitudinem visus

6.5 Page 55

▲back to top
55
deminutam, culturae bona deperdita, usurpatae atomicae energiae effectus. Consumptionis
cultura, quae brevi momento ac privato commodo primas tribuit partes, nimis celeribus
tractationibus favere aut notitiis celandis concedere potest.
185. In unaquaque disputatione quae ad ergolabicam operam attinet quaedam interrogationes
sunt struendae, ut discernatur utrum verum integrumque progressum feratur: Quorsum? Qua
ratione? Ubi? Quando? Quomodo? Ad quem spectat? Quae sunt pericula? Quo sumptu?
Quisnam solvet pretium et quomodo id faciet? Hoc in examine quaedam quaestiones sunt
praecipiendae. Exempli gratia, scimus exiguam esse aquam et necessariam, praeterea
praecipuum est ius quod aliorum hominum iurium usum afficit. De hoc non est dubitandum et
impactionis ambitalis cuiusdam regionis omnem vestigationem transgreditur.
186. In Declaratione anni MCMXCII, acta apud urbem Flumenianuariensem edicitur: “Ubi
damnorum gravium irreparabiliumque minationes dantur, si desunt manifestae scientiae
certitudines, non erit id argumentum efficaces cautiones sumendas neglegendi”,[132] ut ambitalis
degradatio arceatur. Principium hoc cautionis patitur ut infirmioribus consulatur, qui pauca
instrumenta habent ad se defendendos et ad comprobationes reperiendas quae refelli non
possunt. Si per obiectivam notitiam grave et insanabile damnum providetur, etsi demonstratio
certa non est, quodvis tamen propositum impediendum est aut immutandum. Hac ratione probandi
onus invertitur, propterea quod his in casibus obiectiva decretoriaque probatio reperiatur oportet,
statutum opus ambitui aut incolis gravia damna haud illaturum.
187. Hoc posito non omnis technologica innovatio reicitur, quae efficiat ut alicuius populi vitae
qualitas augeatur. Sed, quidquid est, illud firmum est tenendum rerum ubertatem non posse unum
esse iudicium observandum atque, cum nova iudicandi elementa exstent ex notitiis auctis, novum
habendum est iudicium, omnibus participantium implicatis partibus. Ex disceptatione deliberatio
exstare poterit propositum non persequendi, sed etiam idem mutandi aut alias optiones eligendi.
188. Disputationes oriuntur de ambitus quaestionibus, de quibus difficile est ut consentio
obtineatur. Etiam atque etiam confirmamus quaestiones scientificas nolle definire Ecclesiam,
neque politicae rei locum occupare, sed ad probum liquidumque dialogum invitamus, ut singulares
necessitates vel ideologiae bonum commune ne laedant.
IV. POLITICA ET OECONOMIA PRO HUMANA PLENITUDINE IN DIALOGO
189. Res politica oeconomiae non est subdenda, quae technocratiae imperanti et specimina
efficientiae demonstranti se tradere non debet. Hodie, de bono communi cogitantes, procul dubio
necesse habemus ut res politica et oeconomia colloquentes vitae sine cunctatione inserviant,
praesertim vitae humanae. Quod argentariae quacumque ratione servantur, quodque pretium
populis est solvendum, absque firma deliberatione recognoscendi atque totum propositum
reformandi, absolutus rei nummariae dominatus confimatur, quae nihil in posterum consequetur

6.6 Page 56

▲back to top
56
quaeque, post diuturnam, sumptuosam vanamque curationem, novas tantum difficultates afferre
potest. Rei nummariae discrimen annis MMVII-MMVIII occasionem praebuit ut nova oeconomia
susciperetur, quae studiosior esset moralium principiorum, atque mercatorium rei nummariae opus
nec non virtuales divitiae denuo componerentur. Sed nihil contra factum est, ut rationes obsoletae,
mundum adhuc moderantes, iterum ponderarentur. Quae efficiuntur non semper sunt rationalia,
quae saepe oeconomicis variationibus sociantur, quibus fructus aliter aestimantur atque re valent.
Ex eo evenit ut saepenumero quaedam merces plus aequo gignantur, ambitali impactione haud
necessaria addita, quae eadem opera multis regionum oeconomiis detrimentum affert.[133]
Subitaneus rei nummariae auctus plerumque est quoque subitaneus proventus auctus. Itaque
quod firma voluntate non agitur est oeconomiae realis argumentum, quae efficit ut varientur atque
bona effecta meliora reddantur, societates bonis gignendis congruenter operentur, parvae
mediaeque societates augeantur atque opus praebeant.
190. Hac in re oportet memoria semper teneatur “ambitalem tutelam per rationem tantum
nummariam impendiorum ac beneficiorum praestari non posse. Ambitus ad bona illa pertinet quae
mercatus rationes tueri aut congruenter promovere non valent”.[134] Iterum vitetur oportet magica
mercatus opinio, quae putat quaestiones per auctum societatum aut singulorum lucrum expediri.
Num re cogitari potest illum, qui flagranter maximis lucris studeat, ambitalibus effectibus detineri,
quos ad proximas generationes transferat? Intra quaestus ordinem nullus datur locus naturae
ordinibus, temporibus ipsius degradationis ac regenerationis, implicatis oecosystematibus, quae
graviter hominibus operantibus vitiari possunt. Praeterea cum de biodiversitate fit mentio,
summum respicitur uti copia oeconomicarum opum, quae adhiberi potest, at serio animo verum
rerum pondus, earum momentum apud personas et culturas, commoditates necessitatesque
pauperum non considerantur.
191. Cum tales quaestiones agitantur, nonnulli ceteros insimulare perinde nituntur, quasi
irrationaliter progressum et humanum provectum cohibere studeant. At nobis est persuadendum:
cum praestitutus productionis consumptionisque ordo tardatur, alius progrediendi ac provehendi
modus praeberi potest. Conatus ad tolerabilem naturalium opum usum non sunt inutile
impendium, sed bonorum collocatio, quae alia oeconomica beneficia brevi offerre potest. Si haud
anguste conspicimus detegere possumus magis innovatae productionis variationem, minore
impactione ambitali cum efficiatur, emolumenti multum afferre posse. Aditus ad varias
opportunitates non est intercludendus, quae non postulant ut humanum ingenium cohibeatur
eiusque progressus studium, sed potius ut talis vis nova ratione dirigatur.
192. Exempli gratia, productionis progressus cursus magis ingeniosus meliusque ordinatus
disparitatem emendare potest inter immodicam rerum consumendarum technologicam
tractationem atque modicum ad prementes quaestiones hominum expediendas usum; quaedam
genera res sapienter quaestuoseque iterum adhibendi, recuperationis functionalis atque
multiplicati usus gignere potest; efficacem virium usum in urbibus amplificare potest. Productionis
diversitas ad creandum ac novandum complures humano intellectui praebet facultates, dum

6.7 Page 57

▲back to top
57
ambitum tuetur atque operandi plus dat opportunitatis. Fecunda esset ista operositas hominis
nobilitatem rursus concitatura, quia dignius est intellectu uti, simul cum audacia ac responsalitate,
ut provectus tolerabilis aequique genera reperiantur, ampliore habita notione vitae qualitatis. At
contra minus est dignum et ingeniosum leviusque instare ut vastationis naturae inveniantur
formae, oblaturae tantum consumendi ac subitaneum profectum habendi facultates.
193. Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc,
coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est
cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo,
antequam nimis sero sit. Scimus intolerandum esse morem illorum qui consumunt ac magis
magisque vastitatem faciunt, dum alii adhuc propriae humanae dignitati vitam accommodare non
valent. Quam ob rem tempus est decrementum quoddam in aliquibus orbis partibus opibus
susceptis tolerare, ut aliis in partibus sanum incrementum obtineatur. Ait Benedictus XVI:
“Necesse est ut societates technologice cultae consuetudinibus temperatis favere velint, propriam
energiae consumptionem imminuentes eiusque usus meliores facientes condiciones”.[135]
194. Ut novae progressus rationes exstent, necesse habemus ut “ex toto progressus ratio
immutetur”,[136] quod secum fert officii conscientia cogitare “de re oeconomica eiusque finibus, ad
ipsius infirmitates ac depravationes emendandas”.[137]Per mediam viam naturae curam
nummariis copiis, vel ambitum servandum progressui conciliare non sufficit. Hoc de argumento
mediae viae parum tantum ruinam remorantur. Agitur modo de progressu iterum finiendo.
Technologicus oeconomicusque progressus qui meliorem mundum et vitae qualitatem integre
superiorem non relinquit, progressus haberi non potest. Ceterum personarum realis vitae qualitas
pluries extenuatur – propter ambitum in deterius mutantem, humilem alimentorum qualitatem vel
exhaustas quasdam opes – intra rei oeconomicae augmentum. Hac in provincia tolerabilis
incrementi sermo saepenumero mentem avertit datque excusationem, qui bona exhaurit sermonis
oecologici intra rei nummariae ac technocratiae fines, atque inceptorum socialis ambitalisque
responsalitas in quandam seriem rationis mercatoriae et simulacrorum plerumque contrahitur.
195. Principium maximi obtinendi profectus, quod a qualibet alia consideratione abduci vult,
quaedam est depravata rei oeconomicae opinio: si productio augetur, parum interest an
detrimento futurarum opum vel ambitus salutis id accidat; si silva quadam excisa productio
augetur, nemo hac in computatione damnum metitur, quod territorium in solitudinem redigit,
biodiversitatem vastat aut contaminationem auget. Hoc nimirum vult societates profectus obtinere
computantes ac solventes minimam expensarum partem. Unus ethicus putari mos potest, cum fit
“ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu exorta, translucida
agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui iisdem perfruuntur, non autem ab aliis
populis vel a venturis generationibus”.[138]Instrumentalis rationalitas, quae immotam solummodo
secum fert realitatis analysim, illius momenti considerata necessitate, adest tum cum ipse
mercatus opes impertitur, tum cum id efficit ordinans Status.

