Don_Bosco-Notitia_brevis_Societatis_Sancti_Francisci_Salesii


Don_Bosco-Notitia_brevis_Societatis_Sancti_Francisci_Salesii

1 Page 1

▲back to top
Don Bosco - Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii
Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii et nonnulla
decreta ad eamdem spectantia
[è premesso alle opere anonime]
www.donboscosanto.eu
1/7

2 Page 2

▲back to top
Don Bosco - Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii
Iam inde ab anno millesimo octingentesimo primo et quadragesimo Ioannes Bosco
Sacerdos una cum aliis ecclesiasticis viris operam dabat, ut simul in unum locum Augustae
Taurinorum adolescentulos derelictos et pauperes colligeret, eos ludis exhilararet, eodemque
tempore panem divini verbi eis distribueret.
Anno vero 1844 aedicula penes locum, quod Refugium nuncupatur, divino cultui dicata
fuit.
Anno 1846 Archiepiscopus Taurinensis concessas facultates amplians decrevit ut omnes,
qui huic instituto interessent, Eucharistiae sacramentum admitti, praeceptum Paschatis ibidem
adimplere, et triduanas vel novendiales preces indici possent.
Cum autem numerus adolescentulorum magis magisque in dies cresceret, annuente
Ordinario, duo alia asceteria dedicata sunt; unum anno 1848, alterum 1849. {1 [571]}
Plures peculiares facultates iam antea fuerant concessae, quae quidem omnes confirmatae
et adauctae sunt decreto diei 31 martii anni 1852. Duo praesertim Archiepiscopus tunc in animo
habuit: omnes facultates ad asceteria administranda concedere, atque Superiorem generalem
horum asceteriorum Ioannem Bosco instituere.
Hoc autem decretum italicis verbis sic exprimitur: {2 [272]}
ALESSANDRO OTTAVIANO RICCARDI
DEI CONTI DI NETRO
PER GRAZIA DI DIO E DELLA SANTA SEDE APOSTOLICA.
ARCIVESCOVO DI TORINO
Commendatore dell'Ordine de' Ss. Maurizio e Lazzaro,
Limosiniere di S. R. M.,
Prelato domestico di S. S. ed Assistente al Soglio Pontificio.
PATENTE a Direttore Capo degli Oratorii di San Francesco di Sales, del Santo Angelo
Custode e di San Luigi in Torino, in favore del Signor D. Giovanni Bosco.
LUIGI DE' MARCHESI FRANZONI
CAV. DEL SUPREMO ORDINE DELLA SS. ANNUNZIATA
per grazia di Dio e della S. Sede Apostolica
ARCIVESCOVO DI TORINO
Al Molto Rev. Sig. D. GIOVANNI BOSCO da Castelnuovo.
Sacerdote della Nostra Diocesi SALUTE.
Congratulandoci con Voi, Degno Sacerdote di Dio, che abbiate con industre carità saputa
stabilire la non mai abbastanza commendevole Congregazione dei poveri giovani nel pubblico
Oratorio di S. Francesco di {3 [573]} Sales in Valdocco, giudichiamo cosa giusta il testificarvi
mercè le presenti il Nostro perfetto gradimento con deputarvi effettivamente Direttore Capo
spirituale dell'Oratorio di S. Francesco di Sales, a cui vogliamo siano uniti e dipendenti quelli di
S. Luigi Gonzaga e del S. Angelo Custode, affinchè l'opera intrapresa con sì felici auspizi
progredisca e si amplifichi nel vincolo della carità a vera gloria di Dio e a grande edificazione
del prossimo, conferendovi tutte le facoltà, che sono necessarie ed opportune al santo scopo.
Mandiamo intanto ad inserirsi negli alti della Nostra Curia Arcivescovile queste Patenti
per originale, con facoltà al Nostro Cancelliere di rilasciarne copia.
Dato in Torino addì trentuno marzo l'anno mille ottocento cinquantadue.
www.donboscosanto.eu
2/7

