Don_Bosco-Societas_S._Francisci_Salesii_%5B1873%5D


Don_Bosco-Societas_S._Francisci_Salesii_%5B1873%5D



1 Page 1

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
SOCIETAS S. F RANCISCI SALESII
{1 [103]} {2 [104]}
DE SOCIETATE S. FRANCISCI SALESII BREVIS NOTITIA ET NONNULLA DECRETA
AD EAUDEM SPECTANTIA
[è premesso agli scritti attribuiti o attribuibili a Don Bosco]
www.donboscosanto.eu
1/8

2 Page 2

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
Iam inde ab anno millesimo octingentesimo primo et quadragesimo Ioannes Bosco
Sacerdos una cum aliis ecclesiasticis viris operam dabat., ut simul in unum locum Augustae
Taurinorum adolescentulos derelictos et pauperes colligeret, eos ludis exhilararet, eodemque
tempore panem divini verbi eis distribueret.
Anno vero 1844 aedicula penes locum, quod Refugium nuncupatur, divino cultui dicata
fuit.
Anno 1846 Archiepiscopus Taurinensis facultates quas iam antea dederat, amplians
decrevit ut omnes, qui buie instituto interessent, ad Eucharistiao sacramentu.m admitti,
praeceptum Paschatis ibidem adimplere, et triduanas vel novendiales preces indici possent.
Cum autem numerus adolescentulorum magis magisque in dies cresceret, annuente
Ordinario, duo alia asceteria dedicata sunt; unum anno 1848, alterum 1849. {3 [105]}
Pitires peculiares facultates iam antea fuerant concessate, quae quidcm omnes
confirmatae et adauctae sunt decreto sponte dato die 31 martii anno 4852. Duo praesertim
Archiepiscopus tane in animo habuit: omnes facultates ad asceteria administranda concedere,
acque Superiorem generalem llorum asceteriorum Ioannein Bosco instituere.
Hoc autem decretum italicis verbis sic exprimitur:
PATENTE
A Direttore Capo degli Oratorii di s. Francesco ili Sales, del s. Angelo Custode e di s. Luigi in
Torino, in favore del Signor D. GIOVANNI BOSCO.
LUIGI DE MARCHESI FRANZONI
CAV. DEL SUPREMO ORDINE DELLA SS. ANNUNZIATA
per grazia dl Dio e della Sede Apostolica
ARCIVESCOVO DI TORINO
Al molto Rev. Sig. D. GIOVANNI BOSCO da Castelnuovo
Sacerdote della Nostra Diocesi SALUTE.
Congratulandoci con Voi, Degno Sacerdote di Dio, elio abbiate con industre carità saputo
stabilire la non mai abbastanza commendevole Cono rogazione dei poveri {4 [106]} giovani nel
pubblico Oratorio di s. Francesco di Sales in Valdocco, giudichiamo cosa giusta il testificarvi
mercé le presenti il Nostro perfetto gradimento con deputarvi effettivamente Direttore Capo
spirituale del l’ Oratorio di s. Francesco di Sales, a cui vogliamo siano uniti e dipendenti quelli di
s. Luigi Gonzaga e del s. Angelo Custode, affinché l’ opera intrapresa con si felici auspizi
progredisca e si amplifichi nel vincolo della carità a vera gloria di Dio e a grande edificazione
del prossimo, conferendovi tutte le facoltà, che sono necessarie ed opportune al santo scopo.
Mandiamo intanto, ad inserirsi negli atti della Nostra Curia Arcivescovile queste Patenti
per originale, con facoltà al Nostro Cancelliere di rilasciarne copia.
Dato in Torino addi trent'uno marzo l' anno mille ottocento cinquantadue.
Firmato: FILIPPO RAVINA Vic. Generale
e manualmente
Sott. BALLADORE Cancelliere.
www.donboscosanto.eu
2/8