6.8 Page 58

▲back to top
58
196. Qui rei politicae est locus? Memoria subsidiarietatis principium repetimus, quod libertatem
tribuit ad praesentes facultates omnibus in ordinibus explicandas, sed eodem tempore a
potentioribus erga bonum commune responsalitatis plus postulat. Verum est hodie nonnullos
oeconomicos ordines plus pollere quam ipsos Status. At res oeconomica sine re politica probari
non potest, quae aliam logicam conciliare non valeat, varias species moderaturam hodierni
discriminis. Logica, in qua nullus est locus sincerae ambitus sollicitudinis, eadem est in qua nulla
est sollicitudo de debilioribus involvendis, quia «in vigenti specimine “felicis exitus” ac “privatae
rationis” pecuniam collocare insanum videtur, ut ii qui tardantur, debiles vel minus habentes vitae
decursu prosperare possint».[139]
197. Re politica opus est nobis quae lato prospectu cogitet, atque omnibus ex partibus rem
aggrediatur, per dialogum variarum disciplinarum diversas complectens discriminis facies. Ipsa res
politica pluries suae infamiae responsalis est, propter corruptelam atque defectum bonarum
politicarum actionum publicarum. Si Status suum officium quadam in regione non exsequitur,
quidam oeconomici coetus benefactores videri possunt ac re habere potestatem, cum sibi dari a
quibusdam legibus vacationem sentiant, ut perveniant ad varias scelerum instructorum species,
personarum commercium, stupefactivorum medicamentorum commercium et violentiam, quae
difficulter eraduntur. Si res politica perversam logicam frangere non valet, ac praeterea vanis
sermonibus implicatur, magnas hominum quaestiones neglegere pergemus. Realis immutationis
ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves
considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita. Sana res politica
sibi hoc certamen instituere debet.
198. Res politica et oeconomica alia in aliam refert culpam, quod ad paupertatem et ambitalem
degradationem attinet. Sed illud postulat ut proprios errores agnoscant nec non mutuae actionis
reperiant genera ad bonum commune obtinendum. Cum alteri oeconomicae utilitati solum
studeant, alteri dominatui servando augendoque flagranter operam dent, supersunt contentiones
vel dubiae pactiones, ubi minus interest utriusque partis ambitum servare ac debiliores curare.
Etiam hic principium valet “unitatem concertationem superare”.[140]
V. RELIGIONES CUM SCIENTIIS LOQUUNTUR
199. Censeri non potest empiricas scientias vitam, intimam essentiam omnium creaturarum ac
totam realitatem omnibus ex partibus explanare. Si ita esset, angusti eorum fines methodologici
haud iure superarentur. Si hoc exiguo prospectu cogitatur, aestheticus sensus, poesis vel et
rationis facultas significationem finemque rerum complectendi dissolvuntur.[141] Memorare
cupimus “religiosa scripta potiora quandam significationem omnibus aetatibus praebere posse,
suadentem habent vim ad novum usque prospectum patefaciendum […]. Estne rationis
intellectusque ea in obscuritatem detrudere eo quod in quodam religiosae opinionis contextu
tantum sunt orta?”.[142] Leve est reapse cogitare ethica principia meris verbis demonstrari posse,
ab omni contextu seposita, atque quod per religiosum sermonem manifestantur, in publicis

6.9 Page 59

▲back to top
59
disputationibus vi ac pondere non exuuntur. Ethica principia quae ratio percipere potest per
diversas species semper redire et per varios sermones, religiosos quoque, exprimi possunt.
200. Ceterum quaecumque technica expeditio, quam scientiae afferre volunt, graves mundi
quaestiones explicare non valet, si homines sua de via declinant, si magna argumenta amittuntur,
quae efficiunt ut convictus, labor, bonitas habeantur. Quidquid est, credentes sunt concitandi ut
propriae fidei se accommodent, cum eaque agendo non discordent; est instandum ut denuo Dei
gratiae pateant atque ex alto a propriis de amore, de iustitia, de pace firmatis opinionibus
depromant. Si quidem perperam intellecta principia nonnumquam effecerunt ut comprobaremus
naturae abusum vel arbitrarium hominis in creatum dominatum, vel bella, iniustitiam et violentiam,
sicut credentes agnoscere debemus tali modo sapientiae thesauro nobis custodiendo nos infideles
fuisse. Compluries diversarum aetatum culturae limites hanc conscientiam proprii ethici
spiritalisque patrimonii finxerunt, sed utique ad cuiusque fontes reditus sinit ut religiones hodiernis
necessitatibus melius respondeant.
201. Plerique orbis incolae credentes se esse fatentur, quod religiones impellere debet ut dialogus
inter eas instituatur ad naturam curandam, ad pauperes tuendos, ad observantiae fraternitatisque
structuras instruendas. Necessarius ipsas inter scientias etiam est dialogus, cum unaquaeque
proprii sermonis finibus concludi soleat, atque peculiaris peritia se ab aliis seiungere atque
propriam scientiam absolutam putare studeat. Id obstat quominus ambitus quaestiones
congruenter agitentur. Dialogus manifestus officiosusque inter diversos oecologicos motus, quibus
non desunt ideologicae concertationes, pariter est necessarius. Discriminis oecologici gravitas
postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit
patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter “realitatem ideae praestare”.[143]
CAPUT SEXTUM
EDUCATIO ET SPIRITALITAS OECOLOGICA
202. Plurimae res oportet suum denuo convertant cursum, sed cumprimis genus humanum
mutare debet. Est necessaria communis originis conscientia, mutuae necessitudinis atque futuri
participati cunctis cum hominibus. Haec fundamentalis conscientia sineret ut novae explicerentur
persuasiones, habilitates vitaeque formae. Apparet sic magna provocatio culturalis, spiritalis et
educativa quae latos regenerationis processus implicabit.
I. ALIAM VITAE FORMAM INSTITUERE
203. Quoniam mercatus tendit ad rerum consumendarum immodicam machinam efficiendam,
proventuum collocandorum causa, personae obruuntur gurgite acquisitionum et superfluarum

6.10 Page 60

▲back to top
60
expensarum. Immoderata rerum consumptio ex paradigmate technico oeconomico subiective
eruitur. Illud evenit quod iam Romanus Guardini significabat: nempe homo “accipit res ordinarias
consuetasve vitae formas sicut ei imponuntur a praestituta bonorum dispensatione et a fructibus
seriatim confectis, ac demum sic facit persuasus hoc esse rationabile et iustum”.[144] Huiusmodi
paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem
consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et
pecuniariam potestatem detinentem. Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam
sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia
vivit. Nimia habemus instrumenta pro exiguis angustisque finibus.
204. Hodierna mundi condicio “generat sensum instabilitatis et incertitudinis, qui sua ex parte alit
formas egoismi communis”.[145] Cum personae sui ipsius testimoniales fiunt seque sua
conscientia saepiuntur, augent suam voracitatem. Quoniam quo inanius est cor hominis, eo magis
indiget rebus emendis, possidendis et consumendis. Hoc in rerum contextu haud possibile videtur
ut quis arbitretur realitatem sibi limites imponere. Hoc in prospectu ne verum quidem bonum
commune exsistit. Si est huiusmodi subiecti genus, quod in societate vult praevalere, normae
tantum observabuntur cum eius necessitatibus non contradixerint. Quapropter non cogitemus
solum de terribilibus phaenomenis climatis vel magnis naturalibus calamitatibus quae evenire
possunt, sed etiam de calamitatibus quae ex discriminibus socialibus manant, quoniam flagrans
studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum
pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere.
205. At non omnia deperdita sunt, quia homines, qui usque ad extremum se depravare possunt,
valent etiam se ipsi superare, ad bonum eligendum redire et regenerari, praeter omnes
coërcitiones mentis societatisque quae eis imponuntur. Possunt se ipsos honeste conspicere,
proprium taedium ostendere novaque incipere itinera ad veram libertatem. Non exsistunt
systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec
resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde. Quamque personam
huius mundi rogamus ne obliviscatur hanc suam dignitatem quam nemini fas est ei tollere.
206. Mutatae vitae rationes eos cogere possunt qui detinent potestatem politicam, oeconomicam
et socialem. Hoc sane accidit cum consumptorum motus efficiunt ut quosdam proventus emere
desinant, ac sic efficaces fiunt ad commutandam societatum bonis gignendis consuetudinem,
easdem cogentes ut ambitalem impactionem considerent et exemplaria confectionis. Est quod,
cum habitus sociales contingunt reditus societatum, eae impellantur ad alio modo res faciendas.
Hoc in memoriam revocat socialem consumptorum responsalitatem, “emptionem, praeter
oeconomicam, esse usque moralem actionem”.[146] Propterea hodie “argumentum ambitalis
degradationis omnium nostrum mores attingit”.[147]
207. Charta Terrae nos invitabat omnes ut retro aetatem moveremus propriae eversionis et denuo
inciperemus; attamen nondum explicavimus universalem conscientiam quae hoc efficeret. Hac de

