Don Bosco - Regulae seu Constitutiones Societatis S. Francisci Salesii juxta approbationis decretum die 3 aprilii 1874
I. Salesianae societatis finis.
1. Huc omnino spectat Salesiana Congregatio, ut socii simul ad perfectionem christianam
nitentes, quaeque charitatis opera cum spiritualia, tum corporalia, erga adolescentes, praesertim
si pauperiores sint, exerceant, et in ipsam iuniorum clericorum educationem incumbant. Haec
autem societas constat ex presbyteris, clericis atque laicis.
2. Iesus Christus coepit facere et docere, ita etiam socii praeter internas virtutes incipient
ext.ernarum virtutum exercitio, et scientiarum studio se ipsos perficere; deinde aliis iuvandis
strenuam operam dabunt. {5 [415]}
3. Primum charitatis exercitium hoc erit, ut pauperrimi in primis et derelitti adolescentuli
excipiantur, et sanctam catholicam religionem doceantur, praesertim vero diebus festis.
4. Cum autem saepe contingat, ut adolescentuli inveniantur adeo derelitti, ut, nisi in
aliquod hospitium recipiantur, quaecumque cura frustra iis omnino impendatur, idcirco maiori,
qua licebit sollicitudine, domus aperientur, in quibus, Divina opitulante Providentia,
receptaculum, victus et vestis iis suppeditabuntur. Eodem vero tempore, quo Catholicae fidei
veritatibus imbuen ur, operam quoque alicui arti navabunt.
5. Quum vero gravissimis periculis sint obnoxii adolescentes, qui ecclesiasticae militiae
nomen dare cupiunt, maximae curae huic societati erit eos pietate fovere, qui studio et bonis
moribus speciatim se commendabunt. In adolesce_ntibus autern studiorum causa excipiendis,ii
praeferontur, qui pauperiores sint, quique ideireo curriculum studiorum alibi nequeant explere,
dummodo aliquam spem vocationis ad ecclesiastieam militiam praebeant. {6 [416]}
6. Catholicae religionis tutandae gravior etiam urget necessitas inter Christianos populos,
praesertim in pagis; propterea socii strenue adlaborabunt, ut homines, qui melioris vitae amore
per statos aliquot dies secedunt, ad pietatem confirment, erigantque.
7. Iidem socii curae habeant uti bonos libros in vulgus spargant, omnibnsque rationibus
utantur, quae a sedula charitate proficiscuntur; verbis denique et scriptis impietati adversentur et
haeresi, quae omnia facit, ut in rades ac idiotas pervadat. Hue spectent sacrae conciones, quae
identidem habentur ad populum; huc triduanac et novendiales supplicationes; huc demum
bonorum librorum diffusio.
II. Huius societatis forma.
1. Socii omnes vitam communem agunt, uno fraternae charitatis, votorumque simplicium
vinculo constricti, quod eos ita coniungit, ut unum cor, unamque animam efficiant ad Deum
amandum, eique serviendum {7 [417]} virtute obedientiae paupertatis, castitatis, et omnino
ebristiana vivendi ratione.
2. Clerici et Presbyteri, etiamsi iam vota emiserint, patrimonia vel simplicia beneficia uti
vocant, retinere poterunt; sed non ea administrare, neque eorum fructibus perfrui, nisi ad
Rectoris voluntatem.
3. Administratio patrimoniorum, beneficiorum, et omnium quae in societatem inferantur,
ad superiorem Generalem pertinet, qui vel per se vel per alios ea administrabit; et, donec
quisquam in congregatione fuerit, annuos eorum fructus idem Superior percipiet.
4. Eidem superiori sive generali sive locali omnes Presbyteri missarum etiam
eleemosinam deferent. Omnes vero, tum Presbyteri, tum Clerici, vel laici, omnem pecuniam,
quodcumque donum, quibusque titulis ad cos perveniant, eidem committent.
5. Unusquisque votis tenetur, nec a votis sive temporariis sive perpetuis exsolvi poterit,
nisi forte eorum gratiam illi summus Pontifex fecerit; aut per Superiorem Generalem fuerit a
societate dimissus. {8 [418]}
www.donboscosanto.eu
2/14