Don Bosco - Regulae Societatis S. Francisci Salesii [II]
4. Saepe autem contingrit, ut adolescentuli inveniantur adeo derelicti, ut, nisi in aliquod
hospitium recipiantur, quaecumque cura frustra iis omnino impendatur. Quod ut fiat, maiori qua
licebit sollicitudine, domus aperientur, in quibus Divina opitulante Providentia, receptaculum,
victuset vestimentum iis subministrabuntur. Eodem vero tempore, quo fidei veritatibus
instituentur, {8 [302]} operam quoque alieni arti navabunt, quemadmodum nunc fit in aedibus
quae Asceterio s. Francisci Salesii adiunguntur in hac urbe, et in Hospitio Sancti Vincentii de
Pauli prope urbem Genuensem.
5. Quum vero gravissimis periculis subiiciantur adolescentes, qui ecclesiastico ministerio
initiari cupiunt, maximae curae huic societati erit eos in pietate et vocatione colere, qui se studio
et pietate specialiter commendabiles ostendant. In adolescentibus autem studiorum causa
excipiendis ii praeferentur, qui pauperiores sint, qui ideo curriculum studiorum alibi neqneunt
explere, dummodo aliquam spem vocationis ad ecclesiasticam militiam praebeant.
6. Quum autem necessitas catholicae religionis tutandae gravior etiam urgeat inter
christianos populos, praesertim in pagis, propterea socii strenue adlaborabunt, ut homines, qui
potioris vitae amore per statos aliquot dies secedunt, sd pietatem confirment erigantque; ut bonos
libros in vulgus spargant, omnibusque rationibus utantur, quae a sedula charitate proficiscuntur;
verbis denique et scriptis impietati adversentur, et haeresi, quae omnia tentat, ut in rudes ac
idiotas pervadat. Huc spectant sacrae conciones, quae identidem habentur; huc triduanae et
novendiales supplicationes; huc demum libri evulgati per officinam librariam ab anno
MDCCCLXII inatitutam aliique quam plurimi. {9 [303]} [Regulae Societatis s. Francisci.]
II. Huius societatis forma
1. Sodi omnes vitam communem agunt, uno fraternae oharitatis votorumque simplicium
vinculo constrieti, quod eos ita constringit, ut unum cor, unamque animam efficiant ad Deum
amandum, eique serviendum virtute obedientiae, paupertatie, morum sanctimonia, et accurata
christiana vivendi ratione.
2. Quicumque societatem ingressus fuerit civilia iura, etiam editis votis, non amittit. Ideo
valide et licite potest emere, vendere, testamentum conficere, atque in aliena bona succedere. Sed
quamdiu in societate permanserit, nequit facultates suas administrare, nisi ea ratione et mensura
qua Rector Maior in Domino bene iudicaverit.
3. Omnis fructus rerum sive mobilium, sive immobilium, quas societatem ingrediendo
4uis secum attulit, quo tempore vitam in ipsa egerit, ad eamdem pertinebit. Poterit tamen vel
partim, vel etiam omnino parentibus erogare quae extra congregationem possideat; at semper
obtento Rectoris consensu.
4. Clerici et Sacerdotes, etiam postquam vota emiserint, patrimonia vel simplicia
beneficia retinebunt, sed neque administrare, neque iis perfrui poterunt nisi ad Rectoria
voluntatem.
5. Administratio patrimoniorum, beneficiorum et omnium, quae in societatem inferantur,
ad Superiorem {10 [304]} Generalem perinet, qui vel ipse vel per alios ea administrabit; et donee
quisquam in congregatione fuerit, annuos.eorum fructus idem Superior percipiet.
6. Eidem Superiori omnes sacerdotes missarum etiam eleemosynam tradent. Omnes vero,
tum sacerdotes, tuoi clerici, vel laici, omnem pecuniam, quodcumque donum quibusque titulia ad
eos perveniant, eidem committent.
7. Unusquisque votis tenetur, donec in societate permanserit. Si quis vel fusta de causa,
vel prudenti superiorum iudicio, a societate discedat, a votis poterit a Superiore Generali exsolvi.
8. Unusquisque maneat in vocatione, ad quam vocatus est, usque ad vitae exitum. In
mentem quotidie sibi revocet gravissima illa Domini Servatoris verba: Nemo mittens manum ad
aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
www.donboscosanto.eu
4/15