7 Pages 61-70

▲back to top

7.1 Page 61

▲back to top
61
causa audemus iterum hanc pretiosam provocationem proponere: “Sicut numquam ante in
historia, commune fatum obstringit nos ad novum initium quaerendum […]. Utinam aetas nostra
memoretur ob novam vitae reverentiam excitatam, ob firmitatem tolerationis assequendam, ob
certationem usque velociorem pro iustitia et pace, obque hilarem vitae celebrationem”.[148]
208. Semper fieri potest ut capacitas explicetur a se ipsis ad alios veniendi. Sine illa aliae
creaturae haud agnoscuntur in suo proprio pondere, nullius interest aliquid curare pro aliis, deest
capacitas sibi limites ponendi ut vitetur dolor vel degradatio quae circa nos sunt rerum. Praecipua
consuetudo se ipsum transcendendi, frangendo conscientiam segregatam et animum sui ipsius
testimonialem, radicem constituit quae efficit ut alii ambitusque curentur atque moralis reactio
moveatur quae consideret quem effectum quaeque actio et quodque personale consilium extra se
gignant. Cum valemus individualismum superare, revera diversus vivendi modus explicari potest
atque magni momenti mutatio in societate fieri potest.
II. EDUCATIO AD FOEDUS INTER HOMINES ET AMBITUM
209. Conscientia quam grave culturae et oecologiae sit discrimen convertatur oportet in novos
mores. Multi noverunt hodiernum progressum et meram acervationem rerum vel voluptatum non
sufficere ut sensus et gaudium praebeantur humano cordi, sed nequeunt recusare quod iis offert
mercatus. Apud Nationes quae debent maiores mutationes afferre consumptionis morum, iuvenes
novam oecologicam sensibilitatem habent spiritumque magnanimum, atque quidam eorum
admirabili modo certant de ambitu defendendo, sed ipsi creverunt in condicionibus maximae
consumptionis rerumque materialium abundantiae quae difficilem reddit aliorum morum
explicationem. Quapropter nova prostat institutionis provocatio.
210. Educatio ambitalis magis magisque fines suos amplificavit. Si quidem initio admodum in
scientifica doctrina versabatur nec non in cognitione et praeventione ambitalium periculorum, nunc
tendit ad includendum iudicium de “mythis” modernae aetatis qui nituntur ratione instrumentali
(individualismo, progressu indefinito, mercatoria contentione, rerum consumendarum
immoderatione, mercatu sine regulis) et etiam ad recuperandum varios gradus oecologici
aequilibrii: interioris cum seipso, solidalis cum aliis, naturalis cum cunctis creaturis viventibus ac
spiritalis cum Deo. Educatio ambitalis oportet nos disponat ad Mysterium petendum, ex quo ethica
oecologica suum altiorem sensum acquirit. Ceterum sunt educatores qui valeant ethicae
oecologicae itinera paedagogica iterum constituere, ita ut revera iuvent adolescere in solidalitate,
responsalitate et cura super compassionem fundata.
211. Attamen haec educatio, quae vocatur ad creandam “civitatem oecologicam”, aliquando
continetur notitiis referendis, nequit autem mores explicare. Leges et normae exsistentes non
sufficiunt ad diutius compescendos malos mores, etiam cum habetur valida inspectio. Ut norma
iuridica afferat quaedam gravia mansuraque, necesse est maiorem partem societatis sodalium
eam recepisse incipiendo a congruis rationibus, et iuxta personalem transformationem se gerat.

7.2 Page 62

▲back to top
62
Tantummodo cum primum firmae virtutes coluntur, fieri potest donatio sui in oecologico studio. Si
quaedam persona, licet eius condicio oeconomica sinat ei plus consumere et impendere, ex more
aliquantulum se tegit potius quam calefactionem accendat, opinari licet eam acquisivisse
persuasiones et sensum erga ambitum curandum. Pernobile est tueri officium creati curandi per
parvas cotidianas actiones, ac mirabile quod educatio valet eis rationem praebere usque ad
conformandam certam vitae formam. Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare
varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne
adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta
segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas
viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores
plantare, luminaria inutilia exstinguere. Haec omnia pertinent ad magnanimam et dignam
creativitatem, quae meliorem partem patefacit hominis. Aliquid iterum adhibere et non cito illud
proicere, altas ob rationes, potest esse actus amoris, qui nostram exprimit dignitatem.
212. Non est arbitrandum hos conatus mundum mutaturos non esse. Huiusmodi actiones bonum
in societate diffundunt quod semper fructus affert ultra illud quod probari potest, quia in gremio
huius terrae bonum pariunt, in alios perventurum, nonnumquam invisibiliter. Insuper hae
consuetudines cum exerceantur, nobis sensus redditur propriae dignitatis, ad maiorem vitalem
altitudinem elevamur et experiri possumus bonum esse per hunc mundum transire.
213. Ambitus institutionis varii sunt: schola, familia, instrumenta communicationis, catechesis, et
cetera. Bona scholae institutio in pueritia et adolescentia iacit semina quae effectus afferre
possunt in totius vitae cursu. Sed extollere cupimus maximum momentum familiae, quoniam
“locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus
obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus. Adversus culturam mortis, quae
dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes”.[149] In familia coluntur primi amoris consuetudines
et cura de vita, sicut exempli gratia rectus rerum usus, ordo et munditia, localis oecosystematis
observantia et omnium creaturarum tutela. Familia est locus integrae institutionis, ubi diversi
aspectus explicantur, arte inter se coniuncti, personae maturationis. In familia ediscitur petere
licentiam absque vi, gratias agere quae sint manifestatio sensus aestimationis rerum acceptarum,
aggressionem vel cupiditatem dominari necnon veniam petere cum aliquid mali facimus. Hi parvi
gestus sincerae urbanitatis iuvant aedificare culturam communicatae vitae et reverentiae illorum
quae circa nos sunt.
214. Rei politicae variisque consociationibus est enitendum ut conscientiae efformentur. Pertinet
etiam ad Ecclesiam. Universae christianae communitates in hac complenda educatione
praecipuum obtinent locum. Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis
institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem,
ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur. Quoniam magna argumenta
agitantur, sicut necessariae sunt institutiones quae potestate polleant ad ambitus damna
punienda, aequabiliter oportet ut alius alium inspiciat instituatque.

7.3 Page 63

▲back to top
63
215. Hoc in rerum contextu “non est neglegenda necessitudo exstans inter congruam
educationem aestheticam et ambitus conservationem”.[150] Attendere ad pulchritudinem eamque
amare adiuvat nos exire ex pragmatismo ad utilitarismum pertinente. Cum quis non discit sistere
ad pulchrum percipiendum et aestimandum, non est mirum omnia converti in res quibus uti et
abuti minime metuit. Eodem tempore si altiores mutationes consequi cupimus, oportet prae oculis
habeatur cogitationis exemplaria revera in mores vim habere. Educatio haud sufficit eiusque
conatus erunt steriles nisi etiam procuret novum exemplar diffundendum, quod attinet ad
hominem, vitam, societatem et necessitudinem cum natura. Alioquin producetur exemplar rerum
immodice consumendarum, quod per communicationis instrumenta et mercatus efficacia
mechanemata transmittitur.
III. CONVERSIO OECOLOGICA
216. Magnae divitiae christianae spiritalitatis, generatae ex viginti saeculorum personarum et
communitatum experientiis, plurimum conferunt ad humanum genus renovandum. Cupimus
christifidelibus quaedam lineamenta proponere oecologicae spiritalitatis quae ex nostrae fidei
persuasionibus oriuntur, quia illud quod Evangelium nos docet afficit nostrum modum cogitandi,
sentiendi ac vivendi. Non est tantum de opinionibus dicendum, quantum potissimum de rationibus
quae oriuntur a spiritalitate, affectionis in mundum curandum alendae causa. Nam haud possibile
erit magnis rebus operam dare tantum quasdam per doctrinas, absque mystica quae nos animet,
absque “interioribus motibus qui impellunt, dant rationem, animum addunt et sensum praebent
personali et communi actioni”.[151] Agnoscere debemus haud semper nos christianos accepisse
et explanavisse divitias quas Deus Ecclesiae dedit, ubi spiritalitas non disiungitur a proprio
corpore, nec a natura vel a huius mundi rebus, sed potius homo vivit cum ipsis et in ipsis, in
communione cum rebus omnibus quae circa sunt.
217. Si “exteriores solitudines in mundo multiplicantur, quoniam interiores solitudines tam amplae
factae sunt”,[152] discrimen oecologicum impellit ad altam interiorem conversionem. Attamen
agnoscendum est quoque nonnullos christianos sedulos et orantes, realismi et pragmatismi sub
obtentu, sollicitudinibus de ambitu subinde illudere. Alii sunt inertes nec statuunt suos mores
mutare et fiunt incongruentes. Deest eis ergo conversio oecologica, quae secum fert ut
manifestentur cuncta consectaria conventus cum Iesu Christo in necessitudinibus cum mundo qui
circa est. Vocationem vivere ut custodes simus operae Dei est pars essentialis probae vitae, non
est aliquid optivi neque aspectus secundarius christianae experientiae.
218. Sancti Francisci Assisiensis exemplar recordamur, ad proponendam sanam necessitudinem
cum creato quae est pars integrae conversionis personae. Hoc secum fert ut quis etiam agnoscat
suos errores, peccata, vitia vel neglegentias, toto corde eum paeniteat, intrinsecus mutet.
Australiae Episcopi noverunt expromere conversionem in verbis reconciliationis cum creato: “Ut
hanc reconciliationem ad effectum adducamus, vitas nostras inspiciamus oportet et agnoscamus
quo modo offendamus Dei creationem nostris actionibus nostraque ineptitudine agendi.