3 Page 3

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
per copia conforme all'originale.
In fede Torino il 12 maggio 1868.
Teologo GAUDI Procancelliero.
Interim complures Episcopi easdem regulas exceperunt, acque nasi sani et nituntur ut in
suis quoque Dioecesibus huius generis asceteria instituantur. {5 [107]}
Necesse visum est ut nonnulli adolescentuli graudiori.aetate, derelicti et pauperiores,
maxima diligentia a mala via amoverentur. Quod quidem factum est in hospitio s. Francisci
Salesii adaperto anno 1846. Numerus hinc receptornm adeo crevit, ut octingenti in praesens sint
qui vel artibus vel studiis dant operam.
Archiepiscopus Taurinensis, cui asceteriorum fructus, spiritus et disciplinae unitas
summopere tordi erant, Ioanni Bosco Pontificem Maximum adeundi consilium dedit, quo lumina
et regulae haberentur de ecclesiastica Congregatione ad hunc finem instituenda. Itaque anno
1858 idem Ioannes Bosco Sacerdos ah Ordinario suo per litteras commendatus Romam petiit,
atque ab admirabili Ecclesiae adsertore Pio IX Pontifiee Maximo benigne exceptus est., qui opus
plurimis verbis commendavit. Paterna deinceps bonitate innuit buiusmodi Societatem
instituendam esse tamquam Congregationem votorum simplicium, adeo ut socii coram Ecclesia
vinculo religionis de facto essent devincti, dum coram seculari societate integra iurium civilium
libertate fruerentur.
Ilisce positis et admissis, constitntiones Salesianae coordinatae et conscriptae sunt, acque
per sex annos ad praxim traductae. Tandem post experimentum viginti duornm annortim de
opere, de disciplina et de regulis ad Salesianam Societatem spectantibus, habilis commendatitiis
litteris pracscrtitn ab Episcopis ecclesiasticae Provinciac Taurinensis, labente anno 1863, ad
sacram Congrega tioncm Episcoporum et Regularium postulatio allata est, ut hard Societas
sanctae Romanae Ecclesiae suffragium, {6 [108]} consilium et tutamentum haberet. Caetera
enim parvi imo nihili habentur si Ecclesiae desit approbatio.
Praeter spero sacra Congregatio Episcoporum et Regnlarium supplicationem eximia
benevolentia excepit, acque ex audientia dici primi iulii 1864, Sanctitas Sua, opus, quod
quodammodo ipse inceperat, amplissimis verbis laudare atque commendare dignatus est ad instar
Congregationis votorum simplicium, dilata tamen ad opportunius tempus Constitutionum
approbatione.
Attentis vero peculiaribus circumstantiis reg.ularem existentiam buie Societati concedere
optimum visum fuit, et Superiorem praesentem generalem ad vitam, eius autem successorem ad
duodecim annos in munere permansurum esse instituit.
Hoc decretum bisce verbis conscriptum fuit:
DECRETUM.
Pauperiorum adolescentulorum míserans condilionem sacerdos Ioannes Bosco e Dioecesi
Tau.rinensi, iam ab anno 1841, aliorum Presbyterorum etiam auxilio fretus, illos in unum
colligere, Catholicae fidei rudirnenta edocere, et temporalibus snbsidiis levare instituit. hinc
ortum habuit pia Societas, quae a sancto Francisco Salesio nomen habens ex Presbyteris, Clericis
et laicis constata Socii tria consueta simplicia vota obedientiae, pau.pertatis et castitatis
profitentur; Superioris Generalis, qui Rector Maior nuncupatur directioni subsunt et praeter
propriam sanctifieationem, praecipuum hunc {7 [109]} habent finem, ut cum temporalibus, tum
spiritnalibus adolesr;entium praesertim miserabilium commodis inserviant. lam inde a piati
Congregationis principio, quae ad Luiusmodi consilii rationem pertinere arbitrati sunt, adeo
studiose diligenterque curarunt ut maximum ex eorum laboribus Christianae Reipublicae fructum
www.donboscosanto.eu
3/8

