Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
per copia conforme all'originale.
In fede Torino il 12 maggio 1868.
Teologo GAUDI Procancelliero.
Interim complures Episcopi easdem regulas exceperunt, acque nasi sani et nituntur ut in
suis quoque Dioecesibus huius generis asceteria instituantur. {5 [107]}
Necesse visum est ut nonnulli adolescentuli graudiori.aetate, derelicti et pauperiores,
maxima diligentia a mala via amoverentur. Quod quidem factum est in hospitio s. Francisci
Salesii adaperto anno 1846. Numerus hinc receptornm adeo crevit, ut octingenti in praesens sint
qui vel artibus vel studiis dant operam.
Archiepiscopus Taurinensis, cui asceteriorum fructus, spiritus et disciplinae unitas
summopere tordi erant, Ioanni Bosco Pontificem Maximum adeundi consilium dedit, quo lumina
et regulae haberentur de ecclesiastica Congregatione ad hunc finem instituenda. Itaque anno
1858 idem Ioannes Bosco Sacerdos ah Ordinario suo per litteras commendatus Romam petiit,
atque ab admirabili Ecclesiae adsertore Pio IX Pontifiee Maximo benigne exceptus est., qui opus
plurimis verbis commendavit. Paterna deinceps bonitate innuit buiusmodi Societatem
instituendam esse tamquam Congregationem votorum simplicium, adeo ut socii coram Ecclesia
vinculo religionis de facto essent devincti, dum coram seculari societate integra iurium civilium
libertate fruerentur.
Ilisce positis et admissis, constitntiones Salesianae coordinatae et conscriptae sunt, acque
per sex annos ad praxim traductae. Tandem post experimentum viginti duornm annortim de
opere, de disciplina et de regulis ad Salesianam Societatem spectantibus, habilis commendatitiis
litteris pracscrtitn ab Episcopis ecclesiasticae Provinciac Taurinensis, labente anno 1863, ad
sacram Congrega tioncm Episcoporum et Regularium postulatio allata est, ut hard Societas
sanctae Romanae Ecclesiae suffragium, {6 [108]} consilium et tutamentum haberet. Caetera
enim parvi imo nihili habentur si Ecclesiae desit approbatio.
Praeter spero sacra Congregatio Episcoporum et Regnlarium supplicationem eximia
benevolentia excepit, acque ex audientia dici primi iulii 1864, Sanctitas Sua, opus, quod
quodammodo ipse inceperat, amplissimis verbis laudare atque commendare dignatus est ad instar
Congregationis votorum simplicium, dilata tamen ad opportunius tempus Constitutionum
approbatione.
Attentis vero peculiaribus circumstantiis reg.ularem existentiam buie Societati concedere
optimum visum fuit, et Superiorem praesentem generalem ad vitam, eius autem successorem ad
duodecim annos in munere permansurum esse instituit.
Hoc decretum bisce verbis conscriptum fuit:
DECRETUM.
Pauperiorum adolescentulorum míserans condilionem sacerdos Ioannes Bosco e Dioecesi
Tau.rinensi, iam ab anno 1841, aliorum Presbyterorum etiam auxilio fretus, illos in unum
colligere, Catholicae fidei rudirnenta edocere, et temporalibus snbsidiis levare instituit. hinc
ortum habuit pia Societas, quae a sancto Francisco Salesio nomen habens ex Presbyteris, Clericis
et laicis constata Socii tria consueta simplicia vota obedientiae, pau.pertatis et castitatis
profitentur; Superioris Generalis, qui Rector Maior nuncupatur directioni subsunt et praeter
propriam sanctifieationem, praecipuum hunc {7 [109]} habent finem, ut cum temporalibus, tum
spiritnalibus adolesr;entium praesertim miserabilium commodis inserviant. lam inde a piati
Congregationis principio, quae ad Luiusmodi consilii rationem pertinere arbitrati sunt, adeo
studiose diligenterque curarunt ut maximum ex eorum laboribus Christianae Reipublicae fructum
www.donboscosanto.eu
3/8