hf_jp-ii_enc_14091998_fides-et-ratio-la


hf_jp-ii_enc_14091998_fides-et-ratio-la

1 Pages 1-10

▲back to top

1.1 Page 1

▲back to top
The Holy See
IOANNIS PAULI PP. II
FIDES ET RATIO
Benedictio
Venerabiles in Episcopatu Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
FIDES ET RATIO binae quasi pennae videntur quibus veritatis ad contemplationem hominis
attollitur animus. Deus autem ipse est qui veritatis cognoscendae studium hominum mentibus
insevit, suique tandem etiam cognoscendi ut, cognoscentes Eum diligentesque, ad plenam pariter
de se ipsis pertingere possint veritatem (cfr Ex 33,18; Ps 27[26],8-9; 63[62],2-3; Io 14,8; 1 Io 3,2).
PROOEMIUM
« Nosce te ipsum »
1. Fieri quidem potest ut, tam in Orientis orbe quam in Occidentis solis plaga, iter quoddam
dignoscatur quod, progredientibus saeculis eo usque hominum genus perduxerit ut cum veritate
paulatim congrediatur seque cum illa componat. Hoc quidem iter sic explicatum est — neque aliter
accidere potuit — intra prospectum quendam singularis hominum conscientiae: quo namque

1.2 Page 2

▲back to top
2
plenius res orbemque cognovit homo, eo magis ipsemet cognoscit se unica in sua natura,
eodemque tempore instans fit interrogatio de significatione rerum suaeque ipsius exsistentiae.
Quidquid se nobis obicit veluti cognitionis nostrae argumentum, hanc ipsam ob causam evadit
vitae nostrae elementum. Admonitio illa Gnwqi seauton in superliminari inscripta erat Delphis in
templo, principalem ut veritatem testificaretur quae minima omni homini sumenda erat regula
quicumque inter res creatas se extollere cupiebat veluti « hominem » scilicet « sui ipsius
cognitorem ».
Candidus intuitus veteres in annales luculenter aliunde demonstrat, variis in orbis regionibus
multiplici humano distinctis cultu, exsistere eodem tempore principales illas interrogationes quibus
vita designatur hominum: Quis egomet sum? Unde venio? Quoque vado? Cur mala adsunt? Quid
nos manet hanc post vitam? Haec quaesita reperiuntur in sacris Israelis scriptionibus, at insunt
etiam scriptis Veda necnon Avesta; detegimus ea in operibus Confutii atque Lao-Tze,
quemadmodum in praedicatione virorum Tirthankara ipsiusque Buddhae; exsistunt similiter ex
Homeri carminibus ac tragoediis Euripidis et Sophoclis, perinde ac philosophicis in Platonis et
Aristotelis tractatibus. Hae nempe interrogationes sunt quae ex illa communi profluunt inquisitione
de sensu ipso quo numquam non hominis animus inquietatur: ex responsione vero, quae talibus
redditur rogationibus, directio pendet quae vitae humanae est imprimenda.
2. Aliena sane non est Ecclesia, neque esse potest, hoc ab inquirendi opere. Ab eo enim tempore,
cum intra Paschale Mysterium postremam accepit de hominis vita veritatem uti donum, facta est
illa vicissim peregrina per semitas orbis ut Christum Iesum esse praedicet "viam veritatem et
vitam" (cfr Io 14,6). Diversa inter officia, quae hominibus ea offerat oportet, unum illud nimirum
esse intellegit sibi plane proprium: Veritatis diaconiam.1 Hoc officium, una ex parte, facit ut
credens ipsa communitas particeps evadat communis illius operae qua homines attingere student
veritatem; 2 altera vero ex parte, obstringitur communitas illa officio ut nuntia fiat rerum certarum
quas cognovit, licet sibi conscia sit omnem veritatem captam unam dumtaxat stationem esse
plenam ad illam veritatem quae ultima in Dei revelatione ostendetur: « Videmus enim nunc per
speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem
cognoscam, sicut et cognitus sum » (1 Cor 13,12).
3. Multiplices sunt facultates quibus uti potest homo ut veritatum cognoscendarum foveat
progressionem, unde exsistentiam suam humaniorem reddat. Inter has philosophia eminet, quae
recta adiuvat ut et interrogatio ponatur de vitae sensu et ei responsio iam adumbretur: quapropter
unum ipsa reperitur nobiliorum hominis munerum. « Philosophiae » vox Graecam ad originem «
sapientiae amorem » designat. Etenim nata philosophia est atque eo tempore enucleata quo
coepit se ipsum homo interrogare de rerum causis finibusque. Diversis quidem formis modisque
demonstrat philosophia ad ipsam hominis naturam pertinere veritatis cupiditatem. Innata est eius
menti illa proprietas ut de rerum percontetur causis etiamsi responsiones paulatim inde redditae in
formam quandam ingrediuntur quae diversas cultus humani species inter se complere manifesto
ostendit.

1.3 Page 3

▲back to top
3
Impulsio vehemens illa, quam ad efformationem progressionemque culturae in orbe Occidentali
adhibuit philosophia, facere haud debet ut obliviscamur quatenus ipsa quoque pervaserit vias
etiam humanae vitae concipiendae ex quibus Orientalis etiam vivit orbis. Cuique enim populo
nativa est atque pristina sapientia quae, tamquam verus animi culturarum thesaurus, eo tendit ut
exprimatur et rationibus potissimum philosophicis maturetur. Quam sit hoc verum inde etiam
comprobatur quod principalis quaedam philosophicae scientiae figura, nostris etiam temporibus,
deprehendi potest in iis postulatis quibus leges Nationum et civitatum informantur ad socialem
vitam moderandam.
4. Quidquid autem id est, notetur oportet sub uno nomine diversas latere significationes. Praevia
igitur explicatio necessaria evadit. Concupiscens extremam vitae veritatem homo adipisci, illas
universales studet comparare cognitiones quae ei facultatem dant melius se comprehendendi
ulteriusque progrediendi ad se perficiendum. Fundamentales hae notiones illa ex admiratione
emanant quam rerum creatarum contemplatio in eo excitat: rapitur enim homo stupens quod se in
rerum universitatem videt insertum cum aliis sui similibus consociatum quibuscum etiam
communicat sortem. Iter hinc incipit quod illum pervehet ad novos usque cognitionis orbes
detegendos. Nisi obstupescens miraretur homo, in repetitionem quandam sterilem recideret ac,
paulatim, facultatem amitteret vitae reapse personalis ducendae.
Speculandi potestas, quae humani propria est intellectus, adiuvat ut, philosophicam per
industriam, figura enucleetur exactae cogitationis sicque ordinata exstruatur disciplina logico
affirmationum consensu atque solido doctrinarum contextu distincta. Hanc propter rationem, variis
in cultus humani formis diversisque pariter aetatibus, fructus percepti sunt qui elaborandis veris
cogitationum modis profuerunt. Ad historiae fidem factum est ut istud induceret ad unam dumtaxat
philosophiae viam confundendam cum tota philosophica disciplina. Constat vero, his in casibus,
certam quandam exsistere « superbiam philosophicam » quae suos attollere audeat oculos longe
prospicientes at imperfectos ad interpretationem aliquam universalem. Re vera quodque
philosophiae corpus, quantumvis reverendum sua in summa et amplitudine sine ullis abusibus,
agnoscere debet principatum philosophicae cogitationis, ex qua et suam ducit originem et cui
congruenter serviat necesse est.
Hoc modo, quamquam mutantur tempora cognitionesque progrediuntur, agnosci licet quasi
nucleum quendam philosophicarum notionum, quae nonnumquam adsunt in hominum cogitantium
historia. Cogitentur verbi gratia, principia non contradictionis, finalitatis ac causalitatis nec non
cogitatum personae veluti subiecti liberi et intellegentis eiusque facultas Deum veritatem
bonumque cognoscendi; cogitentur pariter nonnullae normae morales praecipuae quae omnium
item sunt communes. Haec aliaque argumenta demonstrant, variis doctrinarum praetermissis
scholis, corpus exsistere cognitionum in quibus introspici potest genus quoddam spiritalis
hominum patrimonii. Ita fit ut ante oculos quasi philosophiam implicitam reperiamus cuius principia
quisque homo se possidere sentiat, tametsi sub forma omnino universali neque conscia. Quoniam
communicantur hae notiones quadamtenus ab omnibus, ipsae efficere debent medium quoddam
punctum quo diversae philosophicae scholae confluunt. Quotiens ratio percipere valet atque

1.4 Page 4

▲back to top
4
exprimere prima et universalia vitae principia indeque recte consectaria propria deducere ordinis
logici et deontologici, totiens appellari potest ratio recta sive, quemadmodum antiqui loquebantur,
orthos logos.
5. Sua ex parte facere non potest Ecclesia quin magni officium rationis aestimet ad proposita illa
consequenda unde ipsa hominum vita dignior reddatur. Etenim in philosophia viam ipsa
conspicatur cognoscendi principales veritates hominum vitam tangentes. Eodem tempore,
philosophiam iudicat instrumentum pernecessarium ut fidei intellectus altius inquiratur atque
Evangelii veritas iis impertiatur qui eam nondum cognoverunt.
Similia igitur Decessorum Nostrorum coepta prosecuti, cupimus etiam Nos ad hoc peculiare
rationis humanae opus convertere oculos. Eo praesertim impellimur quod novimus his maxime
temporibus veritatis ultimae inquisitionem saepius obscuratam videri. Haud dubitatur quin
philosophiae recentiori laudi tribuatur quod mentes iam in hominem ipsum intenduntur. Hinc initio
facto, quaedam ratio interrogationum plena ulterius propulit hominis cupiditatem plus plusque
cognoscendi atque singula multo altius. Ita doctrinarum formae implexae exstructae sunt quae
suos variis in cognitionis provinciis protulerunt fructus, progressui nempe faventes tum culturae
tum historiae. Anthropologia, logica disciplina, scientiae naturales, historia et sermo..., immo
quodam modo universitas cognitionis humanae est assumpta. Effectus re percepti suadere
aliunde non debent ut obscuretur quod ipsa ratio, ad investigandum uno solo ex latere hominem
uti subiectum intenta, videtur esse omnino oblita eundem hominem semper invitari ut ad veritatem
se transcendentem progrediatur. Deficiente habitudine ad illam, quisque homo exponitur arbitrio
soli suo atque ipsius velut personae condicio in eo est ut regulis unis pragmaticis aestimetur quae
suapte natura experimentis innituntur, cum perperam credatur technicam artem necessario debere
reliquis rebus dominari. Sic sane accidit ut, cum melius hanc intentionem ad veritatem exprimere
deberet, gravata contra onere tot notitiarum ratio humana in se replicaretur atque de die in diem
minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae consequi auderet.
Recentior philosophia, omittens suas perquisitiones in ipsum « esse » dirigere, opus suum in
cognitionibus hominum collocavit. Non ergo extulit facultatem quae homini data est veritatis
cognoscendae, sed extollere eius limites maluit et condiciones.
Multiplices hinc enatae sunt agnosticismi et relativismi formae quibus eo usque provecta est
philosophica investigatio ut iam in mobili veluti scepticismi universalis tellure pererraret. Recentius
praeterea variae invaluerunt doctrinae illuc tendentes ut etiam illae veritates imminuantur quas
homo se iam adeptum esse putaverat. Licita sententiarum varietas iam indistincto concessit
pluralismo, principio niso omnes opinationes idem prorsus valere: unum hoc est signorum
latissime disseminatorum illius diffidentiae de veritate, quam hodiernis in adiunctis deprehendi
passim licet. In idem diffidens iudicium incidunt etiam quaedam vitae notiones ex Oriente
profectae; in iis, enim, veritati negatur propria eius indoles, cum pro concesso sumatur pari modo
veritatem diversis indicari in doctrinis, vel inter se contradicentibus. Hoc in rerum prospectu cuncta
ad opinationem quandam rediguntur. Percipitur quasi motus quidam fluctuans: cum hinc
philosophica investigatio iam in illam viam se inserere potuit, quae propiorem eam reddit ad

1.5 Page 5

▲back to top
5
hominum vitam eiusque formas expressas, illinc tamen eadem inquisitio explicare iam vult
deliberationes exsistentiales, hermeneuticas vel linguisticas quae alienae sunt a fundamentali hac
quaestione de veritate cuiusque hominis vitae, exsistentiae atque Dei ipsius. Quapropter in
homine nostrae aetatis, neque tantummodo quosdam apud philosophos, iam emerserunt affectus
alicuius diffidentiae passim disseminatae nulliusque fiduciae de permagnis hominum cognoscendi
facultatibus. Falso cum pudore quis contentus fit veritatibus ex parte et ad tempus, quin
interrogationes radicales ponere iam contendat de sensu extremoque vitae humanae fundamento,
in singulis hominibus et in ipsa societate. Brevi: spes iam interiit fieri posse ut talibus
interrogationibus decretoriae responsiones reddantur.
6. Ecclesia vigens auctoritate illa, quae ei obtingit quod Revelationis Iesu Christi est custos,
confirmare cupit huius meditationis necessitatem super veritate. Hanc ipsam ob causam in
animum induximus appellare tum vos Veneratos in Episcopatu Fratres quibuscum annuntiandi
communicamus munus « in manifestatione veritatis » (2 Cor 4,2) tum etiam philosophos atque
theologos quorum est diversos veritatis perscrutari aspectus, tum etiam homines omnes adhuc
quaerentes, ut nonnullas participemus cogitationes de itinere quod conducit ad veram sapientiam,
ut quicumque in pectore amorem ipsius habeat, rectam ingredi valeat viam ut eam consequatur, in
eaque quietem reperiat suis a laboribus spiritalemque laetitiam.
Ad hoc inceptum Nos adducit conscientia in primis quae verbis Concilii Vaticani II significatur cum
Episcopos esse adfirmat « divinae et catholicae veritatis testes ».3 Testificandae igitur veritatis
officium est concreditum nobis Episcopis, quod deponere haud possumus quin simul ministerium
acceptum deseramus. Fidei veritatem confirmantes, nostrae aetatis hominibus reddere possumus
veram fiduciam de propriis cognoscendi facultatibus ipsique philosophicae disciplinae praebere
provocationem ut suam plenam recuperare valeat explicareque dignitatem.
Alia Nos quoque permovet causa ut has perscribamus deliberationes. Litteris in Encyclicis
Veritatis splendor inscriptis animorum intentionem direximus ad quasdam « doctrinae catholicae
fundamentales veritates quae in periculo versantur deformationis vel negationis ob rerum adiuncta
aetatis nostrae ».4 His Litteris pergere cupimus easdem meditationes ulterius persequi, mente
videlicet conversa ad argumentum ipsius veritatis eiusque fundamentum quod spectat ad fidem.
Etenim negari non potest hoc celerium et implicatarum mutationum tempore iuniores praesertim,
ad quos pertinet ventura aetas et de quibus ea pendet, illi exponi sensui sive persuasioni se certis
privari fundamentalibus principiis ad quae referantur. Necessitas alicuius solidi firmamenti, in quo
vita singulorum hominum societatisque exstruatur, vehementius persentitur praesertim quotiens
necesse est comprobare partialem naturam propositorum quae res transeuntes ad gradum
alicuius ponderis tollunt, dum decipiunt potestatem ipsam assequendi verum vitae sensum. Ita
profecto evenit ut multi suam vitam ad ipsum praecipitii marginem producant, nescientes interea
quid ultra maneat. Inde hoc nempe accidit quod nonnumquam ii, quos munus fere proprium
obstringebat ut culturae formis fructus proferrent suarum deliberationum, oculos a veritate
abstraherent, cum laboris successum subitum praeferrent patientis inquisitionis labori earum
rerum quae vivendo sunt experiendae. Strenue igitur pristinam suam vocationem recuperare

1.6 Page 6

▲back to top
6
debet philosophia cuius grave est officium cogitationem humanam informare nec non humanum
ipsum cultum, perpetuo revocando homines ad veritatis perquisitionem. Hac omnino de causa non
solam necessitatem sensimus, verum etiam morale officium ut de hoc argumento eloqueremur, ut
hominum genus, limen tertii millenni christiani aetatis supergressurum, magis conscium sibi
facultatum magnarum reddatur quae illi sunt concessae seque renovato animi fervore dedat
salutis explendo consilio in quod ipsius est inserta historia.
CAPUT I - SAPIENTIAE DIVINAE PATEFACTIO
Iesus Patris Revelator
7. Omni meditationi quam perficit Ecclesia subiacet conscientia apud ipsam nuntium depositum
esse qui suam trahat originem ex Deo ipso (cfr 2 Cor 4,1-2). Haud ex propria consideratione
provenit haec conscientia etiam profundissima quam hominibus ea praebet, verum ex verbi Dei in
fide receptione (cfr 1 Thess 2,13). Ad vitae nostrae uti credentium originem congressio quaedam,
sui generis unica, invenitur quae mysterii a saeculis absconditi designat illuminationem (cfr 1 Cor
2,7; Rom 16,25-26), quod autem nunc aperitur: « Placuit Deo in sua bonitate et sapientia seipsum
revelare et notum facere sacramentum voluntatis suae (cfr Eph 1,9), quo homines per Christum,
Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae
consortes efficiuntur ».5 Hoc est plane gratuitum opus quod a Deo proficiscitur et ad homines
pervenit ut illi salvi fiant. Tamquam amoris fons Deus se cupit cognosci atque cognitio quam illius
habet homo omnem perficit aliam notitiam quam mens eius assequi potest de propriae
exsistentiae sensu.
8. Doctrinam fere verbatim repetens, quam Concilii Vaticani I Constitutio Dei Filius exhibet,
rationemque ducens principiorum in Concilio Tridentino propositorum Constitutio Concilii Vaticani
II Dei Verbum ulterius produxit saeculare iter intellectus fidei, Revelationem ad doctrinae biblicae
institutionisque totius patristicae lucem ponderando. Concilii Vaticani I participes supernaturalem
revelationis divinae extulerunt indolem. Negabat censura rationalistica, quae eo ipso tempore
adversus fidem movebatur secundum falsas lateque disseminatas opinationes, omnem
cognitionem quae rationis naturalium potestatum non esset consecutio. Hoc quidem Concilium
induxit ut vehementer inculcaret ultra omnem rationis humanae cognitionem, quae suapte natura
ad Conditorem usque agnoscendum progredi valeret, cognitionem etiam reperiri quae fidei propria
esset. Haec cognitio veritatem exprimit quae fundamentum invenit in Deo sese revelante quaeque
veritas est certissima quandoquidem Deus nec fallit nec fallere cupit.6
9. Docet itaque Concilium Vaticanum I veritatem ex philosophica deliberatione perceptam atque
Revelationis veritatem non confundi neutramque earum alteram reddere supervacaneam: «
Duplicem esse ordinem cognitionis non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio

1.7 Page 7

▲back to top
7
quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia
praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo
abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ».7 Quae Dei testimonio innititur
fides atque supernaturali gratiae utitur adiumento, re vera ad alium pertinet ordinem ac
philosophicae cognitionis. Sensuum enim haec perceptioni adnititur nec non experientiae ac se
sub intellectus solius lumine movet. Philosophia atque scientiae in naturalis rationis versantur
ordine, dum contra a Spiritu illuminata et gubernata fides agnoscit in ipso salutis nuntio « gratiae
et veritatis plenitudinem » (cfr Io 1,14) quam per historiam patefacere decrevit Deus semelque in
sempiternum per Filium suum Iesum Christum (cfr 1 Io 5,9; Io 5,31-32).
10. In Concilio Vaticano II Patres intendentes in Iesum Revelatorem mentes, voluerunt naturam
revelationis Dei salutiferam collustrare in historia, cuius hoc modo proprietatem ita significaverunt:
« Hac itaque revelatione Deus invisibilis (cfr Col 1,15; 1 Tim 1,17) ex abundantia caritatis suae
homines tamquam amicos alloquitur (cfr Ex 33,11; Io 15,14-15) et cum eis conversatur (cfr Bar
3,38), ut eos ad societatem secum invitet in eamque suscipiat. Haec Revelationis oeconomia fit
gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut opera, in historia salutis a Deo patrata,
doctrinam et res verbis significatas manifestent ac corroborent, verba autem opera proclament et
mysterium in eis contentum elucident. Intima autem per hanc Revelationem tam de Deo quam de
hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis
exsistit ».8
11. In tempus propterea inque historiae annales se interserit Dei revelatio. Immo evenit Iesu
Christi incarnatio « in plenitudine temporis » (cfr Gal 4,4). Duobus ideo milibus annorum post illum
eventum necesse esse rursus adseverare istud arbitramur: « Christiana in fide praecipuum habet
pondus tempus ».9 Intra tempus namque profertur in lucem totum creationis ac salutis opus at in
primis elucet per Filii Dei incarnationem vivere nos et iam nunc id antecapere quod ipsius temporis
erit complementum (cfr Heb 1,2).
Quam veritatem homini Deus concredidit de eo ipso eiusque vita in tempus itaque se introducit
nec non in historiam. Semel quidem in perpetuum enuntiata est in mysterio Iesu Nazareni. Hoc
eloquentibus quidem verbis edicit Constitutio Dei Verbum: « Postquam vero multifariam multisque
modis Deus locutus est in Prophetis, "novissime diebus istis locutus est nobis in Filio" (Heb 1,1-2).
Misit enim Filium suum, aeternum scilicet Verbum, qui omnes homines illuminat, ut inter homines
habitaret iisque intima Dei enarraret (cfr Io 1,1-18). Iesus Christus [...], Verbum caro factum,
"homo ad homines" missus, "verba Dei loquitur" (Io 3,34), et opus salutare consummat quod dedit
ei Pater faciendum (cfr Io 5,36; 17,4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cfr Io
14,9), tota sui ipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis,
praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis,
Revelationem complendo perficit ».10
Efficit itaque populo Dei historia haec iter quoddam ex toto percurrendum, ita ut revelata veritas
omnem suam plene aperiat continentiam ob Spiritus Sancti continuam actionem (cfr Io 16,13). Id

1.8 Page 8

▲back to top
8
rursus Constitutio Dei Verbum docet cum adfirmat: « Ecclesia, volventibus saeculis, ad
plenitudinem divinae veritatis iugiter tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei ».11
12. Locus ita evadit historia ubi comprobare possumus Dei acta pro hominibus. Nos enim attingit
ille in iis quae nobis maxime sunt familiaria et ad demonstrandum facilia, quia cotidiana nostra
constituunt adiuncta, quibus submotis haud possemus nosmet ipsos intellegere.
Permittit Dei Filii incarnatio ut perennis ac postrema summa videatur completa quam ex se
profecta hominum mens numquam fingere sibi valuisset: Aeternum ingreditur tempus, Quod est
Omne absconditur in parte, Deus hominis suscipit vultum. Christi in Revelatione igitur expressa
veritas iam nullis circumscribitur artis locorum et culturarum finibus, verum cuivis viro et feminae
aperitur quae eam complecti voluerit veluti sermonem penitus validum qui vitae tribuat sensum. In
Christo omnes homines iam accessum habent ad Patrem; sua namque morte ac resurrectione
Ipse vitam aeternam dono dedit quam primus respuerat Adamus (cfr Rom 5,12-15). Hanc per
Revelationem ultima exhibetur homini de propria vita veritas deque historiae sorte: « Reapse
nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit » adseverat Constitutio
Gaudium et spes.12 Extra hunc rerum conspectum mysterium vitae singulorum hominum manet
aenigma insolubile. Ubi reperire valet homo responsiones illis permoventibus interrogationibus,
verbi gratia de dolore atque innocentis cruciatu ac de morte, nisi illo sub lumine quod ex mysterio
passionis mortis resurrectionis Christi profluit?
Coram arcano - ratio
13. Non tamen oblivisci licebit Revelationem mysteriis abundare. Sane quidem cuncta sua ex vita
Iesus vultum Patris revelat utpote qui venerit ut intima Dei enarraret; 13 verumtamen quam
habemus talis vultus cognitio semper designatur incompleta quadam ratione atque etiam nostrae
comprehensionis finibus. Sinit una fides nos in mysterium ingredi intimum, cuius congruentem
fovet intellectum.
Docet Concilium quod « Deo revelanti praestanda est "oboeditio fidei" ».14 Perbrevi hac sed
densa affirmatione principalis quaedam fidei christianae declaratur veritas. Dicitur, in primis, fidem
esse oboedientiae responsionem Deo. Id poscit ut Ille sua agnoscatur in divinitate, sua in
transcendentia supremaque libertate. Deus qui facit ut ipse cognoscatur ob suae absolutae
transcendentiae auctoritatem, secum etiam adfert credibilitatem eorum quae revelat. Sua fide
adsensum suum huiusmodi testificationi divinae tribuit homo. Hoc significat eum plene integreque
agnoscere rerum revelatarum veritatem, quoniam ipse se pignus illarum exhibet Deus. Veritas
haec, quae homini conceditur neque ab eo exigi potest, in contextum se introducit cuiusdam
communicationis singularis inter personas rationemque ipsam humanam impellit ut ei se aperiat
eiusque altam percipiat significationem. Hanc ob causam actus ille, quo nos Deo committimus,

1.9 Page 9

▲back to top
9
semper ab Ecclesia tamquam tempus habitus est cuiusdam electionis fundamentalis, qua tota
involvitur persona. Usque ad extremum intellectus ac voluntas exercent spiritalem suam naturam
ut subiecto humano permittatur actum perficere quo uniuscuiusque libertas pleno modo vivatur.15
In fide proinde non adest dumtaxat praesens libertas: etiam postulatur. Immo, ipsa fides unicuique
facultatem dat suam enuntiandi meliore ratione libertatem. Aliis verbis: libertas non in electionibus
contra Deum impletur. Quomodo enim verus libertatis usus iudicari posset nulla sese aperiendi
voluntas ad id quod sinit homines se totos explicare? Credendo namque persona humana actum
suae vitae significantissimum complet; hic enim veritatis certitudinem adsequitur veritas in eaque
vivere decernit.
In rationis adiumentum, quae mysterii quaerit intellectum, etiam signa praesentia in Revelatione
occurrunt. Adiuvant ea ut altius perquiratur veritas utque mentem ex sese intra mysterium scrutari
valeat. Quidquid id est, signa haec, si altera ex parte maiorem tribuunt rationi humanae vim quia
sinunt eam propriis viribus, quarum ipsa est invidiosa custos, intra mysterium investigare, ex altera
vero parte eam incitant ut eorum veluti signorum naturam transgrediatur ut ulteriorem percipiat
significationem eorum quae in se continent. In iis ideoque iam abscondita subiacet veritas, ad
quam dirigitur mens et a qua seiungi non potest quin simul signum ipsum illi praebitum deleatur.
Quadamtenus revertimur ad sacramentalem Revelationis rationem atque, nominatim, ad
eucharisticum signum ubi individua unitas inter rem ipsam eiusque significationem permittit ut
mysterii capiatur altitudo. In Eucharistia revera praesens adest ac vivus Christus, suo cum Spiritu
operatur, sed, quemadmodum praeclare sanctus Thomas edixit, « Quod non capis, quod non
vides, animosa firmat fides, praeter rerum ordinem. Sub diversis speciebus, signis tantum, et non
rebus, latent res eximiae ».16 Refert idem philosophus Blasius Pascal: « Sicut Christus Iesus
ignotus inter homines fuit, ita manet veritas eius, communes inter opinationes, sine ulla exteriore
distinctione. Sic etiam Eucharistia restat inter panem communem ».17
Fidei cognitio, demum, mysterium non exstinguit; illud evidentius dumtaxat reddit demonstratque
veluti necessarium vitae hominis elementum: Christus Dominus « in ipsa Revelatione mysterii
Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem
patefacit »,18 quae nempe ea est ut vitae trinitariae Dei particeps fiat.19
14. Verum novitatis prospectum recludunt ipsi scientiae philosophicae doctrinae binorum
Conciliorum Vaticanorum. In hominum historiam inducit Revelatio necessitudinis punctum
quoddam quo carere non potest homo, si ad suae vitae comprehendendum mysterium pervenire
voluerit; aliunde vero haec cognitio continenter ad Dei refertur mysterium quod plane exhaurire
mens non valet, sed dumtaxat percipere et in fide complecti. Intra haec duo tempora peculiare
habet ratio humana spatium suum unde investigare ei licet atque comprehendere, quin tamen
nulla alia re circumscribatur nisi finita natura suae indolis coram Dei infinito mysterio.
Quapropter in historiam nostram Revelatio infert aliquam veritatem, universalem atque ultimam,
quae hominis mentem incitat ne umquam consistat; immo vero, eam impellit ut suae cognitionis