4 Page 4

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
ac cessisse exploratum omnibus sic; et quamplures Antistites in proprins eos Dioeceses
advocaverint, quos tam quam solertes strenuosque Operarios in Vinea Domini excolenda sibi
adiutores adsciscerent. Verum, praenominato sacerdoti I. Bosco, qui Fundator simulque Superior
Generalis piae Societatis est, multam sibi suisque Sociis deesse visum est, nisi idem Societati
Apostolica accederet confirmatio. Commendatus ideirco a pluribus Antistitibus praefatam
confirmationem a SS. Domino Nostro Pio Pana IX humillimis precibus nuperrime postulavit, et
Constitutiones approbandas exhibuit. Sanctitas Sua in audientia habita ab infra Domino Pro
Secretario Saerae Congregationis Episeoportun et.Regulariurn sub die prima lulii 1864,
memoratam Societatem, attentis Litteris commendatitiis praedictorum Antistituin, uti
Congregationem votorum simplicium, sub regimine Moderatoris Generalis, salva Ordinariorum
iurisdictione, ad praeseriptum Sacrorum Canonum et Apostolicarum Constitutionum amplissimis
verbis laudavit atque commendavit, prout praesentis Decreti tenore landat atque commendat;
dilata ad opportunius tempus Constitutionum approbatione. Insuper Sanctitas Sua attentis
peculiaribus circumstantiis indulsit, veluti huius Decreti tenore indulget, ut hodiernus MoJerator
seu Rector Maior in {8 [110]} suo munere, quoad vixerit, permaneat; quamvis constitutum sit, ut
eiusdem piae Societatis Superior Generalis duodecim tantum annis suum oflicium exerceat.
Datum Romae ex Segretaria Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium hac die
23 Iulii 1864.
A. Card. QUAGLIA Praef.
STANISLAUS SVEGLIATI Prosecretarius.
Huic decreto tredecim animadversiones adnectebantur, quae libenti animo fuerunt
admissae atque in constitutionibus accommodatae prout finis et regulae Societatis patiuntur.
Episcopus vero Casalensis veluti dioecesanam congregationem adprobavit hoc decreto:
NOS PETRUS MARIA FERRÈ
Dei et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE CASALENSIS ERISCOPUS, ET COMES.
Sicuti praecipuum est Episcoporum munus a Vinea Domini totis viribus malas herbas
eradicare, ita maxima est eis cura adhibenda ut bonae arbores, quae bonos fructus facere
portendant, in eadem Vinea serantur, colantur acque custodiantur.
Cum autem Divina providentia factum sit, ut Societas a Sancto Francisco Salesio dieta
tanquam nova plantatio {9 [111]} in Nostra hac Dioecesi constitueretur, eam omni prorsus animi
favore prosequi Nobis est in Consillium.
Acceptis itaque epistolis supplicatoriis una cum constitutionibus, quas Ioannes Bosco
Sacerdos, eiusdem Societatis Superior Generalis, Nobis obtulit, optimum in Domino factum
Nobis est visum hanc eamdem Societatem rite adprobare.
Istius enim Societatis constitutiones quindecim capitulis constant; capitula autem in
articulis dividuntur. Finis est Sociorum sanctificatio praecipue per exercitium christianae
charitatis erga adolescentulos diebus festis derelictos; pauperiores vero quibusdam.domibus
receptos alere; et si bonum Ecclesiae postulaverit, Iuniorum Seminariorum curam suscipere,
quemadmodum in hac Nostra Dioecesi, in pago, cui est nomen Mirabello, iampridem est factum,
ubi centum circiter et quinquaginta parvuli ad scientiam ac pietatem informantur, quemadmodum
eos decet qui in sortem Domini sunt votati. Deinde sacris praedicationibus, cathechesi, bonorum
librorum diffusione, ut animarum lucrum Socii obtineant, operam dabunt.
www.donboscosanto.eu
4/8