3 Page 3

▲back to top
Don Bosco - Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii
Firmato: FILIPPO RAVINA V. Gen. e manualmente
Sott. BALLADORE Cancelliere.
Per copia conforme all'originale.
In fede Torino li 12 maggio 1868.
Teologo GAUDI Procancelliere. {4 [574]}
Interim complures Episcopi easdem regulas exceperunt, atque nisi sunt et nituntur ut in
suis quoque Dioecesibus huius generis asceteria instituantur.
Necesse visum est ut nonnulli adolescentuli grandiori etate, derelicti et pauperiores,
maxima diligentia a mala via amoverentur. Quod quidem factum est in hospitio S. Francisci
Salesii adaperto anno 1846. Numerus hinc receptorum adeo crevit, ut inter opifices et studio
deditos numerum octingentorum pertingat.
Archiepiscopus Taurinensis, cui asceteriorum fructus spiritus et disciplinae unitas
summopere cordi erant. Ioanni Bosco Pontificem Maximum adeundi consilium dedit, quo lumina
et regulae haberentur de ecclesiastica Congregatione ad hunc finem instituenda. Itaque anno
1858 idem Ioannes Bosco Sacerdos ab Ordinario suo per litteras commendatus Romam petiit,
atque ab admirabili Ecclesiae adsertore Pio IX Pontifice Maximo benigne exceptus est, opusque
plurimis verbis commendavit. Paterna deinceps bonitate innuit huiusmodi Societatem
instituendam esse tamquam Congregationem votorum simplicium adeo ut socii coram Ecclesia
vinculo religionis de facto essent devineti, dum coram seculari societate integra iurium civilium
libertate fruantur.
Hisce positis et admissis, constitutiones Salesianae coordinatae et conscriptae sunt, atque
per sex annos ad praxim traductae. Tandem post experimentum viginti duorum annorum de
opere, de disciplina et de regulis {5 [575]} ad Salesianam Societatem spectantibus, habitis
commendatoriis litteris ab Episcopis ecclesiasticae Provinciae Taurinensis, labente anno 1863,
ad sacram Congregationem Episcoporum et Regularium postulatio allata est, ut haec Societas
sanctae Romanae Ecclesiae suffragium, consilium et tutamentum haberet. Caetera enim parvi
imo nihili habentur si Ecclesiae desit approbatio.
Praeter spem sacra Congregatio Episcoporum et Regularium supplicationem eximia
benevolentia excepit, atque ex audientia diei primi iulii 1864, Sanctitas Sua, opus, quod
quodammodo ipse ceperat, amplissimis verbis laudare atque commendare dignatus est ad instar
Congregationis votorum simplicium, dilata tamen ad opportunius tempus Constitutionum
approbatione.
Attentis vero peculiaribus circumstantiis regularem existentiam huic Societati concedere
optimum visum fuit, et Superiorem praesentem generalem ad vitam, eius autem successorem ad
duodecim annos in munere permansurum esse instituit.
Hoc decretum hisce verbis conscriptum fuit:
DECRETUM.
Pauperiorum adolescentulorum miserans conditionem sacerdos Ioannes Bosco e Dioecesi
Taurinensi, iam ab anno 1841, aliorum Presbyterorum etiam auxilio fretus, illos in unum
colligere, Catholices fidei rudimento edocere, et temporalibus subsidiis levare instituit. {6 [576]}
Hinc ortum habuit pia Societas, quae a sancto Francisco Salesio nomen habens, ex Presbyteris,
www.donboscosanto.eu
3/7

4 Page 4

▲back to top
Don Bosco - Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii
Clericis et laicis constat. Socii tria consueta simplicia vota obedientiae, paupertatis et castitatis
profitentur; Superioris Generalis, qui Rector Maior nuncupatur, directioni subsunt et praeter
propriam sanctifìcationem, praecipuum hunc habent finem, ut cum temporalibus, tum
spiritualibus adolescentium praesertim miserabilium commodis inserviant. Iam inde a piae
Congregationis principio, quae ad huiusmodi consilii rationem pertinere arbitrati sunt, adeo
studiose diligenterque curarunt, ut maximum ex eorum laboribus Christianae Reipublicae
fructum accessisse exploratum omnibus sit; et quamplures Antistites in proprias eos Dioeceses
advocaverint, quos tamquam solertes strenuosque Operarios in Vinea Domini excolenda sibi
adiutores adsciscerent. Verum, praenominato sacerdoti I. Bosco, qui Fundator simulque Superior
Generalis piae Societatis est, multum sibi Suisque Sociis deesse visum est, nisi eidem Societati
Apostolica accederei confirmatio. Commendatus idcirco a pluribus Antistitibus praefatam
confìrmationem a SS. Domino Nostro Pio Papa IX humillimis precibus nuperrime postulavit, et
Constitutiones approbandas exhibuit. Sanctitas Sua in audientia habita ab infra Domino Pro
Secretario Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium sub die prima Iulii 1864,
memoratam Societatem, attentis Litteris commendatitiis praedictorum Antistitum, uti
Congregationem votorum simplicium, {7 [577]} sub regimine Moderatoris Generalis, salva
Ordinariorum iurisdictione ad praescriptum Sacrorum Canonum et Apostolicarum
Constitutionum amplissimis verbis laudavit atque commendavit, prout praesentis Decreti tenore
laudat atque commendat; dilata ad opportunius tempus Constitutionum approbatione. Insuper
Sanctitas Sua attentis peculiaribus circumstantiis indulsit, veluti huius Decreti tenore indulget, ut
hodiernus Moderator seu Rector Maior in suo munere, quoad vixerit, permaneat; quamvis
constitutum sit, ut eiusdem piae Societatis Superior Generalis duodecim tantum annis suum
offìcium exerceat.
Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium hac die
23 Iulii 1864.
A. Card. QUAGLIA Pref.
STANISLAUS SVEGLIATI Prosecretarius.
Huic decreto tredecim animadversiones adnectebantur, quae libenti animo fuerunt
admissae atque in constitutionibus accommodatae prout finis et regulae {8 [578]} Societatis
patiuntur. Nonnulla observantur in animadversione super litteras dimissoriales; sed de hoc adest
particula separatim exposita.
Nunc complures imo omnes, qui hanc noscunt Societatem, eam commendant, atque in
eorum Dioeceses instituere exoptant. Episcopus vero Casalensis velut dioecesanam
congregationem adprobavit hoc decreto:
NOS PETRUS MARIA FERRÈ
Dei et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE CASALENSIS EPISCOPUS, ET COMES
Sicuti praecipuum est Episcoporum munus a Vinea Domini totis viribus malas herbas
eradicare, ita maxima est eis cura adhibenda ut bonae arbores, quae bonos fructus facere
portendant, in eadem Vinea serantur, colantur, atque custodiantur.
www.donboscosanto.eu
4/7