1.10 Page 10

▲back to top
10
fines perpetuo dilatet, donec ea omnia se perfecisse intellegat quae in ipsius erant potestate, nulla
praetermissa parte. Ad hanc autem deliberationem adiuvare nos festinat unum ex fecundissimis
ingeniis maximeque significantibus in generis hominum historia, ad quem virum honorifice se
convertunt tam philosophia quam theologia: sanctus Anselmus. Ille Cantuariensis Archiepiscopus
sic sententiam suo in Proslogion eloquitur: « Ad quod cum saepe studioseque cogitationem
converterem atque aliquando mihi videretur iam capi posse quod quaerebam, aliquando mentis
aciem omnino fugeret, tandem desperans volui cessare, velut ab inquisitione rei, quam inveniri
esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando, ab aliis, in
quibus proficere possem, impediret, penitus a me vellem excludere, tunc magis ac magis, nolenti
et defendenti se coepit cum importunitate quadam ingerere. [...] Sed heu! me miserum, unum de
aliis miseris filiis Evae, elongatis a Deo! Quid incoepi? Quid effeci? Quo tendebam? Quo deveni?
Ad quid aspirabam? In quibus suspiro? [...] Ergo, Domine, non solum es id quo maius cogitari
nequit, sed es quiddam maius quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse aliquid
huiusmodi; si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius te: quod fieri nequit ».20
15. Revelationis christianae veritas, quae cum Iesu Nazareno congreditur, quemlibet hominem
percipere sinit propriae vitae « mysterium ». Dum perinde ac suprema ipsa veritas observat illa
autonomiam creaturae libertatemque eius illam etiam obstringit ut ad transcendentiam sese
aperiat. Haec coniunctio libertatis ac veritatis maxima evadit planeque Domini intellegitur sermo: «
Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos » (Io 8,32).
Verum veluti astrum conductorium christiana Revelatio fit homini qui inter condiciones progreditur
mentis cuiusdam immanentisticae nec non logicae technocraticae angustias; extrema est facultas
quae a Deo praebetur ut pristinum amoris consilium, creatione ipsa inchoatum, denuo plene
reperiatur. Hominibus verum cognoscere cupientibus, si ultra se adhuc prospicere valent et
intuitum suum extra propria proposita attollere, potestas tribuitur veram necessitudinem cum sua
vita recuperandi, viam persequendo veritatis. Ad hunc rerum statum bene dicta libri Deuteronomii
adhiberi licet: « Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul
positum nec in caelo situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat
illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?". Neque trans mare positum, ut causeris
dicas: "Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et
facere quod praeceptum est?". Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias
illum » (30,11-14). Quam notionem quasi vocis celebris imagine refert sententia sancti philosophi
et theologi Augustini: « Noli foras ire, in te ipsum redi. In interiore homine habitat veritas ».21
His praelucentibus deliberationibus prima iam imponitur conclusio: quam nobis Revelatio
cognoscere permittit veritas non fructus est maturus neque summus alicuius cogitationis apex
ratione humana enucleatae. Illa contra cum proprietatibus se exhibet gratuiti muneris, gignit
notiones poscitque ut amoris tamquam declaratio suscipiatur. Haec veritas revelata locus iam
anticipatus in hominum historia est illius postremae ac decretoriae Dei visionis, quae iis destinatur
quotquot credunt eumque animo conquirunt sincero. Ultimus propterea singulorum hominum vitae
finis tum philosophiae studium exstat tum etiam theologiae. Utraque, licet instrumentis diversis ac

2 Pages 11-20

▲back to top

2.1 Page 11

▲back to top
11
doctrinis, hanc "viam vitae" (cfr Ps 16 [15],11) respicit quae, perinde ac praecipit nobis fides,
novissimum repperit suum egressum plena in laetitia ac perpetua ex Dei Unius ac Trini
contemplatione.
CAPUT II - CREDO UT INTELLEGAM
Sapientia scit omnia et intellegit (cfr Sap 9,11)
16. Quam sit inter fidei cognitionem ac scientiam rationis alta iunctura iam Sacris in Litteris
significatur mirabilibus quibusdam perspicuitatis affirmationibus. Hoc comprobant Libri
Sapientiales potissimum. Hoc quidem ferit oculos in hac lectione sine praeiudicatis opinationibus
facta harum Scripturae paginarum, quod his in locis non sola Israelis concluditur fides, verum
etiam thesaurus societatum et culturarum interea exstinctarum. Veluti ex peculiari quodam consilio
Aegyptus et Mesopotamia faciunt ut sua iterum audiatur vox ac communes quaedam proprietates
culturarum antiqui Orientis in his paginis revocentur ad vitam, quae nempe conceptionibus
insigniter altis abundant.
Non fortuito fit ut, cum hominem describere sapientem vult auctor sacer, eum depingat ut
diligentem quaerentemque veritatem: « Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua
meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; qui excogitat vias illius in corde suo et in
absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens; qui
respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens; qui requiescit iuxta domum illius et in
parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio
bonorum per aevum. Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur; protegetur
sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet » (Eccli 14,22-27).
Uti patet, scriptori inspirato praebetur cognoscendi cupiditas tamquam proprietas simul omnium
hominum communis. Propter intellectum cunctis, tum credentibus tum etiam non credentibus,
facultas tribuitur « aquam profundam » cognitionis exhauriendi (cfr Prv 20,5). Procul dubio, apud
antiquum Israelem orbis eiusque ostenta cognoscebantur non abstracta a rebus cogitatione,
quemadmodum philosopho accidebat Ionico vel sapienti Aegyptio; tanto minus comprehendebat
bonus tunc Israelita cognitionem humanam iis ipsis modis qui recentioris proprii sunt aetatis, cum
magis ad scientiae partitionem tenditur. Nihilo tamen minus in latissimam provinciam totius
cognoscendi rationis fecit orbis biblicus ut peculiares suae confluerent partes.
Quales denique? Proprietas ea, qua textus biblicus signatur, in eo consistit quod persuadetur
altam et continuam exsistere coniunctionem inter rationis cognitionem atque fidei. Mundus eaque
omnia quae in illo contingunt, perinde ac historia variique populi eventus, res quidem sunt
respiciendae explorandae et iudicandae propriis rationis instrumentis, fide tamen ab hoc processu

2.2 Page 12

▲back to top
12
haudquaquam subtracta. Ipsa non ideo intercedit ut autonomiam rationis deiciat aut eius actionis
regionem deminuat, sed tantummodo ut homini explicet his in eventibus visibilem fieri agereque
Deum Israelis. Fieri itaque non potest ut funditus mundus percipiatur eventaque historiae, nisi
simul fides in Deum proferatur qui in illis operatur.
Acuit interiorem intuitum fides dum mentem ipsam recludit ad operantem detegendam
Providentiae praesentiam in progredientibus eventis. Libri Proverbiorum enuntiatio multum hac in
re significat: « Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius » (16,9).
Quod est: homo rationis lumine collustratus suam novit repperire viam, eam vero percurrere facile
valet expediteque sine obicibus usque ad extremum, si recto animo inquisitionem suam in fidei
inseruerit prospectum. Quam ob rem segregari ratio ac fides non possunt quin simul homini ipsa
facultas deficiat mundum Deumque et seipsum congruo modo cognoscendi.
17. Nihil igitur causae est cur inter se ratio ac fides aemulentur: in altera enim altera invenitur et
proprium utraque habet spatium sui explicandi. Proverbiorum rursus liber in hanc nos dirigit
partem cum exclamat: « Gloria Dei est celare verbum, est gloria regum investigare sermonem »
(25,2). Collocantur suo quisque in orbe Deus et homo quasi unica in necessitudine. Omnium
rerum origo reponitur in Deo in Eoque mysterii colligitur plenitudo: quod ipsius efficit gloriam; ad
hominem officium pertinet veritatem sua ratione pervestigandi, quod eius profecto constituit
nobilitatem. Alia hoc ad musivum opus additur tessella a Psalmista cum precatur « mihi autem
nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. Si denumerabo eas, super
arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum (139[138],17-18).
Cognoscendi cupiditas ita magna est secumque talem infert dynamicam vim ut hominis animus,
licet terminum experiatur quem praetergredi par non est, ad infinitam tamen adspiret ubertatem
quae ultra iacet, quoniam in ea iam percipit responsionem custodiri consentaneam cuilibet
quaestioni cui adhuc non est responsum.
18. Quocirca adfirmari licet sua meditatione scivisse Israelem suae rationi viam ad mysterium
pandere. In Dei Revelatione potuit altitudinem pertemptare, quousque ratione sua pertingere
studebat non autem eo perveniens. Ex hac altiore cognitionis forma profectus, intellexit populus
ille electus rationem quasdam observare oportere regulas praecipuas in quibus propriam naturam
melius declararet. Prima in eo consistit regula ut ratio habeatur huius veritatis: in itinere
constitutum esse hominem quod interrumpi non possit; secunda, ex conscientia nascitur neminem
hanc in viam introire superbo animo eius qui omnia propriarum virium effecta esse arbitretur;
consistit tertia in « timore Dei », cuius supremam agnoscere debet ratio transcendentiam simulque
providum in gubernandis rebus amorem.
Quotiens ab hisce receditur regulis, periculo obicitur homo ne deficiat deveniatque in « stulti
condicionem ». Ad Bibliae sententiam huic stultitiae inest minatio vitae. Se enim decipit stultus
plura cognoscere, verum non potest reapse animum in res necessarias intendere. Hoc etiam eum
impedit quominus suam recte ordinet mentem (cfr Prv 1,7) rectumque affectum sumat de se
deque rebus circumsistentibus. Cum adseverat deinde « non est Deus » (cfr Ps 14[13],1)

2.3 Page 13

▲back to top
13
clarissime in posterum demonstrat quatenus sua cognitio desit et quam procul ipse a veritate
rerum plena absit de rebus, de earum origine atque sorte.
19. Magni momenti loci qui plus hoc super argumentum lucis effundunt in libro Sapientiae
inveniuntur. Inibi loquitur sacer auctor de Deo qui per ipsam rerum naturam sese demonstrat.
Penes antiquos naturalium scientiarum studium maxima ex parte cum philosophica cognitione
consonabat. Postquam asseveravit sacer textus hominem sui intellectus virtute scire posse «
dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, [...] anni cursus et stellarum dispositiones,
naturas animalium et iras bestiarum » (Sap 7,17.19-20), paucis verbis, philosophari eum valere,
ulterius gressum facit et quidem praecipuum: repetens philosophiae Graecae notionem, ad quam
hoc loco res referri videtur, affirmat auctor hominem omnino super natura ratiocinantem posse ad
Deum ascendere: « A magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest
Creator horum videri » (Sap 13,5). Primum ideo agnoscitur divinae Revelationis stadium quod
mirabilis constituit « liber naturae », quo perlegendo homo rationis suae instrumentis ad Creatoris
pertingere potest cognitionem. Si porro intellectu suo non eo usque advenit homo ut Deum
omnium Conditorem cognoscat, hoc non tam deficienti instrumento est tribuendum, quantum
potius impedimento libera ipsius voluntate ac peccatis propriis interiecto.
20. Hoc sub prospectu bene aestimatur ratio, sed nimium non existimatur. Quidquid assequitur illa
verum esse potest, at plenam suam consequitur significationem tum solum cum notiones
ampliorem in rerum prospectum proiciuntur, nempe ipsius fidei: « A Domino diriguntur gressus viri;
quis autem hominum intellegere potest viam suam? » (Prv 20,24). Apud Vetus itaque
Testamentum rationem fides liberat quatenus ei congruenter attingere permittit proprium
cognitionis obiectum idque in supremo reponere ordine ubi omnia suum habent sensum. Brevi:
veritatem ratione consequitur homo, quoniam fide collustratus altum rerum omnium detegit
sensum ac nominatim suae exsistentiae. Iure igitur ac merito auctor sacer verae cognitionis initium
plane collocat in Dei timore: « Timor Domini principium scientiae » (Prv 1,7; cfr Eccli 1,14).
Posside sapientiam, posside prudentiam (Prv 4, 5)
21. Non conditur, pro Veteris Testamenti hominibus, cognitio in observatione dumtaxat hominis et
orbis et historiae, verum insolubilem poscit etiam coniunctionem cum fide cumque Revelationis
doctrinis. Hic inveniuntur illae provocationes quibus occurrere populus electus debuit reddereque
responsum. Hanc suam perpendens condicionem homo biblicus perspexit se intellegere non
posse nisi « coniunctum » secum et cum populo, cum reliquo orbe ac cum Deo ipso. Haec ad
mysterium patefactio, quae ex Revelatione ipsi contingebat, tandem fons illi verae cognitionis
exstitit quae permisit rationi eius ut se in infinita spatia propelleret et sic comprehendere posset
modis antehac omnino insperatis.

2.4 Page 14

▲back to top
14
Non deerat inquisitionis impetus, pro auctore sacro, ab illo labore qui oriebatur ex conflictione cum
rationis humanae limitibus. Animadvertitur illud, verbi gratia, iis in vocibus quibus Proverbiorum
liber fatigationem enarrat qua quis intellegere arcana Dei consilia conatur (cfr 30,1-6).
Verumtamen, quantumvis opus fatiget, credens manus non dat. Virtus illa, qua iter suum ad
veritatem persequi potest, ei ex certa persuasione obtingit: Deum ipsum veluti « exploratorem »
(cfr Eccle 1,13) creavisse eiusque munus esse nihil intemptatum relinquere, licet dubia perpetuo ei
minitentur. Deo innixus, protenditur semper et ubique ille adversus ea omnia quae pulchra sunt,
bona et vera.
22. Primo in epistulae ad Romanos capite adiuvat nos sanctus Paulus quo melius percipiamus
quam sit acuta Librorum Sapientialium deliberatio. Populari sermone argumentationem quandam
philosophicam enodans Apostolus altam testificatur veritatem: per creata possunt « oculi mentis »
ad Deum cognoscendum advenire. Nam ipse per creaturas facit ut ratio humana « virtutem »
suam ac « divinitatem » intueatur (cfr Rom 1,20). Hominis rationi ergo illa adsignatur facultas quae
excedere videtur ipsos eius naturae limites: non tantum intra sensuum cognitionem non
circumscribitur, quoniam de iis critico iudicio meditari valet, sed de sensuum notitiis ratiocinando
causam etiam tangere potest quae omnium rerum sensibilium subiacet origini. Philosophicis
vocibus dici licet in pergravi loco illo Paulino potestatem hominis metaphysicam adfirmari.
In prisco creationis proposito, iudicante Apostolo, rationis humanae praevisa erat facultas facile
sensuum cognitiones excedendi ut ipsa omnium origo reperiretur: Creator. Propter
inoboedientiam, qua maluit homo plena et absoluta libertate sese illi opponere qui eum condiderat,
defecit haec potestas ad conditorem Deum revertendi.
Figuris vivis describit Liber Genesis hanc hominis condicionem, narrans Deum eum collocavisse in
hortis Eden quibus in mediis situm erat lignum « scientiae boni et mali » (cfr 2,17). Luculenta est
figura: non valebat homo pervidere ex seque statuere quid bonum esset quidve malum, at
superius quoddam ad principium se referre debebat. Superbiae caecitas protoparentes nostros ita
fefellit ut se supremos esse crederent suique plane iuris et posse idcirco excludere cognitionem a
Deo profectam. Sua prima inoboeditione viros mulieresque omnes illi implicaverunt atque rationi
humanae vulnera intulerunt quae progressionem illius ad plenam veritatem erant impeditura.
Facultas humana veritatis cognoscendae iam obscurata erat repudiatione Eius qui fons est
veritatis atque origo. Iterum Apostolus aperit quantopere cogitationes hominum, propter peccatum,
« vanae » factae sint ipsaeque eorum ratiocinationes detortae ad falsumque ordinatae (cfr Rom
1,21-22). Mentis oculi iam non poterant perspicue videre: paulatim facta est ratio humana sui
ipsius captiva. Christi dein adventus salutis eventus fuit quo sua ex infirmitate erepta est ratio
atque impedimentis liberata quibus ipsa sese omnino incluserat.
23. Postulat idcirco Christiani habitudo ad philosophiam fundamentale quoddam iudicium. In Novo
Testamento, potissimum in sancti Pauli epistulis, illud manifestum elucet: « huius mundi sapientia
» sapientiae a Deo in Christo Iesu patefactae opponitur. Revelatae sapientiae altitudo consuetos
nostros deliberationum terminos perrumpit, utpote qui consentaneo modo eam exprimere

2.5 Page 15

▲back to top
15
nequeant.
Funditus hanc difficultatem imponit initium Primae Epistulae ad Corinthios. Crucifixus Dei Filius
ipse historicus est eventus ad quem eliditur omnis mentis conatus exstruendi defensionem de
exsistentiae sensu congruam ex humanis dumtaxat ratiocinationibus. Verus enim nodus, quo
omnis philosophia lacessitur, est Iesu Christi mors in cruce. Hic namque omne conamen redigendi
Patris salutiferum consilium in humanam logicam puram ad interitum destinatur. « Ubi sapiens?
ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? »,
instanter percontatur Apostolus (1 Cor 1,20). Ad haec quae efficere cogitat Deus non amplius sola
hominis sufficit prudentis sapientia, verum gressus decretorius quidam efflagitatur ad rem prorsus
complectendam novam: « Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes [...]
ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret » (1 Cor
1,27-28). Renuit hominis sapientia contueri sua in infirmitate fundamentum suae fortitudinis; at
sanctus Paulus affirmare non haesitat: « Cum enim infirmor, tunc potens sum » (2 Cor 12,10). Non
valet percipere homo quo pacto vitae fons amorisque mors esse possit, verumtamen ut sui salutis
perficiendae consilii mysterium aperiret instituit Deus id quod humana ratio « stultitiam » et «
scandalum » appellat. Sermone philosophorum suorum aequalium usus, sanctus Paulus attingit
culmen magisterii sui atque illius paradoxi quod enuntiare cupit: « Elegit Deus, quae non sunt ut
ea, quae sunt, destrueret » (1 Cor 1,28). Amoris demonstrati in cruce Christi gratuitam indolem ut
declaret, nihil quidem dubitat Apostolus sermonem multo efficaciorem adhibere quam philosophi
usurpabant ipsi suis in disceptationibus de Deo. Vacuefacere non potest ratio humana mysterium
amoris quod crux exhibet, cum ex contrario eadem crux praebere potest rationi humanae
responsum extremum quod ea conquirit. Non sane verborum sapientiam sed Verbum Sapientiae
Paulus recenset veluti veritatis regulam simulque salutis.
Crucis sapientia igitur omnem culturae limitem transgreditur quem ei aliunde imponere nitantur
atque imperat ut quisque se aperiat universali veritatis naturae quam in se ipsa gerit. Qualis rationi
nostrae obicitur provocatio, qualemve inde percipit utilitatem si se dederit! Philosophia, quae iam
ex se agnoscere potest perpetuum hominis ascensum adversus veritatem, adiuvante fide potest
se recludere ad recipiendum in « stultitia » Crucis criticum iudicium eorum qui falso arbitrantur se
veritatem possidere, dum eam angustiis sui philosophici instituti involvunt. Inter fidem et
philosophiam necessitudo in Christi crucifixi ac resuscitati praedicatione scopulum offendit ad
quem naufragium facere potest, sed ultra quem patescere potest infinitum veritatis spatium. Hic
liquido indicatur inter rationem ac fidem limes; at locus similiter clarus elucescit ubi ambae ipsae
congredi possunt.
CAPUT III - INTELLEGO UT CREDAM
In via veritatem ad inquirendam

2.6 Page 16

▲back to top
16
24. Lucas Evangelista in Actibus Apostolorum narrat Paulum, varia inter missionis itinera, Athenas
pervenisse. Urbs illa, philosophorum sedes, simulacris affluebat, quae diversa idola ostentabant.
In altare quoddam repente mentem intendit quare cito exordium sumpsit ad statuendum
elementum commune unde nuntium kerigmaticum iniret: « Viri Athenienses, — ait — per omnia
quasi superstitiosiores vos video; praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in
qua scriptum erat: "Ignoto Deo". Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis » (Act 17,
22-23).
Inde exorsus Paulus de Deo loquitur tamquam Creatore, de Eo nempe qui omnia superat et omnia
vivificat. Sermonem dein ita prosequitur: « Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare
super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere
Deum si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum » (Act 17,
26-27).
Apostolus in luce collocat veritatem quam Ecclesia uti thesaurum habere consuevit; in latebris
cordis hominis flagrans Dei desiderium est seminatum. Quod vehementer recolit liturgia Feriae VI
in Parasceve, cum, in precibus pro non credentibus, nos invitat ad orandum: « Omnipotens
sempiterne Deus, qui cunctos homines condidisti, ut te semper desiderando quaererent et
inveniendo quiescerent... ».22 Iter igitur quoddam exstat quod homo sua ex voluntate emetiri
potest: quod quidem initium sumit cum ratio facultate ditatur sese ultra res contingentes extollendi
ut in infinitum peregrinetur.
Diversa ratione ac diversa quoque aetate homo penitum hoc desiderium exprimere scivit. Litterae,
ars musica, pictura, sculptura, architectura aliique fructus eius fecundae mentis instrumenta facta
sunt quibus significatur desiderium investigandi. Philosophia hunc motum peculiarem in modum in
se collegit et, per sua instrumenta et secundum proprios usus scientificos, enuntiavit hoc
universale hominis desiderium.
25. « Omnes homines scire volunt » 23 et huius desiderii obiectum veritas est. Ipsa vita cotidiana
ostendit quantum studium inducat unumquemque nostrum ut, praeter ea quae tantum ex auditu
percipiuntur, cognoscere valeat quomodo res vere se habeant. Homo solus est in universo visibili
qui non solum facultate pollet sciendi, verum novit etiam se scire, atque hac de causa intendit
animum authenticae veritati rerum quae illi obversantur. Nemo indifferens manere potest coram
suae scientiae veritate. Si quid falsum homo invenit, eo ipso id respuit; si vero veritatem detegere
potest, satiatum se sentit. Hanc doctrinam profitetur sanctus Augustinus scribens: « Multos
expertus sum, qui vellent fallere, qui autem falli, neminem ».24 Persona merito dicitur adultam
aetatem attigisse tantum cum, pro viribus, vera a falsis diiudicare potest, constituens ita proprium
iudicium de authentica rerum veritate. In hoc consistit tot vestigationum causa, praesertim in
ambitu scientiarum, quae novissimis saeculis tantos obtinuerunt exitus, ut authenticae
progressioni totius humanae societatis faverent.
Non minus ponderis quam theoretica habet investigatio practica: dicimus veritatis investigationem

2.7 Page 17

▲back to top
17
ad bonum implendum intentam. Persona quidem, ethico more se gerens, si secundum liberum et
rectum arbitrium operatur, viam beatitudinis ingreditur atque ad perfectionem intendit. Hoc quoque
in casu agitur de veritate. Hanc sententiam confirmavimus in Litteris Encyclicis Veritatis splendor:
« ...sine libertate non datur moralitas... Si ius datur ut quisque observetur in itinere ad inquirendam
veritatem, est tamen antea unicuique perquirendae veritatis gravis moralis obligatio eidemque
cognitae adhaerescendi ».25
Valores igitur, selecti et propriis viribus comparati, veri sint oportet, quandoquidem dumtaxat
valores veri perficere possunt personam eiusque naturam ad effectum deducere. Hanc valorum
veritatem homo invenit non in se ipse se recludens sed sese aperiens ad eam accipiendam etiam
in modis humanam naturam excedentibus. Haec necessaria est condicio ut quisquis ipse sit et
adolescat uti adultam et sapientem decet personam.
26. Veritas ab exordiis instar interrogationis homini proponitur: habetne vita sensum? quo illa
cursum suum tendit? Prima inspectione, exsistentia personalis ostendi posset sensu radicitus
destituta. Necesse non est philosophos adire qui absurdum profitentur nec confugere ad
provocatorias quaestiones quae inveniuntur in Libro Iob ut dubitetur de vitae sensu. Cotidiana
doloris experientia, sive propria sive aliorum, nec non cognitio tot casuum qui sub lumine rationis
inexplicabiles videntur, sufficiunt ut quaestio adeo dramatica de sensu vitae vitari nequeat.26 Huc
addendum est quod prima veritas absolute certa nostrae exsistentiae, praeter quam quod iam
exsistimus, est inevitabilis mortis nostrae condicio. Hac obstupescenti re praehabita, exhaustum
responsum quaeratur oportet. Unusquisque optat — immo tenetur — cognoscere veritatem de
proprio fine. Scire vult utrum mors sit definitiva conclusio eius exsistentiae an sit aliquid quod
mortem praetergrediatur; utrum liceat illi in vita ulteriore spem reponere necne. Non absque re
mens philosophica cursum decretorium recepit inde ab obitu Socratis quo plusquam duo millennia
sic est insignita. Nec casu fit ut philosophi, ob mortis eventum, hanc quaestionem simul cum
quaestione de vita deque immortalitate iterum atque iterum sibi proponant.
27. Has interrogationes nemo fugere potest, nec philosophus nec homo plebeius. Ex responsis
quae iisdem dantur suprema pendet investigationis pars: utrum fieri possit ut perveniatur necne ad
veritatem universalem et absolutam. Ex se, quaevis veritas, etsi non integra, si est authentica,
universalis exhibetur et absoluta. Quod verum est, pro omnibus et semper verum esse debet.
Hanc praeter universalitatem, tamen, homo quaerit aliquid absolutum quod responsum ferre possit
et sensum ad omnia quae vestigantur: ens quoddam supremum quod fundamentum exstet
cuiusque rei. Ut aliis utamur verbis, homo quaerit definitivam dilucidationem, valorem quendam
supremum, ultra quem nec sint nec esse possint interrogationes aut ulteriora addenda. Opiniones
animos allicere possunt, non vero illis satisfacere. Momentum adventat pro omnibus, quo, sive
admittitur sive non, necesse est ut propria exsistentia sustentetur veritate absoluta, quae
certitudinem pariat nec amplius dubio subiciatur.
Similem veritatem, per saeculorum decursum, philosophi detegere et exprimere curarunt,
quandam condendo doctrinam seu scholam philosophicam. Praeter doctrinas philosophicas,

