Don Bosco - Regulae Societatis S. Francisci Salesii [1873]
4. Saepe autem contingit, ut adolescentuli inveniantur adeo derelitti, ut, nisi in aliquod
hospitium recipiantur, quaecumque cura frustra iis omnino impendatur. Quod ut fiat, maiori qua
licebit sollicitudine, domus aperientur, in quibus Divina opitulante Providentia, receptaculum,
victus et vestimentum iis subministrabuntur. Eodem vero tempore, quo fidei veritatibus
instituentur, operam quoque alicui arti navabunt, quemadmodum nunc {8 [42]} fit in aedibus
quae Asceterio s. Francisci Salesii adiunguntur in hac urbe, et in Hospitio Sancti Vincentii de'
Pauli prope urbem Genuensem.
5. Quum vero gravissimis periculis subiiciantur adolescentes, qui ecclesiastico ministerio
initiari cupiunt, maximae curae huic societati erit eos in pietate et vocatione colere, qui se studio
et pietate specialiter commendabiles ostendant. In adolescentibus autem studiorum causa
excipiendis ii praeferentur, qui pauperiores sint, qui ideo curriculum studiorum alibi nequeunt
explere, dummodo aliquam spem vocationis ad ecclesiasticam militiam praebeant.
6. Quum autem necessitas catholicae religionis tutandae gravior etiam urgeat inter
christianos populos, praesertim in pagis, propterea socii strenue adlaborabunt, ut homines, qui
potioris vitae amore per status aliquot dies secedunt, ad pietatem confirment erigantque; ut bonos
libros in vulgus spargant, omnibusque rationibus utantur, quae a sedula charitate proficiscuntur;
verbis denique et scriptis impietati adversentur, et haeresi, quae.omnia tentat, ut in rudes ac
idiotas pervadat. Huc spectant sacrae conciones, quae identidem habentur; huc triduanae et
novendiales supplicationes; huc demunì libri evulgati per officinam librariam ab anno
MDCCCLXII institutam in Asceterio Taurinensi, qui inscribuntur Letture Cattoliche et
Biblioteca della Gioventù aliique libri quam plurimi. {9 [43]}
IV. Huius societatis forma.
1. Socii omnes vitam communem agunt, uno fraternae charitatis votorumque simplicium
vinculo constricti, quod eos ita constringit, ut unum cor, unamque animam efilciant ad Deum
amandum, eique serviendum virtute obedientiae, paupertatis, morum sanctimonia, et accurata
christiana vivendi ratione.
2. Quicumque societatem ingressus fuerit civilia Tura, etiam editis votis, non amittit,
ideoque rerum suarum proprietatem servat, idemque ex legum civilium praescripto publica
tributa solvet, valide et licite potest emere, vendere, testamenturn conficere, atque in aliena bona
succedere. Sed quamdiu in societate permanserit, nequit facultates suas administrare, nisi ea
ratione et mensura qua Rector Maior in Domino bene iudicaverit.
3. Omnis fructus rerum sive mobilium, sive immobilium, quas societatein ingrediendo
quis secum attulit, quo tempore vitam in ipsa egerit, ad eamdem pertinebit. Poterit tamen vel
partim, vel etiam omnino parentibus erogare quae extra congregationem possideat; at semper
obtento Reetoris consensu.
4. Clerici et Sacerdotes, etiam postquam vota emiserint, patrimonia vel simplicia
beneficia retinebunt, sed neque administrare, neque iis perfrui poterunt nisi ad Rectoris
voluntatem. {10 [44]}
5. Administratio patrimoniorum, beneficiorum et omnium, quae in societatem inferantur,
ad Superiorem Generalem pertinet, qui vel ipse vel per alios ea administrabit; et donec quisquain
in congregatione filerit, annuos eorum fructus idem Superior percipiet.
6. Eidem Superiori omnes sacerdotes missarumm etiam eleemosynam tradent. Omnes
vero, tum sacerdotes, tum cerici, vel laici, omnem pecuniam, quodcumque donum quibusque
titulis ad eos perveniant, eidem cornmittent. Legata vero atque haereditates ad eosdem
pertinebunt secundum legum civilium praescripta, sed modo in articulis 4 et 5 adsignato.
7. Unusquisque votis tenetur, donec in societate permanserit. Si quis vel insta de causa,
vel prudenti superiorum iudicio, a societate discedat, a votis poterit a Superiore Generali exsolvi.
www.donboscosanto.eu
4/15