5 Page 5

▲back to top
Don Bosco - Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii
Cum autem Divina providentia factum sit ut Societas a Sancto Francisco Salesio dicta
tamquam nova plantatio in Nostra hac Dioecesi constitueretur, eam omni prorsus animi favore
prosequi Nobis est in Consilium.
Acceptis itaque epistolis supplicatoriis una cum constitutionibus, quas Ioannes Bosco
Sacerdos, eiusdem {9 [579]} Societatis Superior Generalis, Nobis obtulit, optimum in Domino
factum Nobis est visum hanc eamdem Societatem rite adprobare.
Istius enim Societatis constitutiones quindecim capitulis constat; capitula autem in
articulis dividuntur. Finis est Sociorum sanctifìcatio praecipue per exercitium christianae
charitatis erga adolescentulos diebus festis derelictos; pauperiores vero quibusdam domibus
receptos alere; et si bonum Ecclesiae postulaverit, Iuniorum Seminariorum curam suscipere,
quemadmodum in hac Nostra Dioecesi, in pago, cui est nomen Mirabello, iampridem est factum,
ubi centum circiter et quinquaginta parvuli ad scientiam ac pietatem informantur, quemadmodum
eos decet qui in sortem Domini sunt vocati. Deinde sacris praedicationibus, cathechesi, bonorum
librorum diffusione, ut animarum lucrum Socii optineant, operam dabunt.
Attente igitur hisce constitutionibus perlectis, fine, ac forma memoratae Societatis
consideratis, peculiari quoque benevolentia permoti erga Domum iam antea in hac Dioecesi
constitutam, ut ipsa magis atque magis firmetur, eiusdemque fructus uberiores evadant;
Habita ratione commendationem Antecessoris Nostri, qui eam erigendam curavit, et
etiam atque etiam commendavit;
Adhaerentes Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium Decreto, quo hanc
Societatem, attentis litteris Commendationis plurimorum Episcoporum, Maximus {10 [580]}
Ecclesiae Pontifex amplissimis verbis laudare et Commendare dignatus est uti Congregationem
votorum simplicium sub regimine Superioris Generalis;
Hisce demum omnibus attente consideratis ac perpensis, Societatem a Sancto Francisco
Salesio dictam commendandam atque adprobandam esse duximus, uti praesenti Decreto
commendamus, et tamquam Dioecesanam Congregationem adprobamus sccundum
constitutiones Nobis relatas.
Insuper cum ex memorato Decreto constet Superiorem Generalem eiusdem Societatis
esse rite constitutum, Nos benevolenti animo parati sumus omnes facultates et privilegia eidem
concedere, quae necessaria aut opportuna videbuntur, ad maiorem Dei gloriam et ad bonum
Societatis promovendum.
Verumtamen cum supralaudata Sacra Episcoporum et Regularium Congregatio
absolutam Constitutionum adprobationem ad opportunius tempus distulerit, volumus omnes
correctiones ac reformationes, additamenta, quae Sancta Sedes in his constitutionibus inserere
iudicaverint, eadem admittantur, in constitutionibus accommodentur et observentur, sicuti et Nos
admittimus et observare intendimus.
Dum autem hanc Societatem apud omnes Catholicos Episcopos commendamus, ut opere
ac consilio eam firmiorem reddant eique pro viribus faveant, Supremum Ecclesiae Antistitem
demissis precibus enixe obsecramus, ut absolutam Apostolicam Constitutionum {11 [581]}
adprobationem huic Societati concedere tandem dignetur.
Hanc denique probationem esse tantum Dioecesanam declaramus salva aliorum
Episcoporum iurisdictione.
Datum Casali, in Aedibus Nostris Episcopalibus, die 13 ianuarii anni 1868.
PETRUS MARIA EPISCOPUS.
Can. BRIATTA, Cariceli. Episc.
www.donboscosanto.eu
5/7

6 Page 6

▲back to top
Don Bosco - Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii
Addidit peculiares facultates alio novo decreto ut sequitur.
NOS PETRUS MARIA FERRÈ
Dei et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE CASALENSIS EPISCOPUS, ET COMES
Rev.mo Domino Ioanni Bosco Fundatori ac Generali Superiori Socictatis S. Francisci
Salesii, cuius Institutum in Oppido huius Dioecesis Casalensis nomine Mirabello erectum veluti
Seminarium Dioecesanum Decreto Nostro diei 13 ian. mensis ultimo elapsi, declaravimus favere
summopere volentes praesentibus litteris ad beneplacitum Nostrum auctoritate Nostra ordinaria:
{12 [582]}
1. Facultatem eidem facimus absolvendi ab omnibus peccatis et censuris in hac Dioecesi
reservatis, non exceptis iis, quae si non exprimantur, non censentur sub generali facultate
comprehendi;
2. Concedimus ut ipse vel per se vel per Moderatores Seminarii Loci Mirabello queat
Confessarios extra Dioecesanos ab eorum Ordinariis adprobatos vocare, ut personis in dicto
Seminario degentibus et ab externo quoque ibi advenientibus sacramentum Poenitentiae
administrent;
3. Consentimus ut Clerici repetiti Seminarii Philosophiae atque Theologiae operam
dantes quotannis ibi sub eorum Institutoribus experimenta ac pericula subeant, neque teneantur
Ordini se accommodare Tractationum, qui in Maiori Dioecesis Seminario observatur.
Casali, in Palatio Episcopali, die 4 mensis aprilis 1868.
Can. BRIATTA, Cancell. Episc.
HUIUS SOCIETATIS PRAESENS CONDITIO.
Haec autem est istius Societatis praesens conditio.
Quatuor extant domus communionem habentes et ab unico Superiore dependentes:
1a Augustae Taurinorum, sub titulo Oratorio di S. Francesco di Sales, de quo supra
dictum est; {13 [583]}
2a Apud Lanceum, sub titulo Collegio di S. Filippo Neri. Hic iuvenes ducenti et ultra
scientia et pietate imbuuntur;
3a Apud Mirabellum, in Dioecese Casalensi, sub titulo Piccolo Seminario di S. Carlo. Hic
centum et sexaginta et amplius adolescentuli ad studia et ad curriculum ecclesiasticum
deducuntur;
4a Apud Trofarellum, quo quando spiritualium exercitiorum, quando valetudinis causa
convenire adsuevimus.
Huius congregationis socii centum circiter adnumerantur, qui omnes uno ore et opere
Societatem Salesianam profìtentur, eiusdem regulas observant.
Ad operis complementum nihil aliud deest quam Apostolica rite constitutionum
approbatio. Hanc socii singuli humillime, sed toto corde, coram Deo et hominibus exoptant,
atque a Supremo Ecclesiae Antistite enixe deprecantur. Hanc Episcopi Provinciae ecclesiasticae
Taurinensis, hanc alii complures, qui Societatem noscunt, inter quos Eminentissimi:
Cardinalis PHILIPPUS DE ANGELIS, Archiepiscopus Firmanus, Camerlingus etc. etc.
Cardinalis IOANNES MARIA ANTONUCCI, Archiepiscopus Anconitanus.
Cardinalis COSIMUS CORSI, Archiepiscopus Pisanus. {14 [584]}
www.donboscosanto.eu
6/7

7 Page 7

▲back to top
Don Bosco - Notitia brevis Societatis Sancti Francisci Salesii
Torino 1868 - Tip. dell'Oratorio di s. Francesco di Sales. {16 [586]}
www.donboscosanto.eu
7/7