2.8 Page 18

▲back to top
18
tamen, sunt aliae expressiones quibus homo intendit suam « philosophiam » constituere: agitur de
suasionibus vel experientiis privatis, de familiae culturaeque traditionibus vel de viis exsistentiae
propriis, in quibus quisque alicuius magistri auctoritati se committit. In singulis his indiciis semper
flagrans permanet studium assequendi certitudinem veritatis eiusque absoluti valoris.
Diversae de homine veritatis facies
28. Veritatis investigatio non semper — quod nobis est agnoscendum! — simili ostenditur
perspicuitate et congruentia. Naturalis limitatio rationis et animi iactatio investigationem cuiusque
hominis obumbrant saepeque avertunt. Aliae personales diversae indolis utilitates obruere
possunt veritatem. Fieri quoque potest ut homo vitet eam statim ut incipit illam cognoscere, quia
eius postulationes metuit. Quo non obstante, etiam cum eam fugit, ipsa illius exsistentiam
permovet. Numquam enim ille propriam vitam dubio, incertitudine vel mendacio fulcire posset;
eiusmodi exsistentia metu et anxietate infestaretur. Homo igitur definiri potest ille qui veritatem
quaeritat.
29. Cogitari nequit investigationem, tam radicitus in hominis natura confirmatam, prorsus inutilem
et inanem evadere. Ipsa quaerendi veritatem facultas et interrogandi, ex se, primum iam constituit
responsum. Homo quaerere non inciperet quod prorsus ignoraret aut impervium duceret.
Tantummodo spes perveniendi ad quoddam responsum potest eum perducere ad primum
ferendum gradum. Hoc quidem re accidit in scientifica pervestigatione: cum doctus vir,
perspicientia eius quadam praehabita, cuiusdam phaenomeni explicationem logicam et
probabilem quaerit, iam ab initio firmam nutrit spem responsum inveniendi, neque animo frangitur
prae rebus male gestis. Inanem non considerat originalem intuitum tantummodo ex eo quod
scopum non attigit; merito potius dicere poterit se aequum responsum nondum invenisse.
Idem dicendum est de perquisitione veritatis in novissimarum quaestionum contextu. Veritatis sitis
ita cordi hominis est insita ut, necessitas quaedam eam praetermittendi, propriam exsistentiam in
discrimen adducat. Sufficit ut inquiratur in vitam cotidianam ut probetur quo modo demum
unusquisque in seipso patiatur illam sollicitudinem quae fluit de quibusdam essentialibus quaesitis
et simul quo modo in mente adumbrationem servet saltem illarum responsionum. Agitur de
responsionibus, de quarum veritate conscii sumus, quoniam patet eas quoad substantiam non
differre a responsionibus ad quas alii plures pervenerunt. Haud dubie quidem non quaelibet
veritas quae acquiritur eodem fruitur pondere. Ex latis attamen exitibus simul sumptis confirmatur
hominis facultas perveniendi, in universum, ad veritatem.
30. Nunc expedit ut hae diversae veritatum formae properato percurrantur. Numerosiores quidem
sunt veritates quae immediata nituntur evidentia vel experimento confirmantur; hae veritates
cotidianam vitam scientificamque pervestigationem respiciunt. Alio sub gradu inveniuntur veritates

2.9 Page 19

▲back to top
19
indolis philosophicae, quas homo per speculativam intellectus facultatem attingit. Sunt denique
veritates religiosae, quarum fundamenta quodammodo etiam in philosophia ponuntur. Hae
continentur in responsionibus, quas diversae religiones, suas secundum cuiusque traditiones,
novissimis offerunt interrogationibus.27
Quod ad philosophicas attinet veritates, notandum est eas non circumscribi solis doctrinis,
interdum evanidis, eorum qui philosophiam profitentur. Omnis homo, ut dictum est, quodam sub
modo philosophus est et suas possidet philosophicas notiones, quibus vitam gubernat suam: aliter
atque aliter universum quisque sibi efformat conspectum responsumque de propriae exsistentiae
sensu: hoc sub lumine rem personalem interpretatur atque sese gerendi modum gubernat. Ibidem
interrogandum est de habitudine quae inter veritates philosophico-religiosas intercedit et veritatem
in Christo Iesu revelatam. Priusquam huic quaestioni respondeatur, ulterior philosophiae cognitio
perpendatur oportet.
31. Homo creatus non est ut vitam degat solus. Ipse nascitur et crescit in familiae sinu, atque
annorum decursu industria sua in societatem cooptatur. Itaque ab incunabulis variis inseritur
traditionibus, ex quibus non tantum loquelam et culturae institutionem accipit, verum etiam
plurimas veritates, quibus, quasi innata ratione, credit. Nihilominus adulescentia et personae
maturatio efficiunt ut hae veritates in dubio collocentur et expurgentur per singularem criticam
intellectus actionem. Quod non impedit quominus, post hunc transitum, hae eaedem veritates «
recuperentur », sive per experientiam ex iisdem factam, sive per subsequentem ratiocinationem.
Attamen, in vita hominis veritates simpliciter creditae numerosiores exstant quam illae quas ille
obtinet per personalem recognitionem. Quisnam vero stricte cribrare potest innumeros scientiarum
exitus, quibus hodierna nititur vita? Quis sua sponte inspicere potest cumulum notitiarum quas ex
diversis orbis regionibus cotidie accepimus et quae, generaliter, uti verae habentur? Quis tandem
potest iterum terere experientiae et cogitationis vias, per quas tot thesauri sapientiae et religiosi
sensus humanae societatis sunt coacervati? Homo, ille nempe qui quaerit, est igitur etiam ille qui
vivit alteri fidens.
32. Unusquisque, in credendo, fidem ponit in cognitionibus quas aliae personae sunt adeptae. Hac
in re agnoscenda est quaedam significans intentio: una ex parte, cognitio ex fiducia videtur
imperfecta cognitionis forma, quae paulatim per evidentiam singillatim comparatam perfici debet;
alia ex parte, fiducia divitior saepe exstat quam simplex evidentia, quoniam secum fert
necessitudinem interpersonalem atque in discrimen committit non tantum personales intellectus
facultates, verum etiam penitiorem facultatem sese aliis personis confidendi, validiorem et
intimiorem cum illis necessitudinem statuendo.
Expedit ut in luce ponatur veritates in hac interpersonali relatione adeptas ad rerum gestarum vel
philosophiae ordinem non attinere. Quod potius petitur est ipsa personae veritas: nempe id quod
ipsa est et quidquid intimae suae condicionis ostendit. Hominis enim perfectio non ponitur tantum
in sola comparanda cognitione abstracta veritatis, verum stat etiam in vivificanti consuetudine
deditionis et fidelitatis erga alterum. Hac in fidelitate, cuius vi homo se dedere novit, plenam invenit

2.10 Page 20

▲back to top
20
certitudinem et animi firmitatem. Eodem tamen tempore, cognitio per fiduciam, quae existimatione
interpersonali nititur, non datur quin ad veritatem referatur: homo, credendo, veritati quam alter
ostendit committitur.
Quot exempla proferri possunt ad illustranda quae diximus! Cogitatio autem Nostra statim vertitur
ad martyrum testimonium. Martyr, enim, integerrimus testis est veritatis de exsistentia. Bene novit
ille se invenisse, coram Christo Iesu, veritatem de sua vita, quam certitudinem nemo ab eo
abstrahere potest. Nec dolor nec saeva mors eum seiungere poterunt a veritate quam detegit cum
obviam Christo occurrit. En ratio cur martyrum testimonium ad hodiernum diem admirationem
moveat, auditionem inveniat et uti exemplum sumatur. Haec est causa cur eorum verbo
confidatur: in illis invenitur evidentia illius amoris qui diuturnis colloquiis non indiget ad
persuadendum, eo quod unicuique nostrum de eo quod penitus percepit uti verum et iam diu
quaesitum loquitur. Martyr denique, altam in nobis excitat fiduciam, quoniam declarat quidquid nos
percepimus et evidens reddit quod nos quoque aequa vi exprimere velimus.
33. Ita intellegere possumus diversas huius quaestionis partes paulatim perfici. Homo ex natura
sua veritatem perscrutatur. Haec perscrutatio non tantum destinatur acquisitioni veritatum
quarundem partium quae ex eventibus pendent vel scientiis; homo non quaerit tamtummodo
verum bonum pro singulis suis consiliis. Eius perscrutatio in ulteriorem intenditur veritatem quae
sensum vitae dilucidare possit; quapropter de illa agitur perscrutatione, quae exitum invenire
potest tantum in absoluto.28 Per facultates in mente insitas, homo similem veritatem et invenire et
perspicere potest. Quatenus haec veritas vitalis est et essentialis ad eius exsistentiam, attingitur
non tantum per viam rationis, sed etiam per fidentem relictionem in manibus eorum, qui
certitudinem et authenticitatem eiusdem veritatis in tuto collocare possint. Facultas et selectio
committendi semet ipsos propriamque vitam aliis constituunt sane, secundum anthropologiam,
actum significantiorem et expressiorem inter plurimos.
Meminisse liceat quoque rationem in sua perquisitione fidenti dialogo et authentica amicitia esse
sustentandam. Suspicionis et diffidentiae aura, quae aliquando speculativam circumplectitur
perquisitionem, facit ut in oblivionem detur doctrina priscorum philosophorum qui tenebant
amicitiam esse inter contextus magis idoneos ad recte philosophandum.
Ex hucusque dictis colligitur hominem quodam in itinere versari perquisitionis, quae humano
sensu finiri nequit: est perquisitio veritatis et cuiusdam personae cui se committere possit.
Christiana fides obviam venit ut ei offerat concretam facultatem contemplandi huius inquisitionis
impletionem. Postquam enim gradus simplicis fidei superatur, haec hominem inserit in ordinem
gratiae ut Christi mysterium participare possit, cuius vi vera et cohaerens Dei Unius et Trini
cognitio offertur illi. Ita in Christo Iesu, qui est ipsa Veritas, fides agnoscit novissimam vocationem
quae vertitur ad humanam societatem, ut implere possit id quod percipit uti flagrans desiderium.
34. Haec veritas, quam Deus in Christo Iesu nobis revelat, minime opponitur veritatibus quae per
philosophiam assumuntur. Immo, duo cognitionis gradus ducunt ad veritatis plenitudinem. Unitas

3 Pages 21-30

▲back to top

3.1 Page 21

▲back to top
21
veritatis est iam fundamentalis postulatus humanae rationis, qui principio non-contradictionis
exprimitur. Revelatio offert certitudinem huius unitatis, ostendendo Deum Conditorem esse etiam
Deum historiae salutis. Ipse idemque Deus, qui condit et vindicat facultatem intellegendi et
ratiocinandi naturalem rerum ordinem, quo docti fidenter nituntur, 29 idem est qui revelatur Pater
Domini nostri Iesu Christi. Haec unitas veritatis, naturalis et revelatae, viventem et personalem
identitatem suam invenit in Christo, uti Apostolus memorat: « Veritas quae est in Iesu » (Eph 4,21;
cfr Col 1,15-20). Ille est Verbum aeternum, in quo omnia creata sunt, simulque est Verbum
incarnatum, qui in sua integra persona 30 revelat Patrem (cfr Io 1,14.18). Quidquid humana ratio «
ignorans » (cfr Act 17,23) perscrutatur, tantummodo per Christum inveniri potest: quod enim in
Ipso revelatur est « plenitudo veritatis » (cfr Io 1,14-16) cuiusque creaturae quae in Ipso et per
Ipsum creata est, et ita in Ipso constat (cfr Col 1,17).
35. In contextu huius summi prospectus, penitus inspiciatur oportet relatio inter veritatem
revelatam et philosophiam. Haec relatio duplicem secumfert animadversionem, eo sensu quod
veritas quae a Revelatione fluit, veritas est quae simul sub rationis lumine est intellegenda. Hoc
duplici praehabito sensu, aequam necessitudinem revelatae veritatis cum cognitione philosophica
definire licebit. Qua de re primum perpendamus relationes per saeculorum decursum habitas inter
fidem et philosophiam. Hinc igitur quaedam detegi poterunt principia quae constituunt aspectus ad
quos referendum est ut inter hos duos gradus cognitionis recta relatio suscipiatur.
CAPUT IV - DE HABITUDINE INTER FIDEM ET RATIONEM
Praecipui gressus in occursu fidei rationisque
36. Ut Actus Apostolorum testantur, nuntius christianus inde ab exordiis cum doctrinis
philosophicis illius aetatis est collatus. Idem Liber narrat disceptationem quam Paulus Athenis
habuit cum quibusdam philosophis Epicureis et Stoicis (17,18). Exegeticum examen illius
sermonis ad Areopagum habiti in luce posuit usitatas mentiones de variis opinionibus populi
praesertim ex origine Stoica. Hoc quidem non fortuito factum est. Primi Christiani, ut a paganis
recte perciperentur, in suis sermonibus auditores dumtaxat « ad Moysen et prophetas » remittere
non poterant; niti quoque tenebantur naturali Dei cognitione et voce conscientiae moralis cuiusque
hominis (cfr Rom 1,19-21; 2,14-15; Act 14,16-17). Cum autem haec cognitio naturalis apud
paganos in idololatriam prolapsa esset (cfr Rom 1,21-32), Apostolus censuit sapientius esse
sermonem coniungere cum doctrina philosophorum qui ab initio fabulis et cultibus mystericis
opponebant conceptus divinam transcendentiam magis reverentes.
Ex praecipuis propositis quae philosophi doctrinae classicae sunt amplexi, consilium exstitit
expurgandi a formis mythologicis notionem quam homines de Deo profitebantur. Ut omnibus patet,
etiam religio Graeca, non aliter ac pleraeque religiones cosmicae, polytheismum ita profitebatur, ut

3.2 Page 22

▲back to top
22
vel res et eventus naturae in deorum numerum deferret. Conatus hominis ad cognoscendam
deorum originem et in eis universi originem, primam suam significationem invenerunt in arte
poetica. Deorum origines primum hactenus habentur testimonium huius humanae investigationis.
Munus fuit parentum philosophiae efficere ut vinculum ostenderetur inter rationem et religionem.
Illi quidem contuitum dilatantes ad principia usque universalia, non amplius acquieverunt fabulis
antiquis, sed voluerunt ut eorum fides de divinitate fundamento rationali sustentaretur. Ita
susceptum est iter quod, relictis antiquis traditionibus particularibus, se immisit quandam in
progressionem quae congruebat cum postulationibus rationis universalis. Scopus ad quem haec
progressio tendebat erat criticum iudicium rerum in quas credebatur. Prima hoc in itinere utilitatem
tulit divinitatis notio. Superstitiones uti tales sunt recognitae et religio, saltem partim, per
rationalem recognitionem est expurgata. Hoc suffulti fundamento, Patres Ecclesiae fecundum
instituerunt colloquium cum antiquis philosophis, iter aperientes ad nuntium et ad cognitionem Dei
Christi Iesu.
37. Dum mentionem facimus de hoc motu quo Christiani ad philosophiam accesserunt, merito
memorari decet statum circumspectionis quem apud Christianos concitabant alia culturae
paganae elementa, uti, exempli gratia, doctrina « gnostica ». Philosophia, tamquam sapientia
practica et schola vitae, facile misceri poterat cum cognitione indolis superioris, arcanae, paucis
perfectis reservatae. Absque dubio Paulus ad hoc genus speculationum arcanarum mentem vertit,
cum Colossenses ita admonet: « Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum
» (2,8). Quam huius aetatis propria sunt Apostoli verba, si ea ad diversas arcanae doctrinae
formas remittimus, quae hodie etiam mentes pervadunt quorundam fidelium qui debito critico
sensu carent. Sancti Pauli vestigia sectantes, alii auctores I saeculi, praesertim s. Irenaeus et
Tertullianus, vicissim exceptiones posuerunt circa excogitationem culturalem quae veritatem
Revelationis interpretationi philosophorum subicere intendebat.
38. Christianismi igitur cum philosophia conventio nec immediata nec facilis exstitit. Usus
philosophiae et frequentatio scholarum primis Christianis conturbatio visa sunt potius quam
lucrum. Primum et urgens eorum munus erat nuntius Christi a mortuis exsuscitati, qui singulis
proponendus erat hominibus, unde illi ad mentis conversionem et ad Baptismi petitionem
conducerentur. Quod tamen non significat eos munus ignoravisse perspiciendi cognitionem fidei
eiusque causarum. Prorsus aliter! Iniqua ergo et simulata evadit exprobratio Celsi qui Christianum
« imperitissimum quemque et rusticissimum » 31 accusare ausus est. Causa huius contemptionis
initialis aliunde est perquirenda. Revera, lectio Evangelii responsum ferebat tam satisfaciens
quaestioni de vitae sensu, illactenus nondum solutae, ut philosophorum frequentatio res praeterita
videretur et, quodammodo, superata.
Quod quidem hodie clarius videtur, si ratio habeatur de contributione Christianismi vindicantis ius
universale accedendi ad veritatem. Deiectis repagulis stirpis, ordinis socialis et sexus,
Christianismus inde ab exordiis nuntiavit aequalitatem omnium hominum coram Deo. Primum
huius conceptus consectarium respexit argumentum de veritate. Ita aperte superata est notio

3.3 Page 23

▲back to top
23
altioris societatis, cui apud antiquos perquisitio veritatis erat reservata. Quandoquidem accessus
ad veritatem bonum est quod ducit ad Deum, omnibus patere debuit haec via percurrenda. Viae
quae ducunt ad veritatem multiplices perstant; attamen, eo quod christiana veritas vim salvificam
possidet, unaquaeque harum viarum percurri potest ea tamen condicione ut ad extremam metam
conducant, videlicet ad Iesu Christi revelationem.
Inter principes viros qui positivum nexum cum doctrina philosophica fovent, etsi cauta discretio sit
habenda, memorandus est sanctus Iustinus: qui, licet summam professus est existimationem erga
Graecam philosophiam, vehementer ac dilucide asseruit se in Christianismo « solam certam et
frugiferam philosophiam » 32 invenisse. Pariter Clemens Alexandrinus Evangelium appellavit «
veram philosophiam », 33 et philosophiam interpretatus est finitimam Legi Moysis instar praeviae
institutionis ad fidem christianam 34 et praeparationis ad Evangelium.35 Quoniam « philosophia
illam appetit sapientiam quae est in probitate animae et verbi atque in integritate vitae, bene
praeparatur ad sapientiam et omni ope annititur ad eam assequendam. Apud nos philosophi
dicuntur ii qui diligunt illam sapientiam quae omnia condit et docet, id est, cognitionem Filii Dei
».36 Primum philosophiae Graecae propositum, secundum auctorem Alexandrinum, non est
perficere vel confirmare veritatem christianam; potius munus eius est fidem tueri: « Est quidem per
se perfecta et nullius indiga Servatoris doctrina, cum sit Dei virtus et sapientia. Accedens autem
Graeca philosophia veritatem non facit potentiorem; sed cum debiles efficiat sophistarum
adversus eam argumentationes, et propulset dolosas adversus veritatem insidias, dicta est vineae
apta sepes et vallus ».37
39. Hac currente progressione, inspicere licet disputatores christianos cogitationem philosophicam
stricto sensu sumpsisse. Prima inter exempla quae inveniri possunt, certe significantius exstat illud
Origenis. Adversus impugnationes philosophi Celsi, Origenes ad argumenta responsaque eidem
ferenda Platonica usus est philosophia. Memorans haud pauca doctrinae Platonicae elementa,
rudimenta theologiae christianae excogitare coepit. Ipsum quidem nomen, una cum theologiae
notione tamquam rationalis sermonis de Deo, ad illud tempus origini Graecae colligabatur. Verbi
gratia, secundum Aristotelis philosophiam, nomen nobiliorem partem et verum culmen sermonis
philosophici significabat. Sub lumine christianae Revelationis vero, id quod prius doctrinam
generatim de deorum natura significabat, sensum prorsus novum assumpsit, eo quod descripsit
considerationem quam fidelis faciebat ad veram de Deo doctrinam exhibendam. Haec nova
christiana notio, quae iam diffundebatur, philosophia nitebatur, eodemque tamen tempore
paulatim curabat ut sese ab illa secerneret. Historia docet eandem Platonicam doctrinam in
theologia assumptam profundas subiisse mutationes, praesertim quod attinet ad notiones de
immortalitate animae, de deificatione hominis et origine mali.
40. Hoc in processu quo doctrina Platonica et Neoplatonica paulatim christianae redduntur,
peculiarem in modum memoria digni sunt Patres Cappadoces, Dionysius dictus Areopagita ac
maxime sanctus Augustinus. Magnus Doctor occidentalis colloquia instituere valuit cum diversis
scholis philosophicis, a quibus tamen omni spe est destitutus. Cum vero christianae fidei veritas
apparuit illi, tunc fortitudine roboratus est ad absolutam explendam conversionem, ad quam

3.4 Page 24

▲back to top
24
philosophi, crebro ab ipso frequentati, eum inducere nequiverant. Cuius causam ipsemet narrat: «
Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter
sentiebam iuberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset;
sive nec quid esset), quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri; et postea tam
multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari ».38
Augustinus ipsos Platonicos, de quibus praecipuo iure mentionem facere consueverat,
exprobravit, qui, quamvis scirent terminum ad quem tendere tenebantur, ignoraverant tamen viam
illuc ducentem, nempe Verbum incarnatum.39 Episcopus Hipponensis edere potuit primam
summam synthesim doctrinae philosophicae et theologicae, in quam conflueverant opiniones
doctrinae Graecae et Latinae. In Ipso quoque summa scientiae unitas, quae biblica doctrina
fulciebatur, summitate doctrinae speculativae confirmari et sustentari potuit. Synthesis quam
sanctus Augustinus ad rem perduxit, per saecula habita est altissima speculationis philosophicae
et theologicae methodus apud mundum Occidentalem. Propriis vitae gestis firmatus
sanctimoniaeque spiritu suffultus, inserere etiam potuit in scripta sua innumera argumenta, quae,
experientiae respectu habito, futuram quarundam doctrinarum philosophicarum progressionem
portendebant.
41. Diversi ergo fuerunt modi per quos Patres Orientales et Occidentales convenerunt cum scholis
philosophicis. Hoc tamen non significat illos materiam nuntii eandem reddidisse ac systemata
quae memorabant. Tertulliani interrogatio: « Quid ergo Athenis et Hierosolymis? Quid Academiae
et Ecclesiae? », 40 evidens iudicium est conscientiae criticae, qua christiani disputatores iam ab
initio quaestionem experti sunt de habitudine inter fidem et philosophiam, summatim simul
aspectus considerantes sive utilitatis sive limitationis. Non erant incauti disputatores. Quoniam
materiam fidei impense vivebant, altiores speculationis formas attingere sciebant. Quapropter
prorsus improbum est eorum operam ad solam translationem veritatum fidei in categorias
philosophicas redigere. Immo plura adhuc fecerunt! Curarunt ut in plenam lucem orirentur omnia
quae adhuc manebant implicita et propedeutica in priscorum philosophorum doctrina. 41 Hi enim,
uti diximus, munus habuerunt docendi methodum qua mens, externis vinculis liberata, exire
poterat ab angustiis fabularum et ad modum excedentem accommodatius sese aperire. Mens
igitur purgata et iusta se extollere poterat ad altiores gradus meditationis, validum tribuens
fundamentum ad intellegentiam creaturarum, entis transcendentis et absoluti.
Hic vere inseritur novitas a Patribus excogitata. Illi in plenitudine acceperunt rationem apertam ad
absolutum atque Revelationis divitias inseverunt in eam. Coniunctio facta est non tantum in ambitu
culturarum, quarum altera alterius fascinationem passa est; illa contigit in intima animorum natura
et coniunctio data est inter creaturam eiusque Creatorem. Ipsum praetergrediens finem versus
quem inconscie ex natura sua tendebat, ratio summum bonum et summam veritatem in persona
Verbi incarnati attingere potuit. Quod attinet ad philosophias, Patres non timuerunt agnoscere sive
elementa communia sive diversitates quas illae ostendebant quod ad Revelationem. Huius
confluentiae conscientia recognitionem diversitatum in eis non obscuravit.
42. In theologia scholastica munus rationis ad philosophiam institutae luculentius efficitur sub

3.5 Page 25

▲back to top
25
impulsu Anselmianae interpretationis de intellectu fidei. Secundum sanctum Cantuariensem
Archiepiscopum, primatus fidei certare non intendit cum investigatione rationis propria. Haec enim
non vocatur ut iudicium ferat de materia fidei; id facere non potest, quia idoneitate caret. Potius
eius munus est invenire sensum, detegere causas quae homines omnes ducere possint ad
quandam fidei doctrinam intellegendam. Sanctus Anselmus lucide asserit intellectum investigare
teneri quidquid diligat; quo plus diligit, eo plus cognoscere cupit. Qui pro veritate vivit protenditur
ad quandam cognitionis formam quae magis magisque amore incenditur erga ea quae cognoscit,
quamvis concedere teneatur se non fecisse omnia quae in suis votis fuerunt: « Ad te videndum
factus sum; et nondum feci propter quod factus sum ». 42 Desiderium itaque veritatis rationem
impellit ad amplius progrediendum; quae, immo, quasi obruitur conscientia propriae facultatis quae
in dies latior fit quam id quod attingit. Hic tamen et nunc ratio detegere potest ubinam iter suum
perficiatur: « Sufficere namque debere existimo rem incomprehensibilem indaganti, si ad hoc
ratiocinando pervenerit ut eam certissime esse cognoscat; etiamsi penetrare nequeat intellectu,
quomodo ita sit. [...] Quid autem tam incomprehensibile, tam ineffabile, quam id quod supra omnia
est? Quapropter si ea, quae de summa essentia hactenus disputata sunt, necessariis rationibus
sunt asserta, quamvis sic intellectu penetrari non possint, ut et verbis valeant explicari; nullatenus
tamen certitudinis eorum nutat soliditas. Nam, si superior consideratio rationabiliter comprehendit
incomprehensibile esse, quomodo eadem summa sapientia sciat ea quae fecit, [...] quis explicet
quomodo sciat aut dicat seipsam, de qua aut nihil, aut vix aliquid ab homine sciri possibile est?
».43
Fundamentalis concordia inter cognitionem philosophicam et fidei cognitionem iterum confirmatur:
fides postulat ut obiectum suum auxilio rationis comprehendatur; ratio, culmen investigationis
attingens, necessarium ducit quidquid fides ostendit.
Perennis sancti Thomae Aquinatis sententiarum novitas
43. Locus omnino singularis hoc in longo itinere sancto Thomae reservatur, non tantum ob ea
quae in eius doctrina continentur, verum etiam ob habitudinem dialogicam quam ille tunc temporis
interserere scivit cum Arabica et Hebraica doctrina. Illa quidem aetate, qua christiani disputatores
reperiebant veteres thesauros philosophiae, et immediatius philosophiae Aristotelicae, summum
eius exstitit meritum quod eminere fecerit concordiam inter rationem et fidem. Utriusque lumen,
rationis scilicet et fidei, a Deo procedit, ille ratiocinatus est, idcirco inter se opponere nequeunt.44
Thomas adhuc acrius denotat naturam, obiectum proprium philosophiae, ad intellegentiam divinae
revelationis conferre posse. Fides igitur rationem non metuit sed eam quaerit fiduciamque in ipsa
collocat. Quemadmodum gratia supponit naturam eamque perficit, 45 ita fides supponit et perficit
rationem. Quae, fidei lumine illustrata, eximitur a fragilitate et a limitatione quae ex peccati
commissione proveniunt, et necessariam invenit fortitudinem, qua in cognitionem mysterii Dei

