9
linguam vino ac ne aqua quidem sobrietatis causa intingere, illam sanguini proximorum palam
immergere, iis detrahendo et calumniando, non verebitur. Alius se devotum existimabit, qui
plurimas quotidie preces et orationes decurrat, etsi exinde lingua illius in verba morosa, querula,
arrogantia et iniuriosa in domesticos et vicinos suos tota esse effundat. Alius libenter admodum
eleemosynas in egenos et inopes e crumena educit, benignitatem tamen et amorem ex corde suo
elicere ac depromere nequit, quo inimicis ignoscat. Erit et alius, qui quidem inimicis suis haud
difficulter iniurias omnes dimittet, sed ut creditoribus suis satisfaciat, et cum iis rationes ineat,
quam aegerrime in animum suum inducet, et nonnisi violenter ac iudice compellente». [36] Quae
cum sint nempe vitia luctaminaque perpetua, etiam hodierna, Sanctus ergo concludit: «Omnes hi
vulgo devoti habentur, revera tamen devoti non sunt». [37]
Novitas ac devotionis veritas alibi autem inveniuntur, in quadam radice penitus ad vitam divinam in
nobis adstricta. Hoc in modo «vera vivaque devotio amorem Dei praesupponit, nec quid aliud est,
quam versus quidam Dei amor; non tamen qualiscumque et talis qualis amor». [38] Quae in
fervida eius cogitatione nec quidquam aliud est praeter, «ne multa dicamus, quandam agilitatem et
vivacitatem spiritualem, cuius adminiculo caritas suas in nobis actiones, aut potius nos per illam,
prompte affectuoseque exsequitur et operatur». [39]Ea, ergo, caritati non assistit, sed eiusdem est
ostensio, quae pariter ad illam adducit. Sicuti flamma est prae igne: excitat enim vehementiam
eius sine qualitatis variatione. «Itaque caritas et devotio non plus inter se differunt, quam ignis et
flamma; quod caritas, cum spiritualis quidam ignis sit, quando vehementer inflammata et accensa
est, dicatur devotio; adeo, ut devotio ad caritatis ignem aliud non addat, praeter flammam, quo
caritatem et alacrem, et promptam et diligentem, non modo ad divina mandata observanda, verum
etiam ad consilia et inspirationes coelestes exercendas reddat». [40] Devotio sic percepta nihil
reconditi habet. Conversatio vitae potius est, mos quidam agendi in certis cotidianae exsistentiae
adiunctis. Quae parva dierum, sicut alimentum et vestitum, negotium atque otium, amorem ac
procreationem diligentiamque erga officia ad artem exercendam pertinentia colligit atque
interpretatur; breviter, vocationem uniuscuiusque illuminat.
Devotionis popularis radix hic animadvertitur, iam inde ab initio Philotheae confirmata: «Quotquot
de devotione scripserunt, omnes pene sunt circa instructionem eorum, qui a mundi commercio
prorsus erant sequestrati, versati, aut saltem eam devotionis formam tradiderant, quae ad totalem
hanc solitudinem viam sterneret. Meum vero propositum et scopus est, instruere et edocere eos,
qui mediis in urbibus, familiis et in aula conversantur, quique ob vitae suae statum et conditionem,
commune quoddam vitae genus, quoad exteriora, vovere tenentur». [41] Hac de causa valde
aberrat qui cogitet devotionem relegare alicui tuto ac seposito spatio. Ea potius omnium est ac pro
omnibus, ubicumque simus, et unusquisque secundum vocationem suam eam usurpare potest.
Sicuti sanctus Paulus VI scribebat occasione quarti elapsi saeculi ab ortu Francisci de Sales,
«sanctimonia non unius vel alius coetus praerogativa est, sed omnibus christiano nomine
decoratis praeceptiva admovetur invitatio: “Amice, ascende superius” ( Lc 14, 10); omnes lege
tenentur scandendi montem Domini, non uno eodemque tamen itinere. “Devotio dissimili modo
colenda est ab homine nobili, ab operario, a famulo cubiculario, a principe, a vidua, a nubili, ab