Don Bosco - Ioannis Tamiettii, Sancti Hieronymi de viris illustribus liber singularis vitae S. Pavli primi eremitae, Hilarionis eremitae, Malchi
monaci
Joannes Bosco Sacerdos candido lectori S. D.
Libros circumspicienti, qui in scholis ordinis secundi teruntur, mirum profecto videbitur
adolescentulos, christianum nomen professos, historias, orationes et poémata tantummodo
evolvere veteribus passim superstitionibus imbuta. Non sum equidem nescius neminem ferme
esse cum Tullio in eloquentia comparandum; utque poétas omittam, satis constat Caesarem,
Livium et Sallustium eo styli nitore probari, qui vel saniores a scribendo deterreat. Sed cum volo
latinae linguae studiosos ad optima exempiria confugere, quo totius bene dicendi artem arribiant,
tum idem ipse contendo eis omnino non esse catholicae doctrinae auctores invidendos, qui
primis post Christum natum seculis {3 [159]} fioruerunt. Quum enim multa peccent romani
superioris memoriae scriptores in iis quae ad mores, ad germanam humanitatem, atque
praesertim ad ipsam Dei creatoris et providentis notionem pertinent, omnino decet tenellos
alumnos illis studiorum monitoribus uti, qui sibi credentem minime fallant, quique perversis
veterum praeceptionibus sapientissima documenta opponant, mox laetissimos fructus latura.
Caeterum nemo tam hospes est in litteris latinis qui nesciat, complures christianae
sapientiae scriptores, tametsi altius spectabant, quam ut extima styli parte famam
consequerentur, se tamen ad veterum imitationem cum laude composuisse. Quare et Sulpicium
Severum memorant, qui de brevitate cum Sallustio contendit, et Minucium Felicem haud sane
inelegantem dictionem dialogis suis conciliantem, atque Lactantium, qui Tulliani styli virtutes
est consecutus, plano ut merito Cristianus Cicero sit appellatus.
Quae cum ita sint, propositis iam pridem praestantissimis italicorum scriptorum
voluminibus ad legendum, optimum factu existimavi, si italos adolescentulos in patriae {4
[160]} spem succrescentes ad eos latinos quoque scriptores deducerem, qui christianam
doctrinam professi, de litteris et de religione optime meriti sunt.
Utque a praestantiori orsus capiam, en tibi, candide lector, sanati Hieronymi scripta
selecta, cum adnotationibus Ioannis Tamiettii, salesianae familiae alumni, doctoris politiorum
litterarum diligentissimi. Postquam vero librum singularem relegeris de Viris illustribus
Ecclesiae breviter et dilucide digestum, non sine voluptate Paulum Hilarionem et Malcum
spectabis, solivagam Antonii et Macarii sapientiam in recesso Thebaidos sectantes. Quas quidem
narrationes ob oculos sibi olim proposuerunt majores nostri, unde et sanctissimae vitae rationem,
et materiam sumerent ad gentis linguam tum pptmum vagientem excolendam. Volumen claudunt
epistolae nonullae, quas intuens nihil certe jucundius, nihil purius, nihil eruditius desideres.
Ne e plura. Vale.
Dabam Augustae Taurinorum ipsis cal. januarii an. MDCCCLXXV. {5 [161]} {6 [162]}
Index
IOANNES BOSCO SACERDOS CANDIDO LECTORI S. D.
Hieronymus Dextro .
Vita s. Pauli eremitae .
Pag.3
9
109
VITA SANCTI HILARIONIS.
CAPVT I. Hilarionis ortus. - Alexandriam mittitur studiorum causa. - Fugit
ad s. Antonium. –
In solitudinem sese recepit, anno aetatis suae quinto et decimo .
129
--- II Eius vita in desertis locis. - Daemonum insidiae et vexationes.
131
www.donboscosanto.eu
2/3