5 Page 5

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
Attente igitur bisce constitutionibus perlectis, fine, ac forma memoratae Societatis
consideratis, peculiari quoque benevolentia permoti erga Domum iam. antea in hac Dioecesi
constitutam, ut ipsa magis atque magis firmetur, eiusdemque fructus uberiores evadant;
Habita ratione commendationis, Antecessoris Nostri, qui eam erigendam curavit, et etiam
atque etiam conimendavit;
Adhaerentes Sacrae Congregationi Episcoporum et {10 [112]} Regularium Decreto, quo
hanc Societatem, attentis litteris Commendatoriis plurimorum Episcoporum, Maximus Ecclesiae
Pontifex amplissimis verbis laudare et commendare dignatus est viti Congregationem votorum
simplicium sub regimine Superioris Generalis:
Hisce demum omnibus attente consideratís ac perpensis, Societatem a Sancto Francisco
Salesio dictam commendandam atque adprobandam esse duximus, uti praesenti Decreto
commendamus, et tamquam Dioecesanam Congregationem adprobamus secundum
constitutiones Nobis relatas.
Insuper cum ex memorato Decreto constet Superiorem Generalem eiusdem Societatis
esse rite constitutum, Nos benevolenti animo parati sumus omnes facultates et privilegia eidem
concedere, quae necessaria aut opportuna videbuntur, ad maiorem Dei gloriam et ad bonum
Societatis promovendum.
Verumtamen cum supralaudata Sacra Episcoporum et Regularium Congregatio
absolutam Constitutionum adprobationem ad opportunius tempus distulerit, volumus omnes
correctiones ac reformationes, additamenta, quae Sancta Sedes in bis constitutionibus inserere
iudicaverit, eadem admittantur, in constitutionibus accommodentur et observentur, sicuti et Nos
admittimus et observare intendimus.
Dum autem hanc Societatem apud omnes Catholicos Episcopos commendamus, ut opere
ac consilio eam firmiorem reddant eique pro viribus faveant, Supremum Ecclesiae Antistitem
demissis precibus enixe obsecramus, ut absolutam Apostolicam Constitutionum adprobationem
huic Societati concedere tandem dignetur. {11 [113]}
Hanc denique probationem esse tantum Dioecesanam declaramus, salva aliorum
Episcoporum iurisdictione.
Datum Casali, in Aedibus Nostris Episcopalibus, die 13 ianuarii anni 1868.
PETRUS MARIA EPISCOPUS.
Can. BRIATTA, Cancell. Episc.
Addidit peculiares facultates alio novo decreto ut sequitur.
NOS PETRUS MARIA FERRÈ
Dei et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE CASALENSIS EPISCOPUS, ET COMES.
Rev.mo Domino Ioanni Bosco Fundatori ac Generali Superiori Societatis s. Francisci
Salesii, cuius Institutum in oppido huius Dioecesis Casalensis nomine Mirabello erectum veluti
Seminarium Dioecesanum Decreto Nostro dici 13 ian. mensis nuper elapsi declaravimus favere
summopere volentes, praesentibus litteris ad beneplacitum Nostrum auctoritate Nostra ordinaria:
1. Facultatem eidem facimus absolvendi ab omnibus peccatis et censuris in hac Dioecesi
reservatis, non exceptis iis, quae si non exprimantur, non censentur sub generali facultate
comprehendi;
2. Concedimus ut ipse vel per se vel per moderatores Seminarii Loci Mirabello queat
Confessarios extra Dioecesanos ab eorum Ordinariis adprobatos vocare, ut {12 [114]} personis
www.donboscosanto.eu
5/8

6 Page 6

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
in dito Seminario degentibus et ab externo quoque ibi advenientibus sacramentum Poenitentiae
administrent;
3. Consentimus ut Clerici repetiti Seminarii Philosophiae atque Theologiae operam
dantes quotannis ibi sub corum Institutoribus experimenta ac pericula subeant, neque teneantur
ordini se accommodare Tractationurn, qui in illaiori Dioecesis Seminario observatur.
4. Omnes adolescentuli studio dediti, qui in hoc instituto humaniorum litterarum
curriculum peregerint, si clericali militiae postea nomen dare voluerint, abs,que allo consueto
examine in nostro seminario maiori excipiantur dummodo constet in sortem Domini esse vocatos
ci ad nostram Dioecesim pertineant.
Casali, in. Palatio Episcopali, die 4 mensis aprilis 1868.
Con. BRIATTA, Cancell. Episc.
Facta tandem postulatione pro absoluta huius societatis approbatione, Summus Pontifex
aliis multis benevolentiae signis novum addere volens, pro bono Ecclesiae et pro utilitate
eiusdem congregationis sub die 1 martii 1869 hoc decretum benigne concessit. {13 [115]}
DECRETUM
S. CONGREGATIONIS EPISCOPORUM ET REGULARIUM
pro Oratorio S. Francisci Salesii.
DECRETUM
Salus animarum, quarum curam a Principe Pastorum accepit SS. Dominus Noster Pius
Papa IX continuo cum vigilem reddit., ut nihil inexpertum relinquat, quo Sacrosancta Catholica
fides, sino qua impossibile est piacere Deo, ubique terraram vigeat semper atque angeatur. Quo
circa singulari sua Apostolica benevolentia cos potissimum Ecclesiasticos viros prosequitur, qui
in societatem adunati, iuventutis curam suscipiunt, eam spirito intelligentiae et pietatis imbuunt,
omnique studio ct contentione uberes in vinca Domini fructus virtutis et honestatis afferro
conantur. Quum Sanctitas Sua inter huiusmodi societates accenseri noverti Piam
Ecclesiasticorum virorum Congregationem quae a s. Francisco Salesio nuncupata anno 1841, a
Sacerdote Ioanne Bosco {14 [116]} Augustae Taurinorum erecta fuit, illam sub die 1 Iulii 1864
Apostolicae Landis decreto condecoravit. Ast memoratus fundator nupercime Urbem petiit,
atque penes Sanctam Sedem enixe postulavit, ut praefatam congregationem, eiusque
constitutiones approbare dignaretur. Summus vero Pontifex in audientia habita ab infrascripto C.
Secretario huius sacrae congregationis Episcoporum et Regularium sub die 19 Februarii 1869,
attentis litteris commendatitiis plurimorum antistitum enuntiatam piam congregationem, uti
societatem votorum simplicium, sub regimine Moderatoris Generalis, Salva Ordinariorum
iurisdictione, ad formam Sacrorum Canonum et Apostulicarum constitutionum approbavit,
confirmavit, uti praesentis decreti tenore approbat acque confirmat, dilata ad opportunius tempus
approbatione constitutionem, quae emendandae erunt iuxta animadversiones ex mandato
Sanctitatis Suae iam alias communicatas; excepta quarta, quae modificanda erit prout segnitur:
nempe Sanctitas Sua supplicationibus sacerdotis Ioannis Bosco benigno annuens eidem
enunciatae piae congregationis Moderatori Generali facultatem tribuit, ad decennium proximum
tantum duraturam, alumnis, qui in eiusdem congregationis aliquo collegio vel convictu ante
aetatem annorum quatuordecim excepti fuerint vel in posterum excipientur, ac nomen praefatae
www.donboscosanto.eu
6/8