7.4 Page 64

▲back to top
64
Conversionem experiri debemus, cordis mutationem”.[153]
219. Non sufficit tamen ut unusquisque melior sit ad solvendam condicionem tam compositam
sicut illa est cui occurrit mundus hodiernus. Singuli homines possunt amittere suam aptitudinem
libertatemque ad logicam rationis instrumentalis superandam ac denique succumbunt rerum
consumendarum immoderationi sine ethica et sine sensu sociali et ambitali. Ad sociales
quaestiones in commune respondendum est, non mera summa bonorum individualium:
“Exigentiae huius operis tam immensae erunt ut vis individuorum inceptorum atque cooperatio
singulorum, modo individuali formatorum, non valeant eis satisfacere. Necessaria erit virtutum
coniunctio et unitas contributionum”.[154] Conversio oecologica quae postulatur ad instituendum
assiduum motum duraturae mutationis est etiam conversio communis.
220. Huiusmodi conversio secum fert varias consuetudines quae coniunguntur ad magnanimam et
lenitate plenam curam exercendam. Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut
mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae
dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat: “Nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua, [...] et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi” (Mt 6,3-4).
Implicat quoque amantem conscientiam nos ab aliis creaturis non esse segregatos, sed cum
ceteris rebus universi magnificam universalem communionem conformare. Credenti mundus non
extrinsecus sed intrinsecus est contemplandus, nexus agnoscendo quibus Pater nos cum
omnibus creaturis coniunxit. Insuper, dum auget peculiares facultates quas Deus dedit ei,
conversio oecologica inducit credentem ad explicandam eius fingendi capacitatem eiusque animi
ardorem, ut perniciosas mundi vices absolvat, exhibens se “hostiam viventem, sanctam, Deo
placentem” (Rom 12,1). Propriam praestantiam non comprehendit tamquam rationem gloriae
personalis vel irresponsalis dominationis, sed uti diversam facultatem quae demum ipsi imponit
gravem responsalitatem orientem ex eius fide.
221. Variae nostrae fidei persuasiones, initio harum Litterarum encyclicarum explanatae, adiuvant
huiusmodi conversionis ad ditandum sensum, demonstrantes conscientiam omnem creaturam
aliquid Dei monstrare et nuntium habere nobis communicandum, vel certitudinem Christum in se
sumpsisse hunc mundum materialem et nunc, resuscitatum, in penetralibus cuiusque creaturae
morari, eam complectentem suo affectu penetrantemque suo lumine. Similiter fit cum agnoscimus
Deum creavisse mundum in ipso inscribentem ordinem et assiduum motum quem homini nefas
est ignorare. Cum in Evangelio legimus Iesum loqui de passeribus dicentem: “unus ex illis non est
in oblivione coram Deo” (Lc 12, 6), num potest aliquis eos vexare eisque damnum afferre? Omnes
christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen
susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui
circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus
Assisiensis tam fulgido modo vixit.
IV. GAUDIUM ET PAX

7.5 Page 65

▲back to top
65
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad
vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
Est magni momenti antiquum effatum recipere, quod invenitur in variis traditionibus religiosis, et
etiam in Sacris Scripturis. Agitur de hac persuasione: “minus est plus”. Nam constans accumulatio
facultatum consumendi cor abducit et impedit quominus magni aestimetur quaeque res et
quodque momentum. E contra, cum quis se ponit sereno animo coram omni realitate,
quantulacumque est, multo plures praebentur facultates intellegendi et complendi se ipsum.
Spiritalitas christiana proponit incrementum cum sobrietate et aptitudinem parvo laetandi. Est
reditus ad simplicitatem quae sinit nos ut sistamus ad parva probanda, ut gratias agamus pro
rebus iis quas vita offert, haud nos alligantes iis quae habemus nec maerentes ea quae non
possidemus. Hoc postulat ut vitetur studium dominationis et merae voluptatum acervationis.
223. Sobrietas, quae libere et conscienter vivitur, liberat. Non est vita minor, nec intensitas inferior,
sed omnino contrarium. Revera, qui plus gustant et melius vivunt omne momentum ii sunt qui
desistunt hinc et illinc captare, iugiter quaerentes quod non habent, atque experiuntur quid
significet quamque personam et rem aestimare, discunt familiaritate coniungi cum simplicioribus
iisque delectari queunt. Itaque valent imminuere necessitates non expletas et extenuant
fatigationem et aegritudinem. Homo potest paucis indigere et impense vivere, praesertim cum
valet explere alia delectamenta et satisfactionem invenit in fraternis congressibus, in famulatu, in
charismatibus explicandis, in musica et arte, in necessitudine cum rerum natura, in precibus
fundendis. Felicitas expostulat ut sciamus finire quasdam necessitates quae nos attonant, sic
parati ad multiplices facultates amplectendas quas vita nobis praebet.
224. Sobrietas et humilitas superiore saeculo vana usae sunt aestimatione. Attamen cum
exercitatio cuiusdam virtutis in personali socialique vita generali modo debilitatur, utique hoc
multiplicia inaequilibria parit, etiam ambitalia. Quapropter iam non sufficit loqui tantum de
integritate oecosystematum. Oportet ut addatur animus ad loquendum de integritate vitae
humanae, de necessitate promovendi et coniungendi omnia magna bona. Humilitas deperdita,
apud hominem magnopere ardescentem ob facultatem dominandi omnia sine ulla delimitatione,
demum potest tantum nocere societati et ambitui. Haud facile est explicare hanc sanam
humilitatem felicemque sobrietatem si autonomiam obtinemus, si de vita nostra excludimus Deum
eiusque locum nostrum illud “ego” occupat, si credimus nostrum subiectivum arbitrium
determinare quod bonum est aut malum.
225. Ceterum, nemo adolescere potest in felici sobrietate nisi in pace cum seipso sit. Pars
congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo
plus est quam belli absentia. Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura et
bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum
capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam. Natura plena est verbis amoris, sed quomodo
valebimus ea audire, continenter perstante rumore, in diuturna et anxia distractione vel in cultu
apparentiae? Multae personae experiuntur altam inaequalitatem quae eas permovet ad res

7.6 Page 66

▲back to top
66
agendas maxima cum celeritate ut se operari sentiant, in constanti festinatione quae deinde eas
ducit ad perturbanda omnia circumstantia. Quod incidit in modum tractandi ambitum. Integra
oecologia requirit ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam,
ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum,
qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia “non debet esse exstructa, sed
detecta et revelata”.[155]
226. De cordis more loquimur, quod omnia cum serena attentione vivit, quod valet plene adesse
coram quopiam, haud cogitans de iis quae post sequentur, quod se tradit cuique momento
tamquam dono divino plene vivendo. Iesus nos hunc habitum docuit cum nos invitaret ad
conspiciendum lilia campi et aves caeli, vel cum, coram inquieto homine, “intuitus eum dilexit eum”
(Mc 10,21). Ipse utique adstabat coram omni persona humana et coram omni creatura, et itaque
nobis ostendit viam ad superandam aegram anxietatem quae nos leves reddit, pugnaces et rebus
consumendis immoderate deditos.
227. Huiusmodi moris manifestatio est sistere ad gratias agendas Deo ante sumendum cibum et
post cibum sumptum. Proponimus credentibus ut redintegrent hanc pretiosam consuetudinem
eamque penitus vivant. Huiusmodi momentum benedictionis, quamvis valde breve, recordatur nos
a Deo pendere in vita, animum nostrum gratum roborat pro creationis donis, gratum se revelat
erga eos qui suo opere praebent haec bona atque in indigentiores confirmat solidalitatem.
V. AMOR CIVILIS ET POLITICUS
228. Cura de natura pars est vitae generis quod facultatem complectitur cum aliis vivendi et
communionis. Iesus nobis commemorat nos habere Deum tamquam nostrum Patrem communem
et hoc nos fratres constituere. Amor fraternus solummodo potest esse gratuitus, numquam potest
esse compensatio illius rei quam alter perficit nec pignus illius rei quam eum facturum speramus.
Quapropter fieri potest ut inimici amentur. Eadem gratuitas nos ducit ad amandum
accipiendumque ventum, solem vel nubes, quamvis haud se submittant nostrae moderationi.
Quare loqui possumus de quadam universali fraternitate.
229. Oportet denuo percipiamus nos alios aliis indigere, nos responsalitatem habere de aliis ac de
mundo, pretiumque esse operae nos bonos et honestos esse. Iam longum per tempus in morum
degradatione versati sumus, irridentes ethicam, bonitatem, fidem, honestatem, venitque hora ut
agnoscamus hanc laetam levitatem nobis parum profuisse. Huiusmodi deletio totius fundamenti
vitae socialis efficit ut alii contra alios surgant ad sua commoda defendenda, novae violentiae
feritatisque formae concitentur et impediatur progressio verae culturae ad ambitus curam
spectantis.
230. Exemplum sanctae Teresiae Lexoviensis invitat nos ad parvam viam amoris calcandam, ne
opportunitatem amittamus alicuius verbi amabilis, subrisionis, cuiuslibet parvi gestus quo pax et

