Don Bosco - Societas Sancti Francisci Salesii
veritatibus instituentur, operam quoque alicui arti navabunt, quemadmodum nunc fit in aedibus,
quae Asceterio S. Francisci Salesii adiunguntur in hac urbe.
5° Quum vero gravissimis periculis subiiciantur adolescentes, qui ecclesiastico ministerio
initiari cupiunt, maximae curae huic societati erit eos in pietate et vocatione colere, qui se studio
et pietate specialiter commendabiles ostendant. In adolescentulis autem studiorum causa
excipiendis ii praeferentur, qui pauperiores sint, qui ideo curriculum studiorum alibi nequeunt
explere, dummodo firmam spem vocationis ad ecclesiasticam militiam praebeant. In Asceterio
Taurinensi octingenti circiter; Mirabelli centum et quinquaginta sunt; Lancei autem ducenti
circiter adnumerantur, qui hoc nomine classicis, quae dicunt, studiis incumbunt.
6° Quum autem necessitas catholicae religionis tutandae gravior etiam urgeat inter
christianos populos, praesertim in pagis, propterea socii strenue adlaborabunt, ut homines, qui
potioris vitae amore per statos aliquot dies secedunt, ad pietatem confirment erigantque; ut bonos
libros in vulgus spargant, omnibusque rationibus utentur {7 [273]} quae a sedula charitate
proficiscuntur; verbis denique et scriptis impietati adversentur, et haeresi, quae omnia tentat, ut
in rudes ac idiotas pervadat. Huc spectant sacrae conciones, quae identidem habentur, huc
triduanae et novendiales supplicationes, huc demum libri evulgati per officinam, abhinc quatuor
annos institutam in Asceterio Taurinensi qui inscribuntur Letture Cattoliche.
Huius societatis forma.
N. .4.
1° Socii omnes vitam communem agunt, uno fraternae charitatis votorumque simplicium
vinculo constricti, quod eos ita constringit, ut unum cor unamque animam efficiant ad Deum
amandum, eique serviendum virtute obedientiae, paupertatis, morum sanctimonia, et accurata
christiana vivendi ratione.
2° Quicumque societatem ingressus fuerit, civilia iura, etiam editis votis, non amittit,
ideoque rerum suarum proprietatem servat, idemque potest in aliena bona succedere. Sed,
quamdiu in societate permanserit, non potest facultates suas administrare, nisi ea ratione et
mensura qua Rector in Domino bene iudicaverit. {8 [274]}
3° Omnis fructus rerum sive mobilium, sive immobilium, quas in societatem quis attulit,
quo tempore vitam in ipsa egerit, ad eamdem pertinebit. Poterit tamen vel partim, vel etiam
omnino parentibus erogare, quae extra congregationem possideat; at semper obtento Rectoris
consensu.
4° Clerici et Sacerdotes, etiam postquam vota emiserint, patrimonia vel simplicia
beneficia retinebunt, sed neque administrare, neque iis perfrui poterunt nisi ad Rectoris
voluntatem.
5° Administratio patrimoniorum, beneficiorum et omnium, quae in societatem inferantur,
ad Superiorem Generalem pertinent, qui vel ipse vel per alios ea administrabit, et donec
quisquam in congregatione fuerit, annuos eorum fructus percipiet.
6° Eidem Superiori omnes sacerdotes Missarum etiam eleemosynam tradent. Caeteri
vero, tum clerici, tum laici, omnem pecuniam ei committent, quae quibusque modis ad eos
perveniat, ut in commune conferatur.
7° Quaecumque sociis necessaria erunt, societas praestabit, et quod ad victum spectaverit,
quod ad vestimentum et caetera, quibus in diversis vitae conditionibus opus fuerit. Quin imo, ubi
iusta ratio adsit, potest Superior pecuniam, vel aliam rem socio tribuere, quam ad maiorem Dei
gloriam impendendam duxerit.
8° Si quis intestatus decesserit, ei succedet qui secundum leges civiles haeres constituitur.
{9 [275]}
www.donboscosanto.eu
4/13