3.6 Page 26

▲back to top
26
Unius et Trini se sublevet. Etsi in luce vehementer ponit supernaturalem fidei indolem, Doctor
Angelicus non est oblitus ipsius rationabilitatis praestantiam; immo, penitus descendere scivit et
sensum illius sapientiae circumscribere. Fides quidem quodam modo est « exercitium cogitationis
»; ratio hominis nec abrogatur nec minuitur, cum fidei veritatibus assentit; hae tamen veritates ex
libera et conscia selectione attinguntur.46
Hac quidem de causa iure meritoque sanctus Thomas ab Ecclesia Magister doctrinae constanter
est habitus et exemplum quod ad modum theologiam tractandi. Nos iuvat in memoriam revocare
ea quae Dei Servus Decessor Noster Paulus VI scripsit septimo occurrente centenario ab obitu
Doctoris Angelici: « Maxima profecto fuerunt s. Thomae et audacia in veritate quaerenda, et
spiritus libertas in novis tractandis quaestionibus, et illa mentis probitas, eorum propria, qui, dum
nullo modo patiuntur christianam veritatem contaminari profana philosophia, hanc tamen a priori
minime respuunt. Quare, in christianae doctrinae historia eius nomen in numerum refertur
praecursorum, quibus novus philosophiae atque scientiae universalis cursus debetur. Caput
autem et quasi cardo doctrinae, qua ipse, ut summa et quasi prophetica ingenii acie praeditus
erat, quaestionem dissolvit de novis mutuis relationibus inter rationem et fidem, in eo positum est,
quod mundi saecularitatem cum arduis ac severis Evangelii postulatis composuit; atque hoc modo
sese subduxit ab inclinatione, naturae aliena, ad mundum eiusque bona contemnenda, neque
tamen descivit a supremis et indeclinabilibus principiis supernaturalis ordinis ».47
44. Praecipuas inter perceptiones sancti Thomae illa est quae missionem respicit quam Spiritus
Sanctus explicat cum humanam scientiam maturat in sapientia. Iam a primis paginis Summae
Theologiae48 Aquinas Doctor primatum docere voluit illius sapientiae quae est donum Spiritus
Sancti et quae ad divinarum rerum cognitionem ducit. Eius theologia nos docet sapientiae
proprietatem in eius arta conglutinatione cum fide et cognitione divina. Illa cognoscit per
connaturalitatem, fidem praesumit et efficit ut concipiatur rectum iudicium suum, initium sumens a
veritate ipsius fidei: « ...sapientia quae ponitur donum differt ab ea quae ponitur virtus intellectualis
acquisita. Nam illa acquiritur studio humano: haec autem est "de sursum descendens", ut dicitur
Iac. 3, 15. Similiter et differt a fide. Nam fides assentit veritati divinae secundum seipsam: sed
iudicium quod est secundum veritatem divinam pertinet ad donum sapientiae ».49
Primatus tamen huic sapientiae tributus non inducit Doctorem Angelicum ut duas alias additicias
formas sapientiae obliviscatur: formam nempe philosophicam, quae fulcitur facultate qua
intellectus, intra proprios limites, instruitur ad res investigandas; et formam theologicam, quae ex
Revelatione pendet et fidei veritates scrutatur, ipsum Dei mysterium attingendo.
Intime persuasus de eo quod « omne verum a quocumque dicatur a Spiritu Sancto est », 50
sanctus Thomas nulla adductus utilitate, veritatem dilexit. Quaesivit eam ubicumque ea exprimi
potuit, universalem eius indolem quam maxime illustrando. Magisterium Ecclesiae in ipso vidit et
aestimavit ardens veritatis studium; doctrina illius, eo quod universalem, obiectivam et
transcendentem veritatem semper asseruit, attigit culmina « quibus attingendis impar humana
intelligentia est ». 51 Merito quidem ille appellari potest « apostolus veritatis ». 52 Quoniam

3.7 Page 27

▲back to top
27
indubitanter ad veritatem animum attendebat, revera obiectivum eius sensum agnoscere scivit.
Eius vere est philosophia essendi et non apparendi dumtaxat.
Seiunctae a ratione fidei tragoedia
45. Primis conditis studiorum universitatibus, theologia propius cum aliis formis investigationis et
scientificae cognitionis conferri potuit. Sanctus Albertus Magnus et sanctus Thomas, quamquam
asserebant exsistentiam cuiusdam compagis inter theologiam et philosophiam, primi fuerunt viri
docti qui necessariam agnoverunt autonomiam qua philosophia et scientiae indigebant, ut
singulae argumentis propriae investigationis incumberent. Attamen, inde ab exeunte Medio Aevo
legitima distinctio inter has duas cognitionis areas paulatim in nefastum discidium mutata est. Post
nimiam animi rationalistarum cupiditatem, quorundam disputatorum propriam, sententiae talia
posuerunt fundamenta, ut pervenirent ad philosophiam seiunctam et omnino autonomam quod ad
fidei veritates. Varia inter consectaria huius seiunctionis diffidentia quaedam exstitit in dies validior
quod attinet ad ipsam rationem. Quidam generalem, scepticam et agnosticam diffidentiam profiteri
coeperunt, vel ad maius spatium fidei tribuendum, vel ad quamcumque evertendam de eadem
mentionem rationalem.
Ut breviter dicamus, quidquid doctrina Patrum doctorumque Medii Aevi cogitaverat atque exsecuta
erat veluti profundam unitatem, causam cognitionis accommodatae ad altissimas speculationis
formas, omnino reapse deletum est ope doctrinarum faventium defensioni cognitionis rationalis a
fide seiunctae eamque substituentis.
46. Extremae opinationes, quae magis valent, in occidentali praesertim historia, perbene
noscuntur et videntur. Nihil est immodestiae edicere philosophicam disciplinam recentioris
temporis magna ex parte esse progressam a christiana Revelatione gradatim disiunctam, eo
usque opposita palam attingeret. Praeterito saeculo hic motus suum fastigium attigit. Quidam «
idealismi » asseclae multifarie fidem eiusque elementa, vel Iesu Christi mortem ac resurrectionem,
in dialecticas structuras ratione intellegibiles immutare contenderunt. Huic opinioni variae
humanismi athei species, philosophice elucubratae, obstiterunt, quae fidem reputarunt
perniciosam atque progressum plenae rationalitatis prohibentem. Haud veritae sunt ipsae ne
novas religiones sese exhiberent quorundam consiliorum fulcimento utentes, quae in politica ac
sociali ratione, in systemata quaedam evaserunt omnia complectentia humanitati exitiosa.
In rebus scientificis vestigandis mens positivistica adolevit, quae non modo discessit ab omni
significatione opinationis christianae de mundo, verum etiam, ac potissimum, omnia indicia
metaphysicae moralisque rationis prolabi sivit. Inde factum est ut quidam scientiae periti, ethica
mente omnino carentes, in periculo versati sint ne amplius persona eiusque tota vita medium
teneret studii locum. Immo quidam illorum, de viribus technicae artis progressus plane conscii,

3.8 Page 28

▲back to top
28
concedere videntur sollicitationi, praeter mercatus rationes, demiurgicae potestati in naturam ac in
ipsum hominem.
Veluti consequens discriminis rationalismi tandem nihilismus crevit. Quatenus philosophia nullius
rei, pro hominibus nostrae aetatis quandam suam habet pellicientem vim. Eius fautores
inquisitionem putant in se ipsam conclusam, nulla data spe neque facultate adipiscendi veritatis
metam. In nihilismi opinatione exsistentia dat tantum copiam quiddam sentiendi et experiendi, qua
in re evanida primas agunt partes. Ex nihilismo illa opinio orta est de nullo officio definitive
tenendo, quandoquidem fugacia et temporaria sunt omnia.
47. Non est obliviscendum, ceterum, in hodierna cultura philosophiae partes esse immutatas. Ex
sapientia et universali scientia, in unam quamlibet e multis scientiae provinciis redacta est; immo,
quibusdam ex rationibus, partes omnino supervacanae eidem dumtaxat tribuuntur. Aliae interea
rationalitatis formae magis magisque increbuerunt, quae philosophicae disciplinae leve pondus
manifeste tribuerunt. Pro veritatis contemplatione atque finis ultimi sensusque vitae inquisitione,
formae hae rationalitatis diriguntur — vel saltem sunt convertibiles — veluti « rationes
instrumentales », quae inserviant utilitatis propositis, voluptatibus vel dominationi.
Quam lubricum sit hanc viam decurrere inde a Nostris primis Litteris Encyclicis editis ediximus,
cum scripsimus: « Nostrae aetatis homo semper urgeri videtur iis ipsis rebus, quas efficit, nempe
proventu operis manuum suarum et magis etiam laboris mentis et voluntatum propensionum.
Fructus huius multiformis industriae humanae obnoxii sunt — nimis celeriter quidem ac saepe tali
modo, qui praevideri non possit — « alienationi », quatenus illis, qui eos protulerunt, simpliciter
auferuntur: hoc non solum fieri contigit nec tanta ratione, quanta, saltem ex parte, in quodam
ambitu ex eorum effectibus consequenter et oblique enato, iidem fructus contra hominem ipsum
convertuntur. Haec videtur esse summa acerbissimae condicionis exsistentiae hominum nostri
temporis, prout maxima et universali amplitudine patet. Quare homo maiore in dies afficitur timore.
Metuit enim, ne fructus sui, non omnes quidem neque plerique, sed nonnulli et ii sane, qui
singularem partem habent ingenii eius et industriae, contra se ipsum convertantur ».53
His culturae immutationibus praepositis, nonnulli philosophi, veritatem ipsius causa inquirere
desistentes, sibi hoc unum statuerunt ut obiectivam certitudinem practicamve utilitatem obtinerent.
Proximum fuit ut vera rationis dignitas offunderetur, quae nempe facultatem amisit verum
cognoscendi et absolutum vestigandi.
48. Quod in postrema hac historiae philosophiae parte eminet, pertinet, igitur, ad contemplatam
progredientem fidei a philosophica ratione distractionem. Omnino verum est quod, res attente
cogitanti, in philosophica quoque cogitatione eorum qui operam dederunt spatio inter fidem et
rationem dilatando, magni pretii germina cogitationum nonnumquam ostenduntur, quae penitus
excussa et recta mente cordeque exculta, efficiunt ut veritatis iter reperiatur. Haec cogitationis
germina inveniri possunt, exempli gratia, in perpensis explicationibus de perceptione
experientiaque, de specierum summa deque irrationali personalitate deque intersubiectivitate, de

3.9 Page 29

▲back to top
29
libertate bonisque, de tempore historiaque. Mortis quoque argumentum graviter unumquemquem
philosophum compellare potest, ut in se ipse germanum suae vitae sensum reperiat. Id autem non
sibi vult praesentem inter fidem et rationem necessitudinem subtilem iudicii conatum non
postulare, quandoquidem tum ratio tum fides sunt extenuatae et sunt factae altera alteri debiles.
Ratio, Revelatione nudata, devia itinera decucurrit, quae eandem in discrimen inferunt haud
cernendi ultimam metam. Fides, ratione carens, animi sensum et experientiam extulit, atque sic in
periculo versatur ne amplius sit universalis oblatio. Fallax est cogitare fidem, coram infirma
ratione, plus posse; ipsa, contra, in grave periculum incidit ne in fabulam ac superstitionem
evadat. Eodem modo ratio, quae fidei firmatae non obversatur, ad novitatem et radicalitatem
ipsius « esse » contuendas non lacessitur.
Ne importuna igitur videatur gravis firmaque Nostra compellatio, ut fides et philosophia artam illam
coniunctionem redintegrent, quae eas congruas efficiat earum naturae, autonomia vicissim
servata. Fidei parrhesiae respondere debet rationis audacia.
CAPUT V - DE RE PHILOSOPHICA MAGISTERII IUDICIA
Magisterii prudens discretio uti veritati praestitum officium
49. Suam ipsius philosophiam non exhibet Ecclesia, neque quamlibet praelegit peculiarem
philosophiam aliarum damno. 54 Recondita huius temperantiae causa in eo reperitur quod
philosophia, etiam cum necessitudinem instituit cum theologia, secundum suam rationem suasque
regulas agere debet; nullo modo alioquin cavetur ut illa ad veritatem vergat et ad eam per cursum
ratione perpendendum tendat. Levis auxilii esset quaedam philosophia quae non procederet
ratione gubernante secundum sua ipsius principia peculiaresque methodologias. Quod huius rei
caput est, autonomiae radix, qua philosophia fruitur, in eo invenitur quod ratio natura sua ad
veritatem vergit ipsaque praeterea ad eam consequendam necessaria habet instrumenta.
Philosophia huius « statuti constitutivi » sibi conscia facere non potest quin servet necessitates
quoque et perspicuitates veritatis revelatae proprias.
Historia tamen demonstravit declinationes et errores in quos haud semel recentiore potissimum
aetate philosophicae opinationes inciderint. Munus non est Magisterii neque officium opem ferre
ad lacunas philosophicae cogitationis mancae implendas. Eius est, contra, palam et strenue
obsistere, cum philosophicae sententiae dubiae periculum iniciunt ne revelatio recte intellegatur
nec non cum falsae factiosaeque effunduntur opiniones, quae graves errores disseminant,
exturbantes Dei populi simplicitatem et fidei sinceritatem.

3.10 Page 30

▲back to top
30
50. Ecclesiae ideo Magisterium, sub fidei lumine suum iudicium criticum de philosophicis
opinationibus ac sententiis, quae cum doctrina christiana contendunt, ex auctoritate proferre
potest ac debet. 55 Ad Magisterium in primis pertinet iudicare quae praesumptiones philosophicae
et consecutiones veritati revelatae aversentur, pariterque postulata significare quae sub lumine
fidei a philosophia requiruntur. In philosophicae praeterea scientiae progressu complures
philosophantium scholae sunt ortae. Etiam plures hae disciplinae Magisterium compellant ad
iudicium officiose enuntiandum an primigenia principia, quibus hae scholae nituntur, cum
postulatis Dei verbi ac theologicae cogitationis propriis componi possint necne.
Ecclesia quippe demonstrare debet id quod fidei alienum oriri potest in quadam philosophica
disciplina. Complures namque philosophicae cogitationes, ut opiniones de Deo, de homine, de
eius libertate deque eius ethica agendi ratione, Ecclesiam recta compellant, quandoquidem
veritatem revelatam quam ipsa tuetur contingunt. Cum hoc iudicium enuntiamus, nos Episcopi «
testes veritatis » esse debemus in diaconia sustinenda humili sed tenaci, quae singulis philosophis
aestimanda est, in commodum « rectae rationis », rationis videlicet quae de vero congruenter
cogitat.
51. Hoc autem iudicium non quaedam infitiatio intellegi primo debet, proinde quasi Magisterium
auferre vel imminuere quaslibet actiones velit. Immo eius cohortationes volunt in primis
philosophicas vestigationes lacessere, promovere, incitare. Philosophi ceterum primi necessitatem
percipiunt se ipsos iudicandi, errores, si qui sunt, corrigendi necnon nimis angustos fines
transgrediendi in quibus eorum philosophica cogitatio gignitur. Illud praecipuum est
considerandum, unam esse veritatem, quamvis eius significationes historiae vestigia exhibeant
atque, insuper, e ratione humana propter peccatum sauciata et hebetata oriantur. Inde constat
nullam historicam philosophiae formam legitime sibi vindicare posse facultatem totam veritatem
complectendi, neque plene explanandi hominem, mundum, hominis necessitudinem cum Deo.
Hodiernis porro temporibus, cum systemata, rationes, opinationes ac argumenta philosophica
saepe minutatissime digesta multiplicentur, magis magisque sub fidei lumine acumen iudicii
deposcitur. Quod iudicium est arduum, quia, si quidem iam est laboriosum ingenitas ac non
alienabiles facultates rationis agnoscere, finibus constitutivis et historicis additis, multo incertius
interdum erit iudicium discernendi, in singulis philosophicis notionibus, id quod, sub fidei respectu,
validum et frugiferum exhibent, pro eo quod praebent falsum et periculosum. Ecclesia utique scit
thesauros sapientiae et scientiae in Christo abscondi (cfr Col 2,3); quocirca operam dat ut
philosophica inquisitio evolvatur, ne via intercludatur, quae ad mysterium agnoscendum ducit.
52. Recentioribus non modo temporibus Ecclesiae Magisterium suam mentem de quibusdam
philosophicis doctrinis patefecit. Ut quaedam supponamus exempla, sufficit ut memorentur
saeculorum decursu declarationes de opinionibus quibusdam quae affirmabant animas
praeexsistere, 56 itemque de variis idolatriae esoterismique superstitiosi obnoxiis formis quae in
astrologicis enuntiationibus 57 continentur; ne obliviscamur scripta magis systematica adversus
averroismi Latini sententias, quae christianae fidei aversantur.58

4 Pages 31-40

▲back to top

4.1 Page 31

▲back to top
31
Si Magisterii verbum crebrius a superiore inde saeculo exauditum est, id accidit quod illa aetate
non pauci catholici suum esse officium putarunt suam philosophiam opponere opinionibus
recentiorum philosophorum. Tunc autem Ecclesiae Magisterium omnino coactum est ad
vigilandum ne hae philosophicae doctrinae vicissim in formas falsas et negatorias
transgrederentur. Sunt idcirco censura aequabiliter affecti hinc fideismus 59 et traditionalismus
radicalis,60 propter eorum diffidentiam naturalium rationis facultatum, illinc rationalismus,61 et
ontologismus,62 quandoquidem rationi naturali id tribuebant, quod solummodo fidei lumine
cognosci potest. Quae valida in his disceptationibus continebantur Constitutione dogmatica Dei
filius recepta sunt, qua primum Concilum Oecumenicum quoddam, Vaticanum scilicet I,
sollemniter inter Revelationem ac fidem necessitudinem pertractavit. Doctrina quae in documento
illo continetur penitus et salubriter philosophicam complurium fidelium inquisitionem affecit atque
hodiernis quoque temporibus quiddam perstat praeceptivum ad quod tendere debemus ad iustam
congruentemque christianam hac de re inquisitionem consequendam.
53. Potius quam de singulis philosophorum sententiis, Magisterii effata de necessitate cognitionis
naturalis atque, ideo, novissime philosophicae pro fide intellegenda tractaverunt. Concilium
Vaticanum I, summatim referendo et sollemniter doctrinam confirmando quam ordinarium in
modum constanterque fidelibus Magisterium pontificium ministravit, lucide edixit quam
inseparabiles sint simulque plane seiunctae naturalis Dei cognitio et Revelatio, ratio et fides.
Concilium ex praecipua postulatione sumpsit initium, quam ipsa Revelatio praesumebat, Deum
scilicet esse naturaliter cognosci posse, rerum omnium principium et finem, 63 atque sollemni illa
iam memorata enuntiatione desiit: « Duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed
obiecto etiam distinctum ».64 Asseverare ideo contra omnes rationalismi species oportebat fidei
mysteria a philosophicis inventis separari, illaque haec praecedere et transcendere; altera ex parte
adversus proclivia ad fidem blandimenta, necesse fuit ut veritatis unitas confirmaretur ideoque
etiam efficax emolumentum quod rationalis cognitio tribuere potest ac debet fidei cognitioni: «
Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio
esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen
indiderit, Deus autem negare se ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere ».65
54. Nostro quoque saeculo, Magisterium plus quam semel hanc rem agitavit, admonens de
rationalismi blanditiis. Hoc in prospectu Pii PP. X est consideranda opera, qui animadvertit
modernismi fundamentum illas esse philosophicas notiones, quae phaenomenismum,
agnosticismum et immanentismum redolebant.66 Neque momentum pondusve obliviscendum
catholicae detrectationis marxistarum philosophiae atque communismi athei.67
Pius PP. XII deinceps vocem suam intendit cum, in Litteris illis Encyclicis quarum titulus Humani
generis, de erratis sententiis moneret, quae cum evolutionismi, exsistentialismi et historicismi
opinionibus nectebantur. Idem Pontifex clarius edixit placita haec non a theologis esse elucubrata
ac prolata, sed « extra ovile Christi » 68 originem traxisse; simul addidit tales errores non
simpliciter eiciendos, sed iudicio critico ponderandos: « Iamvero theologis ac philosophis
catholicis, quibus grave incumbit munus divinam humanamque veritatem tuendi animisque

4.2 Page 32

▲back to top
32
inserendi hominum, has opinationes plus minusve e recto itinere aberrantes neque ignorare neque
neglegere licet. Quin immo ipsi easdem opinationes perspectas habeant oportet, tum quia morbi
non apte curantur nisi rite praecogniti fuerint, tum quia nonnumquam in falsis ipsis commentis
aliquid veritatis latet, tum denique quia eadem animum provocant ad quasdam veritates, sive
philosophicas sive theologicas, sollertius perscrutandas ac perpendendas ».69
Postremo etiam Congregatio pro Doctrina Fidei, peculiare suum explens officium pro universali
Romani Pontificis magisterio, 70 iterum de periculo monuit in quo versari possunt quidam
theologiae liberationis theologi sumendo sine iudicii acumine principia et rationes a marxismo
mutuata.71
Superioribus igitur temporibus identidem ac diversimode de re philosophica iudicium discernendi
exercuit Magisterium. Quod autem Decessores Nostri recolendae memoriae attulerunt magni pretii
existimatur subsidium quod oblivione obruere haudquaquam licet.
55. Si hodiernas condiciones consideramus, animadvertimus pristinas restitui quaestiones,
easdemque proprietatibus novis. Non agitur tantum de quaestionibus quae singulas personas
coetusve complectuntur, sed de cogitationibus inter homines serpentibus ita ut quodammodo in
mentem communem iam convertantur. Talis est, exempli gratia, radicalis de ratione diffidentia,
quam recentes multarum inquisitionum philosopharum explicationes ostendunt. Hac de re
compluribus ex partibus audita est vox de « interitu metaphysicae »: est voluntas ut philosophia
tenuioribus muneribus contenta sit, quae tantum versetur in factis intepretandis vel in
vestigationibus de quibusdam certis argumentis humanae cognitionis vel eiusdem de structuris.
In ipsa theologia quaedam praeteriti temporis iterum emergunt sollicitationes. In nonnullis huius
aetatis theologicis scholis, exempli gratia, quidam rationalismus progreditur, praesertim cum
placita, quae philosophice habentur valida, praeceptiva ad theologicam inquisitionem agendam
iudicantur. Id potissimum accidit cum theologus, scientiae philosophicae expers, sine iudicio
sententiis iam in communem loquelam cultumque receptis, at satis rationali fundamento
carentibus, temperatur.72
Neque desunt qui in fideismum periculose regrediantur, quippe qui rationalis cognitionis
philosophicaeque scientiae pondus ad fidem intellegendam, immo ad ipsam facultatem
possidendam in Deum credendi, non agnoscat. Hodie pervagata opinio huius fideisticae
propensionis est « bliblicismus », qui Sacrarum Litterarum lectionem earumque explicationem
unicum arbitratur veridicae congruentiae caput. Sic evenit ut Dei verbum cum sola Sacra Scriptura
aequetur, hoc modo Ecclesiae doctrinam perimendo, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II
palam confirmavit. Constitutio Dei Verbum postquam commonefecit simul in Sacris Libris simul in
Traditione 73 inesse Dei verbum, graviter edicit: « Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi
Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum, cui inhaerens tota plebs sancta cum
Pastoribus suis adunata, in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus
iugiter perseverat (cfr Act 2,42) ».74 Non ad Sacram Scripturam dumtaxat igitur sese refert

4.3 Page 33

▲back to top
33
Ecclesia. Etenim « suprema fidei eius regula » 75 ex unitate oritur quam inter Sacram
Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium posuit Spiritus, quae sic mutuo
implicantur, ut haec tria seiunctim nullo modo esse possint.76
Non est porro subaestimandum periculum quod inest in proposito quodam Sacrae Scripturae
veritatem eruendi ex una tantum adhibita methodologia, necessitate neglecta latioris exegesis,
quae una cum tota Ecclesia ad textus plene intellegendos accedere sinat. Quotquot in Sacrae
Scripturae studium incumbunt prae se usque ferre debent varias methodologias explanatorias in
aliqua ipsas etiam inniti opinatione philosophica: est illa acumine pensitanda antequam sacris
scriptis aptetur.
Aliae absconditi fideismi formae agnosci possunt eo quod theologia speculativa parvi aestimatur
ac pariter philosophia classica despicatui habetur, ex cuius notionibus sive fidei intellectus sive
dogmaticae ipsae formulae verba exceperunt. Pius PP. XII, felicis recordationis, de hac traditionis
philosophicae oblivione necnon de desertis translaticiis locutionibus monuit.77
56. Aliquo modo, postremo, effatis omnia complectentibus et absolutis diffidunt, ii potissimum qui
arbitrantur ex consensu, non ex intellectu obiectivae realitati obnoxio depromi veritatem. Certe
illud intellegi potest, in mundo qui in multas peculiaresque partes dispertitur, eum complexivum
ultimumque vitae sensum difficulter agnosci, quem translaticia philosophia quaesivit. Verumtamen
sub lumine fidei quae in Christo Iesu hunc ultimum sensum agnoscit, facere non possumus quin
philosophos, christianos vel non christianos, incitemus ut rationis humanae facultati confidant
neque metas in philosophandi arte nimis mediocres prae se ferant. Huius iam ad finem vergentis
millenni historica lectio testatur hanc esse calcandam viam: oportet veritatis ultimae cupido
vestigationisque desiderium non amittantur, quae cum audacia novos cursus detegendi
coniunguntur. Fides ipsa rationem lacessit ad omnem secessionem deserendam et ad omnia
periclitanda, ut persequatur quae pulchra, bona veraque sunt. Fides sic rationis fit certus atque
suadens advocatus.
Ecclesia philosophiae studiosa
57. Magisterium, utcumque, in erroribus notandis doctrinisque philosophorum aberrantibus non se
continuit. Pari cura praecipua principia ad germanam philosophicae cogitationis renovationem
assequendam confirmavit, definita demonstrando etiam curricula, quae sunt tenenda. Hac in re,
Leo PP. XIII, Litteris suis encyclicis Æterni Patris, vere historicae significationis fecit illam pro
Ecclesiae vita progressionem. Id scriptum ad hoc usque tempus unum exstat documentum
pontificium illius gradus, quod philosophiae totum dicatur. Concilii Vaticani I eximius ille Pontifex
doctrinam de necessitudine inter fidem et rationem repetiit atque amplificavit, idemque
philosophicas cogitationes fidei ac theologicae scientiae summo esse auxilio demonstravit.78 Uno