7.7 Page 67

▲back to top
67
amicitia colatur. Oecologia integra etiam simplicibus gestibus cotidianis constituitur, in quibus
frangimus logicam violentiae, lucri, egoismi. E contra, mundus immodicae consumptionis idem est
atque mundus vexationis vitae in omnibus eius formis.
231. Amor, parvis gestibus mutuae curae plenus, est etiam civilis et politicus, et manifestatur
omnibus in actionibus quae student mundum meliorem exstruere. Amor societatis et sollicitudo de
bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter
personas, verum etiam principium est “grandium necessitudinum, scilicet socialium
necessitudinum, oeconomicarum, politicarum”.[156] Quare Ecclesia mundo praebuit formam
perfectam “cultus amoris”.[157] Amor socialis est indicium authentici progressus: “Ut humanior
societas reddatur, quoad personam dignior, oportet amorem iterum aestimare in vita sociali – in
ambitu politico, oeconomico et culturali – illo in constanti summaque norma agendi posito”.[158]
Hoc in rerum contextu, una cum parvorum cotidianorum gestuum praestantia, amor socialis movet
nos ad cogitandum de magnis inceptis quae efficaciter contineant degradationem ambitalem et
alant rerum curandarum culturam quae cunctam imbuat societatem. Cum quis Dei vocationem
agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse
suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et
sanctificari.
232. Non omnes vocantur directo ad rei politicae dandam operam, sed in societatis gremio
germinat immensa varietas consociationum quae bono communi favent, ambitum naturalem
tuentes et urbanum. Exempli gratia curam habent de quodam loco publico (aedibus, fonte,
monumento derelicto, prospectu, platea), ad custodiendum, restituendum, melius vel pulchrius
faciendum aliquid quod ad omnes pertinet. Circum eos progrediuntur vel recuperantur vincula et
oritur novus ordo socialis localis. Sic communitas ab indiligentia liberatur rerum consumendarum.
Hoc sibi vult etiam communem identitatem colere, historiam quae servatur traditurque. Hoc modo
curatur mundus vitaeque pauperiorum qualitas, cum sensu solidalitatis qui eodem tempore est
conscientia commorandi in communi domo quam Deus nobis concredidit. Hae communes
actiones, cum amorem exprimunt qui se donat, converti possunt in celsas experientias spiritales.
VI. SIGNA SACRAMENTORUM CELEBRATIONISQUE REQUIES
233. Universum in Deo evolvitur, qui illud totum replet. Ideo mysterium contemplandum residet in
folio, in semita, in rore, in vultu pauperis.[159] Perfectum non est solum ab exteriore parte ad
interiorem transire ut Dei actionem in anima detegamus, sed etiam Eum convenire in omnibus
rebus, sicut docuit sanctus Bonaventura: “Contemplatio tanto est eminentior quanto effectum
divinae gratiae magis sentit in se homo vel quanto etiam melius scit considerare Deum in
exterioribus creaturis”.[160]
234. Sanctus Ioannes a Cruce ostendit quemadmodum omnia bona quae in rebus et experientiis
mundi explicantur “sint in Deo eminenter, infinito quodam modo, seu potius quod unumquodque

7.8 Page 68

▲back to top
68
ex his mirabilibus, quae de illo dicuntur, sit ipse Deus”.[161] Non quod res finitae mundi revera sint
divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes
creaturas, et sic “sentit res omnes esse Deum”.[162] Si montis cuiusdam altitudinem admiratur,
nequit segregare hoc a Deo, et percipit hanc admirationem interiorem quam vivit in Domino
ponendam esse: “Habent montes altitudines, sunt uberes, spatiosi, decori, iucundi, floridi ac
odoriferi: talis est mihi dilectus meus, sicut isti montes. Valles solitariae sunt tranquillae, amoenae,
subfrigidae, umbrosae, fontibus, aquarum dulcium plenae: arborumque varietate ac suavi
volucrum concentu mirum in modum sensum demulcent, atque delectant; denique solitudine sua,
atque silentio refrigerium conferunt, ac requiem; talis est mihi dilectus meus, sicut valles
istae”.[163]
235. Sacramenta sunt peculiaris modus quo natura assumitur a Deo et convertitur in
supranaturalis vitae mediationem. Per sacrum cultum invitamur ad mundum diversa ratione
amplectendum. Aqua, oleum, ignis et colores assumuntur cum tota eorum vi symbolica et laudi
incorporantur. Manus quae benedicit est instrumentum Dei amoris et manifestatio Iesu Christi
propinquitatis qui venit ad nos comitandos in vitae itinere. Aqua quae versatur super corpus
hominis qui baptizatur signum est vitae novae. Non fugimus mundum nec naturam negamus, cum
Deum convenire cupimus. Hoc praecipue percipi potest in spiritalitate christiana orientali:
“Venustas ea, quae in Oriente una habetur carissimarum vocum ut divina consonantia exprimatur
atque exemplum etiam transformati hominum generis, ubique conspicitur: in aedium structuris, in
sonis et coloribus, in luce et fragrantiis”.[164] Ad christianam experientiam quod attinet, omnes
creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius
suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis
introduxit: “Materiam haud repudiat fides christiana nec corporis veritatem, cui immo intra
liturgicum actum momentum tribuitur, ubi naturam intimam suam corpus humanum commonstrat
veluti templi Spiritus eoque pervenit ut cum Domino Iesu coniungatur qui et ipse factus est in
mundi salutem corpus”.[165]
236. In Eucharistia creatum invenit maiorem suam elevationem. Gratia, quae tendit ad se
manifestandam sensibiliter, attingit mirabilem perspicuitatem cum Deus ipse, homo factus, usque
eo pervenit ut comedatur a sua creatura. Dominus, in fastigio Incarnationis mysterii, nostram voluit
attingere intimitatem per materiae fragmentum. Non ex alto, sed intrinsecus, ut in ipso nostro
mundo Eum convenire possemus. In Eucharistia iam plenitudo est completa, ipsaque praecipuum
obtinet locum vitalemque universi, fons exuberans amoris vitaeque inexhauribilis. Incarnato
coniunctum Filio, qui adest in Eucharistia, totum universum Deo gratias agit. Revera Eucharistia
est in se actus cosmicae dilectionis: “ita est, cosmicam! Quoniam quotiens etiam parvo in altari
sacelli rustici celebratur, Eucharistia quodam sensu semper celebratur in ara orbis. Caelum enim
coniungit et terram. Continet et penetrat omnia creata”.[166] Eucharistia coniungit caelum et
terram, complectitur et penetrat omne creatum. Mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum
revertitur in iucunda plenaque adoratione. In Pane eucharistico “creatio protenditur ad
deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore”.[167] Ideo

7.9 Page 69

▲back to top
69
Eucharistia est quoque fons lucis rationisque pro nostris sollicitudinibus de ambitu, et nos dirigit ut
custodes simus totius creati.
237. Die dominica, participatio Eucharistiae singulare habet momentum. Haec dies, sicut
sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se
ipso, cum ceteris et cum mundo. Dominica est dies Resurrectionis, “prima dies” novae creationis,
cuius primitiae sunt humana Domini natura resuscitata, pignus novissimae transfigurationis totius
creationis. Insuper haec dies “aeternam annuntiat requiem hominis in Deo”.[168] Hoc modo
spiritalitas christiana cumulat bonum requiei et diei festi. Homo redigere intendit requiem
contemplativam in sterilitatem inutilitatemque, obliviscens ita ab opera quae perficitur maximum
detrahi pondus, scilicet eius significationem. Vocamur ad nostro operi faciendo rationem
addendam receptivam et gratuitam, quae distinguitur a mero non faciendo. Agitur de alio modo
agendi qui pertinet ad nostram essentiam. Hoc modo actio humana non tantum a vacua
praeservatur nimia operositate, sed etiam ab immoderata voracitate et a segregata conscientia
quae fert ad solum personale beneficium persequendum. Lex hebdomadalis requiei praecipiebat
ne opus fieret die septima, “ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et
advena” (Ex 23, 12). Requies est amplificatio contuitus qui permittit ut iura aliorum denuo
agnoscantur. Itaque dies requiei, cuius culmen est Eucharistia, lucem suam diffundit in totam
hebdomadam et rationem nobis dat ad curam habendam de natura deque pauperibus.
VII. TRINITAS ET NECESSITUDO INTER CREATURAS
238. Pater est supremus fons omnium, amans et communicativum fundamentum rerum
exsistentium. Filius, qui eum manifestat et per quem omnia creata sunt, huic terrae se coniunxit
cum efformatus est in gremio Mariae. Spiritus, vinculum infinitum amoris, intime adest in corde
universi animans et suscitans nova itinera. Mundus creatus est a tribus Personis tamquam uno
principio divino, sed quaeque earum perficit hanc operam communem secundum suam ipsius
personalem proprietatem. Hac de causa “cum contemplamur admiratione universum in eius
magnitudine et pulchritudine, debemus laudare totam Trinitatem”.[169]
239. Apud christianos fides in unum Deum, qui est communio Trinitaria, ad cogitandum ducit
omnes res in se vestigium proprie Trinitarium continere. Sanctus Bonaventura affirmavit hominem,
ante peccatum, detegere illud potuisse quod omnis creatura “testificatur Deum esse trinum”.
Vestigium Trinitatis agnosci poterat in natura “quando nec liber iste obscurus erat, nec oculus
hominis caligaverat”.[170] Sanctus Franciscus nobis tradidit omnem creaturam secum ferre
structuram proprie Trinitariam, tam veram ut quis eam posset sponte contemplari nisi hominis
contuitus finitus, obscurus et fragilis esset. Ita indicat nobis provocationem ad realitatem sub
Trinitatis lumine interpretandam.
240. Divinae Personae sunt relationes subsistentes, atque mundus, secundum divinum exemplar
creatus, est relationum contextus. Creaturae ad Deum tendunt, ac deinde cuiusque viventis est