7 Page 7

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
piac congregationi suo tempore dederunt voi in posterum dabunt, relaxandi litteras dimissoriales
ad Tolteuram et Ordines tam Minores quam Maiores recipiendos, ita tamen ut, si a pia
congregatione quavis do causa dimittantur, suspensi maneant ab exercitio susceptorum Ordinum,
donec de sufficienti {15 [117]} sacro Patrimonio provisi, si in sacris ordinibus sint constituti,
benevolum Episcopum receptorem inveniant.
Contrariis quibuscumque non obstantibus..
Datem Romae ex sedia Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium sub die 1
martii 1869.
Firma A. CARD. QUAGLIA Pref S. S.
et subscripto S. SVEGLIATI Serafimus.
Ita ab originali huic Curiae Archiepiscopali exhibito et restituto
Datum Taurini die 17 aprilis 1871.
Th. GAUDI Procancellarius.
Cum vero saepe saepius Candidati, qui huic societati, expleto anno aetatis decimo quarto,
nomen dederunt, ad ordines essent promovendi, ne in singulis casibus ad sanctam Sedem esset
recurrendum, Sanctitas Sna anno 1870 pontificio rescripto benigne indulsit, ut septem huiusmodi
alumnis arbitrio superioris eligendis, idem superior litteras dimissoriales relaxare possit. Eadem
cogente necessitate, pro aliis decem alumnis idem beneficium concessit pontificio rescripto sub
die 14 julii 1871.
subscriplo ab EM. CARD.
A. QUAGLIA prefectus. {16 [118]}
Salesianae Societatis praesens conditio.
Praesens conditio Salesianae Societatis haec est:
Quatuor asceteria pro adolescentulis periclit.antibus in quatuor precipuis
regionibusTaurinensis civitatis: Hoc est:
1. Asceterium s. Francisci Salesii in paroecia SS. Simonis et Iudae.
2. S. Aloysii Gonzagae in paroecia s. Maximi Ep.
3. S. Iosephi in paroecia s. Petri et Pauli.
4. S. Angeli Custodis in paroecia s. Iuliae.
5. Cura spiritualis etiam geritur in hospitio pro mulieribus e carcere exeuntibus sub titulo:
famiglia di s. Pietro.
6. Item in opificio s. Iosephi pro pueltis derelictis.
Extant similiter septeni domus cornmunionem habentes. Hoc est:
1. Augustae Taurinorum Domus principalis de qua sopra dictum est. Inter alia opificia hic
existentia habetur typographia, qua libri de religione et de moribus tractantes eduntur, inter quos
singulis mensibus tipis mandantur: Letture Cattoliche et Biblioteca dei classici italiani emendati
a beneficio della studiosa gioventù.
2. Apud Lanceum Collegio di s. Filippo Neri in dioecesi Taurinensi.
3. In eadem dioec si collegium sub titulo: Ginnasio e Liceo Valsalic parum ab hac urbe dissitum.
4. In Bargo s. Martini in dioecesi Casalensi sub titulo: Piccolo seminario e collegio di s. Carlo.
{17 [119]}
5. Apud Varaginem sub titulo: Collegio civico di s. Giovanni in dioecesi Savonensi.
www.donboscosanto.eu
7/8

8 Page 8

▲back to top


Don Bosco - Societas S. Francisci Salesii [1873]
6. Apud Alaxium in dioecesi Albingaunensi sub titulo: Collegio municipale di s. Maria degli
Angeli.
7. Hospitium et ecclesia cum asceterio festivo in dioecesi Genuensi apud s. Petrum ab Arena sub
titulo: Ospizio di s. Vincenzo.
Adolescentuli Divina Providentia Salesianae societati commissi sexcenti supra sex millia
circiter adnumerantur. Ex ipsis pars artes diversas exercent, maior pars scientia et pietate
imbuuntur et qui in sortem Domini vocati censentur, ad curriculum ecclesiasticum deducuntur; at
omnes cura speciali catholicam religionem edocentur.
Socii huius con gregationis salesianae circiter 300 adnumerantur, qui omnes eiusdem
regulas profitentur et observant. Ad operis complementum nihil aliud deest quam apostolica
constitutionum ultima approbatio. Hanc singuli socii humillime sed toto corde coram Deo et
hominibus exoptant, atque a supremo ecclesiae antistite enixe deprecantur: hanc quatuor supra
viginti Episcopi, qui eamdem societatem norunt, per litteras commendatitias postulant inter quos
eminentissimi.
PHILIPPUS DEANGELIS
Card. Archiep. Firmanus, Canaerlingus etc.
IOANNES MARIA ANTONUCCI
Card. Archiepiscopus Anconitanus.
COSIMUS CORSI
Card. Archiep. Pisanus felicis recordationis {18 [120]}
Tandem vero benevolcntissimus Archiepiscopus Noster Taurinensis, multis ac magnis
benevolentiae signis iam pridem datis aliud novum addere cupiens, amplissimis verbis
Salesianam societatem commendavit, acque domum principalem ecclesiamgne adnexam sub
titulo Mariae Auxilii Christianorum iuribus Parochialibus ditavit, nec non suorum praecessorum
privilegia confirmavit, et ampliavit decreto sub die 25 decembris 1872.
Nunc Archiepiscopo nostro ceteri etiam ecclesiasticae provinciae taurinensis episcopi,
una cum aliis plurimis, Salesianae societatis absolutam approbationem postulant. {19 [121]} {20
[122]}
www.donboscosanto.eu
8/8