4.4 Page 34

▲back to top
34
plus post saeculo complura illius scripti indicia sive re sive paedagogico usu nihil amiserunt
utilitatis; primum ex omnibus est id quod ad incomparabilem sancti Thomae philosophiae
praestantiam spectat. Doctoris Angelici doctrina restituta Leoni PP. XIII optima videbatur semita
ad illum philosophiae usum recuperandum, quem postulabat fides. Sanctus Thoma — scripsit ille
— « rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians,
utriusque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit ».79
58. Quae feliciter consecuta sit haec Pontificis invitatio omnes noverunt. Sancti Thomae de
doctrina inquisitiones nec non aliorum scholasticorum auctorum novum impetum habuerunt.
Historica studia valde excitata sunt et hanc ob rem mediaevalium philosophorum iterum sunt
repertae divitiae, quae tunc temporis fere ignorabantur, atque novae Thomisticae scholae ortae
sunt. Historica adhibita methodologia, sancti Thomae operum cognitio admodum progressa est
atque innumeri fuerunt vestigatores qui animose in rerum philosophicarum theologicarumque
disputationes illius aetatis thomisticam traditionem induxerunt. Catholici theologi huius saeculi
auctoritate praestantiores, quorum cogitationibus et vestigationibus multum debet Concilium
Oecumenicum Vaticanum II, huius renovationis philosophiae Thomisticae filii sunt. Ecclesia,
saeculo vertente XX, valida philosophorum turma uti sic potuit, qui Angelici Doctoris in schola sunt
instituti.
59. Thomistica utcumque et neothomistica renovatio, philosophicae repetitae cogitationis in cultura
christianae indolis non fuit solum signum. Iam antea, atque una cum Leoniana invitatione, non
pauci catholici philosophi exstiterant, qui recentioribus philosophantium cogitationibus innitentes,
propria utentes methodologia, magnae auctoritatis duraturique momenti opera philosophica
ediderant. Fuerunt qui sic altas summas composuerunt ut nihil ab his esset invidendum maximis
idealismi commentis; alii porro ad fidem nova ratione tractandam, lumine praefulgente renovati
intellectus conscientiae moralis, epistemologica fundamenta iecerunt; alii quandam induxerunt
philosophiam quae, ab immanentia vestiganda sumpto initio, ad transcendentiam aditum reseravit;
alii tandem in phaenomenologicae provinciam methodologiae fidei postulata inserere
contenderunt. Diversis denique rationibus formae philosophicarum cogitationum sunt effectae,
quae praeclaram christianae doctrinae traditionem in fidei rationisque unitate vitalem servaverunt.
60. Concilium Oecumenicum Vaticanum II autem pro parte sua de philosophia locupletissimam ac
fertilissimam exhibet doctrinam. Oblivisci non possumus, his potissimum consideratis Litteris
Encyclicis, Constitutionis Gaudium et spes integrum quoddam caput anthropologiae biblicae esse
quasi compendium, idemque exstare pro philosophia quoque consilii fontem. Illis in paginis de
humanae personae valore agitur, quae ad imaginem Dei creata est, eius dignitatis et praestantiae
prae ceteris creaturis ratio affertur atque eius rationis transcendens facultas ostenditur.80 Atheismi
quoque quaestionem Gaudium et spes considerat et illius philosophicae opinationis errorum
apposite afferuntur causae, non alienabili praesertim personae spectata dignitate ac libertate.81
Procul dubio altam philosophicam significationem habent illarum paginarum sententiae, quas Nos
in Nostras primas Litteras Encyclicas Redemptor hominis rettulimus, quaeque veluti firmum
quoddam constituunt ad quod Nostra doctrina constanter convertitur: « Reapse nonnisi in mysterio

4.5 Page 35

▲back to top
35
Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri (Rom
5,14), scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris
eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eidemque altissimam eius vocationem
patefacit ».82
Concilium de philosophia quoque discenda tractavit, cui ad sacerdotium candidati operam dare
debent; quae cohortationes in universum sunt ad christianam totam institutionem convertendae.
Affirmat enim Concilium: « Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam et
cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio
philosophico perenniter valido, ratione quoque habita philosophicarum investigationum
progredientis aetatis ».83
Haec praecepta etiam atque etiam sunt confirmata nec non in aliis Magisterii documentis
explicata, ut solida philosophica institutio praestetur, iis praesertim qui ad theologicas disciplinas
se comparant. Ipsi autem saepenumero huius institutionis pondus ostentavimus iis qui, in pastorali
vita, aliquando cum hodierni mundi necessitatibus contendere et causas aliquorum morum
intellegere debebunt, prompta responsa daturi.84
61. Si quidem compluribus temporibus necesse habuimus hanc questionem iterum attingere,
cogitationum Doctoris Angelici vim confirmavimus atque ut eius philosophia comprehenderetur
institimus, id ex eo ortum est quod Magisterii praescripta haud semper optanda animi
promptitudine servata sunt. In catholicis scholis multis, annis post Concilium Oecumenicum
Vaticanum II finitum, huius rei quaedam visa est hebetatio propterea quod minoris aestimata est
non modo philosophia scholastica, verum etiam in universum tota philosophica disciplina. Mirantes
ac dolentes animadvertimus haud paucos theologos esse participes huius neglegentiae
philosophicae disciplinae.
Diversae numerantur rationes quae alienae huic voluntati subsunt. Diffidentia de ratione apprime
est referenda, quam huius aetatis philosophia magnam partem ostendit, quippe quae
metaphysicam de ultimis hominis quaestionibus inquisitionem late deserat, ut proprium studium in
peculiaria regionaliaque negotia convertatur, quae nonnumquam mere sunt formalia. Huic rei
praeterea accedit erratum iudicium quod circa praesertim « scientias humanas » exstitit. Concilium
Oecumenicum Vaticanum II saepe probandum pondus scientificae inquisitionis confirmavit, ut
hominis mysterium altius intellegeretur.85 Si quidem theologi ad has scientias cognoscendas
easdemque recte in suis inquisitionibus adhibendas invitantur, id tamen intellegi non debet ipsis
implicite dari potestatem philosophiam segregandi vel amovendi in pastorali institutione ac « fidei
praeparatione ». Oblivisci denique non potest in fidei inculturationem reciperatum studium. Vita
praesertim novensilium Ecclesiarum effecit ut, una cum praeclaris cogitationis formis,
intellegeretur compluras inesse popularis sapientiae manifestationes, quae verum patrimonium
culturae et traditionum constituunt. Harum tamen consuetudinum inquisitio una cum philosophiae
vestigatione procedere debet. Haec ipsa sinet ut probanda popularis sapientiae lineamenta
exsistant, dum necessario illa cum Evangelio enuntiando coniungit.86

4.6 Page 36

▲back to top
36
62. Firmiter confirmare placet philosophiae disciplinam praecipuum habere momentum quod
abstrahi non potest in studiorum theologicorum ratione et in alumnorum apud Seminaria
institutione. Haud igitur inconsiderate studiorum theologicorum curriculum antecedat temporis
quoddam spatium, quo peculiare philosophiae ediscendae praevideatur opus. Electio haec, quam
Concilium Lateranense V confirmavit, 87 in experientia radices agit quam Media Aetas est adepta,
cum convenientia inter philosophicam et theologicam disciplinam conspicuum obtinuit locum et
momentum. Haec studiorum ratio affecit, iuvit et curavit, quamvis oblique, maximam partem
promotionis recentioris philosophiae. Conspicuum exemplum exhibet beneficium, quod contulerunt
Francisci Suarez Disputationes metaphysicae, quae etiam in Studiorum Universitatibus
Germaniae Luteranis reperiebantur. Haec autem methologia relicta sive in sacerdotali institutione
sive in theologica inquisitione grave detrimentum attulit. Conspiciatur, exempli gratia, cogitationis
et hodiernae culturae indiligentia, quae effecit ut omnes dialogi formae tollerentur vel omnes
philosophiae sine iudicio susciperentur.
Magna Nos tenet spes has difficultates sublatum iri, prudenti intercedente philosophica et
theologica institutione, quae numquam in Ecclesia desinere debet.
63. Has propter rationes, Nobis visum est instantem esse rem, his Nostris Litteris Encyclicis, acre
studium confirmare, quod philosophiae tribuit Ecclesia; immo artam coniunctionem, qua
theologicum opus et philosophica inquisitio nectuntur. Inde Magisterii officium oritur philosophicam
scientiam discernendi et concitandi, quae fidei minime aversetur. Nostrum est quaedam principia
et indicia exhibere, quae necessaria arbitramur, ut ordinata necessitudo et efficax inter theologiam
et philosophiam instituatur. Eorum sub lumine clarius iudicari poterit an qualemve necessitudinem
cum diversis philosophicis scholis opinationibusque instituere debeat theologia, quas hodiernus
mundus exhibet.
CAPUT VI - MUTUA INTER THEOLOGIAM ET PHILOSOPHIAM ACTIO
Fidei scientia atque philosophicae rationis postulata
64. Dei verbum singulis hominibus omni tempore et in omnibus terrarum orbis locis destinatur; et
homo est naturaliter philosophus. Theologia autem, quatenus repercussa et scientifica elaboratio
intellectus huius verbi sub fidei lumine, seu quasdam suas propter rationes seu ad peculiaria
munia obeunda facere non potest quin necessitudinem cum philosophicis scholis instituat, quae
reapse annorum decursu invaluerunt. Peculiaribus methodologiis theologis haud significatis, quod
quidem ad Magisterium non pertinet, quaedam munia theologiae propria memorare potius
volumus, in quibus ad philosophicas cogitationes ipsam propter naturam revelati Verbi est
decurrendum.

4.7 Page 37

▲back to top
37
65. Theologia veluti scientia fidei ordinatur duobus statutis principiis methodologicis, quae sunt:
auditus fidei et intellectus fidei. Altero principio ipsa Revelationis depositum obtinet,
quemadmodum id pedetemptim collustraverunt Sacra Traditio, Sacrae Litterae et vivum Ecclesiae
Magisterium.88 Altero, theologia cogitationis postulatis respondere vult per speculativam
ratiocinationem.
De congrua auditus fidei comparatione, philosophia theologiae suam peculiarem affert opem cum
cognitionis personalisque communicationis structuram considerat atque nominatim varias species
et officia loquelae. Aequum pariter est pondus quod confert philosophia ut ecclesialis Traditio,
Magisterii effata nec non eximiorum theologiae magistrorum sententiae aptius intellegantur: hi
enim mentem suam patefaciunt saepe per cogitata formasque cogitationis, quae a certa quadam
philosophica traditione mutuo suscipiuntur. Hac in re theologus rogatur ut non modo significet
notiones vocabulaque, quibus Ecclesia cogitat suamque docrinam definit, verum etiam ut penitus
philosophicas opinationes intellegat quae forte tam notiones quam nomina affecerint, ut ad rectas
congruasque significationes perveniatur.
66. Si vero intellectus fidei ponderatur, animadvertendum est apprime divinam Veritatem «
propositam nobis in Scripturis Sacris secundum doctrinam Ecclesiae intellectis » 89 propria fruere
intellegibilitate tam logice congruenti ut proponatur veluti germana sapientia. Intellectus fidei hanc
veritatem clarius recludit, non modo logicas intellectivasque structuras percipiens enuntiationum
quibus Ecclesiae doctrina componitur, verum etiam, et in primis, salutis sensum extollens quam
tales enuntiationes pro singulis et pro humanitate continent. Per has nimirum enuntiationes simul
sumptas fidelis ad salutis historiam cognoscendam pervenit, cuius fastigium in persona Christi
eiusdemque paschali mysterio reperitur. Fidei assentiendo fit ipse huius mysterii particeps.
Theologia dogmatica, ex parte sua, facultatem possidere debet adipiscendi universalem sensum
mysterii Dei Unius et Trini atque oeconomiae salutis simul per rationem narrationis, simul,
potissimum per formam ratiocinationis. Id efficere debet, profecto, intellectivis adhibitis notionibus
quae critico iudicio effinguntur cum omnibus communicabili. Etenim absque philosophiae
adiumento res theologicae illustrari non possunt, quales exempli gratia, sermo de Deo, personales
intra Trinitatem relationes, actio Dei in mundo creantis, necessitudo inter Deum et hominem,
Christi identitas qui est verus Deus et verus homo. Idem in diversis theologiae moralis argumentis
viget, ubi quaedam notiones immediate usurpantur, veluti lex moralis, conscientia, libertas,
personalis responsalitas, culpa, et similia, quae ad philosophicae ethicae rationem definiuntur.
Necesse est ideo ut fidelis ratio naturalem habeat, veram congruentemque cognitionem de rebus
creatis, de mundo et de homine, quas res etiam revelatio divina tractat; magis etiam, ipsa
facultatem habere debet moderandi hanc cognitionem per modum intellectionis et
argumentationis. Quapropter theologia dogmatica speculativa praesumit et complectitur
philosophiam hominis, mundi atque, altius, ipsius « esse », quae quidem in obiectiva veritate
innititur.

4.8 Page 38

▲back to top
38
67. Theologia fundamentalis, suam propter disciplinae indolem quae officium sustinet rationem
fidei reddendi (cfr 1 Pt 3,15), munus in se recipere debebit comprobandi et enodandi
necessitudinem inter fidem et philosophicam scientiam. Concilium iam Vaticanum I, doctrinam
resumens Pauli (cfr Rom 1,19-20), in id iam animos converterat, quasdam scilicet exstare
veritates quae naturaliter, ideoque philosophice, cognosci possunt. Earum cognitio necessario
anteponitur ad Dei revelationem suscipiendam. In revelatione eiusque credibilitate vestiganda una
cum consentaneo fidei actu, theologia fundamentalis demonstrare debet, sub cognitionis per fidem
lumine, quasdam eminere veritates, quas iam ratio suo in autonomo vestigationis itinere percipit.
Iisdem plenitudinis sensum tribuit Revelatio, dum eas ad divitias dirigit mysterii revelati, in quo
ultimum finem reperiunt. Cogitetur, exempli gratia, de naturali Dei cognitione, de facultate divinam
revelationem ab aliis phaenomenis secernendi vel de eius credibilitate agnoscenda, de humana
loquela habili, facta ad loquendum significanti veroque modo de illis etiam rebus, quae humanam
experientiam praegrediuntur. Omnibus ex his veritatibus mens ducitur ad exsistentiam
agnoscendam cuiusdam viae quae est fidei reapse praeparatoria, quae in revelationem
accipiendam recidere potest, propriis principiis propriaque autonomia haud declinatis.90
Simili modo theologia fundamentalis intimam convenientiam ostendere debebit inter fidem eiusque
praecipuam necessitatem sese explicandi per rationem, quae maxima cum libertate consentire
potest. Fides poterit hoc modo « iter plene demonstrare rationi illi, quae sincere veritatem requirit.
Sic fides, Dei donum, quamvis ratione haudquaquam innitatur, nullo pacto ea carere potest;
similiter exstat necessitas, ut ratio ex fide vim sumat, novosque fines consequatur, ad quos sola
pervenire non potest ».91
68. Theologia moralis fortasse etiam maiore indiget philosophiae auxilio. In Novo Foedere enim
humana vita multo minus temperatur quam in Vetere Testamento. Vita in Spiritu fideles ducit ad
libertatem responsalitatemque quae ipsam Legem transgrediuntur. Evangelium utcumque et
apostolica scripta sive universalia christiane agendi principia ministrant sive doctrinam
praeceptaque singularia. Ut eadem peculiaribus vitae individualis et socialis condicionibus
accommodentur, oportet Christianus suam conscientiam funditus obstringere possit suique
ratiocinii vim. Aliis verbis, id requirit ut theologia moralis recto philosophico prospectu utatur sive
quod ad naturam humanam societatemque spectat sive quod ad ethicae deliberationis principia
universalia.
69. Quispiam fortasse obiciat in praesenti condicione theologo esse deveniendum ut opem
recipiat, potius quam a philosophia, ab aliis humanae scientiae formis quae sunt historia ac
potissimum scientiae, quarum omnes homines singulares mirantur recentiores progressus. Alii
autem, post auctum de necessitudine inter fidem et culturam sensum, affirmant theologiam esse
convertendam potius ad translaticias sapientias quam ad philosophiam quae ex Graecia orta est
quaeque Eurocentrica dicitur. Alii denique, initium ex falsa culturarum pluralismi opinatione
sumentes, universale plane respuunt patrimonii philosophici bonum, quod recepit Ecclesia.
Hae aestimationes, quae ceterum in conciliari doctrina reperiuntur, 92 aliquam veritatem prae se

4.9 Page 39

▲back to top
39
ferunt. Eo quod ratio fit ad scientias, quae ratio compluribus in casibus utilis est quandoquidem
pleniorem de obiecto vestigando cognitionem praebet, necessaria tamen non est obliviscenda
pars quam agit cogitatio proprie philosophica, critica et in universalem rem vergens, quae ceterum
a feraci culturarum permutatione requiritur. Illud proprie confirmare cupimus in uno certoque casu
non esse consistendum, princeps munus neglegendo, ostendendi videlicet universalem indolem
obiecti fidei. Hoc praeterea non est obliviscendum: quod philosophica cogitatio peculiariter confert,
intellegere sinit tum in diversis vitae opinationibus tum in culturis, « non quid homines senserint,
sed qualiter se habeat veritas rerum ». 93 Non variae hominum opiniones, sed veritas dumtaxat
theologiae opitulari potest.
70. Peculiariter autem est ponderandum argumentum, quod convenientiam tangit inter culturas,
etiamsi necessario de ea re penitus non edisseratur, propter implicationes quae inde sive in re
philosophica sive in re theologica oriuntur. Quod Ecclesia convenit culturas et cum iisdem
contendit, id usque ab Evangelii praedicati initio experta est Ecclesia. Christi praeceptum discipulis
datum lustrandi omnia loca, « usque ad ultimum terrae » (Act 1,8), ut ab Eo revelata Veritas
transmitteretur, copiam communitati christianae dedit probandi continuo nuntii universalitatem
atque impedimenta ex culturarum diversitate inducta. Locus epistulae sancti Pauli ad Ephesios
efficacem opem fert, ut intellegatur quemadmodum primaeva christiana communitas hoc negotium
egerit. Apostolus scribit: « Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis
prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem
maceriae solvit » (2,13-14).
Eiusmodi scripto ob oculos habito, nostra cogitatio latius panditur et mutationem attingit quae facta
est postquam Gentiles ad fidem pervenerunt. Pro divitiis salutis, quam Christus attulit, decidunt
impedimenta quae varias culturas dissociant. Dei repromissio in Christo fit nunc donatio
universalis: non amplius circumscripta cuiusdam populi proprietatibus, eius sermone et moribus,
sed cunctis destinatur ut patrimonium ex quo quisque haurire libere potest. Locis ex diversis ac
consuetudinibus omnes in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur.
Christus ipse sinit ut duo populi « unum » sint. Qui erant « longinqui », novitatis beneficio quam
paschale mysterium attulit « proximi » fiunt. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari
consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut
cum sancto Paolo effari possit Ecclesia: « Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis
concives sanctorum et domestici Dei » (Eph 2,19).
Hac tam simplici enuntiatione luculenta veritas significatur: fidei concursus cum diversis culturis
reapse effecit novam rem. Culturae, cum altius radices in natura humana agunt, testimonium
secum ferunt illius apertionis ad universalitatem et transcendentiam quae propria est hominis.
Ipsae ideo exhibent diversas ad veritatem accessiones, quae perutiles sunt homini, cui valores
praebent qui magis magisque humanam reddere valent eius exsistentiam.94 Eo quod culturae
antiquarum consuetudinum repetunt valores, ipsae secum ferunt — etiamsi implicite, sed hanc
propter rationem haud minus vere — indicium, quod remittit ad Deum in natura sese
manifestantem, sicut antea demonstratum est cum de sapientialibus scriptis et de sancti Pauli

4.10 Page 40

▲back to top
40
doctrina sermo factus est.
71. Culturae, quippe quae cum hominibus eorumque historia arte coniungantur, eosdem
communicant cursus ad quos humanum tempus manifestatur. Immutationes ideo
progressionesque recensentur, inductae a congressionibus quas homines inter se convenientes
effecerunt quasque mutuae communicationes eorum vitae exemplarium pepererunt. Culturae
aluntur bonorum communicatione, earumque vis vitalis ac diuturnitas pendent ex facultate patendi
novitatibus suscipiendis. Quomodo hi motus explicantur? Quisque homo in quadam cultura
illigatur, ex ea pendet, eandemque magnopere afficit. Ipse est simul filius perinde ac pater culturae
in qua defigitur. In omnibus vitae significationibus, is aliquid secum comportat quod eum inter
creaturas denotat: id est, duratura ad mysterium apertio eiusque inexplebile cognitionis
desiderium. Quapropter unaquaeque cultura habet in se et patefacit inustam intentionem in
aliquam consummationem. Itaque dici potest culturam habere in se facultatem suscipiendi divinam
revelationem.
Ratio ipsa, secundum quam Christiani suam fidem experiuntur, cultura imbuitur illius loci qui
proximus est et efficit vicissim ut eiusdem natura procedente tempore effingatur. Unicuique
culturae Christiani immutabilem Dei veritatem praebent, quam Ipse in populi historia et cultura
revelavit. Saeculorum sic decursu ille repetitur eventus cuius testes fuerunt peregrini qui die illo
Pentecostes Hierosolymis adstabant. Cum Apostolos audivissent, rogaverunt: « Nonne ecce
omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua
nostra, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam
quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes
Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, Iudaei quoque et proselyti, Cretes et
Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei » (Act 2,7-11). Evangelium diversis in
culturis enuntiatum, dum a singulis quibus destinatur fidei adhaesionem requirit, non impedit
quominus ii suam culturalem proprietatem retineant. Id nullam discretionem gignit, quandoquidem
baptizatorum populus illa universalitate distinguitur, quae omnes humanos cultus recipit,
progressum iuvando illius rei quae in ea implicatur, ad plenam in veritate explicationem
consequendam.
Quapropter id quod est cultura numquam fieri potest iudicandi norma, minus ac minus norma
veritatis novissima pro Dei revelatione. Huic illive culturae non aversatur Evangelium, proinde
quasi, eam conveniens, id quod ad eam pertinet eripere velit eandemque cogat extrarias formas et
alienas sumere. Nuntius contra, quem in mundum atque in culturas defert fidelis, vera est
liberationis forma ab omni perturbatione a peccato effecta, itemque est vocatio ad plenam
veritatem. Hac in conspiratione, non modo culturae nulla re exuuntur, sed concitantur potius ut
sese ad veritatem evangelicam aperiant, unde incitamenta ad alios progressus assequendos
nanciscantur.
72. Eo quod evangelizationis missio suo in cursu philosophiam Graecam primam convenit, id
haudquaquam significat ceteros aditus excludi. Hodie, quotiescumque Evangelium culturae

5 Pages 41-50

▲back to top

5.1 Page 41

▲back to top
41
ambitus attingit ad quos christiana doctrina antea non accessit, nova exsurgunt inculturationis
opera. Eaedem fere quaestiones, quas primaeva aetate enodare debuit Ecclesia, hodiernis
hominibus afferuntur.
Cogitationes Nostrae sua sponte ad orientales plagas convertuntur, quae perantiquis pietatis
philosophiaeque traditionibus locupletantur. Inter eas India conspicuum obtinet locum. Grandis
spiritalis impetus Indianam impellit mentem ad eam experientiam adipiscendam, quae, temporis
spatiique impedimentis animo expedito, absolutum bonum attingat. In huius liberationis
exquirendae processu, praecipuae metaphysicae scholae ponuntur.
Huius temporis Christianorum est, praesertim Indianorum, locupleti ex eiusmodi patrimonio
elementa illa depromere quae cum illorum fide coniungi possunt, ita ut christiana doctrina ditior
fiat. Hac in discretione agenda, quae ex conciliari Declaratione Nostrae aetate sumit consilium,
quasdam iudicandi normas ii ob oculos habebunt. Prima norma est humani spiritus universalitas
cuius postulata in diversissimis culturis eadem reperiuntur. Altera, quae ex prima oritur, haec est:
cum Ecclesia maioris momenti convenit culturas antea haud attactas, id, quod per inculturationem
Graecae et Latinae disciplinae adepta est, posthabere non potest. Talis si repudiaretur hereditas,
providum Dei consilium oppugnaretur, qui per temporis historiaeque semitam suam ducit
Ecclesiam. Haec, ceteroqui, iudicandi lex propria est Ecclesiae omnium aetatum, etiam
subsequentis, quae se persentiet divitem factam iis ex rebus quas adepta erit per orientalium
culturarum hodiernum accessum, et in hac hereditate nova indicia reperiet, ut frugifer instituatur
dialogus cum culturis illis, quas humanitas iuvabit ut prosperent in suo ad futuram aetatem itinere.
Tertio, cavebitur ne legitima proprietatis singularitatisque Indianae philosophiae expostulatio cum
sententia illa confundetur, culturalem scilicet traditionem sua in diversitate concludi debere
eamque per dissidentiam cum ceteris traditionibus emergere, quod quidem naturae humani
spiritus ipsi est contrarium.
Quod de India dictum est, adscribitur patrimonio praestantium culturarum Sinensium et
Iaponensium aliarumque Asiae Nationum itemque refertur thesauro culturarum Africae
translaticiarum, quae verbis potissimum sunt transmissae.
73. His rebus consideratis, necessitudo quae inter theologiam et philosophiam opportune institui
debet notam habebit cuiusdam circularis progressionis. Theologiae initium atque primigenius fons
est Dei verbum in historia revelatum, dum ultimum propositum necessario erit ipsius intellectio
quae sensim est perspecta succedentibus aetatibus. Quandoquidem autem Dei verbum est
Veritas (cfr Io 17,17), fieri non potest quin ad eiusdem aptiorem intellectum opem conferat
humanae veritatis inquisitio, philosophans scilicet mens, quae suis servatis legibus explicatur. Non
agitur de hac vel illa notione vel parte cuiusdam systematis philosophici in theologico sermone
simpliciter adhibenda; decretorium est quod fidelis ratio suae cogitationis facultatem exerceat ad
verum reperiendum quendam intra motum, qui, initium ex Dei verbo sumens, consequi conatur
pleniorem eiusdem comprehensionem. Omnino porro liquet, agendo has intra duas res — Dei
verbum scilicet altioremque eius cognitionem — rationem paene percipi et quodammodo