7.10 Page 70

▲back to top
70
tendere ad alterum, ita ut in sinu universi invenire possimus immensas constantes necessitudines
quae secrete connectuntur.[171] Quod quidem nos non modo concitat ad mirandos plurimos
conexus exstantes inter creaturas, sed ducit nos quoque ad detegendam rationem nostrae
ipsorum perfectionis. Nam persona humana eo magis crescit, maturat et sanctificatur quo plus
necessitudinis conflat, cum exit de seipsa ut vivat in communione cum Deo, cum ceteris
cunctisque creaturis. Itaque in propriam exsistentiam assumit illum assiduum motum Trinitarium
quem Deus in ea impressit inde ab eius creatione. Omnia coniunguntur, et hoc nos hortatur ut
augeamus spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio.
VIII. REGINA TOTIUS CREATI
241. Maria, mater cui cura Iesu est commissa, nunc curat materno affectu ac dolore hunc
mundum sauciatum. Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur
pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio. Ipsa vivit
cum Iesu plane transfigurata, et cunctae creaturae magnificant eius pulchritudinem. Mulier est
“amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim” (Apc 12,1).
Elevata in caelum, est Mater et Regina totius creati. In eius corpore glorificato, una cum Christo
resuscitato, pars creationis consecuta est totam plenitudinem suae pulchritudinis. Ipsa non solum
servat suo in corde cunctam Iesu vitam, quam sollicite “conservabat” (cfr Lc 2,19.51), sed nunc
etiam intellegit sensum omnium rerum. Ideo possumus eam rogare ut nos adiuvet ad hunc
mundum sapientioribus oculis contuendum.
242. Una cum ea, in sancta familia Nazarethana, eminet figura sancti Ioseph. Is curavit et defendit
Mariam et Iesum suo opere suaque magnanima praesentia, eosque eripuit ab iniustorum violentia
ducens eos in Aegyptum. In Evangelio apparet tamquam vir iustus, operosus, fortis. Sed in eius
figura enitet etiam magna suavitas, quae non est debilium, sed vere fortium, cum se attentos
praebeant ad res ut ament serviantque humiliter. Quare declaratus est custos Ecclesiae
universalis. Ipse quoque potest nos docere curam habere, potest rationem afferre ad operam
navandam magnanime et suaviter ad custodiendum hunc mundum quem Deus nobis concredidit.
IX. ULTRA SOLEM
243. Denique nos conveniemus facie ad faciem infinitam Dei pulchritudinem (cfr 1 Cor 13, 12) et
valebimus legere cum iucunda admiratione mysterium universi, quod una nobiscum habebit
plenitudinem sine fine. Utique, iter facimus ad aeternitatis sabbatum, novam Ierusalem,
communem caeli domum. Iesus dicit nobis: “Ecce nova facio omnia” (Apc 21, 5). Vita aeterna erit
res mirabilis communicata, ubi omnis creatura, fulgide transformata, locum suum occupabit et
habebit aliquid offerendum pauperibus definitive liberatis.
244. Praestolantes hoc, nos coniungimus ad curam gerendam huius domus quae nobis concredita
est, scientes quidquid boni sit in ea, assumptum iri in festo caelesti. Una cum omnibus creaturis

8 Pages 71-80

▲back to top

8.1 Page 71

▲back to top
71
iter facimus in hac terra quaerentes Deum, quoniam “si mundus et principium habet, et factus est,
inquire quis sit qui ei dedit principium, et quis illius sit conditor”.[172] Ambulemus cantantes! Ne
contentiones nostrae nostraque sollicitudo de hoc orbe auferant de nobis spei gaudium.
245. Deus qui nos vocat ad magnanimam deditionem et ad omnia devovenda, offert nobis virtutes
ac lumen quibus egemus ad progrediendum. In corde huius mundi semper adest vitae Dominus
qui nos valde diligit. Ipse nos numquam deserit, nec solos nos relinquit, quoniam definitive se
coniunxit cum nostra terra, eiusque amor iugiter nos ducit ad novas reperiendas vias. Laudatus sit!
***
246. Post hanc longam considerationem, iucundam simul et terrificam, duas proponimus
orationes: alteram communicandam cum omnibus nobis credentibus in Deum creatorem
omnipotentem, et alteram ut nos, christiani, queamus in creationem gerere officia quae Iesu
Evangelium nobis proponit.
Oratio pro nostro terrarum orbe
Omnipotens Deus,
qui ades in toto universo
inque minima tuarum creaturarum,
Tu qui tua suavitate circumdas omnia quae exsistunt,
infunde in nos vim tui amoris
ut vitam et pulchritudinem curemus.
Inunda nos pace,
ut vivamus sicut fratres et sorores
nemini nocentes.
Deus pauperum,
adiuva nos in redimendis
derelictis et neglectis huius terrae
qui multum prae oculis tuis valent.
Sana vitas nostras,
ut custodiamus mundum
neve depraedemur illum,
ut seramus pulchritudinem,
non vero inquinamentum et destructionem.
Tange corda
eorum qui tantum lucra quaerunt
cum damno pauperum ac terrae.

8.2 Page 72

▲back to top
72
Doce nos detegere cuiusque rei bonum,
cum admiratione contemplari,
agnoscere nos penitus coniunctos esse
omnibus cum creaturis
in nostro itinere ad tuam lucem infinitam.
Gratias agimus quia nobiscum manes cunctis diebus.
Sustine nos, quaesumus, in nostro certamine
pro iustitia, amore et pace.
Oratio christiana cum creato
Te laudamus, Pater, cum omnibus tuis creaturis,
quae de tua potenti manu ortae sunt.
Tuae sunt,
ac plenae sunt tuae praesentiae tuaeque suavitatis.
Laudatus sis!
Iesu, Fili Dei,
per te omnia creata sunt.
Efformatus es in materno utero Mariae,
pars huius terrae effectus es,
et humanis oculis conspexisti hunc mundum.
Hodie vivus es in omni creatura
cum tua gloria resuscitati.
Laudatus sis!
Spiritus Sancte, qui tua luce
dirigis hunc mundum ad Patris amorem
ac comitaris gemitum creationis,
tu quoque vivis in cordibus nostris
ut nos ad bonum compellas.
Laudatus sis!
Domine Deus, Unus et Trinus,
communitas mirabilis infiniti amoris,
doce nos te contemplari
in universi pulchritudine,
ubi omnia nobis de te loquuntur.
Excita laudem nostram animumque gratum

8.3 Page 73

▲back to top
73
pro omnibus quae tu creasti.
Dona nobis gratiam ut nos
cum omnibus exsistentibus
intime coniunctos sentiamus.
Deus amoris,
ostende nobis nostrum locum in hoc mundo
tamquam instrumenta tui affectus
pro cunctis creaturis quae in hac terra sunt,
quoniam ne una quidem earum apud te oblivione obruitur.
Illumina dominos potestatis et pecuniae
ut a peccato sibi caveant indifferentiae,
diligant bonum commune, promoveant infirmos
et curent hunc mundum quem incolimus.
Pauperes et terra clamant:
Domine, suscipe nos tua potestate tuaque luce,
ut protegatur omnis vita,
ut praeparetur melius futurum aevum,
ut adveniat Regnum tuum
iustitiae, pacis, amoris et pulchritudinis.
Laudatus sis!
Amen.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Maii, in sollemnitate Pentecostes, anno
MMXV, Pontificatus Nostri tertio.
Franciscus PP.
Laudato si’, mi’ Signore [1-2]
Index rerum

8.4 Page 74

▲back to top
74
Huius mundi nihil nobis indifferens est [3-6]
Eadem sollicitudine coniuncti [7-9]
Sanctus Franciscus Assisiensis [10-12]
Nostra adhortatio [13-16]
CAPUT PRIMUM
DE HODIERNO DOMUS NOSTRAE STATU [17-19]
I. Contaminatio et climatis mutationes
Contaminatio, eiectamenta et detractionis cultus [20-22]
Clima veluti commune bonum [23-26]
II. De aqua [27-31]
III. Biodiversitas amissa [32-42]
IV. Humanae vitae qualitatis pravitas et sociale detrimentum [43-47]
V. Mundana inaequalitas [48-52]
VI. Mutationum debilitas [53-59]
VII. Opinionum diversitas [60-61]
CAPUT SECUNDUM
CREATIONIS EVANGELIUM [62]
I. Lux fide oblata [63-64]
II. Biblicarum narrationum sapientia [65-75]
III. Universi mysterium [76-83]

8.5 Page 75

▲back to top
75
IV. Omnium creaturarum nuntius in totius creati congruentia [84-88]
V. Universalis communio [89-92]
VI. Bona cunctis communicantur [93-95]
VII. Iesu contuitus [96-100]
CAPUT TERTIUM
HUMANA OECOLOGICI DISCRIMINIS RADIX [101]
I. Technologia: creativitas et potestas [102-105]
II. Globalizatio technocratici paradigmatis [106-114]
III. Discrimen et consectaria moderni anthropocentrismi [115-121]
Relativismus practicus [122-123]
Necessitas tuendi laboris [124-129]
Innovatio biologica ab ipsa inquisitione incohanda [130-136]
CAPUT QUARTUM
INTEGRA OECOLOGIA [137]
I. Oecologia ambitalis, oeconomica et socialis [138-142]
II. Oecologia culturalis [143-146]
III. Oecologia cotidianae vitae [147-155]
IV. Principium boni communis [156-158]
V. Iustitia inter generationes [159-162]

8.6 Page 76

▲back to top
76
CAPUT QUINTUM
QUAEDAM DISPONENDA ET AGENDA [163]
I. De ambitu dialogus apud internationalem rem politicam [164-175]
II. De novis politicis rebus nationalibus localibusque dialogus [176-181]
III. In deliberationis processibus dialogus ac sinceritas [182-188]
IV. Politica et oeconomia pro humana plenitudine in dialogo [189-198]
V. Religiones cum scientiis loquuntur [199-201]
CAPUT SEXTUM
EDUCATIO ET SPIRITALITAS OECOLOGICA [202]
I. Aliam vitae formam instituere [203-208]
II. Educatio ad foedus inter homines et ambitum [209-215]
III. Conversio oecologica [216-221]
IV. Gaudium et pax [222-227]
V. Amor civilis et politicus [228-232]
VI. Signa sacramentorum celebrationisque requies [233-237]
VII. Trinitas et necessitudo inter creaturas [238-240]
VIII. Regina totius creati [241-242]
IX. Ultra solem [243-246]
Oratio pro nostra terra

8.7 Page 77

▲back to top
77
Oratio christiana cum creato
[1] Canticum fratris solis, 9.
[2] Litt. ap. Octogesima adveniens (14 Maii 1971), 21: AAS 63 (1971), 416-417.
[3] Sermo ad FAO XXV interveniente anniversario (16 Novembris 1970), 4: AAS 62 (1970), 833.
[4] Litt. enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: ASS 71 (1979), 287.
[5] Cfr Catechesis (17 Ianuarii 2001), 4: Insegnamenti 24/1 (2001), 179.
[6] Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 38: ASS 83 (1991), 841.
[7] Ibid., 58: p. 863.
[8] Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 34: AAS 80 (1988),
559.
[9] Cfr Id., Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840.
[10] Sermo ad Legatos apud Sanctam Sedem (8 Ianuarii 2007): AAS 90 (2007), 73.
[11] Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687.
[12] Sermo apud Deutscher Bundestag, Berolini (22 Septembris 2011): AAS 103 (2011), 664.
[13] Sermo ad dioecesis Bauzanensis – Brixinensis presbyteros (6 Augusti 2008): AAS 100
(2008), 634.
[14] Nuntius de Die precationis pro creato servando (1 Septembris 2012).
[15] Sermo Barbaropoli habitus, Californiae (8 Novembris 1997); cfr J. Chryssavgis, On Earth as in
Heaven; Ecological Vision and Initiatives of Ecumenical Pariarch Bartholomew, Bronx, Novi
Eboraci, 2012.
[16] Ibid.
[17] Conferentia apud Monasterium Utstein, in Norvegia (23 Iunii 2013).
[18] Sermo “Global Responsibility and Ecological Sustainability: Closing Remarks”, I Congressio

8.8 Page 78

▲back to top
78
Halki, Constantinopoli (20 Iunii 2012).
[19] Thomas a Celano, Vita prima sancti Francisci, XXIX, 81, 3.
[20] Legenda Maior, VIII, 6, 1.
[21] Cfr Thomas a Celano, Vita secunda sancti Francisci, CXXIV, 165,13.
[22] Conferentia Episcoporum Catholicorum Africae Australis, Pastoral Statement on the
Environmental Crisis (5 Septembris 1999).
[23]Cfr Salutationes ministris FAO (20 Novembris 2014): AAS 106 (2014), 985.
[24] V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caraiborum, Documentum
Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 86.
[25] Conferentia Episcoporum Philippinarum, Epistula pastoralis Wath is Happening to our
Beautiful Land? (29 Ianuarii 1988).
[26] Conferentia Episcoporum Bolivianorum, Epistula pastoralis de ambitu et humana in Bolivia
progressione El universo, don de Dios para la vida (2012), 17.
[27] Cfr Conferentia Episcoporum Germaniae. Commissio pro Rebus Socialibus, Der
Klimawandel: Brennpunkt globaler, intergenerationeller und ökologischer Gerechtigkeit
(Septembris 2006), 28-30).
[28] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 483.
[29] Catechesis (5 Iunii 2013): Insegnamenti 1/1 (2013), 280.
[30] Episcopi Regionis Patagonia-Comahuae (in Argentina), Mensaje de Navidad (Decembris
2009), 2.
[31] Conferentia Episcoporum Catholicorum Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis,
Global Climate Change: A Plea for Dialogue and the Common Good (15 Iunii 2001).
[32] V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caraiborum, Documentum
Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 471.
[33] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 56: AAS 105 (2013), 1043.
[34] Ioannes Paulus II, Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 12: AAS 82 (1990), 154.

8.9 Page 79

▲back to top
79
[35] Id., Catechesis (17 Ianuarii 2001, 3: Insegnamenti 24/1 (2001), 178.
[36] Ioannes Paulus II, Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 15: AAS 82 (1990), 156.
[37] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 357.
[38] Angelus Osnabrugae cum inhabilibus personis recitatus, 16 Novembris 1980: Insegnamenti
III, 2 (1980), 1232.
[39] Benedictus XVI, Homilia de sollemni ministerio Petrino incohando (24 Aprilis 2005): AAS 97
(2005), 711.
[40] Legenda Maior, VIII, 1, 2.
[41] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2416.
[42] Conferentia Episcoporum Germaniae, Zukunft der Schöpfung – Zukunft der Menschheit.
Erklärung der Deutschen Bischofskonferenz zu Fragen der Umwelt und der Energieversorgung, II,
2, Bonn, 1980.
[43] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 339.
[44] Hom. in Hexaemeron, 1, 2: PG 29,9.
[45] Divina Comoedia, Paradisus, cantus XXXIII, 145.
[46] Benedictus XVI, Catechesis (9 Novembris 2005), 3: Insegnamenti 1 (2005), 768.
[47] Id. Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687.
[48] Ioannes Paulus II, Catechesis (24 Aprilis 1991), 6: Insegnamenti 14/1 (1991), 856.
[49] Catechismus docet Deum progredientem mundum creare voluisse usque ad eius postremam
perfectionem, atque id imperfectionis malique physici praesentiam implicare: cfr Catechismus
Catholicae Ecclesiae, 310.
[50] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
36.
[51] Thomas Aquinas, Summa Theologiae I, q. 104, art 1, ad 4.
[52] Id., In octo libros Physicorum Aristotelis expositio, Lib. II, lectio 14, n. 8.

8.10 Page 80

▲back to top
80
[53] Hoc in prospectu scripta P. Teilhard de Chardin locantur; cfr Paulus VI, Sermo in officina
chemica-medicamentaria (24 Februarii 1966): Insegnamenti 4 (1966), 992-993; Ioannes Paulus II,
Epistula reverendo P. Georgio V. Coyne missa (1 Iunii 1988): Insegnamenti 11/2 (1988), 1715;
Benedictus XVI, Homilia in Vesperis Augustae Praetoriae celebratis (24 Iulii 2009): Insegnamenti
5/2 (2009), 60.
[54] Ioannes Paulus II, Catechesis (30 Ianuarii 2002): Insegnamenti 25/1 (2002), 140.
[55] Conferentia Episcoporum Catholicorum Canadiae, Commissio de rebus socialibus, Epistula
pastoralis You Love All That Exists…All Things Are Yours, God, Lover of Life (4 Octobris 2003), 1.
[56] Conferentia Episcoporum Catholicorum Iaponiensium, Reverence for Life. A Message for the
Twenty-First Century (1 Ianuarii 2001), 89.
[57] Ioannes Paulus II, Catechesis (26 Ianuarii 2000), 5: Insegnamenti 23/1 (2000), 123.
[58] Id. Catechesis (2 Augusti 2000), 3: Insegnamenti 23/2 (2000), 112.
[59] Paul Ricoeur, Philosophie de la volonté. 2. Finitude et Culpabilité, Paris 2009, 216.
[60] Summa Theologiae I, q. 47, art. 1.
[61] Ibid.
[62] Cfr Ibid., art. 2, ad. 1; art. 3.
[63] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 340.
[64] Canticum fratris solis, 3-8.
[65] Cfr Conferentia Nationalis Episcoporum Brasiliae, A Igreja e a questão ecológica, 1992, 53-
54.
[66] Ibid., 61.
[67] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 215: AAS 105 (2013), 1109.
[68] Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 14: AAS 101 (2009), 650.
[69] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2418.
[70] Conferentia Episcoporum Dominicianorum, Epistula pastoralis Sobre la relación del hombre

9 Pages 81-90

▲back to top

9.1 Page 81

▲back to top
81
con la naturaleza (21 Ianuarii 1987).
[71] Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 19: AAS 73 (1981),
626.
[72] Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 31: AAS 83 (1991), 831.
[73] Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 33: AAS 80 (1988), 557.
[74] Sermo ad indigenas agricolasque Mexicanos, Cuilapán (29 Ianuarii 1979), 6: AAS 71 (1979),
209.
[75] Homilia in Missa celebrata pro agricolis Recifensibus, in Brasilia (7 Iulii 1980), 4: AAS 72
(1980), 926.
[76] Cfr Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 8: AAS 82 (1990), 152.
[77] Conferentia Episcoporum Paraguaianorum, Epistula pastoralis El campesino paraguayo y la
tierra (12 Iunii 1983), 2, 4, d.
[78] Conferentia Episcoporum Novae Zelandiae, Statement on Environmental Issues, Wellington
(1 Septembris 2006).
[79] Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 27: AAS 73 (1981), 645.
[80] Hanc ob causam sanctus Iustinus loqui potuit “de Verbi seminibus” in mundo: cfr II Apologia
8, 1-2; 13, 3-6: PG 6, 457-458; 467.
[81] Ioannes Paulus II, Allocutio ad mathematicarum et naturalium scientiarum cultores habita,
Hirosimae (25 Februarii 1981), 3: AAS 73 (1981), 422.
[82] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 69: AAS 101 (2009), 702.
[83] Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 87.
[84] Ibid., 81.
[85] Ibid., 87-88.
[86] Pontificium Consilium de iustitia et pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 462.
[87] Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, 63-64.

9.2 Page 82

▲back to top
82
[88] Ibid., 64.
[89] Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 671.
[90] Ibid., 22: AAS 101 (2009), 657.
[91] Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 231: AAS 105 (2013), 1114.
[92] Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, 63.
[93] Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 38: AAS 83 (1991), 841.
[94] Cfr Declaratio, Love for Creation. An Asian Response to the Ecological Crise, Colloquium a
Foederatis Conferentiis Asiae Episcoporum statutum (Tagaytay, 31 Ianuarii-5 Februarii 1993),
3.3.2.
[95] Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840.
[96] Benedictus XVI, Nuntius Diei Mundialis Pacis 2010, 2: AAS 102 (2010), 41.
[97] Id., Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 28: AAS 101 (2009), 663.
[98] Cfr Vincentius Lirinensis, Commonitorium primum, cap. 23: PL 50, 668: “Ut annis scilicet
consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate”.
[99] N. 80: AAS 105 (2013), 1053.
[100] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis,
63.
[101] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840.
[102] Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 34: AAS 59 (1967), 274.
[103] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 32: AAS 101 (2009), 666.
[104] Ibid.
[105] Ibid.
[106] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2417.

9.3 Page 83

▲back to top
83
[107] Ibid., 2418.
[108] Ibid., 2415.
[109] Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 6: AAS 82 (1990) 150.
[110] Sermo ad Pontificiam Academiam Scientiarum (3 Octobris 1981), 3: Insegnamenti 4/2
(1981), 333.
[111] Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 7: AAS 82 (1990) 151.
[112] Ioannes Paulus II, Sermo ad quintam et tricesimam Congressionem Generalem
Consociationis Medicae Mundialis (29 Octobris 1983), 6: AAS 76 (1984), 394.
[113] Commissio Episcopalis pro re Pastorali Sociali Argentinae, Una tierra para todos (mense
Iunio 2005), 19.
[114] Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 4.
[115] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1116.
[116] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687.
[117] Quidam auctores bona demonstraverunt hominum quae saepe habentur, exempli gratia,
apud “villas”, chabolas vel favelas Americae Latinae: cfr Juan Carlos Scannone, S.J., «La
irrupción del pobre y la lógica de la gratuitad», in: Juan Carlos Scannone y Marcelo Perine (edd.),
Irrupción del pobre y quehacer filosófico. Hacia una nueva racionalidad, Buenos Aires 1993, 225-
230.
[118] Pontificium consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa,
482.
[119] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1107.
[120] Sermo ad Deutscher Bundestag, Berolini (22 Septembris 2011): AAS 103 (2011), 668.
[121] Catechesis (15 Aprilis 2015): L’Osservatore Romano, 16 Aprilis 2015, p. 8.
[122] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius
temporis, 26.
[123] Cfr nn. 186-201: AAS 105 (2013), 1098-1105.

9.4 Page 84

▲back to top
84
[124] Conferentia Episcoporum Lusitaniae, Epistula pastoralis Responsabilidade solidária pelo
bem comum (15 Septembris 2003), 20.
[125] Benedictus XVI, Nuntius Diei Mundialis Pacis 2010, 8: AAS 102 (2010), 45.
[126] Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 1.
[127] Conferentia Episcopalis Boliviana, Epistula pastoralis de ambitu humanaque progressione in
Bolivia, El Universo, don de Dios para la Vida (2012), 86.
[128] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Energia, Giustizia e Pace, IV, 1 Città del Vaticano
(2013), 56.
[129] Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 67: AAS 101 (2009), 700.
[130] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 222: AAS 105 (2013), 1111.
[131] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa,
469.
[132] Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 15.
[133] Cfr Conferentia Episcopalis Mexicana. Commissio Episcopalis de Cura Pastorali sociali,
Jesucristo vida y esperanza de los indígenas y campesinos (14 Ianuarii 2008).
[134] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa,
470.
[135] Nuntius de Die mundiali Pacis 2010, 9: AAS 102 (2010), 46.
[136] Ibid.
[137] Ibid., 5: p. 43.
[138] Bendictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 50: AAS 101 (2009), 686.
[139] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 209: AAS 105 (2013), 1107.
[140] Ibid., 228: AAS 105 (2013), 1113.
[141] Cfr Litt. enc. Lumen fidei (29 Iunii 2013), 34: AAS 105 (2013), 577: “Ceterum lumen fidei,
quatenus cum veritate amoris coniungitur, minime a mundo materiali alienum est, quia amor in

9.5 Page 85

▲back to top
85
corpore animaque semper agitur; lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit.
Materiam etiam illuminat, suo ordine confidit, novit in ipsa iter concordiae et comprehensioni latius
in dies aperiri. Prospectus scientiae hoc modo a fide beneficium accipit: haec enim personas
scientiis deditas hortatur ut apertae perstent realitati in eius integra inexhausta ubertate. Fides
sensum criticum excitat quatenus impedit quominus inquisitio suis satietur formulis et praestat ut
intellegat naturam usque maiorem esse. Fides, ad stuporem invitans prae rerum creatarum
arcano, ampliores reddit rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad scientiarum
studia panditur”.
[142] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 256: AAS 105 (2013), 1123.
[143] Ibid., 231: p. 1114.
[144] Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 66-67.
[145] S. Ioannes Paulus II, Nuntius de Die mundiali Pacis 1990, 1: AAS 82 (1990), 147.
[146] Benedictus XVI, Litt. Enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 66: AAS 101 (2009), 699.
[147] Id., Nuntius de Die mundiali Pacis 2011, 11: AAS 102 (2010), 48.
[148] Carta della Terra, L’Aja (29 Iunii 2000).
[149] Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 39: AAS 83 (1991), 842.
[150] Id., Nuntius de Die mundiali Pacis 1990, 14: AAS 82 (1990), 155.
[151] Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 261: AAS 105 (2013), 1124.
[152] Benedictus XVI, Homilia in sollemni initio ministerii Summi Ecclesiae Pastoris (24 Aprilis
2005): AAS 97 (2005), 710.
[153] Conferentia Episcoporum Catholicorum Australiae, A New Earth. The Environmental
Challenge(2002).
[154] Romanus Guardini, Das Ende der Neuzeit, 72.
[155] Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 71: AAS 105 (2013), 1050.
[156] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 2: AAS 101 (2009), 642.
[157] Paulus VI, Nuntius de Die mundiali Pacis 1977: AAS 68 (1976), 709.

9.6 Page 86

▲back to top
86
[158] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa,
582.
[159] Quidam spiritalis magister, Ali Al-Khawwas, sua ex experientia extollebat necessitatem non
nimis segregandi mundi creaturas a Dei experientia in animo. Aiebat: “Non licet in antecessum
iudicare exstasim quaerentes in musica vel poësi. Est subtile secretum in quoque motu et sono
huius mundi. Initiati valent captare quod dicunt ventus sufflans, arbores flectentes, aqua fluens,
muscae bombilantes, portae gementes, avium cantus, sonus chordarum vel tibiarum, suspiratio
aegrotantium, gemitus afflictorum…” (Eva De Vitray-Meyerovitch [ed.], Anthologie du soufisme,
Paris 1978, 200).
[160] In II Sent., 23, 2, 3.
[161] Canticum Spirituale, XIV, 5.
[162] Ibid.
[163] Ibid., XIV, 6-7.
[164] Ioannes Paulus II, Ep. ap. Orientale lumen (2 Maii 1995), 11: AAS 87 (1995), 757.
[165] Ibid.
[166] Id., Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 8: AAS 95 (2003), 438.
[167] Benedictus XVI, Homilia in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi (15 Iunii 2006): AAS 98
(2006), 513.
[168] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2175.
[169] S. Ioannes Paulus II, Catechesis (2 Augusti 2000), 4: Insegnamenti 23/2 (2000), 112.
[170] Quaest. disp. de Myst. Trinitatis, 1, 2, concl.
[171] Cfr Thomas Aquinas, Summa Theologiae I, q. 11, art. 3; q. 21, art. 1, ad 3; q. 47, art. 3.
[172] S. Basilius Magnus, Hom. in Hexaemeron, 1, 2, 6: PG 29, 8.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana