Cimatti|Byrne William Laurence / 1945-12-…

3276 / Byrne William Laurence / 1945-12-… /


a Don Lorenzo Byrne, salesiano, cappellano militare americano in Giappone



Notitiae de Japonia1


[dicembre 1945]

Notitiae salesianae.


Opera nostra in Tokyo (scilicet Seminarium Salesianum S. Cordis Jesu Philosophiae et Theologiae, Schola professionalis S. J. Bosco, Paroecia Mikawashima) in bello servatae sunt, et potuerunt semper laborare pro juventute et pro christianis. Omnes personae religiosae exsterae et Japonenses servatae sunt incolumes.

Sorores Filiae Mariae A. quoque servatae sunt omnes, sed domus earum incendiata per incursiones aereas, earum domus (schola) erecta in Shizuoka quoque ab incendio destructa fuit.

In Missione Miyazaki duo domus Salesianorum ab incendio peremptae sunt prorsus (Oita et Miyakonojo); duo domus a typhone peremptae sunt (Seminarium Miyazaki et Colonia Agricola S. Joseph); domus Nakatsu a militibus Japonensibus destructa. Solum domus Beppu servata incolumis.

In missione quoque omnes missionarii et sorores servati sunt. Extante bello dormierunt in Domino Salesiani: Sac. Carolus Arri (infirmitate) et clerici Salesiani Nishimura Johannis (miles in Manila), Kai Tarcisius (miles), coadiutor Tateishi Gregorius (miles), Aspirans Tomura Paulus (infirmus qui emisit vota in artic. mortis).

Omnes Salesiani exteri perdurante bello reclusionem pro tempore experti sunt (speciatim Sac. Margiaria duobus annis), visi sunt tanquam traditores patriae et multis tribulationibus affecti. Sed Deo adjuvante et Maria, etiam in hoc tempore laboraverunt pro gloria Dei et pro salute animarum.

In Missione pro mense a suis habitationibus eiecti, relinquerunt omnia, sed Salesiani Japonenses (liberi a servitio militari, quia fere omnes obligati fuerunt) custodiebant domus, et sic labor prosecutus est.

Ut supra dixi domus eversae, incendio destructae, et cum eis mobilium et vestimenta perempta, difficultas et paupertas ciborum fuerunt causae magni doloris pro omnibus, sed propter eximiam charitatem militiae Americanae, una cum cessatione belli, copiose et generose nobis auxilium ferunt. Deo gratias et Americae. Nunc incipiendum est, et ope gratiae Dei et charitatis Americae, et bona voluntate Salesianorum in Japonia brevi, recontructis domibus, ut antea Salesianum opus perficiemus.

Et etiam Episcopi Japonenses nunc enixe petunt Salesianorum auxilium in suas dioeceses et sic labor Salesianorum feliciter divulgatur in Japonia.

In Tokyo Schola Thypografica D. Bosco, recognita ab Americanis, ab ipsis multis modis subsidiata, pro divulgatione bonorum librorum fortiter adlaborat.

Nunc divulgat ut ante bellum Bollettino Salesiano et Lettura Cattolica.

Semper in Bollet. pro militibus Americanis passim in americana lingua scripta est. Multi ex nostris festis adjuvant cappellanos militares in celebrandam missam.

Alia opera quoque et apostolatus missionis prosequuntur indesinenter pro gloria Dei et pro salute animarum.

Omnes Salesiani in Japonia salutant omnes Salesianos Federationis S. U.

Gratias agunt pro beneficiis acceptis in personam peramantissimi P. Byrne, qui dedit nobis notitias vestras, et nobis dedit splendidum exemplum vitae Salesianae, et promittunt pro vobis speciales orationes et oblationem sacrificiorum vitae, ut vester labor sit plenus gratiae Dei et meritorum pro vita aeterna.


Aliae Notitiae


Diebus 28, 29, 30 Novembris in Concilio Episcoporum Japoniae inter varias res haec decretata sunt:

l) Episcopi Japonenses jucunde concedunt et enixe petunt ut multi sacerdotes Americani et clero saeculari et religiosorum cito veniant ad evangelizandam Japoniam. Utinam Salesiani quoque respondeant desideriis et praecibus Episcoporum, et veniant cito et multi.

2) Magnus Mac Arthur totis viribus adjuvat etiam religionem Catholicam et auspicavit conversionem completam Japoniae, quod si hoc eveniat, relationes Japoniae et Americae erunt valde bonae et utiles pro omnibus et in omnibus.

3) Japoniae Christiani, videndo bonas dispositiones et auxilia Mac Arthur erga religionem Catholicam, deliberaverunt ut munus offerendi artisticam picturam Beatae Mariae Virginis in Japonia.

4) Milites Americani Catholici sunt laudandi pro bono exemplo practicae vitae christianae in audiendo Missam, in frequentia Sacramentorum, in devotione quae manifestant in perficiendis officiis religionis, et speciatim in fortitudine manifestando et confitendo sine aliquo respectu humano et publice propriam religionem Catholicam.

In regione pagana, ut est Japonia, hoc exemplum confert multum ad respectum et propagationem fidei Catholicae; et hoc modo milites Americani Catholici deveniunt veri missionarii. Certe, nos, missionarii in Japonia, ea toto corde per multas gratias debemus dicere militibus Catholici Americae.

5) Episcopi Japonenses invitaverunt tres vel quatuor ex notis Episcopi Americae ad visitandum condicionem ecclesiae in Japonia post bellum.

6) Et etiam enixe rogaverunt ut multi et boni libri et ephemerides et publicationes periodicae Americae copiose divulgati sint (in lingua Japonica translati). In Japonia. Salesiani quoque haec fortiter petunt.

Quaeso, adjuvate nos in omnibus mediis bonis pro conversione animarum in Japonia.

Inter bonas res introductas ab Americanis est libertas religiosa et libertas instructionis: adjuvate nos etiam hoc modo et estote cooperatores in salute animarum, et ideo mittite nobis libros, imagines, numismata, cruces., ecc. Protestantes fortiter adlaborant pro divulganda religione, et si Catholici dormiunt, certe filii tenebrarum prudentiores filiis lucis erunt.

Carissime P. Byrne, Deus te sospitet et adjuvet in omnibus et repleat te benedictionibus, pro fratribus tuis collatis donis. Omnes gratias agunt tibi pro praecibus et pro omnibus donis, quibus adjuvasti nos.

Certe, semper tui memoriam facimus et tu quoque in Missa speciatim ora pro nobis,


Sac. V. Cimatti, sales.


1 Lo scritto, senza data, risale alla fine dell’anno 1945 ed è indirizzato al Sac. Lorenzo Byrne, Salesiano, cappellano militare, il primo che fu a visitare i salesiani in Giappone dopo la guerra. Perché è stato fatto in latino? Certo non era in grado di scrivere in inglese. In U. S. A. però c’erano molti confratelli che sapevano l’Italiano. Non si sa se il foglio che si conserva sia la brutta copia oppure la copia di quanto Mons. Cimatti dovette aver scritto o consegnato a mano a P. L. Byrne.