5.2 Page 42

▲back to top
42
gubernari, ut semitas illas vitet quae extra Veritatem revelatam eandem perducant ac, tandem,
simpliciter extra ipsam veritatem; immo ea incitatur ad explorandas semitas, quas sola ne
suspicatur quidem se illas decurrere posse. Hoc ex circulari motu cum Dei verbo philosophia
locupletior evadit, quia novos et inexspectatos attingit fines.
74. Ubertatis comprobatio huius necessitudinis exhibetur personalibus eventibus clarorum
theologorum christianorum, qui ut philosophi etiam eximii enituerunt, qui scripta sic altae
speculativae praestantiae reliquerunt, ut iure antiquae philosophiae aequarentur doctoribus. Id tum
de Ecclesiae Patribus dici potest, inter quos saltem sanctus Gregorius Nazianzenus atque sanctus
Augustinus annumerantur, tum de Doctoribus mediaevalibus, inter quos trias illa elucet quam
constituunt sancti Anselmus, Bonaventura et Thomas Aquinas. Fecunda illa philosophiae verbique
Dei consociatio etiam ex magnanima emergit investigatione a recentioribus doctis provecta, in
quibus memorare placet ex orbe occidentali homines veluti Ioannem Henricum Newman,
Antonium Rosmini, Iacobum Maritain, Stephanum Gilson, Edith Stein simulque ex orientali orbe
studiosos ut Vladimirum S. Solov'ev, Paulum A. Florenskij, Petrum K. Caadaev, Vladimirum N.
Lossky. Uti paret, hi cum memorantur auctores, quibuscum alia pariter proferri possunt nomina,
non omnem eorum doctrinae aestimationem prodere cupimus, verum exempla quaedam
praestantiora illius efferre itineris investigationum philosophicarum ad quod beneficia singularia
comparatio attulit cum fidei doctrinis. De hoc autem non est ambigendum: horum doctorum
spiritalis itineris contemplatio non poterit quin progredienti veritatis inquisitioni proficiat atque usui
consectariorum in hominum utilitatem. Sperari oportet hanc eximiam philosophicam-theologicam
traditionem nunc et futuro de tempore suos successores necnon pro Ecclesiae humanitatisque
bono cultores esse inventuram.
De diversis philosophiae statibus
75. Quemadmodum patet ex historia necessitudinum inter fidem et philosophiam sicut supra
paucis dictum est, diversi philosophiae status prae fide christiana distingui possunt. Primus status
philosophiam a Revelatione evangelica penitus distractam complectitur: philosophiae est condicio
quae aetatibus illis ante Redemptorem natum historice exstitit atque post Eum in regionibus
nondum ab Evangelio contactis. Hac in condicione philosophia legitime affectat se sui iuris esse
inceptum, quae videlicet secundum suas ipsius leges agit, quae suis unis viribus innititur. Quamvis
de gravibus limitationibus conscii simus, quae ingenitae humanae debilitati adscribuntur, haec
affectatio est sustentanda et roboranda. Philosophicum namque studium, prout ad veritatem intra
naturalem provinciam perquirendam tendit, saltem implicite rei supernaturali patens est.
Immo magis: etiam cum theologicus ipse sermo philosophicis notionibus et argumentationibus
utitur, cogitationis rectae autonomiae necessitas est servanda. Etenim argumentatio, quae
secundum strictas normas rationales evolvitur, effecta quaedam universaliter valida consequitur et

5.3 Page 43

▲back to top
43
praestat. Etiam hic viget principium, secundum quod gratia non destruit, sed perficit naturam: fidei
assensus, qui tum intellectum tum voluntatem obstringit, liberum arbitrium cuiusque fidelis rem
revelatam suscipientis haud dissolvit sed perficit.
Ex hoc congruo postulato penitus opinio illa digreditur sic dictae philosophiae « seiunctae », quam
complures philosophi recentiores persequuntur. Potius quam ut aequam philosophandi
autonomiam affirmet, ipsa sibi arrogat ius quidlibet sua in provincia excogitandi, quod quidem, ut
patet, illegitimum est: veritatis adiumenta respuere, quae ex divina revelatione oriuntur, idem est
ac aditum intercludere ad altiorem veritatem cognoscendam, ipsius philosophiae detrimento
contingente.
76. Alter philosophiae status locutione philosophiae christianae a multis designatur. Haec
appellatio legitima est, dummodo ipsa in ambiguum ne detrahatur: id enim non significat
Ecclesiam philosophiam publicam suam habere, quandoquidem fides qua talis non est
philosophia. Hac locutione ars designatur christiane philosophandi, meditatio scilicet philosophica
quae vitaliter cum fide coniungitur. Non agitur ideo simpliciter de philosophia quadam a christianis
philosophis confecta, qui suis in inquisitionibus aliquid contra fidem dicere noluerunt. Cum de
philosophia christiana sermo fit, omnes comprehendi debent praestantes illi progressus
philosophicae disciplinae, qui numquam contigissent nisi opem directe vel oblique christiana fides
attulisset.
Duae ergo sunt christianae philosophiae species, quarum altera est subiectiva, secundum quam
fides purificat rationem. Ut theologalis virtus, ipsa rationem a nimia confidentia exsolvit, ad quam
illecebram facile philosophi inclinant. Iam sanctus Paulus Ecclesiaeque Patres, atque nobis
proximi philosophi veluti Pascal et Kierkegaard, censura quadam id notarunt. Humiliter animum
colligit philosophus ut quasdam quaestiones tractet, quas difficulter explicare valet haud
consideratis Revelationis elementis. Puta, exempli gratia, mali dolorisque quaestiones,
personalem Dei identitatem atque interrogationem de vitae sensu vel, strictius, quaestionem
metaphysicam radicalem: « Cur est aliquid? ».
Pars exinde adest obiectiva, quae ad ipsam materiam spectat: lucide quasdam exhibet veritates
Revelatio, quas tametsi attingere potest ratio, nunquam tamen easdem repperisset si suis unis
viribus innixa esset. Hoc in rerum prospectu quaestiones ponuntur, veluti notio Dei personalis,
liberi et creatoris, quae ad philosophicae cogitationis progressum tantum pondus habuit,
potissimum quod spectat ad philosophiam respicientem « esse ». Ad hanc provinciam ipsa peccati
realitas quoque pertinet, quemadmodum ipsa fidei lumine manifestatur, quae quidem operam dat
ut quaestio de malo congruenti ratione philosophice ponatur. Persona quoque, quae veluti spiritale
quiddam consideratur, est peculiaris fidei proprietas: dignitatis christianus nuntius, aequalitatis ac
libertatis hominum procul dubio vim habuit in philosophica cogitata, quae recentiores philosophi
pepererunt. Ad propiora tempora accedentes, id memorare debemus quod agnitum est
momentum quod induit etiam pro philosophia historicus eventus, christianae Revelationis culmen.
Non casu ille cuiusdam historiae philosophiae factus est cardo, qui veluti novum veritatis humanae

5.4 Page 44

▲back to top
44
inquisitionis caput exhibetur.
Inter obiectiva philosophiae christianae elementa necessitas quoque adnumeratur perquirendi
rationalitatem nonnullarum veritatum, quae in Sacris Scripturis significantur, veluti supernaturalis
vocationis hominis possibilitas atque peccatum ipsum originale. Haec munia rationem lacessunt
ad agnoscendum quiddam inibi inesse veri rationalisque, longe multumque ultra illos angustos
fines quibus ipsa se conclusura erat. Argumenta haec reddunt re rationis provinciam laxiorem.
Has agitantes rationes, philosophi haud facti sunt theologi, propterea quod fidei veritatem
intellegere et collustrare non studuerunt sumpto initio a Revelatione. Sua in ipsorum provincia, via
meraque ratione sua usi agere perrexerunt, sed suam inquisitionem ad novos veri ambitus
explicaverunt. Asseverare licet quod sine hac Dei verbi acri opera, philosophiae recentioris ac
recentissimae magna pars haud exsisteret. Res suum praecipuum habet momentum, quamvis
christianam orthodoxiam a compluribus novissimorum horum saeculorum philosophis deseri
observetur.
77. Alius philosophiae significans status habetur cum ipsa theologia ad philosophiam provocat.
Theologia reapse semper philosophico indiguit adiumento atque indiget. Cum sub fidei lumine
rationis criticae sit opera, theologica inquisitio rationem cognitionibus et argumentationibus
excultam et figuratam tota in sua vestigatione praesumit atque deposcit. Theologia porro
philosophia indiget quacum paene dialogum instituat, ut comprobet intellegibilitatem
universalemque principiorum suorum veritatem. Non casu accidit ut philosophiae non christianae
susciperentur ab Ecclesiae Patribus et mediaevalibus theologis explicandi causa. Haec historica
res praestantiam demonstrat autonomiae quam etiam hoc in suo tertio statu servat philosophia,
sed necessarias praecipuasque immutationes pariter ostendit, quas ipsa pati debet.
Hoc ipsum propter necessarium insigneque adiumentum a Patrum usque aetate ancilla theologiae
vocitata est philosophia. Nomen istud minime usurpatum est ad subiectionem servitutemque
quandam significandam vel munus demonstrandum merae functionis philosophiae in theologiam
collatum. Locutio potius significatione adhibita est qua usus est Aristoteles, cum de scientiis
experimentalibus quasi de « ancillis primae philosophiae » dissereret. Eiusmodi locutio, quae
difficulter hodie propter autonomiae principia, quemadmodum supra dictum est, adhibetur,
saeculorum decursu iuvit ut necessaria inter duas scientias necessitudo significaretur earumque
dissociationis impossibilitas.
Si autem theologus recusaret philosophia uti, periculum esset ne ipse inscius philosopharetur
seque concluderet structuris cogitationis fidei intellegendae parum aptis. Philosophus, ex parte
sua, si quodlibet excludendum esse cogitaret cum theologia commercium, per se fidei christianae
principia capessere suum esse sentiret, sicut nonnullis recentioribus philosophis contigit. In
utroque casu periculum exstaret ne delerentur primaria autonomiae principia, quae omnis scientia
servare vult.

5.5 Page 45

▲back to top
45
Hic philosophiae status quem consideravimus, quandoquidem in Revelatione intellegenda
implicatur, una cum theologia sub Magisterii eiusque iudicii auctoritate strictius ponitur, sicut antea
demonstravimus. Ex fidei namque veritatibus quaedam necessitates derivant, quas philosophia
servare debet cum necessitudinem instituit cum theologia.
78. His praepositis cogitationibus, probe intellegitur cur subinde laudaverit Magisterium sancti
Thomae philosophiae merita eundemque putaverit ductorem atque theologicae disciplinae
exemplar. Nihil intererat philosophicas quasdam quaestiones complecti, neque imperare
peculiares opinationes ut tenerentur. Magisterii propositum erat, atque est, significare
quemadmodum sanctus Thomas germanum sit exemplar illorum qui veritatem perquirunt. Eius
enim in meditatione rationis postulata et fidei vis altissimam invenerunt summam ex iis quae
humana cogitatio unquam attigit, quippe qui Revelationis proprietatem radicitus tuitus sit, proprium
rationis cursum numquam deprimendo.
79. Clarius quae antea edixit Magisterium ostendentes, novissima hac in parte quaedam postulata
enuntiare volumus, quae theologia — immo, antehac Dei verbum — philosophicae cogitationi ac
recentioribus philosophicis hodie exhibet. Quemadmodum supra dictum est, ad suas regulas
agere suisque principiis inniti debet philosophus; nisi una tamen esse non potest veritas.
Revelatio, et quae in ea continentur, rationis inventa eiusque legitimam autonomiam numquam
comprimere possunt; at ratio, ex parte sua, sese interrogandi et percontandi facultatem numquam
amittere debet, sibi omnino conscia se absolutum quiddam propriumque non esse. Veritas
revelata, clare id quod est collustrando sumens initium ex splendore quem efficit id quod per se
Est, philosophicae cogitationis iter illuminabit. Revelatio christiana verus fit, itaque, locus ubi
philosophica et theologica disciplina, mutuam necessitudinem instituentes, coniunguntur et
reciprocantur. Optandum igitur est ut theologi ac philosophi a sola veritatis auctoritate temperentur
ita ut philosophia cum Dei verbo congruens contexatur. Philosophia haec locus erit ubi humani
cultus et christiana fides convenient, consensionis erit sedes inter fideles et non fideles. Opem
feret ut fideles sibi sint altius conscii altitudinem sinceritatemque fidei iuvari dum nectitur cum
cogitatione dumque eam non recusat. Patrum rursus doctrina in hanc nos persuasionem perducit:
« Et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare [...] Omnis qui credit, et
credendo cogitat, et cogitando credit [...] quoniam fide si non cogitatur nulla est ».95 Et etiam: « Si
tollatur assensio fides tollitur, quia sine assensione nihil creditur ».96
CAPUT VII - POSTULATA HODIERNA ET OFFICIA
Verbi Dei postulationes haud renuntiandae
80. Continent Sacrae Litterae, tam explicito quam modo implicito, complura elementa ex quibus
haurire licet claram cuiusdam philosophicae crassitudinis aestimationem hominis orbisque.

5.6 Page 46

▲back to top
46
Gradatim conscii facti sunt Christiani iis in paginis sacris divitem concludi thesaurum. Inde quidem
elucet id quod experimur non esse absolutum, non esse increatum neque ex se ipso generatum.
Deus est Absolutus unus. De Bibliorum paginis praeterea manifesto apparet species hominis
veluti Dei imaginis, quae certa prae se fert indicia de eius essentia ac libertate nec non animae
immortalitate. Quandoquidem orbis creatus non sibi solus sufficit, omnis deceptio autonomiae,
quae creaturas omnes a Deo suapte natura pendere proindeque hominem etiam negaverit, ad
calamitates perducit quae rationabilem harmoniae inquisitionem sensusque humanae vitae delent.
Mali pariter moralis quaestio, quod omnium est tristissimum, in Bibliis agitatur, ubi illud dicitur haud
posse ad aliquod vitium materiae debitum redigi, verum vulnus potius esse quod ex inordinata
libertatis humanae affirmatione proficiscitur. Verbum Dei, denique, quaestionem providet de ipsius
vitae sensu suumque praebet responsum dum ad Christum Iesum, incarnatum Dei Filium, dirigit
hominem qui vitam humanam plenissime complet. Aliae similiter rationes enucleari possunt ex
textus sacri lectione; attamen repudiatio inde elucet cuiuslibet formae relativismi, materialismi,
pantheismi.
Primaria huius »philosophiae » in Bibliis repositae persuasio haec est: humana vita et mundus
ipse aliquid significant et ordinantur ad sui perfectionem quam in Christo Iesu eveniunt.
Incarnationis mysterium manebit semper veluti medium punctum ad quod quis referatur ut
comprehendere possit arcanum vitae humanae, orbis conditi et Dei ipsius. Hoc in mysterio
extremae fiunt philosophiae provocationes, quoniam incitatur ratio humana ut suam efficiat
logicam viam ad deruendos muros quibus periculum est ne ipsa circumdetur. Hic, vero,
tantummodo vitae humanae sensus in summum evadit. Intima enim Dei hominisque essentia
intellegibilis redditur: in Verbi Incarnati mysterio, divina natura atque humana cum suis cuiusque
proprietatibus servantur simulque declaratur necessitudo singularis qua colligantur in coniunctione
mutua sine permixtione.97
81. Animadverti oportet inter significantiora hodiernae nostrae condicionis elementa esse «
discrimen significationis ». Iudicia, saepe indolis scientificae, de vita et mundo eatenus sunt
multiplicata ut praebeatur nobis re vera species aliqua divisarum notitiarum. Istud efficit ut
difficulter ac nonnumquam frustra sensus sive significatio rerum conquiratur. Immo vero — id quod
magis animum obturbat — in hac datorum factorumque congerie quibus hodie vivitur et quae
videntur condere ipsius vitae viam, sunt qui interrogent utrum adhuc interrogare attineat de ipso
rerum sensu. Opinationum multitudo inter quas disputatur cui sit respondendum, aut etiam variae
rationes interpretandi et contemplandi mundum hominisque vitam, nihil aliud perficiunt nisi ut
exsecutam efficiant intimam hanc dubitationem quae facile in scepticismi atque indifferentiae
affectionem transit vel etiam varias in nihilismi indicationes.
Hinc autem consequitur ut hominum animus quadam forma ambiguae cogitationis occupetur,
quae eo illos permovet ut magis etiam in se concludantur intra propriae immanentiae fines, nulla
habita transcendentis ratione. Philosophia quae caret omni interrogatione de vitae humanae
significatione magno obicitur periculo ne humana ratio in usum dumtaxat alicuius instrumenti

5.7 Page 47

▲back to top
47
reducatur, omni vero veritatis inquirendae studio sublato.
Ut autem verbo Dei conveniat necesse in primis est philosophia suam reperiat sapientialem
amplitudinem quaerendi novissimum ac omnia complectentem sensum vitae. Haec prima
necessitas, si res bene ponderantur, ipsi philosophiae addit perutile incitamentum ut suae ipsius
naturae accomodetur. Id agens, enim, non erit dumtaxat decretoria quaedam et critica postulatio
quae diversis scientiae partibus earum fundamentum ac limitem designat, verum proponetur etiam
veluti extrema facultas colligandi totam scientiam actionemque hominum, dum ad unum finem eos
concurrere cogit adque sensum ultimum. Haec sapientialis amplitudo eo magis hodie poscitur quia
amplior technicae humani generis potentiae auctus renovatam peracutamque petit bonorum
supremorum conscientiam. Si technica haec instrumenta forma alicuius ordinationis ad finem non
solum utilitatis deficiant, cito videri illa possint inhumana, immo in generis humani potentiales
eversores aliquando se convertere.98
Ultimum hominis finem patefacit verbum Dei universalemque addit sensum ipsius actionibus in
terris. Hanc ob causam philosophiam illud hortatur ut se dedat reperiendo naturali sensus huius
fundamento, qui nempe religiosa cuiusque hominis constitutio est. Quaecumque philosophia
negare voluerit hunc ultimum et universalem sensum reperiri posse, erit non modo impar verum
etiam erronea.
82. Ceterum hoc sapientiae munus non potest aliqua philosophia explere quae ipsa vicissim non
est vera solidaque scientia, quae scilicet non tantum dirigitur ad elementa peculiaria et relativa —
sive functiones tangunt sive formas vel utilitates — rerum ipsarum, sed ad totam ultimamque
earum veritatem, id est ad essentiam ipsam obiectorum cognitionis. Ecce itaque secunda
postulatio: ut hominis comprobetur facultas adipiscendae veritatis cognitionis; quae, ceterum,
cognitio obiectivam attingat veritatem, per illam adaequationem rei et intellectus quam
Scholasticae disciplinae doctores appellaverunt.99 Haec postulatio, fidei plane propria, explicatis
verbis in Concilio Oecumenico Vaticano II est rursus inculcata: « Intellegentia enim non ad sola
phaenomena coarctatur, sed realitatem intellegibilem cum vera certitudine adipisci valet, etiamsi,
ex sequela peccati, ex parte obscuratur et debilitatur ». 100
Philosophia prorsus phaenomenorum aut rerum aequivocarum haud idonea erit quae hoc
suppeditet auxilium divitiis verbi Dei altius perscrutandis. Etenim, pro concesso semper Sacra
Sacriptura habet hominem, licet falsitatis sit reus fallaciaeque, cognoscere tamen posse et
comprehendere perlucidam semplicemque veritatem. Libris Sacris ac praesertim Novo
Testamento, insunt loci et adfirmationes indolis omnino ontologicae. Veras enim declarationes
potuerunt proferre auctores inspirati, quae nempe res denotarent obiectivas. Dici non potest
Traditionem catholicam ullo modo erravisse cum dicta quaedam sancti Ioannis ac sancti Pauli
accepit velut sententias de ipsa Christi essentia. Cum his affirmationibus et intelligendis et
exponendis dat operam, theologia subsidio proinde indiget alicuius philosophiae quae facultatem
cognitionis obiective verae non neget, quantumvis perfici illa possit. Hoc pariter de conscientiae
moralis valet iudiciis, quae Sacrae Litterae concedunt esse posse obiective vera.101

5.8 Page 48

▲back to top
48
83. Priores hae postulationes tertiam secum important: opus est philosophia naturae vere
metaphysicae, quae excedere nempe valeat empirica indicia ut, veritatem conquirens, ad aliquid
absolutum ultimum, fundamentale pertingat. Haec postulatio iam implicita reperitur in cognitionibus
indolis sapientialis tum etiam analyticae; est necessitas praesertim cognitionum de bono morali
cuius extremum fundamentum est Bonum supremum, Deus ipse. Nolumus hic loqui de
metaphysica re tamquam de peculiari schola aut particulari consuetudine historica. Adfirmare id
dumtaxat interest realitatem ac veritatem transcendere facta et elementa empirica; refert etiam
defendere hominis potestatem cuius vi hanc rationem transcendentem ac metaphysicam percipiat
modo vero certoque, licet imperfecto et analogico. Ita quidem metaphysica disciplina non
respicienda est tamquam anthropologiae opposita, quandoquidem metaphysica ipsa sinit solide
stabiliri dignitatis personae conceptum ex eius spiritali natura. Persona, nominatim, locum
constituit praecipuum ut quis congrediatur cum actu essendi ac, propterea, cum meditatione
metaphysica.
Ubicumque praesentem quandam appellationem ad absolutum et transcendens detegit homo,
inibi ei aperitur indicatio metaphysicae rerum interpretationis: in veritate ac pulchritudine, in bonis
moralibus ac personis ceteris, in esse ac in Deo. Magna manet nos provocatio hoc exeunte
millennio, ut nempe transitum facere sciamus tam necessarium quam urgentem a phaenomeno ad
fundamentum. Non ideo licet in sola experientia consistere; etiam quotiens haec exprimit et
ostendit interiorem hominis naturam eiusque spiritalitatem, necesse est speculativa ponderatio
spiritalem substantiam attingat nec non fundamentum cui innititur. Philosophica notio ideo quae
omne metaphysicum spatium negaverit ex se prorsus inepta erit nec idonea ut officium congruum
expleat mediationis ad Revelationem comprehendendam.
Perpetuo se verbum Dei ad ea refert quae experientiam praetergrediuntur atque etiam hominum
cogitationem; at hoc « mysterium » patefieri non posset neque theologia illud quadamtenus
intelligibile efficere valeret, 102 si humana cognitio artis experientiae sensuum limitibus
circumscriberetur. Quocirca metaphysica exsistit tamquam quaedam intercessio praestans in
theologica inquisitione. Theologia quidem, prospectu metaphysico destituta, ultra experientiae
religiosae investigationem progredi non poterit neque permittere ut intellectus fidei congruenter
universalem veritatis revelatae transcendentemque vim significet.
Si metaphysicae partes tantopere extollimus, hoc ideo accidit quod persuasum Nobis habemus
necessariam hanc esse viam ad statum discriminis superandum, in quo hodie philosophia magna
ex parte omnino versatur, et ad quosdam improbos nostra in societate diffusos emendandos
mores.
84. Manifestius etiam elucet metaphysici operis pondus si progressus expenduntur quos hodie
scientiae hermeneuticae iam efficiunt nec non variae sermonis humani pervestigationes.
Consectaria quae his effluxerunt ex studiis utilissima esse possunt ad fidei intellectum, quatenus
structuram cogitationis humanae sermocinationisque patefaciunt atque omnem sensum in
sermone inclusum. Verumtamen earundem disciplinarum cultores sunt qui suis inquisitionibus eo

5.9 Page 49

▲back to top
49
dumtaxat adveniunt ut explicent quo pacto intellegatur et quo modo exprimatur rerum universitas,
non tamen rationis humanae facultatem probant ut rerum essentia detegatur. Quomodo non
dispici potest hoc in affectu confirmatio illius discriminis fiduciae, quod aetas nostra patitur, de
rationis humanae potestate? Cum vero, ex praemissis quibusdam gratuitis, hae sententiae iam
fidei doctrinam obscurant eiusve universalem denegant virtutem, tunc non modo rationem
demittunt, verum sese ipsas omnino excludunt. Fides etenim luculenter postulat ut hominum
sermo via quadam universali — etiam vocibus analogicis tamen non ideo minus significantibus —
realitatem divinam ac transcendentem. 103 Res nisi ita se haberent, Dei verbum, quod semper
divinum est licet lingua humana contineatur, nihil de Deo significare posset. Huius Verbi
interpretatio non huc illuc ab explicatione alia in aliam explicationem conicere nos potest, ad
nullam nos adducens affirmationem simpliciter veram; alioquin nulla esset Dei revelatio, sed
tantummodo significatio humanarum notionum de Deo et de iis quae existimatur ille de nobis
cogitare.
85. Probe novimus postulata haec, a philosophia ipsi Dei verbo iniuncta, videri posse ardua multis
qui hodiernam investigationis philosophicae experiuntur condicionem. Hanc omnino ob causam,
ea omnia Nostra facientes quae iam complures annos Summi Pontifices docere non desistunt
quaeque rursus inculcavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, vehementer confitemur Nobis
esse persuasum hominem visionem unicam et ordinatam scientiae assequi posse. Hoc unum
officiorum est quod christiana cogitatio proximo quidem christianae aetatis millennio in se recipere
debebit. Multiplex scientiae humanae partitio, quatenus partim tantum ad veritatem accedere sinit
ideoque etiam sensum ipsum perfringit, interiorem hominis hodierni impedit unitatem. Quare de
his omnibus non potest sollicitari Ecclesia? Hoc sapientiae munus in eius pastores recta via ex
Evangelio defluit neque ipsi se subducere possunt officio illius muneris explendi.
Quotquot hodie veluti philosophi respondere cupiant illis postulationibus quas cogitationi humanae
Dei verbum imponit, eos credimus omnino suum debere explicare sermonem secundum easdem
postulationes nec non continuam cohaerentiam cum diuturna illa traditione quae, ab antiquis
profecta, transit per Ecclesiae Patres atque scholasticae disciplinae magistros, ut tandem ad
intellegendos cogitationis recentioris atque huius aequalis temporis praecipuos fructus adveniat.
Philosophus si hanc traditionem usurpare noverit seque ex ea dirigere, certe non poterit ipse
fidelem se non demonstrare ipsi necessitati autonomiae philosophicarum investigationum.
Hoc sensu plurimum id significat, quod nempe quidam philosophi hodiernis in adiunctis se
exhibeant fautores iterum detecti pergravis ponderis traditionum ad rectam cognitionis formam.
Appellatio enim ad traditionem non sola praeteriti temporis recordatio est; agnoscit potius illa
patrimonium culturae quod pertinet omnes ad homines. Par immo est dicere nos ad traditionem
pertinere neque licere statuere de ea uti velimus. Hinc plane, quod radices in ipsam traditionem
aguntur, permittitur nobis hodie ut cogitationem aliquam primam et novam et de futuro tempore
providam enuntiemus. Eadem haec appellatio magis etiam pertinet ad theologiam. Non solum
quia vivam Ecclesiae Traditionem ipsa possidet tamquam primigenum rerum fontem, 104 verum
etiam quod idcirco theologia posse debet tum revocare altam traditionem theologicam quae priora

