DON BOSCO
CIRCOLARI
OTTO AVVISI PER IL BUON ANDAMENTO DELLA CONGREGAZIONE. -
Directoribus aliisque superioribus cujusque domus Salesianae in D. S. P.,
Mense Septembris nuper elapso, Generale Capitulum in nostro Collegio apud
Lanceum habitum fuit, in quo plura ad Nostrae Congregationis utilitatem
statuta fuerunt. Sed antequam hujusmo.di Decreta typis mandari sociisque
nostris communicari queant, cum tempus et labor non levis adhuc requiratur,
bonum visum est nonnulla hic in antecessum adnotare, quae magis magisque
ad praxim necessaria censentur et quorum observantiam summopere in
Domino commendamus. Sunt nempe:
1. Deliberationes, quae jam in priori Capitulo Generali ratae fuerunt, legantur,
et praecipue quae ad mores atque ad oeconomiam spectant, ad mentem
revocentur.
2. Directores maximam impendant diligentiam, ut quisque Socius animum
suum libere et commode singulis men sibus aperiat. Itidem Exercitium Bonae
Mortis statuto die, vel omnes una simul collecti, vel etiam separatim, quisque
peragere studeat, eodemque die legatur unum ex Capitulis Nostrarum
Constitutionum, vel Epistola sancti Vincentii a Paulo, quae easdem
Cónstitutiones praecedit.
3. Multae et graves rationes suadent, ut nemo, nisi ex medici praecepto, ad
aquas balnearias accedat.
4. Obedientia inter nos sit de facto erga Superiores, quoad Constitutiones,
quoad officia uniquique commissa. Clare explioentur Saneti Pauli Apostoli
verba : Obedite praepositis vestris etc. Hinc nemo ex ea domo, ubi a suis Su
perioribus positus est, ne paulisper quidem discedat absque Superioris
consensu, et rationabili causa intercedente.
Itidem nemo apud se pecuniam retineat, neque eroget, nisi ex causa et
mensura quas ei Superior constituit.
5. Satagant Superiores ut omnino claudatur omnium malorum officina, qualis
est feriarum tempus apud parentes aut amicos transigere.
6. Unusquisque seipsum praebeat exemplum bonorum operum, et ab omni
specie scandali peraccurate fugam apprehendat.
7. Patientia, caritas et mansuetudo nostra resplendeant in opere et sermone,
adeo ut adimpleantur in nobis verba Christi: Vos estis sai terrae, vos estis lux
mandi.
8. Mense Februario et Martio cujusque anni unusquisque Socius ad- Rectorem
Majorem Epistolam scribat, in qua valetudinis et vocationis suae statura
fidenter exponat, ut animi sui quieti et utilitati consulere possit. Hujusmodi
Epistolam, cum sit ad Superiorem inseripta, nemo neque legere, neque
adaperire audeat.
Filii mei in Christo carissimi, maneamus in vocatione, -qua vocavit nos
Dominus, et satagamus, ut per bona opera vocationem et electionem nostram
certiorem faciamus.
Nam, quod Deus avertat, si nos posuerimus manum ad aratrum et
respexerimus retro, apti non erimus regno Dei Singuli Directores omnibus
suae domus sociis hanc Nostram Epistolam legant, explicent et de singulis
articulis supra adnotatis saepius ad cos breviter sermonem habeant.