Cimatti|Vescovi del Giappone/1949-11-8

3873 / Vescovi Giappone / 1949-11-8 /


alle Loro Eccellenze Vescovi del Giappone



Seminarium Salesianum, Tokyo

Tokyo, 8 novembre 1949

Excellentia Reverendissima,


Dolendum sane puto, quod proposita petitio plenaria Summo Pontifici mittenda pro impetranda extensione Festi Liturgici Beatae Mariae Virginis sub titulo “Auxilium Christianorum” (quod cadit in die 24 mensis Maii) ad universalem Ecclesiam, in plenario coetu Reverendissimorum et Excellentissimorum totius Japonae Ordinariorum nuperrime habito, facta non sit.

Inopinata quidem et inexpectata res mihi fuit, eo praesertim quod antea Reverendissimi et Excellentissimi Ordinarii, datis litteris mihi suaserint ut petitionem hanc Plenario totius Japonae Ordinariorum Coetui proponerem, eo fine ut petitio plenaria ab omnibus Reverendissimis Ordinariis simul Romam metteretur. Quod si factum esset, mihi quidem totique Salesianorum Societati perjucundum pergratumque fuisset.

Res contra spem evenit. Non propterea tamen animo deficere licet. Ad finem enim nostrum non requiritur sane – quamquam summopere optandum – ut petitio ista plenaria sit, ab omnibus scilicet alicuius Regionis seu Regni vel Imperii Ordinariis simul facta; sed sufficit ut singuli Ordinarii, qui id velint, eam Suo Suaeque Dioecesis seu Ecclesiasticae Provinciae nomine Summo Pontifici mittant.

Non multae sane sunt petitiones plenariae, quales jam factae sunt a Plenariis Episcoporum Coetibus in Gallia, in Mexico, in Pedemontana Regione et in Hispania. Multae vero sunt petitiones a singulis Ordinariis jam Romam missae; inter quos accensentur fere omnes Episcopi Italiae, Americae Latinae, Canadensis Regionis, Indiae et Sinarum; multi etiam Episcopi Americae Septentrionalis aliarum Regionum.

Quod sine ratione non est. In praesentibus enim Ecclesiae calamitatibus, speciale requiritur auxilium et tutela Eius, quae “singulare Ecclesiae praesidium” vocata est, et quae “sola cunctas haereses interemit in universo mundo”.

Ad quod praesidium auxiliumque certius securiusque impetrandum, summopere consentaneum videtur, nec ullo modo ab Ecclesiae praxi alienum vel a fide absonum, Summo Pontifici humillime petere, ut hanc Festivitatem, a Pio VII° anno reparatae salutis MDCCCCXIV° institutam, et quae jam in Vicariatu Romano, in Australia, in plurimis Italiae, Galliae, Sinarumque Dioecesibus et Religiosis Familiis, quotannis ritu duplici celebratur, ad universalem Ecclesiam eodem ritu extendere dignetur.

Quapropter, nomine totius Salesianae Familiae in Japonia adlaborantis, humillime rogo Excellentiam Vestram Reverendissimam ut, ob summum erga Beatam Mariam Virginem studium tenerumque amorem, hanc petitionem, quae jampridem a variis Paroeciis vel Religiosis Familiis Tibi missa est vel quam missam esse puto, Tuae Dioecesis seu Ecclesiasticae Provinciae nomine, Romano Pontifici mittere velis.

Quod tibi Tuisque pastoralibus curis commisso gregi, Beatae Virginis “AUXILIUM CHRISTIANORUM” singularem ac specialem tutelam conciliaturum puto et auspicor.

Tuis humillime provolutus pedibus, Pastoralem Benedictionem imploro.

Dabam Tokyo, in Domo studiorum Salesiana, ante diem sextum Idus Novembres, Anno Domini MCMIL.


Sac. Vincentius Cimatti, S.D.B.