5.10 Page 50

▲back to top
50
saecula signavit, tum perennem illius philosophiae traditionem quae novit spatii temporisque fines
excedere suam ob sapientiam.
86. Inculcata haec necessitas solidi vinculi continuationis deliberationum philosophicarum cum
inquisitionibus traditionis christianae illuc spectat ut praevertatur periculo quod quibusdam hodie
latius diffusis sententiis subest. Quamquam breviter, opportunum censemus immorari iis in
sententiis quarum ostendantur errores indeque pericula philosophicae industriae intenta.
Eorum quidem primum (periculum) voce eclecticismi nuncupatur, quo nomine illius hominis
describitur affectio qui, in investigando, in docendo et in argumentatione theologica, singulas
notiones accipere solet diversis perceptas ex philosophiis, nulla earum habita ratione cohaerentiae
neque ordinatae coniunctionis nec historicae collocationis. Hoc pacto ita se praebet ut veritatis
partem in aliqua notione distinguere ab aliis erratis vel imperfectis rebus nequeat. Extrema
eclecticismi dispici potest forma etiam rhetorico in abusu vocabulorum philosophicorum quae
aliqui theologi interdum usurpant. Non utilis est similis abusus inquisitioni veritatis neque mentem
sive theologicam sive philosophicam instituit ut modo serio doctoque argumentetur. Grave et
altum doctrinarum philosophicarum studium tum etiam proprii earum sermonis et contextus ex quo
sunt enatae, multum adiuvat ut eclecticismi pericula vincantur permittitque aptam in earum
argumentationes theologicas ingressionem.
87. Error ipsius methodi est eclecticismus, qui tamen in se opinationes etiam historicismi
contegere potest. Recte ut praeteriti temporis comprehendatur doctrina, ea necesse est sua in
historiae atque culturae inseratur adiuncta. Primaria historicismi sententia, ex contrario, ea est ut
philosophiae cuiusdam veritas sustineatur natura propria sua ad aliquod certum tempus aptata aut
ad definitum historicum munus. Ita quidem, saltem implicite, perennis veri virtus negatur. Id quod
aliqua aetate valebat ut verum, potest cessare id esse alio tempore, uti defendet historicista.
Notionum humanarum historia, demum, ad eius iudicium paulo plus est quam archeologicum
inventum ex quo haurire licet ut sententiae prioris temporis demonstrentur iam maximam partem
praetermissae et in praesentia omni significatione carentes. Contra, potius reminiscendum est,
etiamsi ipsa veritatis formula temporibus quadamtenus et culturae formis vinciatur, veritates vel
errores inibi repertos posse nihilominus agnosci et uti tales aestimari, quantumvis spatio
temporeve distent.
Intra theologicam meditationem plerumque se praebet historicismus quadam sub ratione «
modernismi ». Dum enim quis merito studet sermonem theologicum accommodum et pervium
reddere aequalibus suis, affirmationibus et dictionibus philosophicis tantummodo recentioribus
utitur, criticis neglectis iudiciis quae ad traditionis lumen tandem aliquando proferenda sunt. Haec
modernismi via, quoniam veritatem praesenti pro utilitate permutat, haud idonea reperitur ad
veritatis satisfaciendum postulatis quibus respondeat theologia oportet.
88. Aliud expendendum est periculum, nempe scientismus. Haec philosophiae notio respuit
tamquam validas omnes cognitionis formas alienas iis quae sunt scientiarum positivarum propriae

6 Pages 51-60

▲back to top

6.1 Page 51

▲back to top
51
atque in provinciam solorum phantasmatum reicit tum religiosam et theologicam cognitionem tum
ethicam et aestheticam scientiam. Praeteritis temporibus eadem notio intra positivismum et neo-
positivismum declarabatur, qui sensu destitutas iudicabant affirmationes metaphysicae indolis.
Censura epistemologica omnem huic sententiae abstulit fidem, sed ecce novo renascitur sub
scientismi vestitu. Hoc sub prospectu, bona ad animi motuum dumtaxat effecta rediguntur atque «
essendi » notio praeteritur ut aliquid spatii nudis et simplicibus tribuatur factis. Sese igitur scientia
praeparat ut per technologicos progressus omnibus dominetur vitae humanae partibus. Felices qui
nullo modo possunt negari successus scientificae investigationes nec non horum temporum
technologiae plurimum adiuverunt ut mens scientistica disseminaretur quae nullis iam videtur
finibus circumscribi, cum in varias iam intraverit culturae formas et mutationes fundamentales ibi
quoque effecerit.
Pro dolor, quod ad interrogationem pertinet de vitae sensu, notandum est a fautoribus scientismi
eandem haberi quaestionem tamquam propriam orbis irrationalis aut omnino ficti. Non minus
autem deludit huius mentis tractatio magnis de aliis philosophiae quaesitis quae, si iam non
omnino praetermittuntur, aliqua deliberatione agitantur quae similitudinibus apparentibus fulcitur,
fundamento carentibus omnino rationali. Hoc humanam rerum ponderationem reddit pauperiorem,
cui fundamentales quaestiones illae subtrahuntur quas rationale animal, inde suis ab initiis in terra,
perpetuo sibi proposuit. Postquam, hanc secundum sententiam, criticum iudicium ex ethica
aestimatione est omissum, scientistarum doctrina efficere valuit ut plures sibi persuaderent id
quod technica ratione fieri possit hanc ipsam ob causam morali ratione accipi posse.
89. Haud minorum periculorum praenuntius est ipse pragmatismus, qui animi affectus ad eum
maxime pertinet qui, suis in electionibus, usum recusat deliberationum theoreticarum vel
existimationum ethicis principiis innitentium. Insignia sunt practica consectaria quae ab eiusmodi
mentis opinatione profluxerunt. Nominatim vero eo deventum est ut popularis regiminis opinatio
proferretur quae nullo modo ad fundamenta ordinis officiorum et debitorum referretur ac propterea
immutabilia: honestas vel inhonestas quorundam morum secundum maioris partis suffragia in
senatibus statuitur. 105 Patent autem huiusmodi iudicationis consectaria: praecipuae morales
sententiae sive pronuntiationes paulatim disputationibus subduntur quorundam institutorum.
Praeterea: ipsa anthropologica disciplina graviter afficitur, proposita una dumtaxat hominis visione,
a qua longe absunt ethicae dubitationes nec non vitales explicationes de sensu doloris ac
sacrificii, vitae et mortis.
90. Hucusque recensitae opinationes perducunt vicissim ad latiorem quandam notionem quae
hodie efficere videtur communem multarum philosophiarum prospectum quae iam a sensu
essendi recesserunt. Loquimur enim de interpretatione nihilista quae simul omnis fundamenti
repudiationem continet omnisque veritatis obiectivae negationem. Nihilismus est humanitatis
hominis ipsius negatio et eius proprietatis, prius quam adversetur postulationibus et doctrinis verbi
Dei propriis. Etenim haud oblivisci licet neglectum ipsius « esse » necessario secum etiam
longinquitatem adferre ab obiectiva veritate ac, proinde, ab ipso fundamento illo quod hominis
sustinet dignitatem. Fieri sic potest ut de vultu hominis illae submoveantur partes et species quae

6.2 Page 52

▲back to top
52
similitudinem Dei patefaciunt, unde paulatim aut ad destructivam potentiae cupiditatem adducitur
aut solitudinis ad desperationem. Amota enim semel hominis veritate, omnino quis decipitur se
liberum illum facere contendens. Nam veritas atque libertas aut coniunguntur simul aut simul
misere amittuntur.106
91. Explanantes principia sententiarum modo propositarum noluimus integram praebere
descriptionem hodiernae philosophiae condicionis: ceterum difficulter redigi illa potest unicam ad
aestimationem. Adseverare Nostra potius interest haereditatem scientiae ac sapientiae revera
pluribus locupletari in regionibus. Satis memorare est logicam, sermonis philosophiam,
epistemologiam, naturae philosophiam, anthropologiam, altiorem investigationem affectuum
cognitionis, existentialem accessum ad libertatis explicationem. E contrario, principii immanentiae
affirmatio, quae veluti media subiacet postulatis rationalistis, iam a priore saeculo responsiones
excitavit quibus altissima dubitatio inducta est de aliis postulatis de quibus eo usque disputatum
non erat. Enatae ita sunt sententiae irrationales, simulque criticum iudicium aperuit manifesto
vacuam omnino postulationem absoluti dominii rationis.
A quibusdam subtilioribus auctoribus aetas nostra uti tempus « post-modernum » est designata.
Vocabulum istud, saepius quidem adhibitum de rebus inter se dissidentibus, indicat emergentem
quandam elementorum novorum summam quae sua amplitudine et efficacitate graves
manentesque perficere potuerunt mutationes. Ita verbum idem primum omnium adhibitum est de
notionibus ordinis aesthetici et socialis et technologici. In provinciam deinde philosophiae est
translatum, at certa semper ambiguitate signatum, tum quia iudicium de iis quae uti « post-
moderna » appellantur nunc affirmans nunc negans esse potest, tum quia nulla est consensio in
perdifficili quaestione de variarum aetatum historicarum terminis. Verumtamen unum illud extra
omnem dubitationem invenitur: rationes et cogitationes quae ad spatium post-modernum
referuntur congruam merentur ponderationem. Secundum enim quasdam earum opinationes
certitudinum tempus dicitur iam sine remedio transiisse et homini ipsi iam discendum esse in
rerum quodam prospectu vivere ubi nullus reperiatur sensus, sub nomine nempe rerum fugientium
ac temporariarum. Omnem certitudinem iudicio suo delentes, complures auctores, necessariis
neglectis distinctionibus, in dubium etiam fidei certitudines deducunt.
Quadamtenus confirmatur hic nihilismus in terrifica malorum experientia quibus aetas nostra est
distincta. Ante calamitosum huius experimenti casum, optimismus rationalista, qui in historia
deprehendebat victricem rationis progressionem, felicitatis libertatisque fontem, haud restitit ita ut
iam ex maximis periculis et minis huius exeuntis saeculi invitatio sit ad desperationem.
Verum nihilominus est certam quandam mentem positivistam etiam nunc fidem tribuere
deceptioni, cuius vi, propter reperta scientifica et technica, homo veluti demiurgus assequi ex se
solo possit sibique obtinere plenum suam in fortunam dominatum.

6.3 Page 53

▲back to top
53
Hodierna theologiae officia
92. Quatenus est Revelationis intellegentia, variis in historiae aetatibus theologia semper cognovit
sibi diversarum culturarum postulationes esse suscipiendas ut intra eas, consentanea cum
doctrinae explicatione, fidei elementa tradere posset. Hodie quoque duplex ad eam pertinet
munus. Altera ex parte opus explicet illa oportet quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II suo
tempore ei commisit: suas ut proprias renovaret docendi rationes quo evangelizationi efficacius
inserviret. Hac in re quis recordari non potest de verbis a Summo Pontifice Ioanne XXIII prolatis
dum aperiret Concilium? Dixit enim tunc: « Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei
christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et
altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa
et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur quam
tempora postulant nostra ». 107
Ex altera vero parte oculos theologia intendat necesse est ultimam in veritatem quam ei
commendat Revelatio ipsa neque sibi satis esse existimet in mediis consistere intervallis. Decet
enim reminisci theologum opus suum respondere « ad vim dynamicam, quae in ipsa fide inest »
suaeque inquisitionis argumentum id esse: « Veritas, Deus vivus eiusque salutis consilium per
Iesum Christum revelatum ». 108 Hoc munus, quod ante omnia afficit theologiam, simul quidem
philosophiam provocat. Quaestionum enim multitudo, quae hodie premunt, communem poscit
operam etiamsi multiplicibus rationibus illa expletur, ut cognoscatur denuo veritas atque
exprimatur. Veritas, quae Christus est, ubique auctoritate universali se imponit quae gubernat,
incitat et prosperat tum theologiam tum etiam philosophiam.
Quod creditur veritatem ubique validam cognosci posse, haud prorsus inde oritur intollerantia;
condicio contra necessaria est ad verum sincerumque inter homines dialogum. Hac sola
condicione fieri potest ut discidia vincantur et iter ad unam integram veritatem percurratur
secundum eas semitas quas solus Domini resuscitati Spiritus cognoscit. 109 Nunc ipsum cupimus
explicare quo pacto unitatis necessitas hodie in re conformetur, inspectis praesentibus theologiae
officiis.
93. Propositum princeps quod explere vult theologia in eo consistit, ut Revelationis intellectus
praebeatur fideique doctrina. Media propterea ipsius pars ac veluti centrum eius deliberationum
erit mysterii ipsius Dei Unius et Trini contemplatio. Huc per mysterii Incarnationis Filii Dei
ponderationem acceditur: eo quod ipse factus est homo ac deinde occuccurrit passioni et morti,
quod mysterium in gloriosam eius resurrectionem atque ascensionem ad dexteram Patris evasit,
unde veritatis Spiritum misit suam ad constituendam et animandam Ecclesiam. Hoc in rerum
prospectu principale theologiae munus fit Dei kenosis intellectus, quod magnum humanae menti
restat mysterium quae vix credibile opinatur dolorem mortemque posse amorem illum declarare
qui nihil vicissim expetens sese dono concedit. Hac autem in re primaria quaedam necessitas
iniungitur urgensque simul locorum ipsorum intenta pervestigatio: in primis Sacrarum Litterarum,
deinde eorum quibus viva Ecclesiae Traditio profertur. Hic autem hodie nonnullae emergunt

6.4 Page 54

▲back to top
54
quaestiones, ex parte dumtaxat novae, quibus addi non potest solutio neglectis philosophiae
officiis.
94. Respicit prima difficilis quaestio necessitudinem inter significationem et veritatem.
Quemadmodum omnibus aliis in textibus accidit, ita etiam fontes, quos interpretatur theologus,
ante omnia aliquam transmittunt significationem quae illuminanda est atque explananda. Nunc
vero se exhibet haec significatio tamquam de Deo veritatem, quae a Deo ipso sacrum per textum
traditur. Quocirca hominum in sermone incorporatur Dei sermo, qui suam veritatem communicat,
ea admirabili « indulgentia » quae logicam Incarnationis rationem refert. 110 Revelationis ideo
interpretans fontes oportet theologus se ipse interroget quae alta et germana sit veritas quam
Scripturarum loci aperire volunt etiam intra sermonis limites.
Ad Bibliorum quod attinet locos ac praesertim Evangeliorum, minime quidem redigitur eorum
veritas in eventuum dumtaxat historicorum narrationem vel in factorum nudorum patefactionem,
perinde ac positivismus historicista contendit. 111 Hi ex contrario loci proponunt eventus quorum
veritas ponitur ultra simplicem historiae casum: in eorum significatione in et pro salutis historia
reperitur. Plene haec explicatur veritas illo ex perenni usu quem Ecclesia fecit illorum textuum
saeculorum decursu, pristinam eorundem servando significationem. Pernecessarium itaque est ut
etiam philosophice de necessitudinis ratione interrogetur quae inter factum eiusque significatum
intercedit; haec necessitudo proprium historiae efficit sensum.
95. Non uni populo neque aetati uni destinatur Dei verbum. Dogmaticae similiter pronuntiationes,
quantumvis temporis illius culturam referant quo eduntur, constantem tamen et decretoriam
efferunt veritatem. Hinc ergo quaestio exsistit quomodo inter se concilientur absoluta
universalisque veritatis indoles atque inevitabiles historiae culturaeque condiciones earum
formularum quibus eadem significatur veritas. Uti superius iam diximus, historicismi opinationes
haud possunt defendi. Usus autem disciplinae hermeneuticae, quae ad metaphysicae scientiae
patet postulata, demonstrare valet quo pacto ex adiunctis historicis et incertis, in quibus textus
sacri maturuerunt, ad veritatem transitus fiat ibidem patefactam, quae easdem illas praetergreditur
condiciones.
Suo historico circumscriptoque sermone licet homini veritates expromere quae linguarum
transcendunt usum. Etenim numquam potest nec tempore nec aliqua culturae forma coarctari
veritas; intra historiam cognoscitur at historiam ipsam egreditur.
96. Sinit, haec consideratio, nos alterius iam difficultatis providere solutionem: de perpetua agitur
auctoritate et vi sermonum conceptuumque adhibitorum in conciliorum definitionibus. Venerabilis
iam Noster Decessor Pius XII hanc eandem quaestionem suis Encyclicis Litteris Humani generis
pertractavit. 112
Hoc de argumento non facile disceptatur, quandoquidem serio animo ratio habeatur oportet ipsius
significationis quam variis in culturae regionibus temporumque aetatibus verba sibi sumpserunt.

6.5 Page 55

▲back to top
55
Cogitationis humanae historia utcumque luculenter comprobat per progressionem varietatemque
culturarum quasdam principales notiones universalem suam adservare cognoscendi vim
proindeque veritatem earum affirmationum quam recludunt. 113 Res ita si non sese haberent,
philosophia atque scientiae inter se haud quidquam communicare valerent neque percipi apud
culturas diversas ab iis a quibus excogitatae sunt et elaboratae. Restat propterea hermeneutica
quaestio, at solvi potest. Ceterum multarum notionum vera vis non prohibet quin imperfecta sit
earum significatio; qua in re philosophica disceptatio multum efficere potest. Optatur, incirco, ut
peculiari studio coniunctio pervestigetur inter sermonem intellectivum et veritatem, atque etiam
proponantur apta itinera ad rectam eius intellegentiam.
97. Si grave theologiae officium est fontium interpretatio, aliud etiam et maioris prudentiae
necessitatisque est revelatae veritatis perceptio sive intellectus fidei explicatio. Sicut iam superius
innuimus, intellectus fidei postulat ut philosophia essendi partes quae in primis sinant ut theologia
dogmatica consentaneo modo expleat sua munia. Dogmaticus primorum annorum huius saeculi
pragmatismus, ad quem fidei veritates nihil aliud quam morum normae esse dicuntur, iam
redargutus est atque reiectus; 114 nihilominus semper quis allicitur ut has intellegat veritates
modo plane functionali. Tunc enim res recidet in rationem quandam prorsus inopportunam,
reductivam ac necessaria gravitate speculativa destitutam. Verbi causa, Christologia, quae « de
basi » dumtaxat proficiscatur, quemadmodum hodie dicere consueverunt, vel ecclesiologia ad
societatis civilis exemplum solummodo composita, talis reductionis periculum declinare non
possent.
Si traditionis theologicae universos complecti vult intellectus fidei thesauros, ad philosophiam
essendi decurrere debet. Haec enim necessario quaestionem essendi rursus proponet secundum
postulationes atque totius traditionis philosophicae etiam recentioris utilitates adlatas, omni omissa
opportunitate in superatas iam philosophicas rationes futiliter recidendi. Intra metaphysicae
christianae traditionis prospectum philosophia essendi est philosophia actuosa seu dynamica
quae ipsis in suis ontologicis, causalibus et communicativis structuris praebet veritatem. Impetum
suum ac perennem impulsum in eo reperit quod actu ipso « essendi » sustentatur, unde plena et
generalis permittitur ad solidam rerum universitatem patefactio, omnibus excessis terminis ut Ille
qui rebus omnibus consumationem tribuit attingatur. 115 Ea in theologia, quae sua ex Revelatione
desumit principia tamquam a novo cognitionis fonte, haec omnino confirmatur indicandi ratio
intimum secundum illud vinculum inter fidem et metaphysicam rationalitatem.
98. Explicari similes possunt deliberationes etiam ratione habita moralis theologiae. Philosophiae
redintegratio postulatur etiam ut intellegatur fides ad credentium vitam actionemque spectans.
Ante oculos constitutis provocationibus hodiernis in re sociali, oeconomica, in re politica ac
scientifica, ethica hominis conscientia confunditur. In Litteris Encyclicis Veritatis splendor
docuimus Nos complures in orbe nostro exsistentes difficultates inde oriri quod est « crisis circa
veritatem. Amissa notione veritatis universalis de bono quod ab humana mente percipi potest,
necessario de conscientia opinio est immutata, quae iam suo in primigenio statu non consideratur,
tamquam scilicet actus intellectus personae cuius est adhibere universalem cognitionem boni in

6.6 Page 56

▲back to top
56
peculiari quadam condicione et iudicium facere de honesto eligendo hic et nunc; eo tenditur ut
personae conscientiae privilegium tribuatur statuendi autonoma ratione normam boni malique,
indeque agendi. Mens haec arte coniungitur cum individualistica ethica, secundum quam quisque
cum sua confertur veritate, quae ab aliorum veritate differt ». 116
Totas per easdem Encyclicas Litteras praecipuas extulimus partes attinentes ad veritatem morali
in provincia. Veritas haec de plerisque ethicis quaestionibus, quae magis hodie premunt, a
theologia morali intentam exposcit meditationem quae eius in Dei verbo radices illuminet. Suum ut
expleat hoc munus, debet ideo moralis theologia uti ethica philosophiae disciplina, quae bonorum
veritatem respicit; ethica videlicet utatur oportet disciplina quae neque subiectiva sit neque utilitati
soli serviat. Haec postulata ethica ratio importat atque ante flagitat philosophicam anthropologiam
nec non metaphysicam bonorum tractationem. Hanc unicam rerum iudicationem adhibens, quae
cum christiana vitae sanctitate virtutumque humanarum et supernaturalium exercitatione cohaeret,
moralis theologia diversas sua in regione quaestiones agitare poterit — cuius generis sunt pax
socialisque iustitia, familia, vitae defensio locorumque naturae custodia — multo quidem efficacius
et plenius.
99. Theologicum Ecclesiae opus ad fidem et catechesim in primis nuntiandam deputatur. 117
Nuntiatio sive « kerygma » ad conversionem vocat, Christi proponendo veritatem quae eius
consummatur paschali in Mysterio: in Christo, enim, uno veritatis agnosci potest plenitudo quae
homines salvat (cfr Act 4,12; 1 Tim 2,4-6).
Hinc probe pariter intellegitur cur praeter theologiam sibi etiam catechesis adsumat maius
quoddam pondus: in se enim haec complectitur philosophica aliqua consectaria fidei sub lumine
vestiganda. Doctrina intra catechesim tradita aliquid certe ad instituendam personam humanam
confert. Debet catechesis, quae etiam communicatio est facta per verba, Ecclesiae Magisterium
tota ex ipsius integritate praebere, 118 coniunctionem illius etiam cum credentium vita
demonstrans. 119 Unicum ita efficitur doctrinam inter et vitam vinculum quod aliter attingi non
potest. Non sane veritatum intellectivarum corpus in catechesi traditur, verum viventis Dei
mysterium. 120
Plurimum aequabiliter philosophica disputatio confert ad necessitudinem collustrandam inter
veritatem et vitam, inter eventum et doctrinalem veritatem ac, praesertim, rationem inter
transcendentem veritatem et sermonem qui humanitus intellegi potest. 121 Mutua consociatio
inter disciplinas theologicas et exitus variis ex opinationibus philosophicis perceptos exprimet,
itaque, veram fecunditatem in fide communicanda altiusque in ea comprehendenda.
CONCLUSIO

6.7 Page 57

▲back to top
57
100. Quandoquidem iam transierunt plus quam centum anni cum Leonis XIII Litterae Encyclicae
Æterni Patris prodierunt, quas saepenumero hoc in Nostro scripto commemoravimus,
necessarium Nobis visum est de necessitudine inter fidem et philosophiam distinctius sermonem
repetere. Omnino manifestum est momentum quod habet philosophica cogitatio in cultura
explicanda et in personalibus socialibusque moribus temperandis. Ipsa multum potest, quod haud
semper clare percipitur, etiam circa theologiam eiusdemque diversas disciplinas. Has propter
causas consentaneum necessariumque esse iudicavimus vim confirmare quam philosophia pro
fidei intellectu finibusque habet, quibus ipsa occurrit cum obliviscitur vel Revelationis veritates
denegat. Ecclesia enim persuasissimum habet fidem et rationem « opem sibi mutuam » ferre, 122
dum utraque simul iudicium criticum et purificatorium exercet, simul stimulum admovet ad
inquisitionem producendam et altius perscrutandas res.
101. Si autem opinationum historiam respicimus, in occidentali potissimum parte, commode
percipiuntur divitiae quae ad hominum progressum a philosophiae et theologiae occursu atque ab
earum ipsarum acquisitionum permutationibus manarunt. Theologia, quae dono apertionem
recepit proprietatemque quarum vi tamquam fidei scientia exsistere valet, rationem certe lacessivit
ut radicali novitati pateret, quam Dei revelatio secum fert. Hoc sine dubio philosophiae fuit utilitati,
quae hoc modo novos prospectus in alias significationes comparere vidit, quae rationi altius sunt
perscrutandae.
His quidem consideratis rebus, quemadmodum confirmavimus theologiae esse sinceram cum
philosophia necessitudinem redintegrare, ita similiter iterare debemus philosophiae pro
cogitationis bono et progressu recuperandam esse cum theologia necessitudinem. Reperiet in ea
non singulorum hominum cogitationem, quae, quamvis alta locuplesque sit, unius personae tamen
limitibus et lineamentis circumscribitur, sed communis cogitationis divitias. Theologia namque in
veritate perquirenda, sua natura, nota ecclesialitatis 123 sustentatur itemque Dei Populi traditione
cum multiformitate sapientiae et culturarum in fidei unitate.
102. In momento et philosophicae cogitationis vera magnitudine hoc modo innitens, Ecclesia tum
hominis dignitatem tum evangelicum nuntium tuetur. Nihil hodie plus quam haec praeparatio
instat, perducendi scilicet homines ad eorum detegendam facultatem cognoscendi verum 124
inveniendique anhelitum versus summam consummatamque exsistentiae significationem. Harum
altarum rationum in prospectu, quas Deus in hominum natura inscripsit, liquidius humana apparet
significatio Dei verbi, quod humaniores reddit homines. Philosophiae beneficio, quae etiam vera
facta est sapientia, huius temporis homo sic agnoscet se tanto esse humaniorem quanto plus,
Evangelio confidendo, Christo pateat.
103. Philosophia, praeterea, est tamquam speculum in quod populorum cultus repercutitur.
Philosophia, quae, theologicis necessitatibus impellentibus, una cum fide concorditer progreditur,
particeps est illius « culturae evangelizationis », quam Paulus VI inter praecipua evengelizationis
proposita annumeravit. 125

6.8 Page 58

▲back to top
58
Dum autem novae evangelizationis necessitatem iterare numquam intermittimus, philosophos
compellamus, qui altius veri, boni et pulchri granditatem vestigent, quibus Dei verbum aditum
patere sinit. Id magis instat, si provocationes expenduntur, quas novum millennium secum ferre
videtur: ipsae peculiari ratione regiones antiquaeque traditionis christianae culturas afficiunt. Haec
quoque consideratio veluti praecipuum originaleque ad novam evangelizationem persequendam
habendum est adiumentum.
104. Philosophica in disciplina saepe solummodo invenitur consensus et dialogus instituitur cum
illis qui nostram fidem haud communicant. Hodiernus philosophicus motus postulat ut philosophi
attente periteque fideles agant partes facultatibusque polleant ea percipiendi quae hodiernis
temporibus exspectantur, recluduntur et agitantur. Dum secundum rationem eiusque regulas
argumentatur, christianus philosophus, qui illo semper intellectu dirigitur quem Dei verbum
subministrat, quandam ratiocinationem agere potest quae etiam ab illis, qui nondum omnem
veritatem capiunt quam divina Revelatio ostendit, intellegi et sensu percipi potest. Provincia haec
in qua consensus ac dialogus reperiuntur eo plus habet momenti propterea quod quaestiones
quae impensius humanitati opponuntur — puta quaestionem oecologicam, pacis quaestionem vel
convictum stirpium et culturarum — communi opera eaque perspicua et sincera Christianorum et
asseclarum aliarum religionum expediri possunt necnon illorum quibus, quamvis nullius sint
religionis, cordi est hominum renovatio. Id quidem confirmavit Concilium Oecumenicum Vaticanum
II: « Desiderium talis colloquii, quod sola caritate erga veritatem ducatur, servata utique congrua
prudentia, ex nostra parte neminem excludit, neque illos qui praeclara animi humani bona colunt,
eorum vero Auctorem nondum agnoscunt, neque illos qui Ecclesiae opponuntur eamque variis
modis persequuntur ». 126 Philosophia illa, in qua aliquid Christi veritatis splendet, qui est
humanarum quaestionum una ac postrema responsio, 127 fulcimentum erit illius ethicae verae
simulque omnem orbem complectentis, qua hodiernus homo indiget.
105. His Litteris encyclicis finem imponentibus, Nobis placet cumprimis ad theologos mentem
Nostram postremo convertere, qui peculiari animi intentione philosophicas Dei verbi implicationes
observent ac cogitationes in illa re defigant, unde speculativa ac practica scientiae theologicae
granditas emergat. De ecclesiali opera iis gratias agere cupio. Artus inter sapientiam
philosophicam et theologicam disciplinam nexus in singularissimis christianae traditionis divitiis de
revelata veritate vestiganda ponitur. Quapropter eosdem cohortamur ut recipiant et veritatis
metaphysicam rationem clarius extollant ad criticum et impellentem dialogum instituendum sive
cum nostrae aetatis philosophia sive cum omni philosophica traditione, quae cum Dei verbo
concinat aut dissonet. Ob oculos continenter habeant sententiam praeclari cogitationis
spiritalitatisque magistri, sancti Bonaventurae scilicet, qui legentem suum in Itinerarium mentis in
Deum introducens, eundem monet « ne forte credat, quod sibi sufficiat lectio sine unctione,
speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exultatione, industria
sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia,
speculum absque sapientia divinitus inspirata ». 128
Mens quoque Nostra ad eos dirigitur quorum est sacerdotibus institutionem tradere, tam

6.9 Page 59

▲back to top
59
academicam quam pastoralem, ut peculiari studio philosophicam praeparationem curent illorum
qui hodiernis hominibus Evangelium enuntiare debebunt, ac magis illorum qui theologiae
perquirendae et docendae operam dabunt. Ad Concilii Oecumenici Vaticani II praescripta 129 et
subsequentia praecepta operari contendant, ex quibus instans officium oritur, quod a nemine
posthaberi potest, quodque nos omnes alligat, ut opem sincere profundeque feramus ad fidei
veritatem communicandam. Grave porro officium non est obliviscendum magistrorum antea
convenienterque instituendorum, qui in Seminariis et ecclesiasticis Institutis philosophiam tradant.
130 Necesse est hoc docendi opus congruentem scientificam institutionem secum ferat, ordinatam
rationem exhibeat, magnum traditionis christianae suppeditando patrimonium efficiaturque
denique debito iudicio, hodiernis spectatis Ecclesiae mundique necessitatibus.
106. Ad philosophos praeterea Nos convertimus et eos qui philosophiam docent, ut, ob oculos
philosophica traditione usque probabili habita, animose repetant sincerae sapientiae veritatisque,
metaphysicae etiam, philosophicae disciplinae rationes. Se illis interrogari patiantur
postulationibus, quae e Dei verbo effluunt ac strenue suam ratiocinationem et argumentationem
agant ut ei interrogationi respondeatur. Ad veritatem usque tendant atque ad bonum quod verum
continet sint intenti. Hoc modo sinceram illam ethicam effingere poterunt, qua homines, his
potissimum annis, omnino indigent. Ecclesia attente et amabiliter eorum inquisitiones spectat; pro
certo ideo habeant eam iustam eorum scientiae autonomiam colere. Credentibus praesertim
animum addere volumus, qui in philosophica provincia agunt, ut varios ambitus humanae
industriae per rationem illam collustrent quae securior acriorque fit propter adiumentum quod fides
ministrat.
Facere denique non possumus quin scientiae peritos alloquamur, qui suis inquisitionibus de
mundo in universum plus plusque cognitionum praebent deque incredibili varietate ipsius
elementorum, tum animalium tum inanimorum, quae multiplices structuras atomicas et
moleculares exhibent. Hoc potissimum saeculo ii tam progressi sunt ac tales attigerunt metas, ut
admiratione nos subinde afficiamur. Dum admiramur ac simul incitamus hos scientificae
inquisitionis vestigatores principes, quibus multum praesentis prosperitatis debet humanitas, eos
cohortemur oportet ut suos labores usque persequantur, semper in illa sapientiae provincia
manentes, in qua cum scientiae technicaeque artis fructibus bona philosophica et ethica
coniunguntur, quibus peculiariter et artissimo vinculo persona humana significatur. Scientiae cultor
prorsus sibi est conscius veritatis vestigationem numquam desinere, etiam cum ad quandam
finitam mundi hominisve partem spectat; ad quiddam reicit enim quod locatur supra proxima
studiorum obiecta, ad interrogationes scilicet quae Mysterii aditum recludunt. 131
107. Omnes rogamus ut penetralia contueantur hominis, quem Christus suo in amoris mysterio
servavit, quique usque veritatem sensumque perquirit. Complures philosophicae scholae, eum
fallentes, ei persuaserunt ipsum absolutum esse sui dominum, qui de fortuna sua deque eventura
sorte per se decernere possit, sibimet ipsi suisque dumtaxat fidens viribus. Numquam haec erit
hominis praestantia. Illud tantum eum efficiet quod in veritatem se inseri eligit, sub Sapientiae
umbra suum struens domicilium ibique inhabitans. Hoc solummodo in veritatis prospectu intelleget

6.10 Page 60

▲back to top
60
plane exprimi suam libertatem ac suam ad dilectionem Deique cognitionem vocationem, veluti
summam sui explicationem.
108. Postremam Nostram cogitationem ad Eam convertimus, quae Ecclesiae deprecatione Sedes
Sapientiae invocatur. Ipsius vita vera est parabola quae collustrare poterit quae antea a Nobis
dicta sunt. Etenim inter vocationem Beatae Virginis et verae philosophiae strictam consonantiam
prospicere licet. Quemadmodum namque ad suam humanitatem et femininam naturam tradendam
ipsa vocata est, unde Dei Verbum carnem sumere posset fieretque unus ex nobis, sic ad operam
sustinendam, rationalem videlicet et criticam, vocatur philosophia, ut theologia, veluti fidei
intellectio, fecunda sit et efficax. Atque sicut Maria, Gabrielis nuntio assentiendo, nihil suae verae
humanitatis ac libertatis amisit, sic philosophica disciplina, in his accipiendis quae Evangelii veritas
suppeditat, nihil suae autonomiae amittit, sed omnes suas inquisitiones ad summam perfectionem
propelli experitur. Hanc quidem veritatem plane intellexerunt sancti antiquitatis christianae
monachi, a quibus Maria « fidei mensa intellectualis » 132 appellabatur. Ipsam congruentem verae
philosophiae effigiem respiciebant sibique erant conscii se debere cum Maria philosophari.
Sedes Sapientiae iis qui sapientiae vestigandae dependunt vitam portus sit tutus. Ad sapientiam
iter, quod est postremum sincerumque omnis scientiae propositum, ab omnibus impedimentis
expediat intercedendo Ea quae, Veritatem parturiens eandemque in corde servans, in
sempiternum tota cum humanitate ipsam communicavit.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XIV mensis Septembris, in festo Exaltationis Sanctae Crucis,
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP.II
1 Iam primis Nostris in Litteris Encyclicis Redemptor hominis inscriptis ediximus: « Inde huius
muneris Christi, prophetae, participes facti sumus et ex eodem munere cum eo servimus veritati
divinae in Ecclesia. Officium circa hanc veritatem assumptum etiam idem valet atque eam amare
et curare, quo penitius cognoscatur, ita ut ad eam, cum tota vi salvifica, qua pollet, cum splendore,
quo nitet, cum profunditate simul et simplicitate, quibus distinguitur, propius accedamus ». N. 19:
AAS 71 (1979), 306.
2 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
16.

7 Pages 61-70

▲back to top

7.1 Page 61

▲back to top
61
3 Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25.
4 N. 4: AAS 85 (1993), 1136.
5 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.
6 Cfr Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, III: DS 3008.
7 Ibid., IV: DS 3015; memoratum etiam in Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo
huius temporis Gaudium et spes, 59.
8 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.
9 Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 10: AAS 87 (1995), 11.
10 N. 4.
11 N. 8.
12 N. 22.
13 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 4.
14 Ibid., 5.
15 Concilium Vaticanum I, ad quod superior haec prolata refertur sententia, docet fidei
oboeditionem opus postulare tum intellectus tum voluntatis: « Cum homo a Deo tamquam creatore
et Domino suo totus dependeat et ratio creata increatae Veritati penitus subiecta sit, plenum
revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur » (Constitutio dogm. de
fide catholica Dei Filius, III; DS 3008).
16 Sequentia in sollemnitate Sanctissimi Corporis et Sanguinis Domini.
17 Pensées, 789 (ed. L. Brunschvicg).
18 Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.
19 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.
20 Prooemium et nn. 1. 15: PL 158, 223-224.226; 235.

7.2 Page 62

▲back to top
62
21 De vera religione, XXXIX, 72: CCL 32, 234.
22 « Ut te desiderando quaererent et inveniendo quiescerent »: Missale Romanum.
23 Aristoteles, Metaphysica, I, 1.
24 Confessiones, X, 23, 33: CCL 27, 173.
25 N. 34: AAS 85 (1993), 1160-1161.
26 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Salvifici doloris (11 Februarii 1984), 9: AAS 76 (1984), 209-210.
27 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de Ecclesiae habitudine ad religiones non-christianas
Nostra aetate, 2.
28 Haec est ratiocinatio cui iam dudum studemus quamque saepius exprimimus: « Quid est homo,
quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? » (Eccli 18, 7).
[...] Queste domande sono nel cuore di ogni uomo, come ben dimostra il genio poetico di ogni
tempo e di ogni popolo, che, quasi profezia dell'umanità, ripropone continuamente la domanda
seria che rende l'uomo veramente tale. Esse esprimono l'urgenza di trovare un perché
all'esistenza, ad ogni istante, alle sue tappe salienti e decisive così come ai suoi momenti più
comuni. In tali questioni è testimoniata la ragionevolezza profonda dell'esistere umano, poiché
l'intelligenza e la volontà dell'uomo vi sono sollecitate a cercare liberamente la soluzione capace di
offrire un senso pieno alla vita. Questi interrogativi, pertanto, costituiscono l'espressione più alta
della natura dell'uomo; di conseguenza la risposta ad esse misura la profondità del suo impegno
con la propria esistenza. In particolare quando il perché delle cose viene indagato con integralità
alla ricerca della risposta ultima e più esauriente, allora la ragione umana tocca il suo vertice e si
apre alla religiosità. In effetti, la religiosità rappresenta l'espressione più elevata della persona
umana, perché è il culmine della sua natura razionale. Essa sgorga dall'aspirazione profonda
dell'uomo alla verità ed è alla base della ricerca libera e personale che egli compie del divino »:
Udienza Generale, 19 ottobre 1983, 1-2: Insegnamenti VI, 2 (1983), 814-815.
29 « [Galilée] a declaré explicitement que les deux vérités, de foi et de science, ne peuvent jamais
se contredire, "L'Ecriture sainte et la nature procédant également du Verbe divin, la première
comme dictée par l'Esprit Saint, la seconde comme exécutrice très fidèle des ordres de Dieu",
comme il l'a écrit dans sa lettre au Père Benedetto Castelli le 21 décembre 1613. Le Concile
Vatican II ne s'exprime pas autrement; il reprend même des expressions semblables lorsqu'il
enseigne: "Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si... iuxta normas morales procedit,
numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt"
(Gaudium et spes, n. 36). Galilée ressent dans sa recherche scientifique la présence du Créateur
qui le stimule, qui prévient et aide ses intuitions, en agissant au plus profond de son esprit ».

7.3 Page 63

▲back to top
63
Ioannes Paulus II, Discorso alla Pontificia Accademia delle Scienze, 10 Novembris 1979:
Insegnamenti, II, 2 (1979), 1111-1112.
30 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 4.
31 Origenes, Contra Celsum, 3, 55: SC 136, 130.
32 Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 8, 1: PG 6, 492.
33 Stromata I, 18, 90, 1: SC 30, 115.
34 Cfr ibid. I, 16, 80, 5: SC 30, 108.
35 Cfr ibid. I, 5, 28, 1: SC 30, 65.
36 Ibid. VI, 7, 55, 1-2: PG 9, 277.
37 Ibid. I, 20, 100, 1: SC 30, 124.
38 S. Augustinus, Confessiones VI, 5, 7: CCL 27, 77-78.
39 Cfr ibid., VII, 9, 13-14: CCL 27, 101-102.
40 De praescriptione haereticorum, VII, 9: SC 46, 98.
41 Cfr Congregatio de Institutione Catholica, Instructio de Patrum Ecclesiae studio in sacerdotali
institutione (10 Novembris 1989), 25: AAS 82 (1990), 617-618.
42 S. Anselmus, Proslogion, 1: PL 158, 226.
43 Id., Monologion, 64: PL 158, 210.
44 Cfr Summa contra Gentiles I, VII.
45 Cfr Summa Theologiae, I, 1, 8 ad 2: « cum enim gratia non tollat naturam sed perficiat ».
46 Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio ad participes IX Congressus Thomistici Internationalis (29
Septembris 1990): Insegnamenti, XIII, 2 (1990), 770-771.
47 Litt. Ap. Lumen Ecclesiae (20 Novembris 1974), 8: AAS 66 (1974), 680.

7.4 Page 64

▲back to top
64
48 Cfr ibid., I, 1, 6: « Praeterea, haec doctrina per studium acquiritur. Sapientia autem per
infusionem habetur, unde inter septem dona Spiritus Sancti connumeratur ».
49 Ibid., II, II, 45, 1 ad 2; cfr etiam II, II, 45, 2.
50 Ibid. I, II, 109, 1 ad 1 ubi notam Ambrosiastri In 1 Cor 12, 3 dictionem resumit: PL 17, 258.
51 Leo XIII, Litt. Encycl. Æterni Patris (4 Augusti 1879): ASS 11 (1878-1879), 109.
52 Paulus VI, Litt. Ap. Lumen Ecclesiae (20 Novembris 1974), 8: AAS 66 (1974), 683.
53 Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286.
54 Cfr Pius XII, Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): ASS 42 (1950), 566.
55 Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de Ecclesia Christi Pastor aeternus: DS 3070; Conc.
Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25 c.
56 Cfr Synodus Constantinopolitana, DS 403.
57 Cfr Concilium Toletanum I, DS 205; Concilium Bracarense I, DS 459-460; Xystus V, Bulla Coeli
et terrae Creator (5 Ianuarii 1586); Bullarium Romanum 4/4, Romae 1747, 176-179; Urbanus VIII,
Inscrutabilis iudiciorum (1 Aprilis 1631): Bullarium Romanum, 6/1, Romae 1758, 268-270.
58 Cfr Conc. Oecum. Viennense, Decr. Fidei catholicae, DS 902; Conc. Oecum. Laternanese V,
Bulla Apostolici regiminis, DS 1440.
59 Cfr Theses a Ludovico Eugenio Bautain iussu sui Episcopi subscriptae (8 Septembris 1840),
DS, 2751-2756; Theses a Ludovico Eugenio Bautain ex mandato S. Congr. Episcoporum et
Religiosorum subscriptae (26 Aprilis 1884), DS 2765-2769.
60 Cfr S. Congr. Indicis, Decr. Theses contra traditionalismum Augustini Bonnetty (11 Iunii 1855),
DS 2811-2814.
61 Cfr Pius IX, Breve Eximiam tuam (15 Iunii 1857), DS 2828-2831; Breve Gravissimas inter (11
Decembris 1862) DS 2850-2861.
62 Cfr S. Congr. S. Officii, Decr. Errores ontologistarum (18 Septembris 1861), DS 2841-2847.
63 Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Cost. dogm. de fide catholica Dei Filius, II: DS 3004; et can. 2,1: DS
3026.

7.5 Page 65

▲back to top
65
64 Ibid., IV: DS 3015, memoratum in Conc. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 59.
65 Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, IV: DS 3017.
66 Cfr Litt. Encycl. Pascendi dominici gregis (8 Septembris 1907): ASS 40 (1907), 596-597.
67 Cfr Pius XI, Litt. Encycl. Divini Redemptoris (19 Martii 1937): AAS 29 (1937), 65-106.
68 Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS 42 (1950), 562-563.
69 Ibid., l.m., 563-564.
70 Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Pastor Bonus (28 Iunii 1988), artt. 48-49: AAS 80 (1988),
873: Congr. de Doctrina Fidei, Istructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis (24 Maii
1990), 18: AAS 82 (1990), 1558.
71 Cfr Instr. de quibusdam aspectibus « theologiae liberationis » Libertatis nuntius (6 Augusti
1984), VII-X: AAS 76 (1984), 890-903.
72 Concilium Vaticanum I claris iam verbis et auctoritate hunc errorem iam condemnavit « Hanc
vero fidem [...] Ecclesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et
adiuvante gratia, ab ea revelata esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali
rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere
potest »: Const. dogm. Dei Filius, III: DS 3008, et can. 3.2: DS 3032. Ceterum idem Concilium sic
iudicat: « ratio numquam idonea redditur ad ea percipienda instar veritatum, quae proprium ipsius
obiectum constituunt »: ibid., IV: DS 3016. Sic haec conclusio: « Quapropter omnes christiani
fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab
Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae conclusiones
defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur
omnino »: ibid., IV: DS 3018.
73 Cfr nn. 9-10.
74 Ibid., 10.
75 Ibid., 21.
76 Cfr ibid., 10.
77 Cfr Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS 42 (1950), 565-567: 571-573.

7.6 Page 66

▲back to top
66
78 Cfr Leo XIII, Litt. Encycl. Æterni Patris (4 Augusti 1879): ASS 11 (1878-1879), 97-115.
79 Ibid., l.m. 109.
80 Cfr nn. 14-15.
81 Cfr ibid., 20-21.
82 Ibid., 22; cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 8: AAS 71
(1979), 271-272.
83 Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 15.
84 Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Sapientia christiana (15 Aprilis 1979), art. 79-80: AAS 71
(1979), 495-496; Adhort. Ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 52: AAS 84
(1979), 750-751. Cfr quoque quaedam S. Thomae de philosophia commenta: Discorso al
Pontificio Ateneo Internazionale Angelicum (17 Novembris 1979): Insegnamenti II, 2 (1979), 1177-
1189; Discorso ai partecipanti dell'VIII Congresso Tomistico Internazionale (13 Septembris 1980):
Insegnamenti III, 2 (1980), 604-615); Discorso ai partecipanti al Congresso Internazionale della
Società « San Tommaso » sulla dottrina dell'anima in S. Tommaso (4 Ianuarii 1986): Insegnamenti
IX, 1 (1986), 18-24. Praeterea S. Congr. pro Educatione Catholica, Ratio fundamentalis
institutionis sacerdotalis (6 Ianuarii 1970), 70-75: ASS 62 (1970), 366-368; Decr. Sacra Theologia
(20 Ianuarii 1972): AAS 64 (1972), 583-586.
85 Cfr Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 57; 62.
86 Cfr ibid., 44.
87 Cfr Conc. Oecum. Lateranense V, Bulla Apostolici regiminis sollicitudo, Sessio VIII: Conc.
Oecum. Decreta, 1991, 605-606.
88 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 10.
89 S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae II-II, 5, 3 ad 2.
90 « Eo quod condiciones perquiruntur in quibus homo per se ipse praecipuas quaestiones de
vitae sensu, de fine ad eam tribuendo atque de ea re quae post mortem erit, interrogat, id pro
theologia fundamentali constituit necessarium exordium, ut hodiernis quoque temporibus fides
plene iter ipsi rationi ostendat, quae sincere veritatem requirit ». Ioannes Paulus PP. II, Lettera ai
partecipanti al Congresso internazionale di Teologia Fondamentale a 125 anni dalla « Dei Filius »

7.7 Page 67

▲back to top
67
(30 Septembris 1995), 4: L'Osservatore Romano (3 Octobris 1995), p. 8.
91 Ibid.
92 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
15; Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 22.
93 S. Thomas Aquinas, De Caelo, 1, 22.
94 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
53-59.
95 S. Augustinus, De praedestinatione sanctorum, 2, 5: PL 44, 963.
96 Id., De fide, spe et caritate, 7: CCL 46, 61.
97 Cfr Conc. Oecum. Chalcedonense, Symbolum, Definitio: DS 302.
98 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286-
289.
99 Cfr verbi causa S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I, 16,1; S. Bonaventura, Coll. in Hex.,
3,8,1.
100 Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 15.
101 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Veritatis splendor (6 Augusti 1993), 57-61: AAS 85 (1993),
1179-1182.
102 Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, IV: DS 3016.
103 Cfr Conc. Oecum. Lateranense IV, De errore abbatis Ioachim, II: DS 806.
104 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 24; Decr. de
institutione sacerdotali Optatam totius, 16.
105 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Evangelium vitae (25 Martii 1995), 69: AAS 87 (1995), 481.
106 Eandem in sententiam primis Nostris in Litteris Encyclicis, cum Evangelii sancti Ioannis
exponeremus dictionem « cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos » (8,32), sic elocuti
sumus: «Haec verba principalem in se necessitatem continent simulque admonitionem:

7.8 Page 68

▲back to top
68
necessitatem videlicet animi honesti erga veritatem uti condicionis verae libertatis; admonitionem
pariter, ut declinetur quaevis simulata tantum libertas, quaelibet levis unique tantum parti favens
libertas, omnis demum libertas, quae totam veritatem de homine ac mundo non permeet. Etiam
hodie, duobus annorum milibus post, Christus nobis comparet tamquam ille, qui homini libertatem
in veritate innixam affert, ille, qui hominem ab omnibus liberat, quae istam libertatem coarctant,
minuunt et quasi perfringunt ipsis in eius radicibus, nempe in hominis anima, corde, conscientia»:
Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 12: AAS 71 (1979), 280-281.
107 Allocutio qua Concilium est inchoatum (11 Octobris 1962): AAS 54 (1962), 792.
108 Congr. pro Doctrina Fidei, Instr. de vocatione ecclesiali theologi Donum veritatis (24 Maii
1990), 7-8: AAS 82 (1990), 1552-1553.
109 In Litteris Encyclicis Dominum et vivificantem explicantes locum Io 16,12-13 scripsimus: «
Iesus Paraclitum, Spiritum veritatis, exhibet ut eum qui "docebit et suggeret", ut eum qui ei
"testimonium perhibebit"; nunc vero ait "deducet vos in omnem veritatem". Locutio "deducet vos in
omnem veritatem", prout ad ea refertur, quae Apostoli "non possunt portare modo", imprimis
necessario coniungitur cum exinanitione Christi, passione et Cruce peracta, quae eo tempore, quo
has protulit voces, iam impendebat. Postea tamen patefit illud "deducere in omnem veritatem"
necti non solum cum scandalo Crucis, sed etiam cum iis omnibus, quae Christus «fecit et docuit»
(Act 1,1). Re enim vera mysterium Christi, ut totum, postulat fidem, cum haec hominem in mysterii
revelati "realitatem" opportune inducat. Illud ergo "deducere in omnem veritatem" in fide et per
fidem ad effectum adducitur: quod Spiritus veritatis operatur, idque ex eius actione in homine
promanat. Hac in re Spiritus Sanctus est hominis summus magister, est lux spiritus humani », n. 6:
AAS 78 (1986), 815-816.
110 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 13.
111 Cfr Pontificia Commissio Biblica, Instr. de historica Evangeliorum veritate (21 Aprilis 1964):
AAS 56 (1964), 713.
112 « Liquet etiam Ecclesiam non cuilibet systemati philosophico, brevi temporis spatio vigenti,
devinciri posse: sed ea quae communi consensu a catholicis doctoribus composita per plura
saecula fuere ad aliquam dogmatis intellegentiam attingendam, tam caduco fundamento procul
dubio non nituntur. Nituntur enim principiis ac notionibus ex vera rerum creatarum cognitione
deductis; in quibus quidem deducendis cognitionibus humanae menti veritas divinitus revelata,
quasi stella, per Ecclesiam illuxit. Quare mirum non est aliquas huiusmodi notiones a Conciliis
Oecumenicis non solum adhibitas, sed etiam sancitas esse, ita ut ab eis discedere nefas sit »: Litt.
Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS 42 (1950), 566-567; cfr Commissio Theologica
Internationalis, docum. Interpretationis problema (Octobre 1989): Ench. Vat. 11, nn. 2717-2811.

7.9 Page 69

▲back to top
69
113 « Ipse autem sensus formularum dogmaticarum semper verus ac secum constans in Ecclesia
manet, etiam cum magis dilucidatur et plenius intellegitur. Christifideles ergo se avertant oportet
ab opinione secundum quam [...] formulae dogmaticae (aut quaedam earum genera) non possint
significare determinate veritatem, sed tantum eius commutabiles approximationes, ipsam
quodammodo deformantes seu alterantes ». S. Congr. Pro Doctrina Fidei, Decl. circa Catholicam
Doctrinam de Ecclesia contra nonnullos errores hodiernos tuendam Mysterium Ecclesiae (24 Iunii
1973), 5: AAS 65 (1973), 403.
114 Cfr Congr. S. Officii, Decr. Lamentabili (3 Iulii 1907), 26: ASS 40 (1907), 473.
115 Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio apud Pontificium Athenaeum « Angelicum » (17 Novembris
1979), 6: Insegnamenti, II, 2 (1979), 1183-1185.
116 N. 32: AAS 85 (1993), 1159-1160.
117 Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Catechesi tradendae (16 Octobris 1979), 30: AAS 71
(1979), 1302-1303; Congr. pro Doctrina Fidei, Instr. de vocatione ecclesiali theologi Donum
veritatis (24 Maii 1990), 7: AAS 82 (1990), 1552-1553.
118 Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Catechesi tradendae (16 Octobris 1979), 30: AAS 71
(1979), 1302-1303.
119 Cfr ibid., 22, l.m., 1295-1296.
120 Cfr ibid., 7, l.m., 1282.
121 Cfr ibid., 59, l.m., 1325.
122 Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, IV: DS 3019.
123 « Nemini idcirco licet theologiam tractare, quasi de quibusdam agatur notionum eius
collectaneis: sed quivis sciat oportet se arcte coniunctum esse debere cum hoc munere docendi,
cum hoc munere veritatem docendi, quod Ecclesiae ipsi incumbat ». Ioannes Paulus II, Litt.
Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 19: AAS 71 (1979), 308.
124 Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, 1-3.
125 Cfr Adhort. Ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975), 20: AAS 68 (1976), 18-19.
126 Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 92.

7.10 Page 70

▲back to top
70
127 Cfr ibid., 10.
128 Prologus, 4: Opera omnia, Firenze 1891, t. V, 296.
129 Cfr Decr. de institutione sacerdotali Optatum totius, 15.
130 Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Sapientia christiana (15 Aprilis 1979), artt. 67-68: AAS 71
(1979), 491-492.
131 Ioannes Paulus II, Discorso all'Università di Cracovia per 600o anniversario dell'Alma Mater
Jagellonica (8 Iunii 1997), 4: L'Osservatore Romano, 9-10 Iunii 1997, p. 12.
132 «he noerà tés písteos trápeza»: S.P.N. EPHIFANIUS, Homilia in laudes Sanctae Mariae
Deiparae: PG 43, 493.
©Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana